Libellum de restitutione purpurarum

발행: 1784년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

coccineo pallio etiam coram eo, & etiam purpura sine auro uteretur. Sane uti bi insigne aliquod imperialis maiesatis aecedat , habebis utendi coccinei pallii facultatem me praesente, oe ad me , cum mecum fueris , habiturus γ purpuram , sed sine auro. xx) Petronius etiam s in Coena ) cuidam malesano coccineam vestem induxerat, cum lectica esset ferendus. Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus. Et pallium quoque coccineum, cum ad coenam discumberet. Pallis enim cocc neo adrasum excluserat caput. Immo etiam credere sis sit, plurimos alios nobilissimos colores ab antiquis hominibus excusos, qui colori marinae purpurae longe antecellerent. Narrat Vopiscus f in Vita Aureliani ) purpureas vestes Aureliani matronarumque Romanarum cum pallio purpureo comparatas, quod erat in templo Iovis Capitolini, muneri missum a Rege Persarum, inenarrabili foeditate oblitas apparuisse. Memin sis enim fuisse in templo I. O. M. Capitolini Palislium breve purpureum lan ire, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iunge. rent purpuras Das , cineris specie decolorari Uiderentur ceterae divini comparatione fulgoris. Hoc munus Rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano deis

disse perhibetur . Ex quo existimari possit, quamvis marina purpura maximo pretio a viris principibus haberetur, non adeo tamen felici colore donatam, quin alius color selicior reperiri posset, qui erat huius Indicae purpurae color, adiiciente Vopisco, Aurelianum, Probum, Diocletianum usque in Persidem diligentissimos infectores misisse, qui tamen huiusmodi purpuram reperire nequiverint , &tantum dici audiverint, ex Indica Sandyce similes purpuras procudi solere. Nam postea d ligent Hime urelianus m Probus , m proxime Diocletianus missis diligentissimis confestoribus requisiverunt tale genus purpurae , nec tamen inυen ,e potuerunt. Dicitur enim Sanθx Indica talem purpuram facere , si curetur. xx1ὶ Hinc facile

κκὶ Csccineus color rubicunduῆ, quam coccineam purpuram confusis vocabulis de more vocat auctor, nunquam fuit Caesarum maximum ornamentum. Apparet Cap. XLII. imperatorum pallium aut chlamydem totam coccineam quibasdam taeniis purpureis & aureis a summo ad imum ductis fuisse insignem. Commodum vero Albino chlamydem tribuisse coccineam taeniis tantum purpureis , non Vero tae ni is aureis distinctam, quae aureae taeniae uni tantum Imperatori iuxta Romanum morem servarentur. Cap. XXXV. Non tamen hinc est existimandum co cineum colorem pluris, quam purpureos, habitum fuisse, quod coccineo ipso Imperatores uterentur. Praeterquam quod enim satis demonstratum est Cap. L. coccineum colorem minoris, quam purpure os, habetum, duo etiam argumenta id evincunt. Purpureus tantum, non coccineus, aut alii herbacei colores, fuit a

Romanis Imperatoribus vetitus, sibique solis servatus. Cap. LVI. LVII. Deinde clavi aut taeniae, quas nos Itali gallonio quernidioni vocamus, pretiosiores esse consueverunt, quam vestes ipsae. Enimvero Imperatorum coccinea erat chlamys, purpureae erant taeniae . Pretiosior igitur purpureus Color. PraeterimuS purpurae tantum, non aliorum colorum pretium cum pretio margaritarum certasse, quae pre lium omnium rerum apud Romanos superarent. Cap. XLVIII. Praeterimus quatuor incomparabiles purpurae dotes, Ce terasque laudes, quibus prab ceteris coloribus ab antiquis ornabatur, quaeque per totum libellum nostrum relatae pro stants

xxi Pallium Iovis Capitolini Aureliano a Rege Persarum muneri missum, de quo Cap. LV. retulimus, Certe Purpia reum erat, ut conceptis verbis nuncupat Vopiscas, nimirum conchis, non vegeta bilibus coloratum. Quoad verba vero ab eo subiecta, dicitur enim Saudrae Indicatalem purpuram facere, si curetur , observandum est, hoc verbum reicitur incertam& vulgarem opinionem, non vero certam& constantem scientiam significare, praesertim

122쪽

facile intelligi potest vividiorem purpurae speciem, quam marina suerit, illis temporibus

fuisse celebrem, illique purpuram marinam, quod accidere consuevit, paullatim primas concessisse. 8c in desuetudinem abiisse. Hinc quemadmodum marinae conchae cocco, fuco, aliisque herbis honorem purpurae in usum principum virorum conficiendae reliquerunt, ita Coccus, Fucus, aliaeque herbae antiquorum tem porum locum cessisse nuperae Coccinitiae δc nupero Inda co videntur, quibus nunc temporis 3c violacea & rubicunda etiam nobilior splendidiorque purpura conficitur, cui profecto nec coloris nobilitate, nec diuturnitate, nec tenuitate sumptus antiqua purpura ullo modo comparari possit. In Europa igitur haec ima purpura Coccinitia aut Indaco consecta apud omnes celebratur, omnesque pulcher pur pureus color delectat. Immo delectat etiam in India color purpureus, qui Laeca conficitur, quo δc lanae, & serica, dc gossypia, & coria , quae Damascena dicuntur , nobilissimo & sere indelebili colore tinguntur. Haec purpura , quae orientalis vocari possit, etiam lota splendorem non amittit, nec maculas contrahit, ita ut existimare possimus Lacca tinctum fuisse pallium illud, quod Persarum Rex Iovi Capitolino muneri miserat, vel Sanguine Draconis, qui ipse Cinnabaris Dioscoridis a plerisque putatur. Augebitur haec suspicio, si animadverterimus Pallium illud ex Indica Sandyce coloratum dici a Vopisco, quae Indica Sandyx idem ipse est, qni vocatur Sanguis Draconis, uti meliores antiquae Medicinae magistri interpretantur, cum etiam hodie praesertim in 'Peguviano &Ben-galensi regno ex ipso Sanguine Draconis color purpureus conficiatur. In Italia etiam colorem rubicundum Lacca quondam productum fuisse, quae virgarum specie

