장음표시 사용
101쪽
vese peccare. suid enim agunt tot arisces , tot nautarum catervae, tot familiaertis corum Z Tu quoque comitiva subvialus tantis iubes , tanta te istius nominis praesumptione defendis , cum regale opus crederis agere in multis videar s tuis civibus imperare. Hoc ergo rem dio tua negligit , quod te in provincia subvexerat , ad con petitum principis honorabilem venire faciebat. suod δε te facultatis tuae adhuc cura non deserit , s te salutis propriae tangit asseditus , intra illum d em , im-m nente tibi harum portitore, cum blatta , quam nosero cubiculo dare annis sngulis consuevsi , venire fesina. susa iam non compulsorem ad te mittimus , sed ultorem ,s a qua credideris ludiscatione tardandum . Verum talis , tantaque res quam facilil tur inventa compendio. Nam cum fame canis avida in Drio littore proiectaco ac lia impressis mandibulis contudisset , illa naturaliter humorem sanguineum deis
fuent a , ora eius mirabili colore tinxerunt , i , ut es mos hominibus , occasiones repentinas ad artes ducere , talia exempla meditantes fecerunt principibus decus nobile de re , q&ae 1 ιUantiam noscitur habere mediocrem . Eoa Tyros es. Hydron Italica , aulicum profecto vestarium , non antiqua cusodiens , sed iugiter novella transmittens . Vide ergo, s quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessario cognoscis expetere.
In hac enimvero epistola , quam sui Hydruntini baphii praefecto scripsit
Theodericus, tum multa apparent, quae plurimas libelli nostri sententias confirment, tum vero apprime illud, duas tantum purpurarias ossicinas tunc temporis reliquas fuisse , nimirum Hydruntinam Italicam ex usu regum Italiae , &Tyriam Asiaticam ex usu Graeci Imperatoris, ceterasque omnes vel a barbaris
populis, vel ab ipsis Graecis Imperatoribus iam fuisse deletas.
Anno DXxxi. suum Codicem Iustinianus probavit. Eaedem purpurariae leges in ipsum Codicem relatae fuerunt, ex quo eas excerpsimuS, & proinde purpurae, earumque ossicinae privatis, ut antea, vetitae, & Imperatori, eiusque praefectis , ut antea , dicatae. Anno DXxxii I. Iustinianus Africam a Vandalis recepit. Purpurariae leges igitur in Africam revocatae, quae purpuras, earumque ossicinas iam prius a barbaris extinctas restituendas vetarent. Anno DLiii. Iustinianus idem Italiam recepit, legesque purpurarias in eamdem etiam revexit, nimirum uti purpurae non tantum a privatis abessent, sed nulla etiam ossicina reponeretur, immo ipsa Hydruntina, quae sub Ostrogothis viguerat, interiret, cuius profecto nullum ultra reperitur testimonium . Narrat Procopius lib. VI. Aedificiorum, eumdem Iustinianum regibus Armeniae vestes regias concessisse, chlamydes nimirum C ccineas auro, & purpura clavatas,& coccineos calceos, quae insignia ab unis Romanorum Imperatoribus, & Persa rum regibus gestarentur. Xρυσω δε η τυ τ ορφυρας κατειληπτο μοιρα, ε ης ειωθενη της αλουργιδος εμι βολη γινεθχι .... υπ0δ ματα με κρι ες γ0w φοινικου χρωματος, α δη ξατιλεα μονον Ρωααιων τε, και ΓIερτων υποδεισθαι θεμιις . .. ro autem pars ea eblam dis purpureae clavata erat , cui solet pumura mmitti . . . . calceos autem ove ad genu colore coccineo , quae ornamenta unum regem Romanorsem , Persarum
deferre fas es. Hinc elici potest , Reges barbaros a Romanis Imperatoribus vestes
purpureas regias accipere consuevisse, non modo ut in eorum fide se esse confirmarent, verum etiam quod purpurae extra Romanum , & Persicum imperium tum
temporis obsolevissent, dc ab uno Imperatore, aut Rege Persatum repeti consuevissent.
102쪽
Iustinum II. etiam Iegibus purpurariis vim suam tribuisse est manifestum, describente Corippo imperialem vestem purpuream, eamque solis Romanis Imperatoribus dicatam confirmante, in lib. II. Panegyrici in laudem Imperatoris illius . Dignus locus est , qui totus reseratur:
Egreditur, tun caque pios inducitur artus, iasirata se veste tegens, qua candidus omnis Emicuit, lumenque dedit, fuscasque removit,
fetherea nondum prolata luce, tenebras. Purpureo surae resonant fulgente cothurno, Cruraque puniceis induxit regia vinclis, Partbica Campano dederant quae tergora fuco , sueis solet edomitos vicitor calcare brannos Romanus princeps, oe barbara colla domare , Sanguineis praelata rosis, laudata rubore,
Lectaque pro sacris tactu mollissima plantis. Augustis solis hoc cultu competit uti, Sub quorum es pedibus regum cruor: omne profectomyier um certa rerum ratione probatur.
bobilibus gemmis, o cocto lucidus auro Balteus effulgens lumbos praecinxit heriles, Subserictoque sinu mesis disina pependit Poplite fusa tenus, pretioso candida limbo.
