Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

338 DE UITA PEIREsΚII. Vti; etiam cum non conceperint lactare ; & id genus similia. Sed ad sui curam ut redeam, fuit ea quoque temporibus morborum simplicissinia ; ipseque fere experiundo didicit sui medicum est e. Nam primum quod spectat ad febrim , curare illam solitus fuit inedia sibi praestituta ; ratiocinatus febris materiam aut non substituto fomite , cito absumi ; aut non facto impedimento,cito substatere. Deinde,cum rheuma, tusiisve urgeret, nihil aliud, quam usurpabat buccellam crustae ex pane sicco ; cuius semper

frustula quaedam, cum tragemate odorato, thecula argentea conclusa gestabat. Sic enim ex ea detrita,

saliuaque simul sensim instillata , opinabatur arteriam incrustatione quadam obduci ; adeo ut humor

superquens illam non exulceraret, neque prouocaret ad tussim. Hi emorrhoidibus leniendis alia nulla re Vtebatur , quam oui luteo , cui interdum aliquid butyri, aut laridi fuisset commistum. Agnouit etiam balnearem aquam in potum assumptam iis mire prodesse; &vel calorem suppositum, vel minimum

somnum eas remittere. Circa urinae retentionem, dictum est de usu aquarum; solebat vero,Vt eam cieret, linteum, eiusve angulum dentibus premendo, quasi mandere ; idque in ipso conatu , quo proinde saepe urinam emisit. Nisi id vero lassiceret, ut in maxima Vesicae tensione, tum inter parietem,posticamq; lecti partem interuallo arctissimo sese comprimendum si stebat; nam post multos saltem conatus, id experie

batur non inutile. Et non ad omnem quidem retentionem consequebatur arenularum, calculorumve

342쪽

LIBER S EXT VS. 3 9 deiectio : frequentius tamen prorumpebant, cum

dolores renum, ureterumque praecesserant. Urinam autem excipere cucurbitula, quam Ventosam vocant,

solebat ; ut in eius fundo statim appareret, si parturiisset aliquid di videlicet labores illos , eruptiones que calculorum, parturitiones suas dicebat. Denique nisii podagra, parentum instar, laborauit, caussam ipse cenIuit victus regimen, quod etiam quoties pater seruauit, toties consultum optime fuit. Non est vero heic praetereundum, imbecillam complexionem

nihil obstitisse , quὀ mimis se in morbis illis, vehementibusque doloribus patientissime gesserit. Nam frequentia quidem , & diuturnitas quendam quasi callum induxisse videbatur; sed patiendi tamen con suetudinem eo perfecerat ratiocinio, quod quicquid

pati necessiam foret, ferendum esset leniter. Communis certe eius vox crat, se non tam angi propter mala, quibus erat obnoxius; quam laetari, quod ea grauiora, Vt esse poterant, non forent. Non dissimilis porro animus erga fortunam aduersam fuit. Nam iactura aliqua facta , ac rei carae potissim dira, non potuit quidem non commoueri: Verum molestiam temperare ea ratione solitus fuit , quod non tam spectaret rem deperditam, quam cum volupta- te possessam. Sic solamen etiam quaerebat ex rebus superstitibus : censebat enim non tam dolendum,

ob id , quod iniquus casus abstulisset; quam exultandum P opter id , quod bona fortuna seruasset. Heinc non infrequentcr dicebat, cuiuis incerta bona paranti constitutum esse debere , se illa non sibi

343쪽

3. Q DE VITA PEIREs xii magis parare, quam furibus. Contingebat etiam in-veraum, Vt 'uae proposuerat, pro votis non succede rent, conatusque, & sumptus omnes efficerentur imriti ; at solatio erat, quod nihil tentasset non laudabilo, neque oscio, impens eve iterandae impar foret Eam ob caussam non desistebat idem tentare saepius cule; tanquam non desperans, quin prosperum quidpiam tandem affulgeret; ac aliunde existimans plureis labores irritos uno successu redimi ; neque debere piscatorem idcirco retia abrumpere, quod iactum interdum sine fructu faciat. Et sic quidem ille patientiam, constantiamque tuebat ; clim foret nihilominus suapte natura subiracundus. Dicebat. vero nihil sibi unquam animi regendi persuasionem aeque fecisse, ac spectaculum casu quodam exhibitum in microscopio. Quippe cum in eo conclusisset pediculum, ac pulicem , obseruauit pediculum lucta instituta sic commotum fuisse, ut sanguis