importaretur, docemur a Ruellio, s in Dioscor. Cap. de Cancamo j a Mattiolio, in Dioscor. Cap. de Cancamo ) & a Rossettio s Deli' arte dei Tintorito m. I. q. Venetiis II 8. eandem artem Venetiis quoque suis temporibus u statam testante. xxii

Quam do denique ipsius Aureliani de matrona rum Romanarum purpuras, quas Ceteris omnibus Romani Imperii purpuris e Xcelsiores esse oportuit, superare potuisset λPurpureum igitur erat Pallium illud, de quidem rubicunda illa fulgentissima purpura coloratum, quae tantum in Perside 3c India frequens perraro in Imperii Romani regiones transferebatur. Cap. XX. LV. XX ii in Contraria omnia ex iam dictis

patent, quae non iteranda. Dicemus tanium ex Coccinitia, ex Indaco, ex Lacca, ex Sandyce, aut Sanguine Draconis non purpuram, quo nomine hic quoque passim abutitur auctor, sed colores rubicundum& violaceum nunc temporis excudi , eoseque utpote vegetabilibus eductos, eme inertes & fixos, non vero versicolores, non scintillantes, non immortales, non molles, de proinde longe minoris, quam admira biles violaceos & rubidos colores , quieonebis quondam conficerentur, aestiman

dos . Cap. XXVII. XXVIII. XXIX. XXX.

sertim cum fateatur Vopiscus missos in Persas de ea re infectores nihil certi referre potuisse. Quin certum est, ex Indica Sandyce pallii illius colorem non sui Dis eductum. Paratur enim adhuc dc apud

nos, & apud Indos & Persas rubicundus quidam color ex Indica Sandyce, quae

Sanguis Draconis nunc appellatur, & quae nihil aliud est , quam quidam rubicundus succus e fructibus palmarum expressus & tamen rubicundus ille color hac Indica Sandyce, aut Sanguine Draconis inductus multis partibus est ignobilior, quam

rubicundus , qui cocco aut coccinitia educitur, omnibus nuperis scriptoribus te santibus, & ipso nostro auctore pag. CCV.CCLIV. eiusdem huius pharmaceutici sui libelli. Si itaque rubicundus Sandycis aut

Sanguinis Draconis color colori ipsi rubicundo cocci aut coccinitiae primas conincedit, quomodo antiquas purpura S, quibus ipsum cocci aut coccinitiae colorem

primas concessiis e superiore Nota VIII., IX. XX. & Cap. L. probavimus, quomo

123쪽

Qtiam vis tamen confirmaverimus marinam purpuram a communi commercio

Theodorici Regis temporibus ereptam, non ideo tamen existimandum , posterioribus temporibus ubivis gentium desuevisse. Robertus Scouthuvelius Histor. Angliae Ecclesiast. l. I. c. I. ) refert celebrem fuisse matrem suam, quae sudariola tingeret indelebili etiam post loturas quodam fuco, adiicitque Bedae temporibus, nimirum nono' seculo in Britannia, quo magis quam alio pleraeque omnes artes se receperant, artem quoque marinae purpurae magno in pretio habitam fuisse . Quin & Bedae temporibus ars purpurae tingendae in Anglia summopere in pretio habita est. Sunt Cochleae satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cuius rubor pulcherrimus nullo unquam solis ardore, nulla valet pluviarum iniuria pallescere , sed quo vetustior, eo solet esse venustior. xxxiiij

Hoc stimulum dedissse potuit Britanno Gulielmo Cole, in Aff. Lips. ) ut prae

terito seculo marinam purpuram restituere curaret, quemadmodum deinceps rese

retur. Assirmat etiam Plumerius Ρ. Plum ier ) quosdam nunc populos in Ame

rica conchas usurpare ad vestes pulcherrimo violaceo colore tingendas. xxIu)Colorem purpureum apud omnes nationes maximo semper in pretio habitum, ceterisque coloribus omnibus antepositum, ex iis, quae diximus, satis constat. s xxv)A temporibus usque Heroicis reperitur purpura a principibus & regiis viris usur

pata. xxvIi Romuli temporibus plurimi Romae habebatur simplex Tyria rubi. cundo colore, xxvII 3c secundum locum obtinebat Laconica dc Chartaginiensis phoeniis

κκm in Haec purpura in Britannia Bedae temporibus ussitata sententiam nostram de marinae purpurae usu usque ad seculum XU , de Imperii Graeci ruinam confirmare videretur. Nos tamen illud addubitamus, an purpurae marinae opificium unquam in Britanniam se receperit, aut se recipere potuerit, tum quia temporibus

illis una Byzantii purpurea ossicina vigebat Cap. LIX., tum quia Oceanus nullas conchas purpuras praebet, sine qui bus color purpureus consistere nequit. Cap.

