Libellum de restitutione purpurarum

발행: 1784년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LX XIX

vesem stragulam pretiosam , plagulas, m alia textilia , m quae tum magni cae supellectiles habebantur ... Romam advexerunt. Hae quoque autem purpureae vestes

Romae ad hastam venditae, &. distributae fuerunt. Ita quoque ceteris omnibus Romanorum triumphis usuvenit. Vestes purpu. reae gentium omnium Romam in hisce triumphis omnes transductae, omnesque

Romae venumdatae fuerunt.

Cum vestes itaque purpureae tot triumphis Romae cumularentur, immensum purpurarum luxum ultimis rei publicae temporibus Romae extitisse necesse fuit. Plurima hinc huius luxus testimonia apud antiquos scriptores legimus, eorumque etiam in eum luxum querelas. Vicem omnium praestet Valerius Μaximus lib. IX. cap. I. , qui inter cetera exempla indignans refert, Metellum Pium in Hispania cum Sertorio bellum gerentem, purpureis stragulis coenacula, seipsum discumbentem palmata tunica operuisse , quae triumphantium propria, nec non etiam Plutarchus, 3c Dion narrantes, Paullum Aemilium, C. Μarium, & Gn. Pompeium ipsas triumphales,& regias vestes non in triumphis tantum, sed etiam omnibus ludorum diebus induisse. Hactenus Romani omnium fere gentium purpuras, non tamen Tyrias, &Sidonias, quae splendidissimae essent, Phoenice nondum subacta , viderant. Anno urbis conditae DCC. Cicerone Consule, cum Gn. Pompeius Ρhoenicen, finitimasiaque regiones omnes Mithridaticae victoriae impetu subegisset, primus etiam Tyrias purpuras in triumphum detulisse debuit. Et revera nos legimus, eodem anno Lentulum Spintherem Tyria purpura primum Romae usum . Plinius lib. IX. cap. XXXIX. .' Nepos Cornelius , qui Divi Augus; principatu obiit me , inquit,

Moene violacea purpura vigebat . . . nec multo post rubra Tarentina . Huic succustdibapha seria.... Hac P. Lentulus Sp nther Medilis Curulis primus in praetexta

risus improbatur , qlia purpura quis non iam , inquit, trici naria facit Z Spintheria dilis fuit urbis conditae anno septingentesmo , Cicerone Consule. Dibapha tunc dicebatur , quae bis tincta esset, veluti magnifico impendio , qualiter nunc omnes penσcommodiores purpurae tinguntur.

De usu purpurarum a Iulio Caesare ad M. Aurelium

ΙΜperii autem tempore Romani Imperatores regum exterorum ambitiosa exemis pia secuturi, sibi suisque Praesectis reservare, privatisque omnibus prohibere purpuras paullatim coeperunt. Atque ut ab initio ordiamur, en ipsum C. Iulium

Caesarem in purpuras primum irruentem videmus. Ille vetuit conchyliatas purpuras, quas caeruleas,& flavas fuisse vidimus, easdem unis mulieribus concedens, quae viro, natisque Orbae, neque quinquagesimo quinto aetatis anno maiores essent. Suetonius in eius Vita: Letilicarum usum , item conch liatae vestis, maringaritarum n certis personis , aetatibus, perque certos dies ademit. Clariusque Eusebius ait in Chronico, Dictatorem Caesarem purpuras concessisse mulieribus illis, quae nec viros, nec liberos haberent, minores essent annis LV.

Idem vero Dictator Caesar regiae dignitatis non modo auctoritatem, sed etiam insignia comparaturus curavit, primo vestes regias triumphales omnibus ludis sibi a Senatu decerni. Dion lib. XLIII. Tην επινικιον εν πα-

92쪽

τανς ταις πανεγυρ τι κατα δογαα ενεδυετο. Vesens tr umphalem ovin bus ludis ex decreto gestavit. Deinde easdem sibi decerni curavit cunstis diebus, quibus sacra faceret. Appianus Alexandrinus lib. II. bellorum civilium: Και θυε ιν ριεν αυτοναιει θριαμ.8ι ως ημ. φιεσμενον. Permisit eum sacra facere triui bali veste indutum. Hinc tandem semper sibi easdem decerni curavit. Dion lib. XLIV.: φερεσθαι τε

natus eum ferre semper etiam in j a urbe mes s tW um p bales. Hinc Dion ipse eodem loco Caesarem in Lupercalibus regia triumphali veste magnifice indutum describit: Eτθητι τη βατιλικη κεκοτριενος, και τω στεφαν bo τω διαχρυτω λαμπρυν9μενος επι τον διφρον τον κεχρι ταχενον εκαθιζετο. . ute rostra in aurea sella , regia ve- se ornatus , aureaque corona sedebat.

Caesar Augustus quoque ad unos magistratus purpuras cohibuit. Dion lib.

