Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

318 DE UITA PEIREsRIII 637. quoque non potest, quanta fuerit consternatione perculsus; nescius an infortunium , an imposturam magis culparet. Attexenda heic forent quae ex Afri. ca aliunde obtinuit; ut numismata , inscriptiones, narrationes varias rerum Australium, Borealium, Orientalium , partim recenteis, partim antiquas, ac huiusmodi caetera : sed satius videtur coronidis vice, memorare solum Commentarium pereruditum, quod Iacobus Gothosredus ante memoratus de Imperio maris , ac iure colligendi naufragii , ex Iure Romano conscripsit , inscripsitque ipti Petreskio. Siquidem inter caetera , dum illum affatur , Te, inquit, huiuste facti mei consitum, Cr superstitem appellane

nunc visum ; cui secretiores quaeque, melioresq*e litera cura , cordιque adeo sunt, ut nullis inter hae impendiis parcere boleas ,siue in iis, quae eo faciunt, per utrumque ombem conquirendis , siue in protrudendis , qui siuam iis instaurandis operam, vel industriam locare valent, quorum multi iam per te, re famam habent, Gr merentur. Quo

facto , quid aut illustrius ast rei possit, quando gloriam

Principibus ferme dicatam in nomen tuum tam faeliciter deriuas; vel ad alemitatem maius , cui tam multos ipse

eommendas, qua rediuiuis veterum monumentis, qua excitatis melioribus huius aeui ingeniis rear ipsie oportet, nunquam ad hae studia animum meum magis incaleficere, quam cum eo me prouocare soles : adeo non suadent , sed trahunt me ἐλκυQ, se illa literarum tuarum , quibus pu-bbris immersum negotiis excitatum venis. Et paullo post, ob singularem insiver illum, Gr eximium candorem tuum, quem pro exemplari candoris Esius habeo, quemque omnes,

332쪽

LIBER QE IN TYs. 329 qui ad scribendum animum appellunt, tueri, atque adeo 3637. ab omni acerbitate procul esse iubes. Et rursus , ut non

postit non hic libellus tibi conmere , qui oe dignitati,

e r studiorum proposito, moribus denique tuis tam apprime conuenit. Placiturum sene ea quoque re puto, quod in amgumento versatur , auctoremque habet, qui te amico optimo, fidelissimo non tantum utitur , sed σpasim portatur. Inibat iam ver, cum excepit Cardinalem Bichium, una e Suaresium veterem amicum Episcopatu Vasionenu iam ante donatum, qui cum Cardinali Romam discedebat. Recreatus eodem tem-ἱore est accessu Francisci Bocharti Campinij libelorum supplicum in Regia Magistri, ac Intendentis iustitiae titulo in Prouinciam missi. Singulari quippe

affectu illum amauit, & coluit, tum ob indolem mirae bonitatis, virtutemque eximiamitum ob memoriam optimi Patris, quem & Praenetiim aerario, &Consistorianorum primum,& Principem summi Senatus in se propentum habuerat. Vnde & Cam pinius ipsium tanti fecit, ac vicissim coluit, ut alte ro mense nato sibi filio sponsorem lustralem , nominissique proprii nuncupatorem delegerit. Sequuta est celebris illa Leronensium insularum vindicatio, de qua fuit mire sollicitus, cuiusque historiam accurate descripsit. Nullis non interea officiis prosequutus est tam Praesidem primum, quam eius VXΟ- rem, qui graui morbo per Aprilim, ac Maium men- seis laborarunt. Ac vidit quidem conualescenteis, vidie insulas expugnatas ; sed sua illum interim,raque

333쪽

no DE UITA PEi RES RII LIB. QVINTvs.l637. Ariora fata manserunt. Quippe sequente statim Iu-nti, in lethalem incidit morbum ; de quo , dc morte consequuta priusquam aliquid dicamus, operar- pretium esse videtur paullo specialius describere , &eorporis habitum , & animi mores, Ze ingenij studia. Tametsi enim ex vi ae serie , cui immorati hactenus sumus, res videatur intelligi ; innumera tamen supersunt, quae luculentiorem vitam faciant, quaeque eruditis plerisque expetita cum fuerint, non ingrata sint exstitura.

334쪽

DE VITA

LIBER SEXTUS.

T A QV E , ut inde incipiam , statura illi iusta fuit, seu inter proceram , dc humilem congrua. Habitus gracilis,

venaeque proinde in temporibus, manibusque conspicuae. Constitutio ut morbis obnoxia , ita non admodum robusta ; unde postremis aetatis annis innitendum baculo fuit. Factum ex eadem caussa est, ut facile ipsi membra luxarentur , humerus praesertim stinister, quem ter loco emotum habuit. Ampla frons, & quae facile inter admirandum , contendendumque animum, ru-' sis quasi exararetur ; nec transuersum modo , sed sursum quoque, ea regione, quae inter supercilia est. Oculi caesij, ac facile sustusione laborantes, disrupta nempe Venula; quoties cum conatu narcis expurgaret. Defigebat vero illos seu in terram , dum attente quidpiam narraret, seu in auditorcs, cum perciperet,quae tacitarentur, placere. Nasus leui adun