LXII. Sed fortasse rubicundus aliquis Color buccinorum ope, quae in Oceano plurima degunt, tunc in Britannia vigebat:

colorem enim tantum rubicundum, licet facile evanescentem, buccina emittunt .

Cap. XX U. XXV. LXII. Quin res ita

est. Ipse Scouthuvelius auctore ipso nostro referente narrat colorem Britannicae illius purpurae fuisse coccineo similem, qui coccineus profecto erat rubicundus . Cap. XVI. Addit tamen firmissimum colorem fuisse,

cum contra buccinorum succum coloremque facile evanescentem supra demonstra

verimus. Sed observandum , hunc Britannicum Scriptorem, qui praeterito seculo Vixerit, v:dere nequivisse Britannicas illas purpura S Sedae temporibus, nimirum septingentis prius annis usurpatas, oc proin de notam firmitatem antiquarum purpurarum pseudopurpuris illis ex suo ingenioessinxisse.

κκiv) Sed omnes satis infeliciter, ut

mox erit videndum.

xxv uis non assirmet ex hisce auctoris nostri verbis eundem Palinodiam canere λ Hactenus assirmavit purpuram plurimis aliis coloribus inferiorem fuisse. Nunc

autem hisce verbis purpurae primas concedere videtur. Sed si verba auctoris colorem purpureum in verba colorem rubicundum convertantur, dubietas omnis tolletur. Auctor enim sibi ceterisque nuperis

scriptoribus constans verbo purpureus ablatitur semper, ut colorem rubicundum significet, quemadmodum monuimus. Tantum dubietatis vocabulorum & idearum confusio inducere potest. xxvi) Nescio quam purpuream historiam hic auctor exorditur, satis quidem exilem, & naevis plenam , quam diligentiorem Cap. LI. & sequentibus nos attulimus. Nos hic tamen unos naevOSemendaturi primo asserimus , purpurarum usum non tantum Heroica tempora, sed ipsius Moysis longe antiquiorem aetatem aut adaequasse, aut etiam superasse. Cap. LI.

xxvii) Tyria purpura , sive conchylium simplex, sive dibapha purpara, quam

124쪽

CXII

phoeniceo, seu minii colore xx VIIIJ. Seculo vero Reipublicae Romanae postremo principatum tenebat violacea purpura, mox Tarentina ex violaceo rubricans .

xxIX) Hoc eodem enimvero tempore gras ante luxu , despectisque rebus etsi pulcherrimis, attamen vulgatis, in publicum prodiit dibapha Tyria, quae nimirum his tincta , &. nigriorem colorem ostenderet. xxx) Haec omnia a Plinio lib. IX.

cap. XXXIX. hauriuntur. Purpurae tilium Romae semper fuisse video. . . atque omnem mesem illuminasse, in triumphali auro mi ceri consuevisse. Nepos Cornelius , qui Divi Augusi principatu obiit , me , inquit, iuvene violacea purpura vigebat , cuius libra denariis centum venibat, nec multo pose rubra Tarentinae huic successit dibapba TFria. xxxi) Haec erat excelsa illa purpura, quae mille denariis sive tuli is monetae nostrae in singulas libras vix poterat emi xxxII) quam P. Lentulus Spinther anno, quo Cicero consul fuit, primus inter Romanos mirantibus omnibus est 1ndutus. xxxIII Nec multum Tyria iam ubique vulgata, & coenacula,

quaelibet regio imitatura Tyrias purpuras

purpurarum distinctionem a nobis Cap. XII. explanatam, & moκ etiam clarius Notis sequentibus explanandam ,& auctor noster, & nuperi omnes Scriptores ignorant, ) immo & quaelibet alia Romani

Imperii purpura nunquam colorem rubicundum exhibuit, sis dalia alios colores, quorum nullus rubicundus fuit. Cap. XIX. Qui deinde enimvero Scriptores assirmare possunt, purpuram quamcumque Tyriam Regum Romanorum tempore Romae vulgatam Z Urbs ipsa Tyrus , nedum eius

purpura, priscis eisdem temporibus ignotissimum in Italia nomen esse debuit. Regum a atem Romanorum temporibus Romae purpura tantu n Italica usurpari potuit, immo inter Italicas praecipue Etrusca, unde Romani ipsi Reges easdem purpuras insignia regiae dignitatis tunc temporis primum acceperunt. Cap. LII. xxv niὶ Laconicam etiam & Chartaginiensem purpuram auctor rubicundamassirmat, cum amrmat phoeniceam, nam phoeniceus color & ipse rabicundus est. Cap. XVII. At etiam purpurae Laconicaede Chartaginienses nullae rubicundo colore, sed rubido tantum fuerunt . Cap. XX.

Demum ipsa Laconia quoque & ipsa Chartago, nedum earum regionum purpurae,

Regum Romanorum temporibus ignota nomina Romae esse debuerunt. κκix Et Tarentina purpura,& omnes

Italicae violaceo colore Commendabantur. Cap. XX. Hae omnes autem Italicae purpurae a regi fugio ad bellum Tarentinum , quo tempore fere tota Italia subiugata est,

triumphis Italicis Romam invectae, &

ris praeterlit, cum ex eadem purpura& stragula, & taeniae ornabantur, &bis easdem purpuras tingendi morem

ample- Rotnae usurpata Θ sunt . A bello Tarentino ad annum Romae septingentesimum

purpurae etiam omnium exterarum gentium exteris triumphis Romam invectae,& Romae divenditae & vulgatae sunt. Cap. LIII. κκκ) Hactenus, nimirum ad annum

Urbis septingentesimum, omnium fere genti iitri purpuras viderant Romani, non tamen optimas Tyrias Phoenice nondum subacta . Itaque anno eodem urbis septingentesimo Cicerone Consule Pompeius Phoeniciam Mithridaticae vietoriae impetu subegit, de statim magna vis Tyriae purpurae, quae omnium optima fuit , Mithridaticis triumphis Romam quoque invecta fuit, & ab omnibus statim usurpata . Cap. LIII.