In eraυit deinde s Augustus ) neminem alium induere vellem purpuream praeter Senatores , cum in magis at bus esent. Nonnulli enim et ana minorum gentium veste purpurea utebantur. Ipse tamen Augustus vestes regias triumphales singulis Ianuariis Calendis sibi concedi curavit iuxta Dionem lib. LIII. Tiberius non lege, sed exemplo vetandas purpuras astute, ut semper, puta vit. Dion lib. LVII. : Και επείδη γε πολλη εσθητι αλουργει και ανδρες συχνοι καιπερ απαγορευθεν προτερον in εχρωντο, διεμεμιψατο μεν ουδενα, ονδε ε ζημιωτεν.

υετου δε εν πανηγύρει τινι γενομενου, φαιαν μανδυην επενεδυ. και τουτου Ουκετουδεις αυτων α λοιον εσθημα λαξε ιν ετολμησε. Et cum multi vestem purpuream ferrent , etsi id iam ante vetitum fuerat, s nimirum ab Augusto, uti observavimus )Tiberius neminem accusau i , aut ostendit. Cum autem quibusdam ludis pluvia facta esset , Tiberius ipse nigram vestem induit . Eκ eo vero die nemo alia veste uti ausus es. Caligulam purpurarum interdictum instaurasse non legimus, licet triumphali ornatu & ipse saepius Romae uteretur iuxta Dionem lib. LIX. , & Suetonium in eius Uita. Nero purpuras Tyrias, Sc amethystinas tantum prohibendas, uti pretiosiores, putavit. Suetonius in eius Uita: Et cum inte/d ae set usum amet sint , o Tyrii

coloris , subnissetque qui nundinarum die pauculas uncias venderet , praeclusit cun- flos negotiatores. ΓΜ n etiam inter canendum animadversam matronam e spe iaculis υetita purpura cultam , demonstrasse procuratoribus suis creditur , detractamque lGico non

υ se modo , sed oe bonis exfuit. Non tamen ille non meminit saepius vestem regiam triumphalem sibi a Senatu decerni. Ita hac indutus est, Parthis a Corbulone fugatis, iuxta Tacitum lib. II. Annalium. Hac etiam indutus Tyridatem accepit iuxta Dionem LXIII. Hac denique indutus ludos semper spectavit, iuxta eumdem Tacitum lib. XII. cap. XLI. Nerone mortuo libertas purpurarum restituta est. Vespasiani, Titi, Domitiani temporibus communes fuisse purpuras, Martialis, & Iuvenalis carmina, qui coaevi fuerunt, id significant. Plura huiusmodi carmina per hunc librum iacent, quae consulantur.

Eadem Traiani temporibus libertas obtinuit. Plinius aequalis tempore id satis superque declarat . Locum unum illius, Sc alterum proferemus. Ita ille lib. IX.

cap. XXXV. Huic purpurae ) fasces securesque Romanae viam faciunt , itidemquσ

93쪽

LXXXI

p, o maἰesate puerisiae es. Di tinguit ab equste curiam, Diis ahocatur placandis, omnemque vestem illuminat: in triumphali miscetur auro. Quapropter excusata pumurae sit insania. Idemque lib. IX. cap. XLI. absoluta purpureae tincturae descriptione concludito Abunde tractata es ratio , qua se virorum iuxta , femina. rumque forma credit amplissimam feri. Hadrianus quoque a purpuris vetandis abstinuit. Reperimus tantum eumdem indutum imperatoria chlamyde coccinea auro, δc purpurea clavata, L. Vero Caesari coccineam chlamydem purpura tantum, non regio auro clavatam concessisse. Repetatur epistola Commodi ad rebellem Albinum, quam cap. XLII. exhibuimus. Reperimus quoque eumdem Hadrianum supellectilem omnem, stragulasque vestes purpureas auro vel clavatas, vel pictas more regio in imperatoriam domum primum invexisse. Lampridius in Alexandri Vita eumdem, ait, adhibuisse pura man-

tilia saepius cocco clavata, aurata vero numquam, cum baec Elagaba ε iam rece

pisset, oe ante s ut quidam praedicant ) Hadrianus. O APUT L U.

' De usu purpurarum a M. . relio ad Theodosium Magnum.

