장음표시 사용
101쪽
aegritudinem, & inquies desiderium a quum adsunt vero, fastidium 3c satietatem ι quu denique abierint, vehementissinnim doloris
culeum, atque molestiae. Dolςt pnim animus, modo ne ipuus oculis sempiterna caligo circum uis sit, doler, inquam, se se ad indum hujusmodi, & belluinum pastum, suaeque na- urae nrrarium abjecisse- At veritatis indagatio, rerumqde pulcher rimarum inventio, quas laudatisfimae luppeditant disciplinae, perpetua firmaque dulced, . ne allicit mentem, multoque validioribus illecebris delinitam tenet; ut illa eti m quorum naturae veluti coactu, atque instinctu acerrimum in sensus nostros irrepit desiderium . . contemnere cogat aspernari. Nam qui optabilius accidit nobis 'vit* commodis, voluptatibus contemsit tamen Diogenes.
Quid pecunia & domesticis copiis i contemsit
Crates . Quid publicis honoribus ac dignita, tibus p contemsit Anaxagoras: & haec quidem gratissima fortunae mun*rg contemserunsi ut solutam aς liber m mentem gratioribus doctrinarum curis admovere possent. Quid cae
teros nunc ego commemorem ex omni antiquitate, ac nostra etiam memoria clarissimos
tros, ingenio,virtute, sapientia nunquam satis commendandos 3 quorum si nomina tantum proferre in medium velim, vox dc latera prius me deficiunt, quam omnia tecensete
102쪽
Neque id tamen , quamvis magnum sit. atque praeclarum, divinam scientiae jucunditatem evidenter ostendat, tantopere mirandum videatur, si etiam illud animo reputeis. mus, tantam vim esse illius blanditiae, tantam . ipsius illecebrae firmitatem , ut totam secum abripiat avocando a sensibus mentem, abducatque a rebus humanis in sui contemplatio. ne defixam, ac veluti consopitam- Nemo, arbitror, vestrum ignorat Archimedem singu- Iari ingenio, ac excellenti Mathematicarum artium doctrina praeditum, captis a Marcello, Syracusis, dum sormis quas in pulvere desicripserat intentus esset, ab ignaro milite, quis esset, interfectum. Tanta nimirum c Pe- rat ejus animum pulcherrimae scientiae cupido, tanta illius suavitate, ac lenociniis tene- hatur, ut auribus & oculis captuS haereret. Quem vero non ex altissimo sopore excitan set, non ad fugam compulisset furentium militum clamor atque discursus omnia ferro , flammaque miscentium 3 quem non ruentium tectorum fragor, & mixtus civium M. mitus atque ejulatio λ Qui enim tumultus, quae comploratio, qui ululatus, quum eX- pugnata urbe in miseros cives ab ir/tis Sc acer- his victoribus omnia crudelitatis, aVaritiae,
libidinis eduntur exempla 3 quum alii crude lissime necantur,alii rapiuntur in servitutem, pueri virginesque E matrum sinu , di complexu abstrahuntur, multarum aliae trucidan
103쪽
tur, aliae omnis generis ludibria patiuntur, aedesque sacrae, ac profanar nullo discrimine hostili flagrant incendiol Fingite demum animo , ac reputate quidquid insolens victoria , immanisque iracundia edere per occasionem solet, ut acceptas ulciscatur injurias. Nullum enim cladis genus in Syracusanos 1 Romanis militibus praetermissiam est, ob diu. turnam , & cruentissimam obsidionem furore. aestuantibus. In tanta perturbatione, &confusione rerum omnium, inter luctus, gemitus, caedes, incendia, rapinas, atque excidium opulentissimae, ac frequentimma: UM his ad unum Archimedem investigationi veritatis deditum , ac propterea humanis rebus exemptum tanti mali sensus non penetraverat. O mirificam doctrinae vim, ac suavitatem alijs omnibus anteferendam l Hic nunc ego, A. sapientissimi, vestram fidem appello . hic vestram virtutem, sapientiamque desidero. Componite nunc mihi, &contendite cum ista caeteras voluptateS r circumspicite, & considerate diligenter, si quam
reperire liceat ex illarum numero huic parem , aut certe proximam , quae tam valide animum devincire, adeo suaviter detinere ,
ita plene copiolhque explere possit. Conserte Venationis, aucupi j, ludorum, epularum, desidiae, amorum lenocinia : Nonne haec plena laboris , periculi, damni , sollicitudinis, aegrimoniae reperietist suapte enim sponte
104쪽
tot scatent malis, quae saepe summam egestatem, miseriam, atque interitum attulerunt.