κκκi Sphalmata purpureae historiae , quae modo a nobis quinque superioribus Notis castigata sunt, hausime se ait auctora citato Plinii loco. Sed locus ille Plinii,

ut quisque videt, fere nihil eorum enarrat. Sphalmata igitur illa e penu recen tiorum Scriptorum auctor noster conrasit, prout pleraque alia , quod saepe diximus. xxxii) Antiquum purpurae Tyriae, purpurarumque omnium pretium diligenter rimati sumus tib lii nostri Cap. XLVIII., ad quod brevitatis gratia lectores delega

mus .

xxxiii) Septingentesimo inquam urbis anno Cicerone Consule Phoenicia subacta est, & purpura Phoenicia aut Tyria eodem anno P. Lentulus Spinther primus est usus, ut Nota superiore XXX. mOnuimus.

125쪽

CXIII

amplexa est. Plinius d. lib. IX. cap. XXXIX. Dibapha tunc dicebatur , quae

bis tincta .esset, veluti magni co impendio, qualiter nunc omnes pene commodiores purpurae tinguntur. s xxx IV) Hinc etiam frequentes Trimalcionis lect i tomento constabant cocco si ve purpura tincto . Arbiter sin Coena Vides tot culcitas J Nulla non aut conchyliatum , aut coccineum tomentum habet. XXXV) Nec minori indignitate nupera haec nostra purpura versatur, si V e Violae ea, sive rubicunda, utpote quae insigne sit fere omnium Venetae nostrae Reipublicae Magistratuum s xxxvi). Sed cum purpurae nomine nunc violaceus, nunc rubicundus color, plurimi. que alii colores intermedii S. ex illis compositi intelligantur , hinc, ut omnis dubietas tollatur, haec observanda duxi. xx XVIIJ. Licet enim varius purpureae Ρ color

xxxi v) Purpurae caeruleae saturae , cacruleae dilutae , & flavas , speciatim surru ae conchyliatae, aut conchylia vocabantur, iemel uno parciori succo pur Pur. rum, aqua lotio aut iure temperata,cm sis omnino buccinis tingebantur, &minori etiani pretio conssrbant. Purpurae Violaceae, rubidae, ceteraeque omne S si ve simplices sive mixtae, speciatim pur purae dibaphae vocabantur, semel succo Purpurarum, & semel succo buccinorum, nimirum bis tingebantur, & longe malo ri pretio constabant. Hanc ignotissimam, sed apprime necessariam colorum Purpu reorum distinctionem Cap. XI. & XXV. demonstravimus. Cum igitur utraeque Pur

purae & Tyri, & ubique gentium tinge rentur , istas dibaphas , seu bis tinctas nuncupabant, ut pretiosiores ostenderent,& ab illis minus pretiosis distinguerent . Cap. XLVIII. Nec tamen e X istimandum,

ut ait auctor, anno tantum urbi S septingentesimo artificium bis tingendi purpuras Omnes conchyliat s exceptis e Xemplo a Tyr iis sumpto percrebrescere incepisse. Cum enim eo tantum duplicis tincturae artificio purpurae eaedem omnes e Xcepti Sconchyliatis educerentur, prout memora

to Capite XXV. est edoctum , cumque saltim purpuras violaceas Italicas etiam temporibus anno Urbis septingentesimo anterioribus Romae ct: in Italia usurpatas sciamus, Cap. LII. LIII., hinc illud duplicis tincturae artificium non tantum antiquius, sed etiam ipsis purpuris omnibus conchyliatis exceptis coaevum fuisse non dubitemus. Illud tantum discriminis esse potuit, quod seculis anno urbs septingentesimo superioribus magis a luxu remotis crebriores purpurae caeruleae ct flavae semel tinctae, seculis vero inferioribus grassante luxu crebriores purpurae ceterae bistinctae esse potuerunt, quod etiam ipse Plinii locus ab auctore relatus innuere

videtur.

xxxv Videatur sane, quanto rectius antiqui , quam nuperi Scriptores , quod saepe diximus, coccineum a purpureo, Spurpureum ipsum a conchyliato distinguant . Auctor nuncupat tomenta cocco,

si ve purpura tincta. Arbiter tomenta disii cte aut conchyliato aut coccineo tin

cta .

. s XXXVi Vulgato errore purpurei coloris pro rubicundo admissi auctor nuncupat purpuratos Venetos Magistratus, qui

rubicundo Cocci aut coccinitiae colore induuntur. Ita Cap. LX. ostendimus S. R. E. Cardinales purpureos nuncupat OS eodem errore, qui tamen etiam non purpurei aut purpurati, sed rubicundi & coccinei sunt. Latini Praesules, & aliquot Veneti Magistratus, ut ait auctor, cum violaceum colorem gessent, meliori iures purpurei aut purpurati vocari possent. Sed nes hi quidem purpurei aut purpurati . Violaceus enim color, quem gestan P, non conchis, sed vegetabilibus est excusus , nec proinde illis quatuor admirandis dotibus coruscat, quibus antiqua violacea purpura prae ceteris alio tincturae genere inductis violaceis coloribus efflorescebat. Sed & purpurei novem simplices ,&quinque mi Xti colores, & incomparabiles eorum quatuor dotes, & pleraque alia omnia ad eosdρm colores pertinentia , ignotissima nostris Scriptoribus sunt, ut clarius sequentibus Notis observabimus. xxxvii) Exorditur hic auctor pur priri ferarum concharum naturalem historiam. Laus ei danda, quod diligentius eam , quam reliqui nuperi Scriptores, peragat, a quibus proinde nihil mutuatur, sed omnia e sua penu promit. Hinc licet subobscuru