M.Aurelius omnem Augustae domus supellectilem more regio purpuream,

- & auratam venumdedit, eamdemque cuilibet privato homini permisit. Capitolinus in eiusdem Vita: Vendidit vesem uxoriam sericam , auratam .... Tunc viris claris permi , ut eodem cultu, quo e , vel min Hersis Γ- md bus ecnυ υ a exhiberent. Lampridius ait, Elagabalum primum, cum adhuc iuvenis, & privatus esset, aurea, & purpurea regia supellectili usum, hac potestatefacta a Μ. Aurelio: Primus omnium privatorum toroS aureis torali us texit, qu attinc ex Antonini Marci auctoritate id feri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat. Commodus certe iterum vestium regiarum luxum in aulam revocavit, diceniste Herodiano lib. I. I AMφιεννυτο τε αλουργεις, κα χρυτου φεις ετθητας. Induit purpureas, m auro clavatas vestes. Eadem de illo refert Dion lib. LXXII. Pertinax omnem Commodi supellectilem vendidit, & proinde cuivis privato purpurae ferendae potestatem fecit. Capitolinus in eius Vita : in citio sane rerum Commodi in bis insignior fuit . . . . vestis subtegmine serico aureis stis insegnior pesttunicas , .. ρurpureasque chla dra Graecanicas, atque castrenses . Idem Severum fecisse autumandum , qui puris vestibus gauderet, chlamydemque ipsam imperatoriam reiiceret. Spartianus in eius Vita: Hic tam exiguis υθ si bus usus est, ut vix tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta chla

de humeros velaret.

Elagabalum luxu nimium suisse quis ignorat Τ Lampridius in eius Vita: UD,

es aurea omni tunica, usus es m purpurea. Purpuras autem non vetitas ab eo dicemus, qui sericas vestes, & proinde etiam purpureas donaret. Idem Lampridius e in Iericam vestem donaret, quae tune in raritate υ debatur in honore. Severus Alexander linteorum magis, quam purpurae amator cuilibet empturienti purpuras ipsas lucelli ergo vendebat. Lampridius in eius Vita: Veste , ut

pingitur, alba usus est, nec aurata .... poenulis togisque communibus .... Uus

94쪽

LXXXIIti ibus . . .. Chlamydes hirtas Severi tunicas asemas , aut macrocheras ex purpura non magna ad usum revocavit suum ... Boni linteaminis appetitor fuit , oe quidem puri dicens: si lintei iccirco sunt, ut nihil asperum habeant quid opus est purpura Z In lintea autem aurum mitti etiam dementiam iudicabat, quum asperitati adderetur rigor . . . Purpurae clari dimae non ad usum suum, sed ad matronarum, squae aut possent , aut vellent certe ad vendendum gramissimus exactor fuit , ita ut lexandrina purpura hodieque dicatur, quae vulgo Probiana dicitur, iccirco quod urelius Probus haphiis praepositus id genus muricis reperisset. Hoc loco autem suspicari licet, si Alexander purpurarum gravissimus exactor fuit, purpuris iam tum vectigal impositum, clariores purpuras ad Imperatores vectigalis ergo relatas, baphiisque imperatorios praepositos adiectos, qui vectigales ipsas clariores purpuras ad imperatorem ducendas ex singulis baphiis curarent. Galieno in deliciis quoque fuerunt regiae aureae, dc purpureae vestes. Trebellius Pollio in eius Vita: Chla de purpurea , gemmatisque fbulis , m aureis Romae usus est, ubi semper togati principes videbantur.' purpuream tunicam aura tamque vir lem eamdemque manicatam habuit. Immo ille ipse matronis purpuras prohibuit, quas illis postea Aurelianus restituit. Vopiscus in huius imperatoris Vita: Idem s Aurelianus ) concessit , ut blatteas matronae tunicas haberent , ceteras veses , cum antea coloreas his uissent , aut ut multum ovpaederot nas .

Aurelianus itaque procul dubio liberas purpuras esse voluit. Id tum locus Vopisci mox allatus demonstrat, tum etiam locus eiusdem Vopisci , quem cap. XX. retulimus, ad quos delegamus lectores. Hinc idem Aurelianus ab ipso Vopisco dicitur uxori Bonosi donasse tunicas palliolatas bacinthinas subsericas , tuni-

eam auro clavatam subsericam librilem unam. Tacitum auro clavatis vestibus regiis, non vero purpureis interdixisse apud eumdem Vopiscum legimus.' Auroclavatis usibus idem interdixit. Diocletianum profecto gemmas vestibus calceisque adiecisse primum nobis resert Eutropius lib. X.: Diocletianus ornamenta gemmarum usibus calceament que iudid i , nam prius imperii insigne in chla A purpurea tantum erat. Nec non Eusebius in Chronico e Primus Diocletianus adorari se ut Deum iussit, o gemmas mesibus calceamentisque inferri , cum ante eum omnes imperatores in modum itid istum salutarentur , m cbla dem tantum purpuream a privato habitu plus haberent. Attamen purpuras ab eodem Diocletiano non vetitas, sed potius eius temporibus eommunes testari videtur Vopiscus in eiusdem Vitar suum D ocletianus daret tu. dos , parcissima usus liberalitate dicens , castores esse oportere ludos Dectante prae- tope . Legat hunc locum Iunius Messola, quem ego libere culpare audeo. Ille en mpisis monium suum scenicis dedit , haeredibus abnegavit , matris tunicam dedit mimae, lacestnam patris mimo. Et recte si aviae pallio aurato atque purpurato pro Ormate tragoedus uteretur. Inscriptum es adhuc in choraulae pallio Drianthino , quo illo Oθlut spolio nobilitatis exultat , Messalae nomen oe uxoris. Iam quid lineas petitas