Haec quippe in eorum insita natura sunt, penitus inhaerent in visceribus, & arctissimi affixa prope semper. & ubique comitantur a
non aliunde, nec casu aliquo, aut temere amcessita. Molestias igitur animi, non levamen . ta, acerbitates, non solatia , cruciatus non delicias cum praestantissimo juxta, ac honestissimo jucunditatis sensu comparabitis Quid Z quod quum iste delinimentis suis optimE quidem, dc laudabiliter constitutam
mentem imbuere semel, ac permovere coepit , tam assidua, ac prorsus invicta velut incautae adhibet blandimenta , ut in suam potestatem redigat, & tamquam Regno potitus in servitutem trahat; itaut nullam vi tae, aut valetudinis rationem habere sinat rquod plurimorum dolendo quidem exemplo evenisse comperimus . Vituperanda sane est eorum impotens illa, & immoderata sciendi cupiditas, qui nihil sibi unquam laxamenti sumunt, qui dies noctesque incubant libris, qui se continenti , atque improbo labore conficiunt. blandissimo, & pervicaci sciemtiae desiderio, ceu Sirenum cantibus, deliniti. Reprehendendus , inquam , est effrenatus ille, re indomitus animi impetus 3 quum nihil nisi moderatum, & certis inclusum finibus sapienti probandum sit. Verum istinc apertissime cuivis perspicere licet, quantum Ebc
105쪽
liberalissima studia delectationis, & suavitatis habeant, cujus arctissimis vinculis libentissime mens adstringitur, utpote quae cum immortalis jucunditatis fructu summam conjunctionem ,& necessitudinem servant. At vero mirabitur fortasse quispiam orationis hujusmoat novitatem , meque bata
baro , ignoto , & prorsus obscuro sermone putabit loqui, aut plane desipere, atque insanite ; quippe qui humaniora studia , ut vulgo persuasum est , laboris, & difficultatis plenissima , amoenitatibus, & oblecta.
mentis reserta esse audacter asseverem. Requidem vera longe aliter videtur iis , qui semper a praeclaris hisce occupationibus alimni fuerunt, quique aetatis florem , aut mugnam illius partem per otium, & desidiam,& luxum transegerunt ; aut si quando ad bonam frugem revocati ad illas animum ainpulerint , primo statim labore deterriti abjecerunt arma, & ad priora inertiae castra refugerunt . Istis equidem me non unquam , aut aegerrime persuasurum arbitror e eorum tantummodo, aut miseriam deflebo , quod nullam honestissimae multoque maximae V luptatis notitiam hauserint ; aut ignaviam
insimulabo , quod fracti repente animo ita conciderint, ut quasi mentis impotes se se leviss o labori impares judicarint, spemque omnem tanti fructus sibi ipsi praeciderint. Rogabo etiam , α obtestabor quantum pre cibus
106쪽
cibus contendere potero, ut patiantur sibi hunc errorem eripi ι neque pertinaciter v lint in eo perseverare; ut suscipiant cogitationem dignissimam patriae virtutis , & ψωriae ἴ ut parumper elaborent, atque enitantulad asperiora quidem tyronibus, leviora in-men opinione studiorum initia superanda. Habet enim doctrina primos aditus diffi-elles , atque arduos inassiariis ι quorum in. men angustias si paululum pinergressi me tint ι caetera votis prolixe, ac feliciter respondebunt , non secus atque ijs, qui in praerupti alicuius montis verticem evadunt , ubi semitarum asperitatem, & acclives anfractus superaverint, nova quaedam, x insperata obii eitur desectatio; quitur scilicet subjecta oculis aperitur latissima , de aequata agri planities in omnem regionem interminata , in
eua campi collesque viridissimi , amoenisis1morum fluminum curius, nemorum Ορον
ea , & laeta viriditas, nitidissima pratorum spatia florum omnium varietate conspersa,
pulcherrimae urbes, & oppida , aut lenibus clivis imposita . aut plani stimo in loco explicata , ubi denique immensitas ipsa camporum tot rerum novitate , & pulchritudine pascit oculos , animumque inopinata affieit voluptate; itaut bene collocatam ope- tam , nec immerito insumtum laborem a bitretur . At multo hercle major acriorque
est illa mentis oblectatio ex nobilissimarum
107쪽
artium cultu, quae suavissimam rerum oc-- cultarum, atque admirabilium cognitionem
subministrant; nam sensim longius progrediens, ubi primas hau scrit notiones, intclli. gentia semper reconditum aliquid, & inau- -ditum intuetur, & excogitat, impertitque alijs ad communem hominum utilitatem -- quod quidem quam Praeclarum sit, quamque jucundum nobis accidere consuerir, hine - aestimari facillime potest. Quemadmodum nempe magnae nobis voluptati, ac laudi est, caeteros homines rudes , atque illiteratos do- . ctrina, & bonarum rerum cognitione pra collere ; ita longe maximae esse debet, Sapien--tes, ac doctos Uiros doctrinae excellentia superare ; quod ea ratione optimis hominibus,& a vulgi faece longius semotis, anteferendi esse videmur. Quapropter incredibili sane laetitis elatus est Pythagoras, gravissimus vero , ac sapientissimus inter Philosophos, immo Philosophorum omnium Princeps, quod ducta cx orthogonij trianguli lateribus qua