aecapite in caudam, itu, redituque continenti diffraheretur. Heinc nempe est argumentatus,quanta fieri per iram debeat humorum , spirituum , facultatum omnium perturbatio; quantam declinet perniciem, qui illi non fecerit locum. Duo autem quaedam capita erant,ob quae praesertim commoueretur. Vnum,

ac praecipuum, iniuria ex ingratitudine profecta. Iniuriam dico ; nam ex obliuione sola beneficij, ne indi nationem quidem ullam testabatur ; qui ipse potius videbatur id oblitus fuisse , quod contulerat. Vertim , cum quis sibi eam notam animi ingrati

inureret, ut praeterea nocumen P, vel impedimento

344쪽

LIBER SEX Tvs. 34Ι sibi, suisve, circa negotia , aut destinationes foret; tunc incalescebat, excandescebatque,& probra etiam essundebat; meminique , dum statim sese ad sedationem componeret, conquestum,quod ea occasione philosophia defectus fuisset. Alterum, negligentia, prauaque mandatorum exsequutio per famulos. Facile enim irascebatur, nisi quilibet primum audiens , exaudiret, accurreretque ; ac nisi iussa faceret tempore, modoque praescriptis. Quippe cum de in dustria alicuius dissideret, aut de inversione , interpolationeve, ex praesumpto ingenio, propemodum securus esset; tum diserte, articulatim , & ex ordine conuitia prorumperet. Vnde sepius ad me conuersus, solitus fuit dicere , oportebat ergo te esse infirmitatis meae testem Continebat nimirum sese, neque, nisi coram familiaribus, hasce animo habenas, laxabat. Ac ista quidem fere fuit una animi eius impotentia : quanquam in sese statim rediens, tranquillitatem repetebat; & , quod spectat ad famulos, - pe querulus solum fuit, ut excitaret socordiam, ac imposterum redderet cautiores. Quin- etiam ita a sectus fuit in eos, quos ducebat ingratos, & iniurios, Vt nunquam maluerit ulcisci, quam obliuisci iniuriam ; nemoque agnouerit culpam , quem non complexus fuerit , beneficiisque nouis cumularit. Nunc, cum in locum de beneficiis inciderimus, ecquis ignorat quantum fuerit ad beneiaciendum proj v v iis j praecipiebat quemadmodum vellet quidpiam peragi;

ac nisi deinceps, ut res fuerat inculcata, perfecta fuisset, vix se poterat continere, quin inquerimonias,&

345쪽

3 r. DE VITA PEIREsx II pensus 3 Nemo certe unquam alacrius, liberalius: frequentius donauit; S cum proposuisset sibi Deum, ac naturam, omnia dono . nihil mutuo dantem, imitari; dici omnino de illo potest, quod vota praecucurrerit, quod spem superauerit, quod praestare illi fuerit, quam aliis optare velocius. Millies enim non modo opem, opesque ultro obtulit; sed non cogitantiabus etiam contulit reipsa. Et vide simul industriam, Cum ad Holstentum mitteret, quos diximus supra, Aristoteleos, Platonicosque Interpretes, ducentis aureis nummis coemptos ; scripsit quidem epistolam, ua videretur nihil aliud, quam volumina commo-asse; verum post- scripto epistolio significauit se donasse, donatosque omnino velle; priorem autem epistolam eo duntaxat fine perscriptam , ut obtendere

illam pysset, si qui forte molesti essent in deposcen dis codicibus , quasi illos mutuo solum possideret. Quam putas vero sepe esit, quod de Arcesila memorant , supponens puta ceruicali dormientis, aut alias non aduertentis amici, pecuniam , qua ege eum comperisset,& recusaturum tamen Z Sane cum

sepe id non posset, & pudorem alienum non ferret ;familiaris manu est usus, ut eum , qui rus, confidentiorem faceret. Testari licet: nam etiam per supremos dies, dari per me voluit viro cuipiam ingenuo, cuius & indigentiam norat, & pudorem manifestandi. Neque putes id eum egisse, ut largitionis testcm haberet ; nam aliunde cum norat minus in accipiendo dissicit eis; longe aberat, ut quaereret tertium, cuius pudore afficerentur. erat accellu-