Me,pto loquar Z uuid TFro Sidone, tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi disscultate pernobiles RConstantinus magnus prosecto non tantum vectigales sibi habuit clariores ba-phiorum omnium purpuras, sed etiam baphium aliquod forte optimum Tyrium ) sibi perpetuo arripuit. Ipse enim lege lata capitis plectendos statuit illos artifices, oui ambitu in imperatorium suum baphium, & gynaecium irrepsissent, Me imperatoriae purpurae minuS clarae artificum imperitia redirent. En ipsam legem

95쪽

LXXXIII

legem, quam Iustinianus lib. II. tit. VII. sui Codicis nobis servavit.' Imp. Con .santinus M. ad Felicem Procuratorem reἰ prisatae. Baphii m g naecii, per quos privata nostra subseantia tenuatur, speries ranaecii confed e corrumpuntur, in haphiis etiam admixta temeratio naeυum adducit inquisatae alluvionis , suffragiis ab ineant, per quae memoratas admia serationes ad piscuntur , vel , si contra hoc fecerint , gladio feriantur. Excepto itaque baphio, quod sibi arripuit Constantinus, eumdem cetera baphia, purpurasque ipsas vetuisse non legimus. Immo easdem comm es fuisse confirmare videtur Ammianus Marcellinus, qui lib. XXII. reseri, quod Constantini temporibus usus abundantis ferici , textiles auctae

sunt artes.

Constantio imperante Diaconus quidam, plurimique alii principes viri crudeliter interfecti fuerunt, quod accusarentur, purpureum vestimentum regium a 'pud Tyrum texi curasse. Ammianus Marcellinus lib. XIV. e suae dum ita fruuntur, ind catum est apud Drum indumentum regale textum occulte, ncertum quo locante , vel cuius usibus apparatum . Et mox narrata aliquorum crudelissima morte

haec addit: Post haec indumentum regale quaerebatur , m mini tris fucandae purpuraetortis confestque pectoralem tuu culam sine manicis textam , Maras quidam nomine inductus es s ut appellant Chrisiani ) Diaconus, cuius prolatae litterae fcr ptae Graeco sermone ad TVrii textrini praepositum , celerari spe em perurgebat , quam autem nouindicabat. Densque etiam idem usque ad discrimen vitae vexatus , nihil fateri compulsus es. Hinc Constantii tempore vestimentum quidem imperatorium, non Ve ro ceteras purpureas vestes vetitas apparet, baphiumque Tyrium iam inde a Constantini magni temporibus ad imperatores pertinuisse, eique Baphio imperatorium praepositum praefuisse. Tantum vero a prohibendis purpuris absuit Iulianus ut immo & purpureos calceos adferri iusserit ad quemdam, qui chlamydem regiam sibi confici durasse accusaretur. Repetatur Ammiani Μarcellini locus, quem cap. XLIV. adduximus.. CAPUT LVI.

De usti purpurarum Gratian; Theodosi magni tempor bus HActenus purpuras temporarie vetitas, Vectigal iisdem purpuris impositum,' aut officinam Tyriam tantum ab imperatoribus sibi dicatam vidimus. Nunc vero & purpuras, & purpurarias omnes officinas perpetuo privatis abreptas, unisque imperatoribus servatas videamus. Imperatores Valentinianus, Valens, & Gratianus anno epochae christianae ccchxix. Valentiniano N. P., & Victore Coss. primum aureos clavos regios, quos tum paragaudas vocabant, privatis Vetandos censuerunt. Legem hanc latam nobis serυavit Iustinianus in tit. VIII. lib. XI. sui Codicis e De mesibus holoberis o uti katis de intinctione sacri muricis. I p. Valentin anus , Valens , O Gratianus a C rebelao Com. S. L. . uratas , ac fericas paragaudas auro intextas vir;-les privatis usibus contexere coincereque probibemus , n 'νnaeesar is tantum nostris feri praec pimus. Dat. V. Non. Iul. Nebiodunt. Dat. XV. Kal. . gus. Martianopoli Valentia ano x P. Victore Conss. Iidem autem imperatores anno CCCLxxxi I. Antonio, & Syagrio Coss- memoratam legem alia lege confirmarunt, quam Codicis sui eodem titulo, & li-