Caesareos humeros ardenti murice texit Circumfusa chla,s, rutilo quae ornata metallo Principis exerta mincebat lum na dextra. Aurea itincturas morsu praestrinxit adunco Fibula, a summis gemmae nituere catenis.
Anno DLxviii. Italia a Langobardis subacta purpurarias ossicinas, quae nullae sortasse superfuerant, uti audivimus, magis magisque suisse deletas est putandum.
Tiberii II. temporibus, qui anno DLx XVIII. Imperator electus, leges purpurariae adhuc vigebant. Ipse enim partibus circi vestes regias purpureas , 8c auratas, quae favore prinspum fortasse usurpari coeperant, iterum vetuit. Cedrenus
επαυτε ταυτας φορειν o Tιβεριος. Cum natalis circi celebraretur, o partes ferrens vestes purpura acuta, aut rubicunda clavatas, cιlamydes imperatoriis uem les, eas ferri vetuis Tiberius. Narrat Anastasus Bibliothecarius, Ormisdam Romanum Pontificem, qui anno DLxxxi. electus est, fecisse pallia olobera blattea eum tabulis auro tectis de chlan de , vel sola imperiali, nimirum pallia holo serica purpurea aureis tabulis, sive latis clavis iuxta imperatoriae chlamydis morem ornata. Hinc existimandum, clericis non secus ac magistratibus purpuram tunc temporis permissam, Romanosque Pontifices, ceterosque occidentis Episcopos ab ipso Graecorum Imperatore vel munere, Vel emptione accepisse purpuras, quibus sacras vestes ornarent. Certe purpurarum usum in vestibus sacris perpetuum fuisse, sortasse Imperatoribus ipsis hanc veniam religioni dantibus, testimonia ecclesiastico. rum scriptorum demonstrant, quae cap. XXXIII. exhibuimus, & quae sequentibus capitibus exhibebimus. Pur-
103쪽
Purpura ipsa tamen in vestibus clericorum non sacris , 8c communibus semo per vetita 8c damnata fuit. Concilium Narbonense anno DXCVIII. celebraturne Hoc regulariter definitum es , ut nullus clericorum vestimenta purpurea is uat , qua. ad iactantiam pertinent mundialem, non ad religiosam dignitatem, ut scut vi δε- votis in mente , ita Mendatur in corpore , quia purpura maxime laicis potestate praeditis debetur , non religiosis.
De usu purpurarum ab Heractis ad decimum saeculum. HEraclio imperante, circa annum D xxxvI. Saraceni Palaestinam,Phoeniciam, Syriam occuparunt, sequentibusque annis etiam Aegyptum, & Africam , Graecumque imperium ad Graeciam , Thraciam, orasque occidentales Asiae minori S redegerunt. Hinc tum ceterarum regionum purpurarias officinas , si quae fuere, tum Vero etiam celeberrimas Tyrias funditus deletas, purpurarios artifices vel occisos vel eiectos δc dispersos iudicandum. Quis autem non crederet ossicinis hisce Tyriis per Saracenos destructis, quae unae in Romano imperio super-suerant, uti animadvertimus. purpuras omnes tunc temporis interiisse ΤAnno DCLI. Saraceni ipsi Perside potiti sunt, & proinde etiam in Perside
purpuras tum occubuisse est omnino putandum. Nihilominus tamen purpuras ipsas etiam sequentibus annis non tantum apud Graecos imperiales Praefectos, sed etiam apud occidentales Clericos percrebuisse comperimus. Concilium Toletanum X. anno DCLVI. celebratum purpuraS comme morat, & permittit: in autem Eeinde nil devocetur in dubium , pallio purpureo , vel nigri coloris eaput contegat ab initio susceptae religionis. Aldhelmus, qui circa annum D Lxxx. vixit, in libro de virginitate in Bibliotheca Patrum tom. VIII, virgines sacras abiicere purpuram, eamque princi pabus servare suadet.' Non eoeo ruituri vetita mundi ornamenta purpureae pretiosistincturae muricibus colorata alumnis coenobsi , vernaculis Christ , virginibus ecclesiae , contra poseol ea saluta legalia sita r te ac regulariter