126쪽

CXIV

color fuerit, quilibet tamen purpureus vocabatur, quod ex eodem flore aut sanguine concharum educeretur, quae conchae varium iuxta varia maritima vada , quae incolebant, colorem emittebant. xxxv111) Purpurae enim Adriatici maris violaceum colorem, Tarentini sinus violaceum rubricantem Africae phoeniceum, aut minii similem , Tyri igneum nigri cantem, Laconiae rubrum, marium ad septentrionem vergentium sordidum S. nigri cantem reddebant. xxx lx) Nec, etsi avario concharum genere iste succus hauriretur , tinctura tamen minus erat aut Vocabatur purpurea, cum non tantum ex conchis, quae purpurae appellabantur,

sed etiam ex buccinis, δc muricibus, & ex aliqua alia conchula hauriri soleret. x L) Nec tempus hasce conchas piscandi, & florem educendi est omittendum, cum pulchriorem & copiosiorem succum subministrarent, quae conchae in areno sis fundis, frigidioribusque temporibus caperentur, uti Plinius lib. IX. cap. XXXVII. ) declarat, Sc periculis aliquot a me factis magis etiam clarebit. Ca-pἰ eas post canis ortum , aut ante vernum tempus , utilissimum, quoniam, cum foetf- cavere, fluxos habent succos. Calculosae appellantur a calculo maris mire cyto conin

e liis . sYL1ὶ Idem sentit Vitruvius. s lib. VII. cap. VIII. ) Quae conchae, ait

enim, in septemtrionis plagis capiuntur, atrum colorem reddunt, quae inter septentrionem & occidentem, lividum , quae ad orientale , bc occidentale aequinoctium, violaceum , quae denique in meridianis regionibus , colorem rubicundum prae se ferunt. Itaque quod legitur Ponto Gallia, quod hae reg ones sunt proximae ad septemtriones . est atrum , progredientibus inter septemtrionem cc dentem, i υ

dum, quod autem legitur ad aequinoctialem orientem occidentem, invenitur υ olaceo colore, quod et ero meridanis excipitur regionibus , rubra procreatur potesate . Confirmare autem ego satis duco, purpuriferas maris Adriatici conchas violaceum modo

obscure, incipit tamen cognoscere plures alios intermedios colores purpureos fuisse, qui ceteris nuperis Scriptoribus ignoti sunt. Errores tamen aliquando & in hac naturali historia auctori excidunt, quos nostris Notis emendabimus. Videatur tamen libelli nostri Cap. XXII., quo eandem purpurarum & buccinorum historiam diligentius descripsimus . xxxviii J Non iuxta varia maritima

vada conchae varium colorem reddebant, sed iuxta varia orbis terrarum climata aut plagas. Hinc maria omnia Italica, nedum unum Adriaticum mare, Violaceum colorem, quantum vi S varia eorum es sent vada, reddebant. Sic maria ad meridiem vergentia rubidum, maria ad septentrionem posita lividum aut nigrum praebebant, nullo Variorum vadorum discrimine facto, quae Varia vada aut sundi in quolibet mari reperiuntur. Cap. XX. Observandum tamen tot purpureos colores, quos diximus, non tantum a diversis climatibus , & plagis sed etiam a vario artificio aut rem peramento tincturae ortum duxisse. V Mia enim artificia aut temperamenta Varios purpureos coloros etiam ubivis gentium

reddebant. Cap. XXI. XXV. xxxi κ) Iterum castigandae sententiae. Purpurae Adriatici & Tarentini sinus, Mediterranei maris, qua Italiam alluit, Violaceum colorem, purpurae Tyriae, A

fra canae, Laconicae, ceterorumque ma

rium ad meridiem vergentium rubidum aut igneum nigri cantem , marium ad septemtriones vergentium lividum & atrum reddebant. Iterum ad Cap. XX l. revocamus lectoreS.

XL) Colores purpurei ex purpuris &buccinis tantum, non ex muricibuS, aut alijs conchis qui bascumque hauriebantur'

Vide sis Cap. XXII. ,& Notam sequentem XLV. XLi Non conchae in arenosis fundis,

ut ait auctor, sed in calculosis , aut v a riis prognatae pulchriorem copiosiorem succum subministrabant, ut ait Plinius ipse, cuius locum mutilatum hic refert auctor. Ceterum Sc de hac re, & de toto concharum piscptu libelli nostri Cap. XXII. de AXIII. consulatur.

