장음표시 사용
111쪽
chyliorum generibus, s plura enim conchyliorum genera, non solas purpuras, Rbuccina hil ce iam coloratis, Vel parvo tempore colorandis succis donata reperisse aiunt ) hunc ipsum venae succum se eduxisse, qui primum candidus fuerit, deinde statim calido soli ostentus colores duxerit, viridem prius , inde rubidum, aut rubicundum, verum colores illos, quos eduxerint, ita debiles 3c evanidos fuisse, ut pannis quibusdam impositi, statim ac aqua madeferent, δc eluerentur, deficere statim inciperent, mox virides fieri, denique paullo post ita penitus evanescere, ut illi panni eisdem coloribus nunquam fucati suisse viderentur. Hinc
ignotum antiquorum menstruum amrmant, quo colores illos ita evanidos antiqui firmissimos redderent, & fere aeternos, deploratam proinde esse purpurarum artem, sed tamen iacturam hanc parvi esse pendendam, cum color coccineus, aut coccinitiae color, qui vigescit adhuc, quemque Icaribito nominamus, omnibus purpureis coloribus, qui fere omnes tristiores, & saturatiores essent, longe omisinino sit anteponendus. Haec alia huiusmodi plura censorie, ut semper, amrmant non tantum cl. viri Galli, & Britanni, quos nominavimus, sed etiam Go-guetius in libro de Crigine scientiarum & artium, auctores encyclopedici in verbo Purpura , plurimique alii ultra Alpes scribentes. s 11 Ut autem a postremo incipiamus, quam falsa sit haec ultima sententia,
quamque colores purpurei omnes ob eximias illas quatuor dotes, quas supra enarravimus. omnibus nostris coloribus, & coccineo ipsi sint anteferendi, manifesto iam constat. Iterum enim assii mare audeo, nullum profecto colorem a nostris hominibus haberi, qui vers colori varietate , coruscatione, aeternitate, mollisi est cum antiquis purpuris comparandus. Immo constanter existimo, quemadmodum antiqui homines purpureos colores omnibus herbarum coloribus, & ipsi coccineo longe anteferebant, ita nostros homines restitutas purpuras in amplissimo dignitatis gradu collocaturos, ceterisque omnibus coloribus, & ipsi coccineo numeris omnibus praelaturos. Frustra deinde queruntur cl. viri, ignotam esse artem,
i) Dum haec edimus, rumor affertur Cl. Eeam Taurinensem .m chel mannii O pu . de Prospecti Wae artium Historia lingua Italica donatum Romae hoc anno edidisse, eundemque in t . I. L. VI. C. I. S. I. pag. 6OI. nota plures de purpurea re sententias nostras reser re & proba re : Nota vero sequenti B. de coloribus& vestibus loquentem iterum ad alias sententias de hac re nostros lectores delegarer id tamen unum ibi Cl. Virum contendere , plenius rem illam a nobis tractari potuisse, si praesertim Gogia et ii Opus de artium origine ad manus habuisse semus . Gratiam habemus Cl. Feae, quod nostra prcbaverit. Ad illud autem, quod ultimo loco ille' contendit, respondemus nos uni Porphyropeiae restituendae intentos fortasse nimis de coloribus & vestibus dixisse: hinc plura minus necessaria Ccn sulto omisisse : omissiones vero plerumque clare pronunciasse, & citatis veterum auctorum libris, qui con uterentur, o mi
siones ipsas supplevisse: id tum in pluribus libelli nostri capitibus, tum in hoc ipso loco, ad quem hanc notam subteximus, apparere. Quoad Goguetium vero respondemus, nos ut plerosque alios recentium
auctorum de hac re tractantium libros, ita etiam eiusdem Goguetii opus inter manus habuisse: huius rei indicium esse, quod illud hoc loco citaverimus : perlegi TE : nihil tamen fere novi, nisi falsas sententias falsis aut nihil tale dicentibus auctorum locis innixas reperisse: id sphalma saepius in ipso opere offendisse : nihil tamen nos es se miratos, si in hoc utpote iuvenili, Jc etiam posthutno, ni fallimur, auctoris Opere id acc disset: improvidos editores tantum nos esse miratos, qui in opero fere toto refingendo plurima saltim delenda
verso saepe stylo non deleverint.