96쪽

LXXXIV

bro ipse Iustinianus nobis servavit: Mn. Grat amιs , Valent nianus , m Tbeodosus

A. a Floro P. P. Nemo vir auratas habeat aut in tunicis, aut in lineis paragaudas,

nisi hi tantummodo , quibus hoc propter imperiale ministerium concessum est. Non enim levi animudversione plectetur quisquis tetito se , indebito non abdicaverit indumento . Dat. III. Kal. April. Constantinopoli. . tonio , Dagrio Consulibus . Denique anno fere CCCLxxx III. iidem Imperatores ab auro ad purpuram transeuntes, hanc ipsam purpuram privatis omnibus lege poenam capitis, 3c sortunarum sanciente prohibendam censuerunt. Haec lex, quam lib. IV. tit. XL. sui Codicis, quae res mendi non possunt , servavit Iustinianus, cum Consulibus careat, quo anno lata sit, ignoratur. Coniiciendum tamen, non anno CCCLXXX. anteriorem fuisse , quo anno Theodosius a Gratiano collega renunciatus, neque anno CCCLXXXVII. posteriorem fuisse, quo anno Gratianus est interfectus. En legem ipsam: Impp. Gratianus , Valentinianus , Theodosius A. . . Fauso Com. S. L. Fucandae , atque di trahendae purpurae vel in serico , vel in lana , quae blatia , vel o blatta, atque bacinthina dicitur, facultatem nullus possit habere privatus . Sin autem aliquis supradidit muricis vellus vendiderit , fortunarum suarum,

capitis sciat se subiturum 4se discrimen.

Cum itaque antiquitus fere in omnibus maritimis urbibus purpurae vulgo conficerentur, uti tot antiquorum Scriptorum testimonia toto hoc libro ubique sparsa demonstrant, hac lege lata privatae omnes pii purariae ossicinae omnino clausae silere debuerunt. Non omnes tamen clausae, immo nonnullae servatae fuerunt, quae non iam ad privatos, sed ad Imperatores ipsos pertinerent, ab eorumque procuratoribus administrarentur. Id demonstrat Notitia , quae vocatur, utriusque imperii Sc orientalis, & occidentalis, quae tum omnes imperiales ministros, tum hos quoque purpurarios describit. Pars autem eiusdem Notitiae hue pertinens haec est: In occidente Procuratores baphiorum, Procurator baphii Tarentini Calabriae , Procurator bubii Salonitant Dalmatiae , Procurator baphii Cissensis Venet ae , m Viriae , Proeurator baphii Dracusani Siciliae, Procurator bapbiorum omnium per . fricam , Procurator baphii Girbisani proυinciae Tripolitanae Procurator bapbii infularum Balearium in Hispania , Procurator bubii Telonenses Galliarum , Pro

eurator baphii Narbonensis. In oriente procurator plures baphiorum. Hinc numerus

haphiorum omnium occidentis apparet, quae Theodosii magni tempore servata fuerunt, quaeque a privatorum dominio exempta, & ad imperii dominium perpetuo translata superfuerunt. Observandum vero praesertim in Italia nostra, Ariminensibus, Anconitanis, ceterisque omnibus purpurariis ossicinis clausis , quae fortasse per omnia Italica littora ante id tempus habebantur, unas remansisse, & quidem ad imperium spectantes ossicinas, Syracusanam in Sicilia, Tarentinam in Calabris, Sc Cissensem in Istria. Non me latet , Ρanci rotum celebrem eiusdem Notitiae interpretem a Theodosio IL editam hanc Notitiam amrmare. Nos autem ab hoc Theodosio magno editam putamus. Nominantur enim in eadem Notitia, quemadmodum vidimus, baphia Galliae Narbonensis, Hispaniae, & Africae , uti regionum ad imperium spectantium. Hae autem regiones tempore quidem Theodosii I. ad imperium spectabant, non vero tempore Theodosii II., quo tempore Gallia, & Hispania a Gothis, Africa a Vandalis occupabantur, uti per historias patet, & paullo post etiam erit videndum. Inanis deinde profecto suisset severissima illa lex, quam memoravimus, quaeque purpuras privatis omnibus,

fortunarum, & capitis poena vetitas redderet, nisi baphia ipsa privatis prohibita

97쪽

suissent. Etiam baphia ipsa igitur pHvatis prohiberi oportuit, & id in eadem

Notitia factum videmus, proinde ab eodem Theodosio I. editam dicemus, ut baphiorum ipsorum vetatione sanctiorem legem ipsam, quam retulimus, faceret. Notitia igitur imperii procul dubio a Theodosio I. edita, posterior quidem legi esse debuit, quae purpuras vetaret, cuiusque observantiam sanciret, hinc δc ipsa proinde in publicum prolata inter annum CCCLxxx. , quo Theodosius I. collega a

Gratiano renunciatus, & inter annum CCCL xxx VII. , quo GratianuS mortuuS eli.