conqruere queunt. Gregorius II., qui Romanus Pontifex anno DCCXIV. electus, imperiales litis teras purpureo encausto, seu cinnabari scriptas se accepisse, in epistola ad Leonem Isaurum ita declarat. Cum litterae tuae, oe non alienae Gillis imperatoriis obis natae essient , edi accuratae intus subscriptisues per cinnabarim propria manu tua , usmos es Imperatoribus subscribere. Hoc vero cinnabari, quo scriptas Imperatoris Leonis Isauri litteras fatetur Gregorius Pontifex, omnesque sequentium Imperatorum litteras scriptas testantur Graeci historici, non iam suit illud cinnabari, aut minium, quod ex fodinis hauritur, sed atramentum fuit purpureum conchylior iam sanguine constans, quo atramento, post editam a Leone legem, quam cap. LVII. retulimus, privatis omnibus vetito, uni Graeci Imperatores in scribendis epistolis tamquam imperii signo uterentur. Et sane hac de re prae omnibus Μoninu conium in Ρalaeog. Graec. lib. II. cap. I. disserentem audiamus: μου subscript ones Imperator as , quarum exempla duo adfer mus , aliud Constantiat Imperatoris cus dam , aliud vero benes Ducaenae Augusae , purpureus eolis adb betur , qui vulgari usu apud Dr ptores mare me B antios dicitur elanabaris κινναβαρις , unde passim apud eosdem memoratas observes subscriptiones Imperatorum δια κινναβαρεως . Erat porro cin-
104쪽
nabaris i quor ex cocto murice, o trito concisi O , , ut Pl n us ast , ex muricis fame uine confectus. Cuius primam confect onem , seu εργασιαν invenisse dicitur qui. am Callias Atheniensis in Collect. Hylor. Scaligeriana pag. CCCXXIII. edit. 2..sua de re Nicetas Chon ales Acominatus haec habet . nai. lib. I. p . XXXIV.
gnaculo , aureoque sigillo , serico fio mun tas, ae conchae sanguine tinctas clero magni templi cleri. Et paucis interpositis ερυθροδανουριενην εχτιλειον γργφην rubricatas imperatorias litteras . Hanc vero Μonti auconii de purpureo cinnabari magis etiam probabimus opinionem , si animadverterimus, quod iidem Graeci scriptores
modo cinnabareas, ut ita loquar, modo purpureas hasce Graecorum Imperatorum litteras vocitent, quod litterarum harum, quae adhuc extant, color ipso Mont fau- conio eodem loco testante violaceus sit, nimirum Vere purpureus, non vero acutea ubicundus, uti minii, cinnabarisve color esse consuevit, quod denique purpurea scriptura tamquam imperii signum solis quidem Imperatoribus servari potuerit, cum purpurae tunc in Bygantinis tantum baphiis ad eosdem Imperatores spectantibus tingerentur, neque ad privatos emanare possent, scriptura vero fossili minio, aut cinnabari confecta nutanquam solis Imperatoribus servari potuisset, cum passim haec corpora ex folinis eruta, maxime apud populos, & reges imperio non subiect os, etiam invitis Imperatoribus, a quocumque privato obtineri, &ad scripturam adhiberi potuissent. Audivimus cap. XXXIII. epistolam Stephani, qui anno DCCLIII. Pontifex maXimuS renunciatus, purpurae usum etiam tum communem apud Clericos fuisse
1 eferentem . Arigi sum Beneventanorum Ducem, c;rca an. DCCLXYIV. Vi Ventem narrat ex
diplomate Cl. Praesul Stephanus . Borgia Congregationis de Propaganda Fide a secretis, quem honoris caussa nomino, in tom. I. Μemoriarum Beneventanarum pag. CCLXXI. 0r a multa Monasterio S. Sophiae donasse. Eumdem Ducem idem Cl. Vir eod. to m. pag. CCXXVIlI. plurimas purpureas vestes Μercurio Martyri donasse refert ex Actis eiusdem Martyris saeculo VIII. exaratis: Idem denique Cl. Vir eod. tomo pag. LXIII. monogrammata omnia, quae in diplomatibus eorumdem
Beneventanorum Ducum occurrunt, purpureo colore omnia exarata confirmat.