112쪽
sve menstruum, quo ad firmitatem memoratis succis dandam uterentur antiqui, aut deploratam esse purpurarum restitutionem. Constat enim menstruum, quo antiqui succos illos ita firmarent, ut immortales redderent, nec est omnino conclamata purpurarum restitutio. Ut vero id probemus, prius quantum in periculis factis peccaverint nostri homines cl. Galli, & Britanni, disquiramus . Infelicius certe periculum nullum factum est, sive materiam, sive formam spectemus. Plurimum igitur primo quoad materiam viri cl. peccaverunt, cum nonnulli ex purpuris tantum aut ex buccinis tantum eosdem colores educere curarint, quibus utrisque conchis simul iunctis ,& non separatis uterentur antiqui , nonnulli autem neque ex purpuris, neque ex buccinis, sed ex turbinibus aliisque concharum generibus purpuras
educere tentaverint, ex quibus nullos purpureos colores extrahere antiqui unquam consuessent, omnes denique sive ex buccinis, sive ex purpuris, sue ex turbinibus, aliisque concharum generibus rubicundum colorem eliciendum iuxta vulgi errorem statuerint, quem rubicundum colorem nullo modo antiquae purpurae nisi fatuum habuerunt. Mitto eosdem cl. viros nihil pensi habuisse, utrum hisce conchis vivis, an mortuis, uno ictu, vel sensim occisis, aestate an hyeme captis uterentur, quod plurimum iuxta antiquorum leges ad firmiores vel infirmiores purpuras cudendas referret, uti superioribus capitibus est observatum . Forma verum & artificio etiam cl. isti viri peccaverunt. Audivimus enim ron omni purpurarum , & buccinorum , sed tantum cuiusdam eorum Venae parvo succo antiquos usos, eumque triduo sale, decem diebus servore, & igni macerasse, in cortinas plumbeas coniicientes, certam aquae copiam miscentes, alterum altero succo temperantes. Nihil horum vero per nostros cl. viros factum est. Nec sale, nec aqua, nec igni, nec maceratione, nec servore ullo usi sunt,
sed succum omnem & aptum , & ineptum alterutrius tantum ex istis conchyliis ad unum solis calorem paucis diebus aut horis exposuerunt . Si igitur hi docti viri aut nullis, aut non omnibus antiquis purpurariis conchyliis usi sunt, s totam antiquorum artem, aut menstruum omiserunt, quid mirum si, eos voti
compotes non factos, & indiligentissimum eorum periculum nihil aliud eduxisse,
quam colorem quemdam rubicundum, quem purpurae antiquae nunquam exhibue
eunt, & colorem rubicundum ita levem, & fatuum, ut a qualibet aquae quantitate protinus dilutum extingueretur. Et tamen nostris hisce Cl. Gallis, & Britannis facile fuit intellectu, Plinio ceterisque priscis scriptoribus , quos attulimus, praeeuntibus, una arte, & uno menstruo saliturae, & cocturae antiquos uti consuevisse, quod illud unum menstruum idoneum comperissent, quo nedum firmitate, sed etiam immortalitate illa, quam memoravimus, purpurei colores donarentur : Eosdem antiquos non alterutris, sed Vel uno purpurarum succo, vel ad summum utrisque succis & purpurarum & buccinorum usos, quod buccinorum succus post salituram, & fervorem rubicundus quidem, sed sucum tamen adhuc remittens, nulla alia re nisi succo purpurarum admixto tenax, & indelebile reddi posset, qui purpurarum succus post cocturam, & salituram niger non solum, sed etiam fixus, & apprime cohaerens fieret. Et denique antiquos ipsos in condendis purpuris, perpetuo a succis licet coloratis, aut parvo temnore colorandis turbinum aliarumque concharum abstinuisse, quod forsan experimentum secissent, hosce turbinum aliarumque concharum succos etiam post huiusmodi macerationem ita vappas remanere consuevisse, ut ne ipse quidem fixus purpurarum succus, cum quo miscerentur, aptus esset, ut eos illa diuturna cohaerentia donaret, qua maxime antiquae purpurae commendarentur. Sphal-
113쪽
sphalmata autem a Cl. nostris Gallis, & Britannis in experiundis purpuris admissa, non haec una, licet plurima, & gravissima, fuerunt. Legimus in transactionibus Philosophicis Londinensibus tona. VII. pag. DCCCXXV. Oceanum
omnino carere purpuris. Immo id etiam ipsa Notitia Imperii cap. LVI. relata confirmare Videtur, quae officinas purpurarias omnes in mediterranei maris littoribus, nullas vero in littoribus Oceani recenset. Quomodo igitur praesertim Britanni in Britannico Oceano, & Galli Reau murius, 3c Mageas in Oceano Gallico, producere purpuras potuissimi e solis buccinis, purpuris omissis, quae in Oceano nequaquam degunt, quaeque purpurae ad formandos colores purpureos sunt appri. me necessariae, & sine quibus purpuris antiqui neque solebant, neque poterant colores ipsos purpureos inducere, uti superioribus capitibus est probatum λ Deinde Vero ut concedamus, etiam purpuras in Oceano reperiri, clarissima sunt testimo. nia Aristotelis, Plinii, Vitruvii cap. XX. a nobis relata, purpuras, & buccina