l profecto lita

346쪽

LIBER S E X T v s. 3 3 Ipsemet enim exhibebat, neque semovebat modo

omneis arbitros; sed ne familiarissimis quidem per- speetiam deinceps faciebat. Heinc si mihi innotuit ut exempli gratia hoc dicam in largitio illa pecuniaria, qua in Campanellam est usus; ex Campanella ipso noui, qui & priuatim recitauit , & declarauit publice ; non vero ex ipso Petreskio , tametsi tum ambo apud ipsum diuersaremur. mobrem si in

alium quoque contulit centum aureos, ducentos in alium , in alium trecentos; id sane rescire aliunde, quam ex ipso mei concessum fuit. Scilicet non fuit ex odioso illo genere hominum, officia exprobrantium , quae cum meminisse debeat is, in quem collata sunt, non commemorare, qui contulit; nemo esse potuit huius regulae, quam ille fuit, obseruantior. Siquidem tantum abibit, ut depraedicaret quae praestiterat; quin potius semper factam ab aliis mentionem auersatus est , nec sine quodam rubore passus; solitiis aliunde ita extenuare quod concesserat, Vt pene negaret quicquam concessisse. Non ita Uero Iese habebat, quidpiam nactus ab aliquo. Quippe celebrare nunquam destitit, ac tametsi parui momenti res foret, aut magno etiam pretio redempta, professus est semper se esse omnino deuinctum; solitus praeterea ossiciis , obsequiisque omnibus gratitudinem facere apertam. Nam si quis numisma, sigillum, membranam, marmor, vasculum, aut quid

piam aliud seu antiquum, seu peregrinum, seu alio ruin rarum dedisset ; tum praeter animum cssusum, ispiciebat statim qua ille re delectaretur, &qua Ve'

347쪽

3 4 DE VITA PEIREs xii rosiimiliter careret 8, seu nempe libris , seu picturis seu plantis, seu aliis rebus, quibus cum non auderet pecunia) rem cum foenore compensaret. Constat id speciatim de pluribus libris, etiam carissime coemptis G sed in exemplum hoc satis esto , quod cum bonam hominum partem delectari nosset Gallico Mercurio , Historia Romana Coessetet , Octauio Strada de vitis Imperatorum cum iconibus, aliisque id genus illorum semper copiam habcre comparatam voluerit, ut in terente se occasione ad manum

esset, quod donaret. Ex quo effectum est , ut plu- reis eiusmodi libros octies, decies, & pluries non magno interuallo habuerit,&donauerit, ac saepe etiam cum spes non foret iterato recuperandi; cuiusmodi f.ere Eusebius Scaligeranus, Ephemerides origani, dc alij sexcenti. Tenere nempe se nunquam potuit, quin testatum faceret se conferendis potius, quam

accipiendis beneficiis natum;&, cum maiorem VΟ-luptatem, quam ex dono probe collocato non perciperet, perditum diem illuna habere, in quo sequa-uis occalione munificum non exhibuisset. Heinc viri cordati, & Croesi diuitias, & Arabum gazas illi exoptabant; ut suum illum liberalem, ingentemque animum testatiorem facere posset. Siquidem stupore dignum iudicabant, unde-nam illi ad tot sumptus, citis abunde suppeteret; qui aliunde & spretas opes, & intacta lucro pectora perspecta habebant. Et fuere quidem qui improbarint,quὀd videretur non satis aequam familiaris rei habere rationem. Visus est enim sumptus superare censum &iudicium

348쪽

LIBER SEXTUS. I siudicium vel ex eo factum , quod mitteret Romam quotannis tria millia librarum Turonicarum expendenda. Verum ipse ante salutem ponendos rumores non censuit ; magnumque semper quaestum duxit, opes honeste profundere, quaeuto nempe bonis seu viris, seu artibus emolumento. Dici quoque potest, quod Poeta ait, QNesiuit nomen, quaerat auarus opes; nam profecto seu suae familiae reditus imminuerit, seu non amplificauerit; at quaesiuit tamen

tantam gloriam, quantam immensis opibus, caeterae tam multae nunquam consequentur. Hoc est verὁ,

