Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3 8 DE VITA PEiREsRIIta nosset, impromptu erat deligere, quae gratissima cuique enarraret; & , cum esset semper ad discendum comparatus, percontabatur solum ea, quae nouerat collocutorem cum voluptate recitaturum. Ita

cum frequens a peregrinis , curiosisque inuiseretur, subodorabatur imprimis, cuius rei studio tenerentur potissimum ; ac tum ea solum ostendebat ex litabris, cimeliis, caeterisque rebus, quae videre foret i

cundum; neque aliquid obtendebat, quod ipsi nos. se non affectarent. Rogitabat deinde ea , quae ipsi . vel in patria, vel iter faciendo rara obseruassent; habebatque semper quidpiam simile , quod vel monstraret, vel alias sibi visum, auditumve referret. Inde effectum est, ut nemo non inuitus discesserit, horasque , & dies non optauerit prolixiores. Quin

longe etiam abfuit, ut crebro conuersantibus taedium , aut fastidium crearet: exundabat enim semper nouo aliquo eruditionis gurgite ; ac Vocibus vivis omnia exprimens , ita rapiebat animos ; ut metum semper iniiceret, ne cito nimis faceret finem.

Et apposite quidem , sed perraro tamen , iocos interseruit: serio quippe solitus loqui, ea oris facundia sermones fundebat, qui iis salibus parum indigerent. Porro , cum eius consuetudo foret cuique gratissima; ipsi tamen oneri erant, quotquot reS duntaxat vulgareis loqui, audireve iuvabat. Conqueri proinde solebat, quod tam bonas horas cogeretur perdere , audiendo solum , assentiendoque, frigus, caloremVe vigere ; tempestatem esse claram, vel obscuram; auram sanam, vel insalubrem , caete

352쪽

L 1 AER SEXTULinque similia. Eandem ob caussam auersabatur mulienim consuetudinem ; quod vix liceret quidpiam frugi ex ea consequi , & de tricis solum, ac nugis verba serenda cum ipsis forent. Impatienter etiam ferebat clamosos, rixosos, loquaceis; tametsi istos

leuius ferret , quod plerisque verbis inutilibus frugi aliquid interseri posset; id enim dicebat se eruere, Ut

ex paleae aceruo granum. Oportebat tamen eos esse

veraceis, quod garrulis istis parum conuenit; nihil enim aeque exosum, ac virum, quem posset menda-cij coarguere, habuit. Quare & solebat hoc homi num genus ita exercere, varias percontando circum stantias , ut memores sane elli oporteret, si quid mentirentur , nec sibi contradicerent. Par iudicium esto de thrasonibus, quos pari modo non ferebat; nisii quatenus inter iactationes , ingeniosum quid coruscabat, quod afficeret animum. Caeterum enim gloriosos istos mirum in modum oderat; praeditus ipse tanta modestia, ut cum praeclara agere, non Veris iactare placeret, nihil unquam superbe de se nec senserit , nec dixerit. Heinc potuit sane vel suo exemplo facere illos admonitos, qui & sui laudesinuitus audiuit, & titulos omneis ambitiosos dela. tos reiecit,&virtutes suas, alioquin eximias, ita eleuauit, ut semper vel infirmitatem, vel ignorantiam pr. aetenderit; planumque fecerit nihil esse posse illa animi moderatione expetibilius. Nihil proinde adiicio de summa mansuetudine, ac singulari humanitare, qua quosvis adeunteis, o pysque quidpiam postulanteis excipere solitus fuit. In confesso siquidciri.

353쪽

31o DE VITA PEIREsx Irest, quam non puduerit illum habere maiorem debito honorem quibusvis, inferioris etiam conditionis hominibus, quos vel genus, vel eruditio, vel dignitas quaedam commendaret ; quamque se erga obscuriores, rusticiores, pauperiores, affabilem praebuerit ; animos addens Iese adeundi, assidendi, alloquendi, interrogandi, respondendi; donec quisque sibi ab eo factum satis existimaret. Atque id quidem erga omneis; sed erga illos specialitis, qui suas