Galliae, Britanniae, ceterarumque ad septemtrionem Vergentium regionum unos purpureos colores nigros produxisse, non vero rubidoS, Violaceos, caeruleos, croceos, multoque minus rubicundos, qui purpureus color rubicundus vix ac ne
vix quidem nisi in Perside, & India ab antiquis haberetur. Quomodo igitur ho ad te est putandum, sive buccina, sive etiam purpuras Angliae, Galliae, ceterarumque huiusmodi regionum, alium colorem daturas fuisse, quam vilissimum nigrum, aut quomodo colorem alium purpureum, praeterquam nigrum ipsum , ex harum regionum conchyliis educere hi docti viri potuissent, quamvis utrumque conchyliorum genus adhibuissent, quod infelicissime praeterierunt , 8c quamvis omne antiquorum opificium adhibuissent, quod aeque etiam infelicissime praeterierunt. Sed pretium est operae etiam attendere , felicissimum experimentum sese obiecisse Cl. viris, quod ab iisdem non est animadversum . Si enim in memoraistis suis periculis observarunt viri docti succum prius candidum eorumdem conchyliorum in rubidum, aut rubicundum esse versum sola tenuissima actione aeris,& solis, N. paucis diebus aut horis, quo magis iudicandum per eos fuit, succos eosdem in rubidum, violaceum, aliosque colores versum iri, si potentissimae salis, & ignis actioni per plurimos dies, uti mos erat antiquis, obiicerentur. Hinc
nos omnes hoc virorum doctorum experimentum doceat, flores buccinorum, &purpurarum natura ita institutos esse, ut colorem suum Vel sponte, vel macerationis ope mutare possint, & si tenuis sit maceratio, mutatos colores debiles,&evanidos futuros' si vero violenta fuerit maceratio, mutatos ipsos colores ita firmos, & fere aeternos evasuros, ut nulla vis eos delere, aut minuere possit. Doceat etiam in qualibet sive tenui, sive violenta succorum eorumdem maceratione , primum viridem, deinde in buccinis rubicundum , in purpuris nigrum colorem produci, succos denique eosdem in regionibus ad meridiem versis post violentam illam salis & ignis macerationem daturos colores purpureos violaceos, rubidos, caeruleos, flaVos, rubicundos, candidoq, ceterosque mixtos, quos retulimus, eosdem vero succos regionum ad septemtrionem vergentium post eamdem maioremve etiam salis 3c ignis macerationem in unum inamoenum purpureum colorem nigrum abituros.
114쪽
De vera res tutione purpurartim.
QVae cum ita snt, iam tempus postulare videtur, serio tandem aliquando de
restituendo nobilissimo hoc purpurarum artificio esse cogitandum , cuius artificii nullum vidimus adhuc diligens periculum facium, quodque artificium, quemadmodum inter antiqua opificia stupor & admirωtio habitum est, ita etiam recentium opificiorum fere maximum spectaculum omnino haberetur . Id facile fiet, si ea omnia peragantur, quae iuxta antiquorum placita requiruntur, quaeque iratis , ut aiunt , Diis hactenus sunt omissa . En leges opificii, quae fusus hactenus relatae hic in breve orationis spatium cogentur. Nostrates ipsas purpuras, & buccina adhibeto, ceteras conchas abiicito. Concharum illa cum piscatum peculiaribus naxis, peculiaribus escis, a canicula ad ver sive a septembri ad martium mensem facito, vivas capito. Uno ictu saxis aut trapetis occidito, flores aut venae succos e magnis existrahito, parvas fere integras adhibeto. Flores buccinorum , flores purpurarum separatim tribus diebus fastos servato, sextantem salis sive uncias viginti in singulas venarum centenas s potius vicenas 3 libras adhibeto. In plumbeas cortinas separatim iniicito , aquam ex tertia parte infundito. Lento igni per decem dies fervere sinito, carnes inter servendum despumato. Lanam puram prius lixiviis subiicito, tum tincturae manus admoveto. Ut dibapham purpuram violaceam facias, lanam prius in buccinorum cortinam quinque horarum spatio demittito, tum inde extractam & carminatam in purpurarum cortinam altero quinque horarum spatio delicito. Ut autem dibapham rubidam purpuram Tyriam facias, lanam eodem modo praeparatam prius in viridem adhuc purpurarum cortinam quinque horarum spatio coniicito, inde eodem modo extractam & carminatam in buccinorum cortinam eodem quinque horarum spatio immittito . Ut hasce duas purpuras dibaphas facias, libras ducentas succi buccinorum, libras centum S. decem succi purpurarum in singulas lanae decem libras adhibeto. Adiecta aqua ex tertia parte integram mixturam librarum quatuor centum
sexaginta quinque facito, hanc mixturam post lentum fervorem fere ad viginti libras crassi glutinis redigito.