quod viri illi cogitare debuerant; non quaeri nempe solum diuitias, ut fames, ut sitis, ut frigus arceatur; quippe ad hos, aliosque usus naturaleis pauca sufficiunt; sed maxime, ut cum splendore aeuum transii-gatur , relinquanturque monumenta propagandae ramae post interitum. Is est enim tacitus finis, ad quem , dissimulanter licet, mortales omnes collineant ἱ dc quem tamen non assequuntur , qui alioquin ditissimam eficere familiam student. Taceo eam fuisse Petreskio mentem , ut pro familia duceret Mundum; ac parentum, fratrum, aut filiorum loco, quibuscum omnia essent communia, omneis &sapienteis , & bonos haberet. Hosce appello ; quia tametsi nihil non est unquam bene merentibus largitus ; delectum tamen semper eum habuit, ut in

obuios quosque non esset. profusus. Cum enim mi-ntas quis mereretur , liberalitatem temperare norat; meminique poscenti cuipiam , ut decem nummos mutuo daret, responsum ab eo, non se decem, quos XX

349쪽

346 DE VITA PEIREs Tirmutuo crederet, habere; sed duos habere, quos gratis donaret. Cum ille vero accepisset, & ex ipso requireretur, quamobrem ita faceret ; satis est, inquit,ti praesenti necessitati succurratur ; & fiam potius parcus donator,quam molestus creditor; expertus aliunde complureis idcirco auersari me, quod se meo aere obstrictos putent. Porro cum nihil aeque amicos, ac beneficentia, & obsequium pariat ; nihil mirum, si toto orbe, tot, tam bonos, tam que illustreis, atque constanteis habuerit. Mirum est potius, quod tam multis demerendis suffecerit; cum omneis ita colue rit , ut singularem non potuisset magis. Quippe in id semper incubuit, ut prouideret qua tandem recuilibet gratificaretur ; & imploratus ita accurrit, Vt inscelicem se duceret, nisi amici necessitatem non praesensisset, praeuenissetque. Norat proinde quodnam esset amatorium poculum verum; sic praebertim amans, ut nunquam ad suam utilitatem respiceret, occasionem vero consulendi amicis praeteriret nul

Iam. Sic nihil sibi unquam a Magnatibus ,,Principibusque viris petiit; at in amicorum , ac potissimum literatorum gratiam, quicquid conducere visum est, postulare nunquam erubuit. Seu vero illi precibus suis, seu aliunde quidpiam concessum tulissent, a e bat semper gratias ; & recipiebat in se tam suo , quam Musarum, & publicae rei nomine, gratitudinis testationem. Nec tuos vero amicos modo, sed quos praeterea illi amarunt, ac speciatim parentes, filios, consanguineos, assines ardenter prosequutus est ; illi que consilio, auxilio, perfugio , patrocinio fuit. Ac

350쪽

L 1 3 E R s si X T v s. 347 parum forte est dicere sumptibus nullis eum pepercisse, ut amicorum res promoueretimatus est, quod nullam habuerit neque inualetudinis, neque iniu-fiarum aeris rationem , quoties quidpiam periculi

interuenire deprehendit. Tanto praeterea candore fuit ; ut nunquam rationem creditarum rerum ab amicis exegerit. Quin-ctiam aegerrime tulit, quod,

deposita continuo comparandis libris , vssibusque aliis apud optimos Puteanos pecunia, ipsI, contex- . eis indicibus, pretium, summamque subducerent, voluitque plane sibi, cum ipsis non agi adeo scrupulose. Ut paucis dicam , fuit illi pectus adeo niueum, ac innocens, ut merito iure amicos habuerit, quibus non potuerunt esse amiciores. Ad- haec autem quantae putemus consolationi illum fuisse, cum amicos vel aegrotanteis , vel orbitate, aliove casu fortunae perculsos inuisit Z Nemini quippe aut meliora, aut amabiliora verba ; & quia morbis, doloribusque tolerandis assiletus erat, ideo nemini lenimenta aegritudinum omnium perspectiora ; nemini potius habita fides, quod ipse expertus omnia crederetur. Nouimus certe aliquos, quibus de salute prope desperantibus, animos restituerit; adeo fuit leta detegendis, facundiisque edisserendis insolitorum ipsis morborum symptomatibus, prognosticis, caussis, & , nisi plane curantibus, saltem lenientibus remediis. Ex his licet intelligi, quam iucunda esse deberet illius cum fanis conuersatio ; quando

tam bene nouerat ecquae res forent, cuiusque genio, moribusque accommodatae. Nimirum cum tam mul-

SEARCH

MENU NAVIGATION