Monachus Sangallensis, qui circa annum DCCC. vivebat, lib. II. cap. XXVII. de rebus bellicis Caroli magni narrat, eumdem Carolum , cum Francorum, &Langobardorum nobilissimum quemque apud Forum Iulii in Venetis venatum duxisset, eumdem, inquam , Carolum, eiusque Francos principes pellibus indutos vim tempestatum optime effugisse, non Vero Langobardos principes, utpote purpura Tyria ornatos, quam Veneti mercatores ex Orientalibus regionibus advexerant. Ceteri oero utpote feriatis diebus, qui modo de Papia venissent, ad quam nuper Venet οἱ de transmarsnis pari bus omnes oriental um diu tias advectabsent .... T ria purpura circumamicti procedebant. Hinc palam sit, cum Carolus magnus, Francique principes pellibus, non purpura induti essent, ignotas fuisse in occidentali Europa purpuras, in qua Europa Carolus ipse longe, lateque tunc temporis imperitaret. Patet secundo, ipsam Italiam caruisse purpuris, N. Langobardos, sive Italicos principes easdem a regionibus tantum orientalis Graeci imperii repetere consuevisse . Patet tertio Clericos ipsos ex eodem orientali imperio purpuras, quibus sacras venes tum ornare solabant, eduxisse. Apparet quarto, unos Graecos Imperatores hi sce
105쪽
XCIIIste temporibus purpuris potitos, eosdemque sertasse lucri ergo ipsas purpuras mercatoribus vendidisse in exteras regiones Aferendas . Nec vero purpuram illam Tyriam, quam Monachus Sangallensis memorat, purpuram Tyri consectam putemus, tum quia ea urbs a Saracenis subacta tunc temporis vel inter ruinas iaceret, vel a barbaris Saracenis ipsis incoleretur, & nullo proinde purpurarum artificio potiretur, tum quia cap. V. R XXV. vidimus, Tyriam purpuram eam fuisse, non quae tantum Tyri conficeretur, sed quae rubida esset, δc proprio quodam suo artificio, licet ubivis gentium composita, eamdemque rubidam purpuram dictam suisse fortasse Tyriam , eo quod eadem Tyri felicius, quam in ceteris regionibus procuderetur. Existimandum igitur, purpurarios artifices, Tyro a Saracenis capta, Constantinopolim effugisse, ibique purpurarias officinas aliquot instaurasse, in quibus non minus Violaceam, quam rubidam purpuram, quae Tyria dicebatur, uti prius, effingerent. Distinguit enim profecto Anastasus purpuram hanc Tyriam a purpura Byzantina in Vita Paschalis I., referens eumdem circa annum DCCCXVII. Romanis te minpiis muneri dedisse crucem de blattin- ... per cloin de blattin ... vestem de blatim BV anteo vela serica de blattin Γν anteo . vela de quadruplo quinque
melis Tur a duo. Nec non Leonem III. eius successorem dedisse chry octabam ex blatt n B Vzanteo habentem bisoriam Nativitatis , S. S meonis. Ex quibus Anastasi locis apparet profecto, duo purpurarum genera apud Graecos eius temporis suisse, alterum Byzantinum, alterum Tyrium, sed utrumque genus apud Constantinopolim tantum, quo fere imperium Graecum erat contractum, fuisse confectum, neque sorsan alia ratione illam Tyriam, hanc Byzantinam purpuram vocari consueuisse, nisi quod illa rubido colore, ut quondam Tyria, haec vero violaceo colore inficeretur. Iterum hic etiam reseratur charta quaedam aetate, ut putatur, Caroli magni exarata, ex Archivo Lucensi deprompta, & a Cl. Muratorio in dissert. XXIV. tom. II. Antiquitatum medii aevi relata, quae inter plurima alia, purpurae etiam artificium, forsitan a Graecis, sed indiligenter, haustum, & proinde non omnino ignotum ita barbare describit: De conquilium. Conquilium habe tur in omne mare , plusquam in insula, in his Iae s. Concula habet in se locum sangu nis , sanguis rubeus porfr Vntas, ex quo porsra tinguitur. Collicitur autem fio. Tol le conqu lium , m quoquet ipsum sanguinem cum carnibus, tolle moriam de mare, aut salismorie, m componis in vas, dimittis. Plurimos vero scriptores ecclesiasticos quos cap. XXXIII. retulimus, qui omnes circa hanc temporis periodum vixere, quique maxime apud clericos tum purpuras suisse usurpatas memorant, brevitatis gratia consulto praeterimus.