127쪽

modo dilutiorem, modo austeriorem colorem praebere, qui ideo Venetus color appellatur. xLlI)Iam patet igitur omnem purpuram, licet ex varii generis conchis educeretur, eundem tamen colorem consuevisse reddere, dum in eodem mari caperetur . Ex Adriatico mari nostro tria concharum, quas purpura S Vocant , genera captantur, & in forum piscarium usui plebis deseruntur, cum earum caro delicatioribus viris male sapiat, & coriacea videatur xL111). Haec . tria genera forma quidem sunt similia , sed non omnia colori praebendo sunt aeque idonea . Primum genus proboscidem habet longam , rectam , & duabus aut tribus prominentiis inaequalem, ventrem Vero longis δέ duris aculeis armatum. Haec purpura, quae cla Cata a Bonannio vocatur, Ricreagione deli occhio num. 282. a me definitur. Purpura Veneta clavata, clavis longioribus , proboscide longa , recta, muricata PCulgo Garusoli. Haec concha nihil nisi subflavum humorem omni tempore reddit. Secundum genus primi multis partibus simile est, sed aculeos habet breviores , proboscidem quoque breviorem, & deorsum flexam . A Bonannio echinata, a me vero Vocatur.' Purpura Veneta clavata clavis brev oribus, proboscide praemorsa oeconvoluta, vulgo Bulli. Haec concha nihil nisi lacteam 3c sere viscosam saniem emittit. Tertium Adriacarum purpurarum genus fere secundi omnibus partibus simile differt una maiori brevitate aculeorum , qui fere tuberculasvideantur , & hoc verum est purpuriserum genus, quod ad purpuras cudendas adhibebant antiqui, cum copiosum & pulcherrimum violaceum humorem fundant, si idoneo an . ni tempore hae conchae capiantur. Bulli etiam hoc purpurarum genus a pisca toribus vocatur, & a me: Purpura Veneta clavata, clamis brevissimis, probo si praemorsa convoluta succum violaceum fundens. Circa haec duo postrema purpurarum genera pericula a me sunt facta, quae mox enarrabo. x Liv) Doctus qui-

vi) Recta auctoris observatio , quae

cum observationibus antiquorum Scriptorum, qui Italicorum marium conchas violaceum colorem praebere narraverunt, ut saepe diximus, mire convenit. Labitur tantum auctor, Cum violaceum colorem fuisse, quem Venetum vocabant, assi r- mat. Color autem Venetus antiquorum

violaceus non fuit, sed caeruleus atrore multo mixtus. Cap. III. Ceterum hunc Vitruvii locum rectius interpretati sumus Cap. XX. XLHi Mirum, auctorem inter viliores cibos conchas purpuras delegare, quae inter delicatiores quondam adnumerarentur. Cap. XXIII. Sed fortasse Veneti littoris purpurarum tantum id vitium est , non omnium littorum. Purpurae enim etiam, ut plerique omnes pisces Sc nudi & testacei, alii in aliis. locis delicatiores. Confirmat hanc rem Caput ipsum XXII., quod

citavimus.

XLiv) Nemo longiorem hanc Notam miretur, qui de summa rerum hic agianimadvertat . Tria igitur purpurarum ge nera in Veneto littore auctor noster ob servavit. Recti rostrum unum, & maxime

clavatum, nunquam purpuriferum, Cur- virostrum & minus clavatum alterum , nunquam pariter purpuriferum, tertium

quoque curvi rostrum, sed minime clavatum, & semper purpuriferum. At id in omnibus littoribus minus verum est. Ex purpuris enim primi generis recti rostris dema Xime clavatis quaedam purpuriferae, nimirum colorato flore instructae, &quaedam non purpuriferae, nimirum albenti flore instructae observatae fuerunt , non minus a nobis in Sabinianensi & Ariminensi , quam a Fabio Columna in Neapolitano littore, quemadmodum id postremum paullo post ipse auctor testabitur. EX purpuris vero etiam secundi & tertii generis curvirostris, sive minus, sive mini me clavatis, quaedam colorato, quaedam albenti flors alibi sunt detectae, ita ut non modo singula purpurarum genera in

variis littoribus, sed etiam in quolibet

128쪽

dam auctor Ianus Plancus de conchis minus notis pag. XXVIII. ) in Arimi

nens bus littoribus parvum turbinem observavit abundanter purpuriferum, a quo vocatus fuit: Turbo virgatus , subυiridis, costitiis laxioribus , Ariminensis . Fi iam simodi . turbines colorem rubrum austeriorem & sere nigri cantem produnt, cuius coloris erat excelsior purpura antiquorum, ex quo idem doctus auctor suspicatur, Anco nitanos quondam succo horum turbinum, quem cum succo aliarum concharum

diversi

genere & littore Variae purpurae varium, nimirum aut coloratum aut albentem succum gerere videantur. Hoc autem pur-τurarum discrimen , quarum aliae albeneti , aliae colorato flore gaudeant , nun quam antiquita S memoriae prodidit. Plinius lib. IX. cap. XXXVI. ,& Aristoteles 4ib. V. His . anim. Cap. XXII. a nobis relati ,

qui uni antiqui Scriptores purpurarum ea rundem genera distinguunt, non ratione colorati aut non colorati foris, recti aut curvi rostri, brevis aut longi clavi, sed hic tantum magnitudinis aut parvitatis ratione, ille vero una ratione soli, aut Vadi, aut passus tantum distinguit & discernit, vilissimumques appellat genus lu- ense putri limo,& algense enutritum alga , quod Venetis purpuris convenit, labi limus, ubi alga, ubi maritimae paludes, & contra calculosum genus calculis enutritum , aut dialutense vario soli genere pastum', optimum ad tincturam

appellat , quod Ariminensi & Anconitano littori convenit . Quaecum ita sint, putabimus igitur, antiquas purpuras D mnes colorato flore fuisse, nostrates vero vario aut colorato aut albenti flore, tanquam degeneres & vitiosiores factas λ Nequaquam: nam aeternas immutabiles naturalium corporum & animalium proprietates esse, & tota naturalis Historia,& tota Physica docet, ita ut, quem ad 'D-