in iudiciis commendatas caussas optabant. Suavissimum enim habebat parteis ipsasmet priuatim audire ; dc percontando, instandoq; pleraque purius accipere, quam a caussidicis inter perorandum, scribendumve suggererentur. Nempe cum ipsi elegantes, atque cruditae actiones placerent: iniquo tamen animo tulit, si quando veritati secum , aequitati insidias, legibus fraudem , innocentiae laqueum fieri, tendique obseruauit. Quanquam quo asseetia sese compararit, ut ius suum cuique tribueret, indica tum superius est. Addo illum ea industria, ac scelicutate fuisse, ut aliquorum nobilium liteis, alias interminabileis, arbitratu suo composuerit, pacemque inter familias inexpectatam procurarit. Addo & cum id moris foret , ut quae partes coram Senatu liteis agitabant, Senatores ipsos in palatium, in templum, domum, aut ad alia loca procedenteis, agmine denso assectarentur si ipsum id nunquam passum fuisse,

famulo contentum , aut praeterea Vno , alterove ex

similiaribus amicis , quibuscum posset colloqui, amandata sequentium turba. Cum illa porro comi-

354쪽

rate, humanitateque erga omneis foret, tum speciali quadam obseruantia prosequutus est, quos nouit gradu, genere, virtute quadam eminenteis. Quippe ut omneis est veneratus, ita singulis, si quid potuit, praeter debitos honores exhibuit. Promotis quoque ad dignitates, reducibus in patriam, seruatis ex morbis, adeptis coniugium, donatis progenie, atque id fenus alia fortunae bona assequutis, congratulari so-itus est , seu coram, seu per literas, voto, reuerentia,& affectu plenas. Nullum non praeterea ossicium, atque obsequium praestitit; munera insuper adiiciens, vel certe communicans quicquid exquisitum variis ex locis obtinuit, prout unumquemque his, vel illis rebus capi agnouit, aut subolfecit. Et questus quidem persaepe est, exhibendis, excipiendissique honoribus deteri tempus; at cum ipse delatos tibi, quan

tum poterat, constantissime recusaret, nullum tamen , quem crederet aliis debitum, praetermissum volit. Id aliquando ipsi obiectum ; & maxime cum

videretur ob imbecillas corporis vireis excusatione

dignissimus ; At , debe ne , inquit, ut ineptus esse primus desinam, pro ineptissimo haberi 3 Heic non adiiciam, quanta pietate erga Parentes fuerit; nam id suis locis satis insinuatum. Vnum solum addam, quod Nouercae mores plane acerbos deliniit. Non longe erat a doctoratu, cum illa die quadam consi1-dens ad mensam , bilem effudit aduersus ipsum,

quam in Patrem conceperat. Congestis plurimis conuitiis, ac exprobrationibus, quibus contradicturum sperans, detumescere amplius contcndebat ; ipse nu

355쪽

33α DE UITA PEIREs xi Ilail plane inficiatus, hanc unicam vocem emisit, Vera sunt quae dicis, o mater, imo & longe plura sunt, ob quae iure conqueri possis. Tum quia verebatur, ne illa aut assensum huiusmodi sinistre interpretata simulationem caussaretur, ampliusque excandesceret; aut pudore quasi suffusa, aliam rixandi quaereret ansam ; sese continenter e mensa subduxit. Illa tale nihil exspectans, & ad improuisum casum obstupe-iccns, ita repente animos fregit, ut sese continuerit, ei utieritque deinceps nihil. Privatim postea ex eo quaesiuit, cur falsa cum sciret, quae obiecta iserant, nihilominus admisisset; ille autem, Et admisi, Mater , & admittam in posterum ; auctorque sum , ut quoties pectus esseruescere senseris, iram potius aduersum me, quam aduersus alium profundas. Nam ego quidem patienter feram; at alij exasperabuntur, unde tu magis excandescens finem fortasse vix facies , quin graueis exinde contraxeris morbos. Neque porro id inutile fuit ; illa enim sese deinceps longe mitiorem praebuit, ipsimque adeo amare coepit, ut de haerede instituendo saepius cogitauerit; ac perfecisset, nisi cum obiit, is in Belgio procul abfuisset. Ad fratrem quod spectat, tanta propensione erga ipsum filii, tantam vicissim expertus est , ut

res in exemplum transire mereatur. Quippe ab aeuousque laeunte ea fuit, cum mutua, & maxima beneuolentia, consensio; Vt in eadem studia semper conspirauerint, &, ne minimo quidem ullo intercedente dissidio, Dele herciscunda familia ne cogitauerint

consanguineis, affinibusque illud sane

356쪽

LIBER SEX Tvs. 3sstestari licet, quod omneis habuerit coniunctissimos, excipique voluerit domo , ceu communi hospitio,