Ut autem purpuras conchyliatas caeruleas hyacinthinas, caeruleas molochinas,& flavas facias, lanam ut ante praeparatam in unam purpurarum cortinam quinque horarum spatio, buccinis omnino omissis, inlicito . Ut hasce purpuras conchyliatas facias, libras tantum quinquaginta quinque succi purpurarum in singulas lanae decem libras adhibeto, adiecta ex tertia parte aqua lotio aut iure temperata integram mixturam librarum fere octoginta facito. Purpuras rubicundas solis buccinis facito, sed uti evanidas fugito. Si maiorem buccinorum quam purpurarum copiam adhibueris, purpuras ru bicundiores, sed infirmiores facito, si vero maiorem purpurarum , quam buccino rum copiam adhibueris, purpuras nigriores δc firmiores facito. Purpuras rubicundas, & candidas tantum in Peis de & India, ubi non evanidae, sed firmissimae, oleo aut melle admixto conficito.
115쪽
Duplicatis artificiis purpuras mixtas facito. In Oceano, ubi nullae conchae purpurae, nullas purpuras tentato. In Gallia ad Mediterraneum 3c in Ponto, ceterisque maris Mediterranei littoribus ad septemtrionem vergentibus unas purpuras nigras habeto.
Clarissimas in Hispania lividas, in Italia violaceas, in Laconia, in Phoeni. cia, in Asia , in Africa rubidas purpuras habeto.
DiVersa, quae relata sunt, artificia purpureos colores fere omnes ubivis gentium reddunto, sed colores illi feliciores in regionibus ad meridiem postis sunto. In Gallia tamen, tu in Ponto, ceterisque maris Mediterranei regionibus ad septemtrionem vergentibus, Sc si omnia artificia adhibueris, nullas alias purpuras quam nigras, uti dieium est, tentato. Maximos etiam sumptus animadvertito, maximo tamen etiam pretio vendito. Ita, hae leges omnes si serventur, nobilissimas purpuras certissimo postliminio revocatum ii i spondere audeo, si tamen haec tantummodo prius monuerimus. Plurimos forsan numerorum errores in editionibus Plinii ceterorumque scriptorum, quos retulimus, latere posse. Eosdem scriptores plurimas forte minutiores circumstantias, a quibus maxime pendent opificia, reticere & omittere potuisse. Pericula plurima idcirco facienda, sumptusque, qui per se maximi, multiplicandos. Has e duas res me censu minimo hominem hactenus a sumptuosis periculis istis faciendis deterrere potuisse. Sperare, alios opulentiores non deterrituras. Id si contingat, rem actam esse, novoque spectaculo Europam esse donatam. Si id vero non contigerit, illud omnino nostris hominibus fore exprobrandum, quod in memorata C assiodori epistola Theodericus sui Hydruntini baphii praesecto exprobrarit . si couc byliorum qual tas non mutatur , si torcularis illius una vindemis est , culpa nimirum artiscis erit , cui se copia nulla subtraxit.
116쪽
DE ANTIQUA ET NUPERA PURPURA DISSERTATIO
MDCCLXXV. t pis impresso. si )
ON dubito fore plerosque, qui rem minus utilem me facturum tuis dicent, si hanc de marina Purpura scriptionem instituero, cuius purpurae vel in rerum naturalium , vel in artium deperditarum historia tantula monumenta supersunt. Sed si humanorum temporum vicissitudines novas artes inducere, huiusce vero nobilissimi coloris usum extinguere potuerunt, non tamen iactura eiusdem purpurae est Omnino conclamanda, utpote quam in eum locum restitutum iri adhuc sit spes , quem ab heroicis temporibus ad sextum usque seculum Christianae Epochae cum
ingenti gloria obtinuisse scimus. si Horat. art. poet. in
Multa renascentur , quae iam cecidere , cadentque suae nunc sunt in honore.