Id tamen etiam ea lex , quae sequitur , declarat. Iidem itaque Imperatores anno CCCLxxxv. Arcadio, Sc Bautone Coss. lege alia lata duabus auri libris eos mulctandos damnant, qui naves piscandis maritimis conchyliis addictas occupassent. Ea est huiusmodi tit. VII. lib. II. sui Co dicis a Iustiniano relata: I p. Gratianus , Valentinianus, Theodosius ad Principium P. P. Si quis naviculam functioni muricis, o legendis concbliis de. putatam ausus fuerit usurpare, duarum librarum auri illatione teneatur. Dat. kal. Octob. quiI. . rcadio Bautone Cons. Nullam autem poenam piscationis conchyliorum turbatoribus hoc anno eosdem Imperatores irrogaturos fuisse satis constat, si baphia fere omnia ad privatos, ut ante, bon autem ad imperium pertinuissent. Tum anno aerae christianae CCCXCIII. Consulibus Theodosio Aug. III., &Abundantio, Imppp. Theodosius, Arcadius, & Honorius AA A. Rufino P. F. P. purpuras Veras, si ve maritimas, quas puri muricis vocant, scenicis omnibus prohibuerunt. Lex est XI. ad tit. de Scenicis in Cod. Theod. , quae ita infit: His

quoque usibus noverint abHinendum, quas Graeco nomine alethinocrinas vocant, in quibus alio admixtus colori puri rubor muricis inardescit. Dat. XI. kal. Octob. Constantinop. c.

Observavimus cap. XV., antiquos homines herbis, & vegetabilibus colores ipsos purpureos sat commode simulasse. Cum igitur imperii Romani gentes vetita purpura indui nequirent, herbis colores ipsos purpureos si mulare coeperunt, rubicundo rosarum colori alios colores inducentes, qui colores simul iuncti mixtas

plerumque rubro, & atro colore purpuras referrent. .Hos etiam tamen herbis simulatos colores purpureos, sive hasce terrestres purpuras vetuerunt etiam Imperatores Theodosius, Arcadius, & Honorius lege lata anno CCCXCVII. Lex quidem ipsa consulibus .manca est, sed cum Honorius collega imperii a patre suffectus suerit anno priore CCCXCVI., & anno sequenti CCCxCVII. decesserit Theodosius pater, hinc hanc legem Vel anno CCCXCVI., vel anno CCCxCVII. latam oportuit.

Eamdem legem ex eodem tit. VIII. .lib. II. Iustinianei Codicis describimus: In n. Theodosus, Arcadius, Honorius Vellera adulter no colore fucata in speciem sacri muricis, s quod nempe iam purpurae sacris Imperatoribus per memoratas leges dicatae fuissent, ) intingere non Inimus, nec tinctum cum Rho-d no prius serico, alio postea colore fucari, eum de albo onan um coἰorum tingendi copia non negetur. Nam capitalem poenam illicita tentantes suscipient. GA.

98쪽

CAPUT LUII.

De usu purpurarum a Theodosio magno ad Mperip occidentalis ru nam.

ΡUrpurarum interdicta, quae Theodosii magni tempore personare coeperant, Arcadii, Honorii, & Theodosi II. temporibus magis magisque percrebuerunt. Velitis purpuris, ossicinis purpurariis clausis, vestes tamen sericae purpureae a Perside fortasse per mercatores in imperii Romani regiones identidem transducebantur. Hinc anno CCCCVIII. Arcadio A. UI., & Probo Coss. Imperatores Arcadius, Honorius, & Theodosius II. easdem sericas purpureas vestes non tan tum vetuerunt, sed etiam in aerarium tradendas imperarunt sequenti lege , quam ex eodem loco Iustinianei Codicis depromimus: Im . . rcadius , Honorius , O Theodosius Philometori Com. S. L. Lotas imposterum sericoblattae , m me- laxae huiusmodi species inferri praecipimus , miginti librarum Euri condemnatione proposita his , qui scrinium canonum tractant , prioribus etiam cui cumque oscii , si saluta caelesta a quodam passi fuerint temerari. Dat. V. kalend. ivl. Con tantinopol. rcadio in VI. Probo Cons. Interea anno CCCCxVI. Gallia, & Hispania a Visigothis occupata, ossicinae purpurariae Telonensis, Narbonensis, & Balearium penitus interire debuerunt, quae unae reliquae in illisce regionibus iuxta imperii Notitiam fuerunt. Quantumvis vero purpurae omnes tunc temporis ex usu Imperatorum publicorumque ministrorum tantum tingerentur, fiebat tamen sortasse, ut nonnulli privati homines illisce antiquis purpureis vestibus uterentur, quas iam ab illis temporibus, quibus non essent vetitae, possiderent. Hine Theodosius II. Imperatoc anno CCCCxxIv. Castino, Sc Victore V. C. Conss. alia severissima lege etiam ha sce antiquas purpureas vestes, non iam solum vetandas, sed etiam aerario imperiali omnes tradendas imperavit. Lex ex eodem Iustinianei Codicis fonte promanat: Imp. Theodosius in Max mo Com. S. L. Temperent uniυersi cuiuscumque sint