dum nostrates purpurae vario aut CC 'orato aut albenti flore praeditae cernuntur , ita quoque antiquas purpuras vatici aut colorato aut albenti flore praeditas fuisse omnino sit iudicandum. Statu Endum igitur potius . antiquos homi Iies utrasque purpuras & albenti & co orato flore donatas ad tinctaram adhibuisse. Plurimae ni n haiusce rei sunt argumenta . Primo silentium antiquorum omnium Scriptorum, quos Cap. XXII. retulimus, qui omnes licet minutiora antiquae Porphyropeiae praecepta prodiderint, nullam tamen huiusce aut colorati aut non colorati succi mentionem faciunt, quique tantam rem , tantum discrimen significare omnino debuissent, si coloratus purpurarum tantum flos tinaurae aptus, albens vero tinctii

rae in Ρptus omnino fuisset iudicatus. Plinius ipse& Aristoteles d. Cap. XXII. relati uti tincturae aptam describunt, & nummus ipse Gentis Furiae prima libelli nostri fronte prostans clarissime exhibet, recti rostram & maxime clavatam purpuram, cum conchae in duobus reliquis Tyriis nummis prostantes potius clare buccina videantur, ) nimirum genus illud idem

recti rostrum S ma Xime clavatum, quod nunquam purpuriferum, aut colorato fiOre in strii istum in Veneto littore deprehendit auctor. Audivimus Cap. XXIV. pri

cos omnes Scriptores , maximeque Plinium narrantem, purpurarum & buccinorum florem detractum, sale conditum,

igni decem dierum excoctum , primo in viridem, inde quoad buccina in rubicundum . quoad purpuyas vero in rubidum

aut nigri cantern colorem converti omnino consuevis e . Haee autem mutatio , aut con Versio , aut metamorphosis in viridem PriuS, inde in rubidum, aut rubicundum aut nierantem fieri or nnino non potui si et,

si flores illi albi an is fervorem fuissent. Et Onim si flores illi rubidi aut rubicundi

te servorem fuissent , quid opus eratria Ceratione, quae flores iam rubidos &rubicundos in virides prius, inde in ru bidos aut rubicundos iterum converteret, aut etiam quomodo ea ipsa maceratio fiores ab initio rabidos & rubicundos in virides prius , & rursum in rubidos aut rubicundos convertere potuisset λ Docuimus quoque Cap. LXII. & mox etiam ab ipso auctore nostro. I sequentibus Notis co gnoscemus, albentem purpurarum & buccinorum nostratium florem natura ita e se comparaturia, ut sola renui sol s & aeris maceratione aut cormit' ono, in viridem Primum, inde in rubidum aut nigrantem

quoad purpuras, in rubicundum quoad bu cina

129쪽

diversi generis miscerent, purpuras suas absolvisse, quae Sidoniis & Punicis non concederent, si Silio Italico fides habeatur.

Nec Sidone vilior . con , Murice nec bico.

Hunc turbinulum ego quoque in Uenetis hisce littoribus sublegi, sed tan

tum tenui 3c albo, nullo autem colorato succo manantem deprehendi. XLV)

Vivit etiam in Adriatico mari buccinum quoddam purpuriferum , quod in Neapolitanis littoribus reperit Fabius Columna s Libro de purpura ), quodque

ipse Concham ianthinam appellavit. Corticem hoc buccinum tribus orbibus constantem habet, centrumque circa ambitum valde prolatum. Hoc animal , si in marinam aquam coniiciatur, statim prodit, ad amussim virilem penem rubenti glande, cetero caeruleo corpore, exhibens. Si nemo offendat, effundit violaceum suum florem magna copia, & acu in collo sauciatus guttas tres aut quatuor

eiusdem colorati succi elicit, quo chartae & alba lintea violaceo colore infici

possunt, qui etiam post loturas difficile evanescat. s x rvi)

Bucci

cina mirantibus omnibus semper converti conspiciatur . Qaod Certius argumentum, antiquos homines, ipsos purpurarum dc baccinorum albentes flores adtincturam adhibuisse λ Si enim nunc temporis iidem buccinorum & purpurarum albentes flores oculis nostris te ilibus in viridem prius, inde in rubidum aut rubicundum sola tenui aeris et solis maceratione conv'rti statim videntur, quomo do non existimandum, eosdem albentes antiquarum purpurarum & buccinorum flores in viridem prius, inde in rubidum aut rubicundum violenta & diuturna salis & ignis maceratione converti non debuisse , aut omnino conversos non fuisse Testantur inquam antiqui Scriptores Purpia rarum & buccinorum flores violenta de diutina salis & ignis maceration ' viridem primo, deinde aut rubidum aut rubicundum colorem induere consuevisse. Testantur nuperi Scriptores omnes, eosdem Purpurarum de buccinorum flores sola tenui de celeri aeris & solis maceratione eundem viridem prius, inde eundem aut rubidum aut rubicundum colorem solere induere. Si eadem metamorphosis antiquis temporibus habebatur , si eadem metamorphosis nostris temporibus habetur,

quid ultra dubitandum ' Observavimus Cap. LXII. LXIII. salituram & coeturam ab antiquis adhibitam ad aeternitatem coloribus purpureis tribuendam. Observamus nunc, eandem salituram & cocturam adhibitam, ut haec metamorph

iis primum haberetur , inde ut aeterna

evaderet.