De usu purpurarum a dec mo saeculo ad imperii or ental s ruin . TAncmarus presbyter, qui circa annum Μ. vixisse sertur, ab eodem Μura. torio in memorata dissertatione relatus, in cap. XXVII: Vitae B. Bernoardi, purpurarum meminit, quae apud Romanam aulam adhuc in honore essent,&xigerent . Equis apostolica sella Romano more ostro inserλtis. Iam vero hic monendum , cstri nomine nequaquam intelligendum colorem coccineum, uti vulgi error
106쪽
x CIVfert, sed purpuram violaceam, aut rubidam, quae a coccineo colore plurimum differret, uti praesertim cap. XIX. confirmavimus. Penes Theobaldum S. Liberatoris Abbatem, qui circa annum ΜxIx. Vixit, ab eodem Μuratorio ibidem relatum, commemorantur duae scaramangiae, una diapodina, s ros acet, aut coccinei coloris ) una purpurea. Testante Niceta Choniate lib. III. n. V. Imperator Isaacus, qui circa a nonum MLVII. rerum apud Graecos est potitus, suis etiam praecipuis ministris scribendi purpureo cinnabari facultatem concessit. B. Petrus Damianus, qui circa annum MLVIII. floruit , opusc. XXXI. cap. VI. resert purpuras suis temporibus despectas, vestes vero variis herbarum coloribus secatas in maiori pretio fuisse: Regalis itaque purpura , quia un color es , milipenditur. Pallia Gero diversis fucata nitoribus ad sublim s lectuli deputantur oris natum. Μirum hic certe videri possit, purpuras illas tot eximiis dotibus ornatas, antiquis populis, Sc principibus adeo prae ceteris coloribus expetitas, tot laudibus ab antiquis scriptoribus cumulatas, tanto sequioribus hisce temporibus despectui fuisse, ut illis viliores herbarum colores anteponerentur. Triplex autem mutationis huiusce caussa esse potuit, quarum prima pretii magnitudo secunda vero difficultas ex Constantinopolitanis officinis purpuras repetendi, quae unae tunc in orbe terrarum haberentur, tertia denique ipsarum purpurarum ByZantinarum turpitudo suit. Iam enim constat Thraciam, in qua Constantinopolis, sere uti Pontum, ad septemtrionem vergere. Vidimus autem cap. XX., in Ponto ceteramque huiusmodi regionibus ad septemtrionem positis purpuram nigram, aut lividam tantum educi potuisse. Byzantinas igitur, aut Thracias hasce purpuras, nigras aut lividas potius quam rubidas, aut violaceas fuisse oportuit. Cum igitur inamoeni illi colores nigri, aut lividi, quibus unis tunc temporis purpurae tingerentur, nihil fere oculos delectarent, factum est, ut occidentales populi Buzantinae purpurae aut rariori, aut Obscuriori vividiores colores licet herbis factos anteponere incinerent, ita tamen ut non uno colore, sed pluribus vestes tingerent, atque ,ita amissae purpurae admirabilem illam coruscationem , & versicolorem varietatem, varietate ipsa fixorum colorum pensarent. Μos huiusimodi vero vestes pluribus coloribus in speciem tingendi, ut purpurarum, inquam, splendorem varietate colorum aequarent, medio aevo plurimam percrebuit, ut eorum temporum historiae docent, mosque ipse in servorum publicorum, Zc privator am, Helvetiorum satellitum, militumque vestibus etiam adhuc superest, & perseverat. Anna Comnena lib. III. Alexiados fidem facit, Imperatorem Alexium ipsius
Annae patrem muneri dare solitam εKατον ελαττια centum purpureas veses sinisgulis annis Henrico Germanorum Imperatori, qui circa annum ΜC. vivebat.
Nieetas Choniates lib. I. historiae reseri, Alexium ipsum purpureis calceis
inductis Imperatorem renunciatum .
Nieephorus Gregoras in sua historia idem usiuvenisse memorat, cum Irene
Idem Nicetas Choniates ipso lib. L de gestis Emmanuelis , nec non Georistius Logotheta in Constantinopolitano Chronico aiunt, Graecos Imperatores eo adhuc tempore purpureo enchausto scribere epistolas perseverasse. Novellae siquidem editae Emmanuelis Comneni, qui anno ΜCXLVIII. Imperator electus, easdem omnes cinnabari scriptas in calce testantur. Emmanuelis eiusdem,nec non Iohannis Comneni duae, vel tres Graecae epistolae ad Romanum Pontificem purpureo
107쪽
einnabari expressae in subnotationibus habentur, sed vanturque adhuc Cloeρα phylacio Arcis Hadrianae, nunc S. Angeli Romae, quas edendas parat Cl. Vir Iohannes Christophorus Amadutius amicus assinis , & popularis meus ad calcem operum ex Graeco vernaculo idiomate Demetrii Pepani Chii, quae nunc praelum habet. Georgius Logotheta in eodem Chronico narrat, Pelagium Pontificis Inno. centii III. Legatum, purpurea, nimirum violacea, aut rubida veste indutum, Constantinopolim , ubi tum Latini rerum potirentur, introiisse triumphantem.