Iacebant porro viginti ab hinc annis hi commentarioli in sepositis membra. nis, sed cum, ut illos ederem, ausi or mihi fuerit amicus summus meus otianis nes Bantista vallius Vicentinus Pharmacopola naturalis historiae prudentissimus, qui mihi, utpote qui Venetiis loco purpurariis observationibus obeundis maxime idoneo vitam agerem, huic Operi manus admovere, cum in vivis degeret, persuaserit, ita iure merito, ut memoriam docti viri excitarem, & ut gratiam aliquam fere absoluturos , ingentem librum ingens maluin non facturos. Quod iterum igitur faustum felixque sit, initium roi facimus. ii) Brevitas, quam praefati sumus, postulat , ne demonstrationes superioris nostri libelli hic rursus iterentur. Hinc sequentibus notis saepius ad cohaerentia Capita eiusdem libelli lectorθs delegabimus. Id semel monuisse suffecerit. Sphal ma igitur primum emendemus . Purpurae usus non iam usque ad UI. seculum, sed quoad privatos omnes usque ad Theodosium Magnum , & ad seculum IV., quoad vero Imperatores Romanos aut Graecos &principes Imperii Viros usque ad medietatem seculi XV. , 5c ad ruinam Graeci Imperii
Perduravit. Capit. LVIII. LIX. LX. i) Initio superioris libelli nostri bre-Viter praefati sumus, plurima nova, plurima etiam omnibus nostrorum hominum libris adversantia in eodem libello esse invenienda, nos autem neminem accusaturoS, caussam tantum nostram dicturos, lectores doctos iudicaturos . Nunc autem iterum breviter praefari operae pretium duximus, hanc nuperam de Purpura tractationem, quod brevis sit, quod omnes nuperorum Scriptorum erroreScomplectatur , quod nonnulla etiam nova ab auctoris penu depromat, Latina lingua donatam, notis perpetuis emenda
tam . huic tertiae libelli nostri editioni subieeturos; ita nuperis omnibus Scripto- Iibas responsuros , purpuream materiam
117쪽
quam reserrem, informes ipsos commentariolos de antiqua purpura componere statui, immo adnectere etiam de nupera Purpura tractatiunculam , ne hae artes quoque nostrae, quae multo nunc in honore habentur, ex memoria hominum aliis quando dilabantur, uti purpurarium opificium ex memoria nostrorum hominum factum est, ut malo fato dilaberetur. Marina itaque Purpura, quae maximum principum virorum ad sextum unque seculum fuerat ornamentum, ex quarundam marinarum concharum , quas uni in valvas & turbinatas vocant, sanguine aut potius succo educebatur. Quod vero
etiam ad id seculum marina Purpura claruerit, ex Cassiodori cpistola liquet, lib. I. ep. II. Var. ) quam Theonio Tarentino Ρraetori scribit, siti ) & in qua eum acriter incusat, quod annuas Purpuras ad regiam Theodorici domum quanto ocius transmittendas non curaverit. Quid enim agunt tot arti ces , tot nautarum cater Dae, tot familiae r&sticorum ... suod se facultatis tuae adhuc cura non
deserit, s salutis propriae non tangit affetitus, intra illum diem, imminente tibi harum portitore, cum Blatta, quam nostro cubiculo dare consuevisi, venire fes na ... Eoa 'ros es H dron Italica, aulicum profecto vestarium . Qua epistola edocemur marinam Purpuram maximi eo quoque seculo aestimatam, utpote quae ex usu regis Theodorici esset, eiusdemque Purpurae nomen iam labente Latina lingua in illud Blattae, aut blattei coloris transisse, sortasse quod similis color blattis aut vermibus conficeretur, uti Turnebus suspicatur, nimirum fere ille color, qui nupera nostra coccinitia exprimitur: siv) paraverat funes blatta serico cocco intortos, ut in Elagabali Vita ait Lampridius. sv) Quod enim secundum coccum antiquis temporibus optima Purpura etiam ex aliis vermibus duceretur , locus est Isaiae: s Cap. I. vers. CLXXXI. ) Si fuerint peccata vesyra , ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, i s fuerint rubra quas vermiculus, velut lana alba
istor, ut probet blattam sive purpuram,& coccum aut coccinitiam similes colores fuisse . Nos autem Cap. XVHI. cum aliis Scriptorum locis adduXimuS, ut probare mus blattam ipsam, sive purpuram, &coccum colores longe dissimiles fuisso. Id rectius est. Lampridius enim eodem loco blattam & coccum uti duos distinctos colores nominat. Distincti igitur colores iuxta ipsum Lampridium esse de
vi) Purpura ex nullis vermibus, sed eX purpuris marinis educebatur, & locus Isaiae non de purpuris, sed de coccineo,& aliis coloribus, qui vermiculis pararentur, unam habet mentionem. Sed hic gravissimus & vulgatissimus error latet. Primis superioris nostri libelli capitibus demonstratum a nobis est, colores purpureos fuisse novem simplices , & quinque mixtos, inter quos rubicundus ob nullam suam firmitatem omnino in isitatus esset. Vulgus autem nostrum non secus ac nu- iii) Non Theonio, sed Theoni: non Praetori, sed Baphii Hydruntini Praeposito. Praetores iam enim sub antecedentibus Imperatoribus, nedum sub Theodo
rico Gothorum rege obsoleverant . Inte
gram hanc Cassiodori epistolam Cap. LVIII.
milis Purpurae , sed dissa millimus fuit.