335쪽

citate a rectitudine deflectens: genae rubore temperatae r capillitium flauum; itemque barba, quam solitus est: prolixam gestare. Tota facie eximiam quandam prae se comitatem, & affabilitatem tulit: quanquam nullus pictor ita Delix fuit, ut talem exhibuerit, qualis re-vera exstitit. Ad corporis cultum quod spectat, munditiem quidem rerum omnium, quas contingeret, comederetve, expetiit; sed nihil vel superfluum , vel pretiosum requisiuit. Certe tametsi id cauerit, ut quas publice praeferebat vesteis nihil dignitati haberent incongruum; sericas tamen nunquam gestauit. Eodem modo reliquam domum pro conditione exornatam, apprimeque instructam voluit : at de proprio cubiculo sollicitus vix quicquam fuit. Tapetum loco fuere icones praecipuorum amicorum, virorumque illustrium; ac innumeri praeterea commentariorum , apographorum, excerptOrum , epistolarum , caeterarumque id genus chartarum fasciculi. Lectus simplicissimus, & tabula chartis, libellis, literis, aliisque rebus semper onusta, occupataque; ut & omnia circum sedilia , & maxima parte etiam tabulatum. Ita ad mensam quod attinet , operam dare solitus erat, ut splendida reliquis foret; at sibi ipsi pertenuem, ut persalubrem, semper praescripsit. Coenitabat autem solus intra proprium cubiculum nisi quod plerumque me comitem tulit ne uniuersam ramiliam expectatione conficeret ; & quia nonnunquam cum amicis prandens,

aliquid genio mens e communis, & consuetudini indulgebat ideo deinceps, ut stomacho laboranti

336쪽

L3BER SEX T v s. 3 3 contuleret, a coena prorsus abstinebat. Vsui erat commune vinum, clim probaret tamen potissimum

album, idque cum foret acidulum; sic melius sedari sitim opinatus. Diluebat autem plurima aqua, nisi quod tempore peponum, quibus ad initium pastus utebatur, id seruabat moris, quod a medico praescriptum fuisse inii diximus. Hoc porro edulij genus deperibat tantopere , ut sibi nullo negotio quibus- uis aliis interdicens, se tamen , quod ipsum spectaret, profiteretur incontinentem. Suavissimum nem pe effecerat usus, ac memoria recuperatae per ipsum

valetudinis, crebraque experientia, qua se peponum temporibus, nec laborare nephritide , nec arenulas gignere , emittereve obseruarat. Ob eandem caussam solebat vinum temperare aqua thermali, quam aliunde duxit saluberrimam, ex quo pridem , aediculam prope Balneola ingressus , longaevos in ea obseruauit tam viros, quam foeminas causa qua sita, accepit uti illos thermali puteo, non ad potummodo, sed etiam ad pultem, iustulumque omne, ad subigendum farinam, pinsendumve panem, & alia. Cum foret porro admodum sobrius, neque in ciborum deletiu morosus; ea quoque filii continentia, quam, praedulce malum, luxuries tota vita nunquam

fefellit. Et in promptu quidem caussa esse potuit, quod desidiosus non fuerit: attamen nisi sobrietas mali fomenta subduxerit, ipsam et sese excitant, &, vel minima animi relaxatione , inardescunt. Quod insinuaui obiter illum tarde coenare solitum , id de prouectiore duntaxat aetate est intelligendum. Prio-

337쪽

ribus siquidem annis maturius, & pro occasione conuiualium ita coenabat, ut non multo pὀst sese aut lectioni, aut scriptioni dederet, & in seram noctem, ac persaepe etiam in auroram usque protraheret studia ; ex quo somnus illi praeparcus, ac matutinus solum erat. Cum procedente vero tempore,

nocere id sibi animaduertisset; coepit nullum coenae, ac somno interlicere studium ; at visus subinde est sibi ad matutina studia obtusior; & cum aliunde

negotia totos pene dies continenter absorberent,

sensit nihil simi temporis , quod impenderetur studiis, superesse. Itaque id cepit consilium, ut a quarta , quinta, aut saltem sexta post meridiem hora, qua

vulguς de coena solet cogitare , conclusus cubiculo, a nςminc inviseretur ; neque nisi quid maxime interesset, obturbaretur; sicque ad horam usque nonam, quam coenae destinauerat, sibi, Musiique totus vacaret. Quin etiam , statis illis diebus , quibus cursores Parisios, aut Romam discessuri erant, coenam disterre solitus erat in decimam , undecimam, ac persepe etiam ultra mediam noctem ; ut posset literas & plureis, dc uberiores conscribere ; qua occasione saepius cursores aut domi continuit, aut iam digressos, ut litteras exspectarent, consistere, prece, ac pretio procurauit. Pene vero statim a coena ita ad somnum se comparabat, ut apparatum faceret

excitabulum tempestiuum. Non sane quod pigeret illum quietis necessariae ; sed quod ultra horas quaternas dormiciati, tanta in vesicam Vrinae copia conflueret, ut occluso prae nimia tensione orificio, emi