id rara, qua inter se aequarentur ratione de- .prehendisset; utilissimum vero perccptum, ac summae foecunditatis, quae in omnes re
dundat Mathematicas disciplinas . Eaque de caussa pulcherrimi auctor inventi Apollini, ac Mulis, pland magnifico . ac splendido in privatis opibus sumtu , Hecatomben imm lavit . Quid autem Archimedes absolutissima Philosophiae, ac Geometriae scientia celeia
108쪽
herrimus ' Nonne quum auream coronam argento mixtam, Hieronis Syracusarum Regis jussit, examinandam luscepisset ea comditione, ut integram solidamque , uti erat, conservaret ; ac latentis argenti cum auro subdole mixti ab aurifice portionem invenisset, prope gaudio amens e balneo exiluit, ClamanS , reperi , reperist Idem etiam tanti duxit inventam a se comparationem Pr
portionemque, quam Cylindrus ad sphaeram inscriptam haberet, ut horum corporum formam in suo tumulo insculpi testamento jusserit: quo indicio Tullius tanti viri sepulchrum sua aetate vepribus, ac dumis obsitum detexit Syracuus. Hoc nimirum Archimedes suae industriae, atque inge-raij monumentum, tanquam clarissimum trΟ-phaeum in, tumulo constitui voluit, posterisique mandari aeternis revera Iaudibus colebrandum 3 quod scilicet nihil funestum.
nihil immane, ut caetera trophaea , signissicaret, non hominum stragem , civitatum excidia, coedium, & vastitatum memoriam testaretur ; sed sollertissimae, ac prope divinae mentis perspicaciam, admirabilia in prae claris artibus inventa, multa, & maxima comparata humanae vitae subsidia posteritati
Neque sane immerito veteres novarum artium repertoribus publicos, ac divinos ho
109쪽
bus monumentis eorum ingenii sollertiam ad sempiternam temporis memoriam con secrarunt. Quid igitur huic jucunditati praeponendum ducimus , quae ex vera virtute proficiscitur , quaeque publico cunctarum aetatum testimonio. & laudatione cohonestatur 3 quum caeterae voluptates in tenebris lateant necesse sit , nec ad publicam lucem emergant, ne ad reliquas earum molestias ,&detrimenta infamiae cumulus accedat.1lla nimirum, Adolescentes, industriae umstrae curricula esse debent f in hisce amoenissimis doctrinarum spatijs ingeniorum vestroisTum acumen , cogitandi celeritatem, disserendique subtilitatem, & copiam decurrere, atque exultare decet; in quibus ingens v bis cursus ad laudem, & ad honestissimam oblectationem aperitur, si revera in hoc sta.dio, qua par est animi contentione, elabore. tis . Sicut enim nunc insignia, de miranda docemur in omnibus disciplinis inventa summorum Virorum e caeteris Italiae, atque Europae regionibus, nimirum ex Anglia , Gallia , Batavia, atque Germania; ita tunc e terae nationes & nostra perdiscerent, ac vicissim ipsis maximam sollertiae nostrae admirationem mΟVeremus. Quantae vero nobis 'laetitiae, & gratulationi foret, si reliquae gentes a nobis repeterent oracula doctrinarum,
si nostris inventis te plurimum profecisse faterentur , nosque veluti clarissima quaedam
110쪽
tiae lumina intuerentur ρ Nam quid gratius obtingere cuiquam potest quam gloria flenrere apud caeteros homines ijs in rebus, quae magnam admirationem habent An quistquam Vero omnium morralium inficias ibit magno semper in pretio fuisse , magnique semper fieri solere utilissimarum rerum no- . titiam , atque intelligentiam ' Haec itaque vobis ornamenta proponite, has voluptates, haec oblectamenta conlectamini, quae vobis gloriae, & utilitatis fructum allatura sunt. Ecquando autem id vobis opportunius, ac selicius evenire poterit, quam hoc teni pore 3 quum Taurinensi Lyceo in majorem amplitudinem excitato, magnisque auctibus crescente in dies ob Clementissimi Regis patrocinium atque tutelam, & mrtiter aeter tam verioris nitidiorisque doctrinae gloriam,
aptissimae quaeque disciplinae ad expoliendo oblectandosque juventutis animos , & ad
virtutem inὶrmandos, traduntur a doctis. simis viris, qui propter magnam eruditio nis , dc sapientiae opinionem ad hoc munus
allecti sunt. Quod si vetus illa Taurinensia
Academia nunc se redivivam, ac laetius reflorescentem cernere, atque una voce loqui
posset, hisce, opinor, verbis ad vos, honestissimi Adolescentes , uteretur. Nunquam hercle tam laetos, quam hoc tempore, transegi dies , nec me adeo florentem opibus