sexus , dignitatis , artis , professionis , m generis ab huiusmodi speciei posessione , quae soli principi , eiusque domui dedicatur , nec pallia tunicasque dom; quis sericas

contexat , aut faciat. Quae tincta conchylis , quae nullsus alterius permixtione contexta sunt , proferantur ex aedibus , tradanturque tunicae , aut pallia ex omni parte texturae cruore infecta concblii. Nulla flamina subtexantur tincta conc lio , nec eiusdem infectionis arguto pectine solidanda fla decurrant, reddenda aerario holobera mest menta et irilia protinus afferantur. Nec est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur , quia fuscit calcatae legis impunitas. Ne quis vero nune buiusmodi suppressione ἰn laqueos novae constitutionis incurrat, alioquἱ adsmilitud nem laesae ma satis periculum fuse nebit. Dat. XVII. kalend. februar. Consant nopoli Victore V. Casino G s. Plurimas deinde alias leges eodem, & sequentibus duobus annis idem Imperator Theodosius II., & Valentinianus III. edidere, quibus imperialium baphiorum administratio solemnior imperaretur. Harum legum, quae eodem Iustinianaei Codicis titulo, Sc libro leguntur, nos verba brevitatis gratia non proferemus , eorumdem tantum summa capita prosecuturi. Lex itaque undecima eiusdem tituli, Sc libri, edita eodem anno CCCC xxiv. Castino, & Uictore Coss. iubet, ne conchyliorum piscatores ab ossicio discedant. Lex duodecima, anno sequenti CCCCxxv. Theodosio A. XI., 3c Valentiniano Coss. edita, filios ex uxoribus artificum huiusmodi natos sequi . ossicium matris iubet. Lex decimatertia, anno

CCCCXXVI.

99쪽

LXXXVII

CCCCxxvi. Theodosio XII., & Valentiniano Coss. edita, artifices eosdem ab officio abire vetat, nisi alium idoneum artificem substituerint . Lex decim aquarta Consulibus manca, sed eodem, vel certe sequentibus annis emissa, a procuratoribus baphiorum fideiu res dandos imperat, se fideliter munus suum obituros . Lex denique decimaquinta, & ipsa Consulibus carens, sed & ipsa eodem , aut sequentibus annis prolata, filios omnes artificum eorumdem sequi paternum , &maternum munus imperat.

Anno quoque interea CCCCxxx1I. omni Africa a Vandalis occupata, ossicinae purpurariae Girbitana Tripolitana, ceteraeque per Africam dispersae, artificibus aut extinctis, aut fugatis, pari modo interire debuerunt. Imperium opibus fractum superbia augebatur, belloque aversi Imperatores , unumque suum luxum meditantes, tota vi in privatorum purpuras erumpebant. Quamvis enim privatis eisdem per severissimas istas leges vetitae purpurae suissent, attamen purpurae

ipsae ab imperialibus baphiis in Romani imperii regiones dolose vulgabantur.

Hinc alia lege cautum, ne istae purpurarum fraudes admitterentur. Nos describimus legem ex eodem Iustinianei Codicis loco, editam an . CCCCXXXVI. Isidoro, dc Senatore Coss. Impp. Theodosus θ' Valentinianus Apollonio Com. S. L. Purpurae nund nas , licet innumeris sint consitutionibus prohibitae , recenti quoque intermi- . natione vetamus, deo septimum de scrinis exceptorum, sextum de scrinis canonum , quintum de scr n o tabulariorum ad baphia Psoenices per certum tempus mitti praec imus, ut omnis fraus eorum prohibeatur solertia, timentium ne quaestis longo sudore sipendiis careant, et am viginti librarum auri condemnatione proposita. Dat. VIII. id. mari. Con tantinopoli. I idoro, o Senatore Co s. Hic vero observemus, Imperatores Theodosium, S. Valentinianum ad baphia Tyria tantum ministros misisse cauturos, ne inde purpurae ad privatos fraudulenter dilaberentur. Hinc

suspicandum, etiam illa imperialia baphia, quae iuxta imperii Notitiam reliqua suerant, iam ab Imperatoribus suisse omnia clausa,& ad unum Tyrium baphium redacta. Si enim cetera etiam imperialia baphia superfuissent, de quibus Notitia imperii loquitur, non dubitandum, quin etiam ad ea baphia suos ministros hi

Imperatores missuri fuerint, ut etiam ex illis baphiis caveretur, ne purpuras pri-Vati coemerent. Ut autem omnia omnino baphia etiam imperialia tollerentur hoc tempore, unumque Tyrium servaretur, diaae reS adducere potuerunt Imperatores. Primo quidem fraudes ipsae privatorum, quae facilius impedirentur, si unis Tyriis baphiis custodiae apponendae essent, uti hac lege suerunt appositae. Secundo vero barbarorum irruptiones, quae iam ossicinas Gallicas, Hispanienses,& Africanas deleverant, & quae paullatim omnia occidentis baphia sustulerunt, uti etiam mox videbimus. Quod vero unum superfuerit ab hoc tempore Tyrium baphium, alia etiam testimonia mox habebuntur. Anno CCCCxxxix. ipse Theodosius II. legum Codicem edidit. In eumdem memoratae leges purpurariae relatae fuerunt, ubi adhuc leguntur,& nova vi do.

natae in reliquis saltem imperii regionibus, si Africam, Galliam, & Hispaniam

a barbaris occupatas exceperimu S.