Rolandinus Patavinus, a Μuratorio eodem loco relatus lib. I. cap. XIIL sui Chronici ad annum MccxIv. memorat coccineos, Sc purpureos colores tamqu . suis temporibus in occidente adhuc a mercatoribus advectos, & usitatos , purpuris , scarlatis. Duo diplomata Balduini II. Imp. CPolitani data annis Μccx LVII. ,& ΜccXLVIII.,
3c purpureis litteris scripta in Archivo Regis Christianissimi adservari Odo Clu.niacensis in Vita Burchardi Comitis Corbol. adfirmat. Michael Palaeologus, qui anno ΜccLix. Imperator factus, Andronico imperii collegae nurmi eas litteras adhibendi potestatem fecit, uti ait Pachimeres lib. IU. cap. XX IX. , di Gregoras lib. IV. Epistolas purpureis litteris ducta , ab Andronico Palaeologo seniore ad Carolum Pulchrum Regem , Sc as Benedictum de Cumis Dominicanum anno Μ cccxYUIlI. datas in eodem Archi uo Regis Christianissimi adseruari idem Odoin eadem vita Boii hardi Comitis nobis fidem sicit. Litteras purpureas a Imhanne Palaeologo scriptas se quoque accepisse testa
tur Gregorius XI. apuU wad ingium anno Μ cccLXXV. Iohannes Cantacuaenus lib. I. historiae narrat, Andronicum iuniorem dia. demate, δc purpura ab Episeopis consecrata ornatum, cum anno MCCCLXXXVI. Imperator crearetur. και την πορφυραν, και το διαδημα ενδιδυσκουτι προτερον τωναρ ιερεων ευλογούντων αυτα . Induunt eum purpura, oe diademate prius per Episcopos sacrat S.Codinus Curopa lates, qui circa annum M CCCCXL. , nimirum circa ipsam
Graeci imperii ruinam floruit, cap. II. N. IV. sui libri de Oriciis Aulae, &Ecclesiae Constantinopolitanae nuncupat καεβα ιον βλατινον pileum purpureum, το συρνια ελατιον , Drma purpureum , tamquam ornamenta, quibus eiusdem aulae ministri adhuc uterentur.
Anno demum ΜCCCCLIII. Byzantium captum, imperium Graecum deletum, purpuraria ars cum ceteris omnibus a Turcis pessumdata, & extincta. Anno autem DCCCCLXIV. nimirum XI. post deletum Graecum imperium annis Paullus II. Romanus Pontifex vestes coccineas S. R. E. Cardinalibus, sibi. que constanter constituit. Iam enim purpurae cum Graeco ipso imperio penitus 'interierant, cogebanturque Romani, & Latini Praesules, violaceos, aut rubidos purpureos colores herbis simulare, qui mos adhuc apud eosdem perseverat. Cum igitur coccineus color, qui adhuc vigebat, & viget, multo floridior viola ceciherbis consecto colore videretur, factum est, ut Romani Pontifices coccineam
floridiorem vestem sibi, dc Cardinalibus constituerent, quo sua , & Cardinalium ipsorum dignitas maiore coloris discrimine a ceteris Praesulibus notaretur. Hine hodie S. R. E. Cardinales coccinati, reliqui Romani, & Latini Ρraesules adhuc purpurei, sed inamoena violacea purpura terrestri, aut herbis, Sc vegetabilibus
108쪽
eriri no , antiquae Violaceae purpurae, qua antiquitus induebantur, obsoletum morem secuturi.
Satis igitur constat , nobilissimum purpurarum artificium licet satis deformatum & languens in Graeco imperio usque ad annum M CCCCL. , eiusdemque imperii ruinam percrebuis se, quo tempore Constantinopoli inauditis caedibus, & incendiis a Turcis vastata, uti nos docent historiae, purpurarum Byzantinarum, quae unae superfuerant, & artifices, & artificium eadem caede implicitos foede interiisse est putandum. Qui purpurarum interitus profecto non evenisset, nisi Romani, aut Graeci Imperatores superbi animi ergo, purpura privatis omnibus vetita, & sibi suisque ducibus servata , purpurarias ossicinas, quae plurimae quon
dam fuerant, ad paucas imperiales ossicinas primum, deinde ad unam Tyriam, mox ad unam Byzantinam redegissent. Quo certe factum est, ut Tyria ossicina a Saracenis, Byzantina a Turcis deleta, Europeae gentes, barbarie discussa, plurimis artibus restitutis , hanc omnium fere nobilissimam restituere nequiverint. quemadmodum alterum coloris coccinei artificium fere servaverunt, quod a Romanis Imperatoribus numquam vetitum fuisset, & quemadmodum etiam nobilisnsimam serici artem restituerunt, δc ipsam quidem a Graecis Imperatoribus tectam, custodibusque, ne evulgaretur, vallatam, sed vi, bello, & armis per Ro-gerium Siciliae regem anno MCXXXVIII. ex Graecia in Italiam cum artificibus transductam, uti a medii aevi historiis omnibus comperimus. Ut igitur purpurarum historiam enucleantes repetamus, satis constat nobilissimum hoc prae ceteris tincturae genus ante Μoysis tempora apud Asiaticos repertum, apud antiquas omnes nationes statim evulgatum, carissimumque habitum, perpetuo fere privatis vetitum, regibusque dicatum, a Theodosii magni tempore perpetuo privatis abreptum, primum ad paucas imperiales ossicinas, deinde ad unam Tyriam, mox, ad unam ByZantinam redactum , illa a Saracenis, hac a Turcis extincta, tandem cum Graeco ipso imperio ab eisdem Turcis anno MCCCCLIII. deleto , lacrymabiliter occisis omnibus Byzantii artificibus occubuisse.