Ille blattis aut vermibus confectuS ,& rubicundus. Cap. XVI. Haec conchis marinis confecta, & nunquam rubicunda. Cap. XIX. Igitur si hanc etymologiam spectaremus , non Purpuram, ζsed potius colorem cocci aut coccinitiae Blattam, aut blatteum vocari oporta isset. Blattae autem , seu blattei coloris nomen, quo profecto Purpura sequiore linguae Latina tempore in digitabatur, ex naso aut rostro conchae purpurae , quod blatta a βλαπτω, percurio appellabatur , originem duxit.
Cap. XVIII. v) Hunc Lampridii locum adducit a
118쪽
Sextum vero post seculum nulla aut parva reperitur mentio purpurae in Asia, Africa, δc Europa, ubi ita quondam redundaret, ut ipse Trimalcionis servus promus condus die natali suo a cliente purpura donaretur. Arbiter in Coena ) vestimenta mea cubitoria perdidit servus ) , quae mihi natali meo cliens quidam donaverat, Uria sine dubio , sed iam semel lota. Sed cur in tot locis sere eodem tempore opificium purpurarum obsoleverit, non ita facile cest iudicare. Suspicatur Panci rotus de rebus deperditis tit. I. ) bella, quae per orientis regiones latius & saevius percrebuerant, amissae purpurae caussam fuisse. Sed multis
enimvero de caussis minus verum hoc iudicium existimabitur. Quamvis enim noneamus inficias, bellicos tumultus plurima caligine artes offudisse, oblitterare tamen funditus earum artium memoriam potuisse non est credendum, multoque minus Porphyropeiam nostram oblitterare potuisse, opificium nimirum ubique gentium vulgatum, illustre, lucelli plenum, & quod magis est, usui principum virorum fere semper addictum , qui quo iure quaque iniuria superbiae & luxui indultum 1emper maxinse velint. Ab altioribus itaque principiis purpurarum prius despect um , exinde oblitterationem & iacturam ortam esse iudico .s vii) Nimirum
repertos deinde novos modos secandae purpurae, quibus tum floridior esset, tum minori labore & sumptu pararetur, caussas fuisse, quibus marina antiqua purpurea,
utpote tristior, & maiori labore & sumtu paranda, libentissimae oblivioni mandaretur. sviII) Coccus inquam seculis Christianae Epochae anterioribus rarus
peri Scriptores omnes purpuream male riem male docti existimant, antiquam purpuram uno tantum & eo rubicundo colore fuisse, & hinc vocabulis purpurae dc rubicundi coloris tanquam synonymis utuntur . Cum ait hic itaque auctor noster, optimam purpuram quondam eX Cocco & aliis vermibus constitutam, cum ceteris nuperis Scriptoribus constans sibi vult, optimum rubicundum colorem ex cocco & aliis vermibus excitatum, quod nos non negamus. Cum ait quoque ipse auctor in primo titulo, se etiam de nupera purpura tractaturum , de medicaminibus eum tractaturum intelligamus , quibus rubicundus color hisce nuperis temporibus parari consuevit , prout revera
post hanc de antiqua purpura tractationem huiusce rubicundi coloris essiciendi modos plures enumerat, quem ille purpureum putat & vocat, & si vegetabili bus non conchis sit paratus, & si nunquam e conchis huiusmodi color fuerit
eductus. Hanc autem minus veram par
purae & coloris rubicundi synonymiam etiam in tota hac de antiqua purMra tractatione usque ad satietatem crepabit auctor, & nos etiam usque ad se tietatem castigabimus . Maximus enim hic erpor est, & nescio an caussa ceterorum Inui um errorum, qui plurimi hanc purpuream materiem hactenus obtinuere ,& ideo nunquam satis castigandus.
vii) Si purpurae opificium usque adseculum XU. percrebuit , uti diximus, frustra Panci rotus, frustra auctor noster, dc extinctionem purpurae, & extinctionis caussam ante ipsum seculum XV. requirere videntur.
viri) Nullus alius modus fucandae
Purpurae, quam conchis purpuris marinis fuit, nec esse potuit. Plurimi vero modi fuerunt & sunt rubicundi coloris fucandi , quem nomine purpurae hic intelligit auctor ex falsa illa purpurae Co loris rubicundi synonymia, quam dixi
mus. Colores vero Purpurei, quorum nul
lus rubicunduε erat, coloribus omnibus, qui herbis conficerentur, immo di ipsi rubicundo & coccineo multis partibus antecelluere . Immortalem , versicolorem, scintillantem, mollem lacum, quo pur
purae ornabantur, ceteri omnes colores
sive cocco, sive herbis inducti desiderabant. Capit. XXVII. XXVIII. XXIX.