cum in urbem aduentarent, non patrueleis modo, sed etiam qui ex atavis, tritavisque ducerent ramos. Quin-etiam , cum omnium patrocinium alacri studio susciperet, solitus erat, si forte quidpiam inter ipsos interuenisset, componendi auctor, & arbiterneri. De Praeceptoribus dictum suis locis; addo memoratum ab ipso non semel, nihil accidisse sibi tu cundius, quam cum a Vario nescio quid in Fonuiuij gratiam obtinuit. Quid est quod hoc loco attexam de caritate in Patriam, cum ex diistis perspicuum sit

illum totum fuisse in ea exornanda Vt mittam enim nullam unquam occasionem praetermissam, quin maiestatem Principis, Gallici nominis honorem,& iura regia sarta teista, aduersus Scriptores peregrinos voluerit ; attingo solum circa Prouinciam , curasse illum maxime, ut ea imprimis illustraretur. Eo nempe eius curae spectarunt, clim nihil non egit, ut quasi ex cineribus Comitum nostrorum erueret historiam ; ac nobilissimas familias suae luci restitueret: usus quippe non nuda traditione , non argumenti Sleuibus, non auctoribus parum certis ; sed scripturis authenticis, ut tcstamentis, matrimoniis, transactionibus, clientelis, priuilegiis; itemque statuis, tumulis , epigraphis, tabulis pictis, insignibus, numismatibus, tigillis, altissique id genus riuus,quas ut detegeret, haberetque, nulli pepercit sumptui, nulli labori , nulli industriae; euoluens ipse, aut procuran

ut euoluerentur acta omnia, quae in omnibus archi-

357쪽

Capitolorum, Coenobiorum, Gynaeceorum, nobilium , priuatorum quorumlibet ; inque Ecclesitarum Statutis, Nec logiis, Kalendariis ; ac depingi mandans quicquid peruetusti adumbratum , essigiatum, incitum, expressum per libros, vineis, vitra, aedificiatam sacra, quam prophana foret. QDominus mirum, si nemini ex tota Prouincia niniores sui nobiles perspectiores , quam ipsi fuerint; quando & omnium g nealogias retexuit, & ex aetis expendit, & insignibus, cum ipsorum, propter varias stirpeis, Vari tione exposuit. Sic speciatim labore magno seriem exuit Vicecomitum Massiliensium , deducens illos ab usque Guillelmo S. Honorati Massiliensis Episcopi fratre, hoc est, ab anno nongentesimo sexagesimo secundo. Quo etiam modo condidit synopleis Episcoporum, Abbatum, omniumque virorum ill strium; ac plurimus praesertim iust circa Troba res, poetasve supra memoratos. Eodem spectauitmidium emendandi, excudendi chorographicam Tab lam, disquirendique varia, per varias aetates confinia,

cum specialibus populis, regionibusque, & Principi bus, qui in illa ruisse leguntur ; ne Oi piam dicam de legibus, magistratibus, iudiciorum formis. Fuit autem curae potissimiim scrupulosa pervestigatio, &ichnographia viae Aureliae, quatenus traducta preProuinciam iuit; Amphitheatri item tam Foroi liensis, quam Arelatensis ; Arcuum triumphalium tam Arausionis, quam S. Remigii; trium Turrium siperstitum adhuc in Sexuensi Palatio i &, 't paucis

358쪽

L 1 a se s E π T v s. 'I dicam, rerum omnium, quae saperent antiquitatem Nam quod praeterea Inscriptiones, marmora, imagirnes, dc alia id genus non neglexerit, manifestum est ex hactenus dictis; ut etiam quod attigimus de An malibus , fossilibus, plantis, altissique, vcl Prouinci*propriis, vel ex peregrino orbe transtatis. Euden denique , quod conuanter excitauit ingenia , qua aut nouit, aut prouidit, condecorandae patrix nὸ δ, admonens semper, animansque, & libros, caeterique omnia, si opus foret, suppeditan . Com commendaret veris illos, qui scriptis, inuentisque suis, a descriptione praesertim regionis, rerumque gest/Ium illam ces ebrassent; tum iuspexit maxjme studium, quo affectum nouit Polycarpum Riolatium, λrth hani ordinis decus, cuius immenis eruditioni acc*s se notitia eximia rerum omnium Prouinciae, explicandarum speciali tomo operis Herculei ab illo Iuncepti. Tum maximi fecit potuisse se demum horditatu suo inducere Iacobum Morguesium, emeritψm, ac sane magnum Aquensis fori ornamentuna, ut stad statuta Prouincialia illustranda componeret ;quod foret exinde lux masna omnibus Prouincix tribunalibus affulsura. Quam saepe verὁ exoptauit Petrum Decormium generalem aduocatum,profundae adeo doctrinae virum, functione demum ab erudito , dignoque filio subleuari, ut totus fieret conmcinu nos, cumrouniendssque Senatusconsultjρ, α