De purpuris , buccinisque nostrat bus .
N Ulla igitur spes affulget mirificum hoc opificium tandem aliquando in hanc
cultam Europam revocandi Z Nulla profecto, ut aiunt. Conclamarunt enim hactenus viri docti uti irreparabilem purpurarum amissum . Huiusce vero sentenistiae gravissimum illud in medium proferunt argumentum , nimirum antiqua conchylia, quae purpuras produxerint, penitus interiisse , neque iam uspiam reperiri, quamvis in omnibus fere orbis terrarum maribus viri iidem docti ea perquisierint. Verum nec periere antiqua ista, quae purpuras produxerint, conchylia, neque irreparabilis esse potest purpurarum amissus. Et primum neque in physicis cauta ulla, neque in naturali historia exemplum ullum proferri potest, quibus universum animalium genus, immo plura animalium genera, aut penitus interire potuerint, aut revera interierint , uti conchyliis huiusmodi usuvenisse contendunt . Verissimae huiusce sententiae nostrae
testimonia, quod Philosophis notissima sint, libenter omittuntur. Accedit huc
109쪽
fere omnia maria, littora sere omnia antiquitus iisdem purpurariis conchyliis redundasse, uti cap. XXII. observavimus. Toto vero hoc libro immensam purpurearum vestium, & supellectilium vim observare licuit, quae in omnium saepe privatorum usum per universa Mediterranei maris littora tingerentur. Vidimus etiam eodem cap. XXII., hisce conchyliis antiquos non tantum ad purpuras tingendas, sed etiam in cibum, & medicinam usos fuisse. Haec autem omnia aris gumenta clare evincunt, non modo infinitum, sed etiam cunctis maribus infinite disseminatum fuisse hoc concharum genus, iisdemque conchis maria fere omnia antiquitus nativam patriam, & indigenam fuisse. Qui igitur fieri potuit, genera animalium ita numerosa, ita universim, constanterque disseminata universim ad unum periisse ΤSed ubinam istae purpurae, buccina ista antiquorum, ita passim quondam
disseminata Τ Eaedem sunt purpurae, eadem buccina, quae adhuc maria nostra omnia , sua multitudine occupare videntur. Nomen, descriptio, figura, coloratus succus conveniunt. Nomine quidem conveniunt, cum buccina, & purpurae non minus appellentur hae recentes conchae, quam illa antiqua conchylia appellarentur. Descriptio vero, & figura buccinorum, & purpurarum earumdem , quam nobis antiqui praebuere, uti cap. XXII. vidimus, cum descriptione earumdem purpurarum, & buccinorum , quam exhibent nostri naturalis historiae periti, etiam per belle quadrant. Significarunt enim nobis antiqui & nummis, 3c descriptionibus purpuras aculeis plurimis, longo, Sc fistulato rostro donatas , buccina vero rotundo ore incisuris notato distincta, uti purpurae nostrae plurimis aculeis, longo, & fistulato rostro ornatae, buccina vero nostra rotundo. & inciso ore insignita , S in littoribus nostris, & mus eis, & in libris nostrorum rei naturalis scriptorum conspiciuntur. Comparetur quaeso buccinorum, Zc purpurarum antiquarum descriptio, & fgura ab antiquis tradita, cum descriptione, δc figura,
quam n bis recentiores exhibent, ut eadem utrorumque natura clarissime assirmetur . Oculorum argumentum est istud, quod nullum dubitationi locum est relicturum . Accedit etiam quod, quemadmodum omnibus ubique maribus dispersae, & disseminatae fuerunt antiquae purpurae, & buccina, ita innumerabiles, bc nostris ubique maribus disseminatae, & dispersae recentes nostrae purpurae, & buciscina reperiuntur, uti naturalis rei peritis est compertum. Quod, quemadmodum plura purpurarum , 8c buccinorum antiqua genera fuisse traditum est, ita quoque plura recentium buccinorum, & purpurarum genera esse, & littora, & nausea, dc libri nostrorum hominum tradunt. Quod, quae littora redundantia quondam purpurariis ossicinis leguntur, nostris quoque temporibus refertissima hisce conchyliis purpurariis conspiciuntur. Quod unum proximum Ariminensium, & An conitanorum littorum exemplum pro omnibus satis esse possit. Quemadmodum enim haec littora insignia quondam purpurariis ossicinis fuerunt, ita quoque nunc eadem innumerabilibus purpuris, buccinis, ceterisque conchyliis scatere, fidem facit cl. Ariminensium nostrorum scriptor Ianus Plancus in egregio libello, qui de conchis minus notis inscribitur, non minus ac ipsa oculorum experientia , qua saepe Sabinianensium , & Ariminensium littora huiuscemodi mortuis conchis r serta videmus, huc per procellas ex illis imis pelagi vadis eiecta, unde recentium hominum stupor neque ad cibum, nedum ad nobilissimos purpureos colores su-