XXX. Iam vero purpurae antiquae ina ximas sumtus, minorque sumtus coccinei & ceterorum colorum , illius praestantiam, horum vilitatem vel maxime demonstrat.
119쪽
prosecto Romae, notus tamen, & non minus quam marina purpura probatus, Ix)immo Plinii tempore omnino vulgatus, Fucus quoque marinus, quem Itali ori cellum aut Rocellam vocant, unde antiqui ipsi homines optimam purpuram educere consuevissent, pleraeque etiam aliae herbae, quae antiquitus ad purpuram educendam satis commode adhibebantur,. x) emcere prosecto potuerunt, ut purpurarii opificii vix ac ne vix quidem vestigium ullum superesset . xi) Plinii aetate profecto Galli fere nullam Graecorum & Latinorum purpuram usurpantes, unis herbis rubicundam & violaceam purpuram, aut, ut loquitur Plinius, Tyrium &Conchylium, omnesque alios colores inficiebant. Transalpina Gallia herbis TVνium
atque Conch lium tingit, omnesque alios colores, nec quaerit in profundo murices.
xii) Copiam vero Fuci marini marinis purpuris exitium parasse ipse Cl. Vir Fabius Columna lib. de Purpura ) suspicatur. Purpurarum usus obbolevit ob maximam fuci eop am , quo infestores in iciunt. t xlii) Si denique addiderimus primis Epochae Christianae seculis Indiae commercium expeditiorem factum, illius In.
diae inquam, quae maxime ferax telarum & colorum, ceterarumque rerum, quae
ad luxum pertinent, perhibetur, sXIV) nemo mirabitur, si post inventas tot novas fucandi artes tinctura marinae purpurae obsoleverit, quae parva satis copia ex marinis conchis hauriretur, plurimum afferret sumtum, & minus amoena,
1κ Coccus secundum post purpuram
locum obtinebat. Cap. L. κ) Fucus marinus , aliaeque herbae ad educendum colorem rubicundum adhibebantur, non ad educendam purpuram, quae unis marinis conchis . & fere quolibet alio colore, quam rubicundo, e Xcudebatur. Sed hic quoque auctor purpuram cum colore rubicundo confundit, &miscet.
xi Sed si coccus, sucus, aliaeque herbae ipsi purpurae coaevae, & vulgo
cum illa usurpatae, eidem purpurae tamen ante seculum VI. ossicere non PO tuerunt, Cur eidem rost VI. seculum tantum ossicere debuerunt λ Frustra inquam caussia extinctionis purpurae ante VI. Ω-culum requiritur, si purpura ipsa, fortacum ipso fuco de cocco, aut etiam sine fuco & cocco eodem, usque ad seculum XV. perduravit ,& eo tantum seculo XV. cum pyzantina ossicina , quae una vitio Graecorum Imperatorum superfuerat , a Turcis est extincta. Cap. LX.
xti Necessitas ab antiquis Gallis expresserat, ut unis herbis, non conchis colores omnes essingerent, cum conchae purpurae in Gallico Oceano non viverent, aut tantum purpuram nigram & lividam
subministrarent. Cap. XX. de LXII. Tyrius autem & Conchylium, quos purpureos colores herbis Galli simulabant, rubicundus & violaceus non erant, uti errans arbitratun auctor , sed teste ipso Plinio Tyrius erat rubidus , nimirum ruber
atrore multo mixtus. Cap. V. Conchylium vero erat caeruleus satur, caeruleus ,
dilutus,& flavus , qui purpurei tres colores peculiari nomine Conchylia , aut conchymitati appellabantur. Cap. XII. xiii) Iterum dicimus marinum fucum marinis purpuris nullum exitium ante seculum VI. parare potuisse, qui cum ipsi purpuris ad XU. usque seculum viguerit. Fabius Columna magnus vir ille quidem, sed purpurei opificii imprudens, ut Ceteri omnes nuperi Scriptores, in suo libello de purpura ipse quoque cum illis puerascere omnino videtur.
xiv) Ut praetereamus Indiae commercium, antequam Caput bonae spei detegeretur, nedum ante seculum VI., minimum semper fuisse, ut historiae omnes patefaciunt, quis vidit hisce nostris iiDdem temporibus, quibus Europaei mercatores in Indiam saepe commeant, &Indicas merces in Europam important. Indicas tincturas Europaeis tincturis unquam offecisse λ Quomodo igitur seculis sexto anterioribus, quibus minimum cum Indis commercium exercebatur, Indicae antiquae tincturae Europaeis purpuriS o ficere potuissent δ Sed Turcica inquam arma Europaeis purpuris vitio Graecorum Imperatorum iam languentibus, non Indicae tincturae exitium statuerunt, uti pluries assirmavimus.