xcv) Hic igitur turbo, qui colorato flore in Ariminensi littore Iano Planco, albenti flore in Veneto littore auctori nostro apparit t. Adeo verum est, buccinorum & purpurarum flores vario, nimirum aut albo aut colorato succo reperiri , Cum id etiam in turbinum generibus usu ve ni re audiamus. Ceterum fallitur Ariminensis auctor, cum ait antiquos Anconita nos homines suas nobiles purpuras hisce turbinibus infecisse . Et Anconitani enim, Jc ceteri omnes antiqui populi unigpurpuris , sine quibus nulli colores purpurei habebantur, aut ad summum purpuris &buccinis simul iunctis ad purpuream tinctaram eduzendam utebantur, reiectis omnino turbinibus, aliisque conchis omnibus, eo quod fortassis eorum flores etiam post cocturam sacile evanescentes, Sc ad tincturam inutiles comperissent . Cap. LXII. Nisi dicere velimus, turbine S etiam ab minus in hac re accuratis antiquis hominibus , cum utrique turbinati si1nt

generis, in buccinorum classctem fui si e le

rarum ad buccinorum descriptionem transit. Ecce primum buccinorum genus co lorato flore cumulatum in Adriatico mari auctor noster, in Neapolitano Fabius Columna se i Eperisse assirmant. Ceterum& hoc Sc alia buccinorum genera , ut de purpuris diximus , vario, nimirum aut albenti, aut colorato flore instructa videntur , ut mox pluries auctor isse referre non dubitabit.

130쪽

CXVIII

Buccinum quoque purpuriserum , sed alius generis, in Britannicis littoribus

elapso seculo observatum fuit, 3c ab observatore vocatum Cole ex Opus c. Erud. Lipi . to m. I. pag. CCCCXLVII. ) Purpura Ilittoralis , sive Ten enses , parva, turbinata. XLVII) Haec concha in illisce littoribus abundat, & omni aetate florem suum effundit. Vario colore est, subrubro, flavo, nigri cante, flavorubente, interdum interlito lineis albis & suscis, parallelis, aut alternis. Magnitudine est regiae nucis, multos habet orbes, ventrem grandiusculum , os teres, labia aliquantulum conversa, leviter incisa, sinum in labio sinistro in longitudinem excavatum. Animal interit, si aqua dulci mergatur, sed si in marina , vivit gliscitque longo tempore , 8c aliquando medius fere extans e concha , operculum in capite fixum gerens, quasi aerem captaturus e summa aqua emergit. Hinc existimat auctor, hoc buccinum amphthii generis esse, cum etiam extra aquam diu

vivere possit. Et si Nero haec proprietas omnibus testaceis piscibus communis sit, hi tamen testacei pisces amphibia haberi nec possunt, nec solent, cum alias plerasque proprietates genus hoc amphibiorum postulet. Si succo, qui pinnula elicitur ex candenti vena, quam huius buccini animal in collo habet, lintea & serica tingantur, primum color subviridis se prodit, qui soli ostentus paucis horae minutis fit valde viridis, hinc glaucus, inde violaceus, postea rubricans, & demum post duas solis horas in rubicundum vividum 8c splendentem transit, qui etiam quadragies lotus perseverat. XLVIll)Sed ut ad rem redeamus, cum unam tantum in hoc nostro vicino mari purpuriferam concham observaverimus, nimirum purpuram illam tuberculis magis ,

quam claVis ornatam, quae Bulli vocatur, hinc ea, qua poterimus, diligentia de hac purpura erit tractandum XLIX). Cum itaque e piscatu ostrearum piscatores redeunt, inde purpuras simul captas uti gustu sequiores in usum plebis seponunt .

Purpurae istius generis sive parvae sive magnae abunde dant florem , maiores autem pondere tres uncias non excedunt, si animal ipsum cum cortice appendas. Corticem habent rugosum exteriorem, fusci aut cineri cet coloris, plerumque lutulentum, ventrem longitudini turbinis convenientem, taeniis quibusdam asperis compositum, quae ab ore ad apicem pertinent, quaeque amplos, sed breves acu

leoS κLvi Hic haereo. Hanc Britannicam concham buccinum auctor noster appellat, ipse autem Britannus Cole purpuram. Fortasse Britannus iste Scriptor purpureae

materiae omnino ignarus , quod omnium nuperorum Scriptorum vitium est, quamlibet concham colorato succo manantem Purpuram vocandam esse existimavit, etsi illa concha vere buccinum, non purpura effer Immo buccinum revera fuit, cum

illius descriptio , quam adducit auctor ab

eodem Britanno depromptam, nec memo

ret clavos, quibus ornari debuisset, si purpura fuisset, & ceteram formam ita tradat, quae magis buccinis quam purpuris

convenire videatur. Denique carere omnino purpuris Oceanum , in quo Britanniasta est, Cap. LXII. demonstravimus. XLmii ) En Britannicum istud buccinum , cuius flos primum albescens , inde ope unius solis viridis fiebat, mox glaucus,& violaceus, vivide demum rubicundus,

celebrem antiquorum ficrum metam Orphosim , de qua superiore Nota XLIV.

disseruimus, confirmat. Monendum tantum lectorem existimamus , ut observet

florem huius buccini rubicundum colorem, non rubidum, qui purpurarum proprius, praebuisse, quod etiam antiquis buccinis solemne erat, ut Cap. XXIV. ostendimus. XLix Si vera, quae de conchis purpuriferis in Nota superiore XLIV. a nobis disputata sunt, iam purpurae omnes sive albo sive colorato flore ad tincturam purpuream aeque idoneae sunt iudicandae.

SEARCH

MENU NAVIGATION