Audivimus denique cap. XXIV. antiqua buccina, & antiquas purpuraS ean
110쪽
dida quadam vena in papavere, aut mediis in faucibus insignitas, in qua vena
coloratus quidam succus contineretur. Celeberrimus autem iste succus, sive flos, uti antiqui nuncupabant, ex quo ipso uno purpurei colores quondam eliciebantur, simili modo etiam ex recentibus nostris purpuris, atque buccinis, immo etiam ex aliis concharum generibus, mire effundi observatur, qui iam vel coloratus sit, vel si candidus, parvo tempore coloretur . Hunc inquam sive iam coloratum, sive parvo tempore colorandum istius venae succum in recentibus purpuris, bucciniique, & in aliis etiam concharum generibus, reperisse se confirmant Britannus quidam praeterito saeculo vivens in suae instilae littoribus , Labatius in lit. toribus Americae, uti asserunt Chambersus , dc Pi vatius in suis scientiarum le-xicis ad verba Purpura Tinctura , Reau murius in Pictonum littoribus, ut ipse refert in libello in actis regiae scientiarum Parisiensis Academiae relato die XIV. novembris MDccxI. , Iussieus in Massiliensium littoribus, ut ipse narrat in suo libello in ii idem actis relato die xlv. novembr. Μ DccxxxvI. , Ianus Plancus Ariminensis in suis patriis littoribus, ut ipse in suo libello de conchis minus notis testatur, Dulia melius in iisdem Massiliensium littoribus, Sc Mareas in Venetorum Gallicis littoribus, ut hic ipse asserit in epistola anno MDcc I lx. conscripta, &in Museo Gin annio edita ad pag. CCXII. Maritius in ipsis Tyri littoribus, ut ipse in suis itinerum libris commemorat, qui nuper Florentiae editi sunt, & denique Britannus Templem annius nuperrime in suae insulae littoribus, uti nos docet Romana Anthologia num. VII. anni praeteriti MDcc LXXVI. , Ut plurimos alios praeteream , qui saepius in nostris littoribus hunc iam coloratum conchyliorum succum pluries se vidisse mihi sunt testati. Rem ipsam vero ego ipse testor. His oculis ego ipse hunc venae succum sive florem pluries animadxerti, in buccinis quidem rubidum , in purpuris vero nigriorem , sub qua nigritie tamen velatus quidam violaceus aut rubidus color vix, ac ne vix quidem interlucere conspiceretur, eumdemque succum denique in conchis hisce mortuis, aut sensim
Occilis, aut a vere ad caniculam captis longe deteriorem, ac minorem perspexi, quae omnia a me observata cum antiquorum observationibus, quas plurimas superioribus capitibus congessimus, ad amussim & omnino congruere videntur. Plura etiam alia concharum genera iam coloratis , vel parvo tempore colorandis
huiusmodi succis ins gnita cognovi, uti mox etiam animadvertendum. Quae cum ita sint, non dubitandum putamus, quin purpurae & buccina, infinita quorum copia maria omnia nostra redundant, eaedem sint purpurae & buccina, quae ad purnuras tingendas quondam adhiberentur , cum tot evidentissima argumenta id confirment, & asseverent.
De tentata restitutione purpurarum .
V Erum aiunt, cl. viros Gallos, 3c Britannos, quos retulimus, ipso iam colorato, vel parvo tempore colorando concharum huiusmodi succo purpura.
rum periculum fecisse, sed alia omnia, quam purpuras eduxisse. Non id imus inficias. Cl. igitur Galli, & Britanni, quos retulimus, frustra purpureoS colores ex illis succis educere sunt conati, & hanc purpurarum artem restituere. Referunt enim sive ex purpuris buccinisque, sive etiam ex turbinibus, aliisque conchylio ἀ