Anno CCCCLXx. Iordane, & Severo Coss. Leo Imperator aliis etiam Imperatoribus insanior aliam legem ferendam putavit, qua ipsum atramentum purpureum prohiberetur, unisque Imperatoribus servaretur. Ecce legem ipsam, quam ex tit. XXIII. lib. I. Iustinianei Codicis haurimus: Imp. Leo M. VIariano magisero osciorum , oe patricio. Sacri assatus , quoscumque nostras mansuetud inis in quacumque

100쪽

LXXXVIII

eumque parte pagisarum scripseris auctorisas , non alio cultu penbus , aut colore , ni purpurea tantummodo inscriptione lustrentur, scilicet ut cocti muricis, triti conchy/Iii ardore signentur. Eaque tantummodo fas si proferri , vel dici rescripta in quibuscumque iudiciis , quae in cbartis sive membranis subnotatio nos e subscriptionis ;mpresserit. Hunc autem sacri encausi concessum habere , aut quaerere , aut a quocumque sperare , eo videlicet , qui hoc ausus fuerit , rannico spiritu pose proscriptionem bonornm omnium capitali non immerito poena ple Iendo. Dat. VI. kal. april. Iordane , Severo Conse.

Hanc autem legem usque ad imperii Graeci ruinam ad amussim servatam sequentibus capitibus patebit. Anno denique CCCCLxxv. Augustulo deiecto, occidentali imperio per Odoacrem deleto, dc Italica, 3c cuncta occidentis imperialia baphia siluerunt , nili ea omnia iam prius Imperatores ad unum Tyrium baphium redegerant , uti

De usu purpurarum ab Imperii occidentalis ruina ad Heraci um. ANno CCCCxCIII. Ostrogothi, occiso Odoacre, Italiam occuparunt. Theodo- .ricus earum gentium Rex Constantinopoli educatus, cultarum artium amator, cum Italicae ossicinae purpurariae vel ab Odoacre, vel ab ipsis Imperatoribus iam deletae fuissent, novam Hydruntinam in Calabris ossicinam constituit, quae tamen sibi, suisque magistratibus tantum, non vero ceteris privatis, Imperatorum Romanorum more, purpuras suppeditaret. Id epistola II. lib. I. Cassiodori confirmat, quae longa quidem, sed lectu digna hic in medium affertur. Theoni V. C. Theodoricus rex . Comitis Si fan; insinuatione comperimus , sacrae vestis operam, quam voluimus necessaria festinatione compleri , disrupto magis labore pendere , tu vero cursum subtrahendo solemnem , abominandam potius inferre cognosceris taraestatem . Credimus enim , aliquem provenilisee negle tum , ut aut crines illi lactei carneo poculo bis terque satiati , pulcherrima minus ebrietate rubuerint, aut lances non suxerint adorandi muricis pretiosissimam qualitatem . suapropter sperscrutator H runt ni maris intusa concblia solemniter condidisset apto tempore , acervus ille Neptunius generator furentis semper purpurae , ornator solii , aquarum copia resolutus imbrem aulicum famnaeo liquore laxaret. Color nimio lepore vernans, obscuritas

rubens , nigredo sanguineu regnantem discernit , dominum conspicuum facit , praestat humano generi , ne de aspectu principis pugit errari. Mirum es , substantiam Illam morte confectam, cruorem de se post spatia tam longi temporis exsudare, quἰ is solet vivis corporibus vulnere sauciatis eUuere. Nam cum sex pene mensbus marinae delitiae a vitali fuerint vigore separatae, sagacibus naribus nesciunt esse graυissimae , scilicet ne sanguis ille nobilis aliquid spiraret horroris. Haec cum infecta semel subylantia perseverat , m nescit ante Jubtrahi , quam vestis pust absumi.

suod si concisi orum qualitas non mutatur , si rorcularis illitis una vindemia es , culpa n mirum arti cis erit , cui se copia nulla subtrahit. In illis autem rubicundis fontibus cum albentes comas ferici doctus moderator nt nxerit, habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere dicuntur immunda. Haecs omnia conis iterint, si in nulla parte praetermissa videatur esse solemnitas , miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegii set reatus, negligentia in tali

SEARCH

MENU NAVIGATION