quae puesertim ipse Sasisset s Quam sepe Scipion in

Pererium, cuius nunquam satis mirari ingenium, iudicium , elo Fentiam potuis, suas illas sinetisse.

359쪽

336 DE VITA PEI RES XII actiones, adeo eruditas , atque eleganteis , mittere in lucem l Et pauca haec quidem ex multis de affectu in Patriam; nam quantum aliunde condoluerit, cum temporibus difficillimis nihil, nisi vota superfuerunt, commemorare parum est. Superesset iam aliquid circa Reli ionem in diuinum Numen : sed in confesso primum est, illum semper maiorum fidem, hoc est Catholico Romanam professionem sic defendi

se, ut etiam ad illam quotquot potuit ex heterodoxis, ac potissimum eruditis, inflectere curauerit. Deinde religiosi cultus fidem uberrimam fecerunt publicae omnes caeremoniae, quas rigide semper, quantum licuit per valetudinem, obseruauit. Quippe &solemnibus sacris, concionibus, processionibusque, ut vocant, interfuit; & nullum fuit celebre festum, in quo non seipsum Sacercipii probauerit, mens que Eucharisticae factus particeps fuerit. Constansad-haec sincera fide, amoreque in Deum filii, subli

me de tanta Maiestate sentiens , ac summe de eius

bonitate sperans. Nihil addo de cultu, quo fuit prosequutus Pontificem summum , Cardinaleis, Legatos , Nuncios: siquidem nullam praetermisit occasionem testandi ipsis reuerentiam, affectum, obsequium ue ut minus sit mirum , si illis nihil unquam negotij in Prouincia contigerit , cuius ipsi committere procurationem non affectarint. Quo titulo etiam demeruit caeteros Praelatos, Generaleis, Prouincialeis Ordinum, quos recensere prolixum foret; agnitus aliunde patronus C obitarum omnium,

maxime vero reformatorum, qui si quid egerent in

360쪽

LIBER SETTV s. 317 euria Romana , in Regia , in Prouincia P ac Senatu ipso , illius continuo implorabant opem. Nunc, Vt specialius Studia dicantur, praemittendum imprimu; est, fuisse Petreskium Ingenio prompto, aut v quid certe defuit, arte, ac labore illud compensasse. Quippe in rebus etiam conceptu difficillimis, inculcati ne vix indiguit ;& sedula disquisitione, exercitati neque mentis, ipsam ad quiduis facile intelligendum comparauit. Habuit enim praeterea illud ita n tum ad omnia, ut nullum fuerit doctrinae genus, cuius desiderio non inarserit, & de quo non lubens conseruerit cum peritis viris sermones. Moderatus

certe quod ad alia spectat, videtur fuisse unica scie di cupiditate immodicus; nemoque fuit, qui vehementius affectarit perficere celebre illud liberalium disciplinarum coronamentum. Quin ne hoc solum; sed etiam mechanicarum studiosus fuit , eaque de

caussa nullus unquam artifex praecellens, ac celebris fuit, quem remoratus, alio tendentem, apud se non detinuerit, ex quo non multa seu opificia , seu artis arcana arripuerit; ipsum domi, victu, stipendiis, v riisque muneribus in menseis, ac in annos fouens. sagacitate quoque mira fuit, adiutante constantia, qua inuestigando nunquam fuit defessus. Euenit proinde non raro, ut coniecturae successerint, quod ex oblatis circumstantiis , caetera adnexa subodoraretur, ac sceliciter diuinaret. Nihil certe ipsi traditum in manus, cuius, quicquid notitiae poterat ha-:beri, non eruerit; adeo ut non immerito habitus fuerit toto orbe quasi Arbiter rerum abstrusiorum-

SEARCH

MENU NAVIGATION