120쪽
quam purpura suci aut cocci videretur. xvj Immo si fides multis scriptoribus
habenda sit, sola diuturnitate marina purpura ceteris tincturis antecellebat, s XVI etsi haec quoque illius proprietas minus vera existimari possit, si animadverterimus, promum condum illum, de quo diximus, significaturum convivis domini aui, se plurimum precibus eorum tribuisse, quod culpam servo, qui vestem surripuerat, condonasset, idem iidem eorum auribus obstrepuisse, vestem Tyriam essedc semel lotam, ac si diceret vestem fere novam, Sc parum colore ob loturas labefactatam : T ria sine dubio , semel lota. xvii) Edocemur etiam a Plinios lib. IX. cap. XXXVII s. ) ita maioris purpuram , quae ex cocco educeretur, quam maritimam apud Romanos habitam, xviiij ut maritimam ipsam purpuram Condentes coccineam purpuram pertingere & aemulari satagerent, quod haec amoeniorem colorem, quam illa, ostenderet a nimiaeque eius nlaritiae dat auferitatem illam, nitoremque, qui quaeritur, cocci . XIX) Hinc coccineam purpuram loco maximi ornamenti Caesares usurpabant, eiusdemque coccineae vestis usum carioribus
tantum Ministris permittebant. Cum Albino Commodus Imperator Capitolinus
an Albino ) aliquod insigne dignitatis
X v) Quod infinita purpurarum viS Per
universas Mediterranei maris oras tingeretur, ex toto nostro libello satis patet. Quod amoenior marina purpura, quam Purpura, aut, ut re ctius loquamur, quam
Iubicundus color cocci 3c fuci , citatis
Cap. XX UIL XXVIII. XXIX. XXX. est
de baonstratum. Quod vero maXimum eius pretium esset, id summae nobilitatis, qua marina purpura gaudebat, vel maximum indicium est. xv Non sola diuturnitate, aut Potius immortalitate, sed de versicolori mutatione, & scititillatione ,& mollitie , quatuor εximiis dotibus, immensum superabat marina purpura colorem fuci & cocci licet rubicundum, omnesque alios herbaceos colores, & nuperos & antiquos, utpote qui neque molles, neque scintillantes , neque versicolores, neque immorta-Ies essent, ut iisdem Capitibus supra citatis est demonstratum. Xvit in Contra marinae purpurae immortalitatem adductum promi condi argumentum nihili est. Prius enim 'efles, quam tenacissimi colores purpurei dilabi consuevere. Cap. XXIX. Hinc attritae purpureae vestes prae nimio usu , incolumi colore ipso, esse potuerunt. Ait itaque promas condus surreptam vestem nondum usu deteriorem factam, utpote quae semel lota esset, etsi colore neutiquam dilapsam. xviii in Maioris purpuram , nimirum rubicundum colorem, qui ex cocco educeretur, quam maritimam, apud Romatribuere covstituis et, veniam dedit, ut
nos fuisse, superiore Nota VIII. & IX. ne
xlxὶ Nusquam magis a nuperis Scriptoribus, quam in veterum Scriptorum,& praesertim Plinii interpretatione lpeccatur. Nostrae sequentes Notae rem pandent. En prima pessima Pliniani loci interpretatio. Nam purpurae violacea ct aut amethystinae cudendae rationem traditurus citato loco Plinius enarrat , lanam prius in cortinam excocto purpurarum succo plenam immergi consuevisse , qui purpurarum lexcoctus succus rubidum aut nigri cantem colorem reddebat, deinde lanam ipsam in cortinam excocto succo buccinorum plenam iterum consuevisse immergi, qui baccinorum excoctus succus colorem similem nitori aut c olori cocci, nimirum rubicundum, promebat, ut ex illa nigricantis de rubicundi mixtura purpureus color amethystinus aut violaceus prodiret. Non igitur de colore coccineo, qui cocco conficeretur, sed de succo buccinorum, qui Colori, qui cocco conficeretur, similis esset, agit Plinius, & proinde nullam purpurae cum colore coccineo cocci, de quo non loquitur, aemulationem hoc loco inducere potest, ut conce damus etiam , quod non concedendum , nimirum aemulationem purpurae nunquam rubicundae cum rubicundo cocco ullo unquam tempore fieri potuisse. Sed coloris purpurei cum distincto rubicundo confusio , quam saepe diximus, huic exoticae loci Pliniani interpretationi caussam omnem dedisse