338쪽

i L I B E R S E X T V s. 33 tere illam deinceps non posset. Illa proinde occasione interrumpendus somnus erat & crebrius quidem , si flaret corus , minimave aura frigidiiuscula; tum quippe grauius , frequentiusque urina detenta ipsiim diuexabat. Erat B: alia occasio expergiscendi Lephis, sudor; quippe seu integumentorum, seu te pestatis calore ad natiuam imbecillitatem superaddito, semel, iterumve, aut etiam aliquando tertium, in singulas noeteis commutandum indusium erat. Mane exsurgens, id obseruabat, ut caput seu galero, seu alia re superadiecta oneraret, donec illi sudor, calorve ex somno , quieteque conceptus , temperationem admitteret ; alioquin enim aer frigidior laxatos poros subiens, obstruensque, solitus erad rheumatismos, dotaresque dentium creare. Eandem obeaussam legens, seri oensque, a fenestris procul sedebat ; alias siquidem nescio quid frigidulum penetrans , caputque, & faciem , aut genam obuersam, ita paullatim assiciebat, vi excitatis fluxionibus dentes quoque male haberent. Effectum hinc etiam, ut quantum interdiu per ossicia licuit, a vento, ac Sole abstinuerit; & cum propterea excusationem alia quando praetexeret, caussatus est , quod caeterorum. robustiora corpora similia essent laminis minime obnoxiis aeris iniuriis ; suum vero corpusculum persimile esset folio papyraceo, cui penetrando vel minima aquae guttula foret satis. Nunquam proinde deambulatum quae ipsi una corporis exercitatio erat)pergebat , nisi tranquillo aere, & coelo obducto, aut saltem Sole debili, & in occasum iam propendente.

339쪽

336 DE UITA PEIREsNII Aderat etiam famulus, qui pone gestaret umbellam ut feruorem Solis, si quis superesset, Vel auram quo- que auerteret. Quia vero id poterat ipsi, atque comitatui esse importunum; ideo deligere solebat co ualleis, locaque umbrosa, per quae liber incederet, oculos aliunde , atque aureis pascens. Nempe ad confabulationem , qua gratius nihil habuit, adhibere solitus erat viros eruditos, ac leneis ut memoratum aliquoties Galterium , Antonium Arbaudum Bargemonium Aquensis Ecclesiae Praepositum, &simileis alios ; ac sese interea humanissime recreari sentiebat plantarum virore , & florum pulchritudine ; aquarum item murmure, cantibus avicularum. Heinc videri mirum non debet, si hortum illum Belgenserianum tanta plantarum varietate exornatum voluerit; si praeter insignem canalem, insignem etiam aquae iactum singulari exsilitione erumpere curauerit; si aviculis hieme ad arbores citreas in xystos formatas conuolantibus , disseminari grana curarit, & ne quispiam interea aucuparetur, Vetuerit. Praehabebat porro vocibus humanis, instrumentissique harmonicis musicam illam auium;

non quod alia quoque non delectaretur : sed quod

ex musica humana, relinqueretur in animo continens quaedam , attentionemque , & somnum conturbans agitatio, dum ascenuis, exscensuS, tenores, ac mutationes illae sonorum , & consonantiarum

euntque , redeuntque per phantasiam ; cum nihil tale relinqui possit ex modulationibus auium, quae, quod non sint perinde a nobis imitabiles, non possunt

340쪽

LIBER SEX TV s. 337 sunt perinde internam facultatem commouere. Voluit ramobrem continuo educari luscinias, simileistaque aviculas, quas etiam in proprio cubiculo habuit, quarumque ita curam gessit, ut si quid egerent, aut vellent, ex variis signis agnosceret, & ut fieret satis, statim prouideret: illae vero,quasit agnitione quadam,

benefactori accinerent, & cum eo absente plerumque silerent , ubi tamen aduentus signum vel voce, vel baculo daret, in cantum statim prorumperent. Quoniam autem incidit mentio assectus erga an malia, nihil oberit adnotare adolescentem, ac iuuenem deperiisse canum penus. QBorundam ante meminimus : amauit vero potissimum quos singulari aliquo instinctu praeditos agnouit. In iis fuit unus, de quo saepius id memorabile narrauit, quod clim fuisset a nescio quo vehemente ictu percussus, ipsum non modo iam in ardeis ingressum subodoraretur; sed ad quinquaginta etiam passus venientem persentisceret; allatransque ex improuiso , mox aduenturum subindicaret. Caeterum occasione murium, qui libros, chartasque in cubiculo arrodebant, adamavit

deinceps feleis, quos exosos habuerat; effectumque paullatim est, ut paucis primum educatis neccssitatis gratia; etiam ob solam delectationem numerosos nabuerit. Ex Oriente quippe obtinuit cinereos, rufos, variegatosque, elegantia spectabili; quos propagatos etiam Parisios, & alio ad amicos missit. Cum . nihil autem 13wn obseruaxet, adnotauit seleis utero gestare hebdomadas pithctia nouem ; vltra stiam mdecimum quartum parere; obstetricatione anterduni Vu

SEARCH

MENU NAVIGATION