장음표시 사용
91쪽
atque munitus excelsi, & invicti animi robore st ac audacissime cum suis in adversariorum munitiones irrupit, quibus ingenti cum alacritate potitus est . Quod si hanc ille a teneris animi firmitatem, & incredibilem vim prae se tulit, quid maturissima demum aetate , quid obfirmatis jam viribus, quid bellico pulvere militaris rei peritiam adjuvante ' Quas enim victorias, quos triumphos non sibi polliceri possit singularis
illa virtus, & excellens animi magnitudo' Postremo ad nostras hasce artes, & studia
litterarum, ex quibus etiam non parum utilitatis effloreicit ad juvandam, augendam, ornandamque rempublicam,si recte atque o dine tractentur, magnam accessionem fortunae, & dignitatis haec opportunitas adjunct ra est; quandoquidem patrocinij ac desensionis perpetuitatem nacta sunt. Et si enim satis regio munere amplificata, & praesidio tecta
videantur, eorum tamen diuturnitati consulendum erat, ut altissimas radices agerent, nec ullum deinceps casum extimescerent, quo tanti emolumenti fructus intercipererur. At eam imposterum firmitatem, & robur habebunt, ut nulla rerum, aut fortunae inclinatione interitura sint; quippe quae magnis subsidiis fulta sustineantur , Regis nimirum auctoritate, ac effusissima erga litteratos benevolentia, & benignissimi Principis pari studio erga optimas disciplinas, earumque cub
92쪽
rores ; ad quem adeo paternae hujus gloriae hereditas, & factorum imitatio pertinet, ut eam ipse sua opera summisque viribus auxerit, & ornarit. Quod enim ejus aetatis tempus a nobilissimis artibus excolendis, & tractandis alienum fuit ' Latinis quidem litteris non mediocriter imbutus ad Hiltoriae, & Physi logiae, & Mathematicae doctrinae scientiam. vim illam acutissimae mentis, & celerrim omnia perspicientis admovit ; quo in studio rum est quantos ille progressus secerit plurimas inter maximasque occupationes, quae ad militaris civilisque rei tractationem spectant . Nullae, inquam , nullae tam graVescurae, nulla tam operosa negotia illius memtem distinere possunt, quin saepenumero, & magna cum animi voluptate ad haec Musarum dona respiciat. His inquam oblectamentis relaxabit animum , his ornamentis locupletabit otium suum, hisce fructibus explebit vacuum tempus, quodcumque supererit ereptum publicorum munerum curatio.
ni. Quantum igitur spicndoris accessurum putamus utilissimis doctrinis , quas non suo tantum praesidio, sed cura , attentione , aD
siduitate, diligentia dignas existimavit Z Quam copiose sortunata haec Civitas eruditiuamis hominibus, liberalissimis studiis affluet, gravissimo Principis judicio stimulos admoveri
te, qui eandem , ac laudatissimam vitae ra-- tionem , dc educationis instituto , dc imi-F tationis
93쪽
tationis exemplo ad posteros suos propagabit . Tot vero tantasque felicitates a Patris Regis munificentia , & consilio, velut a jugi Mnre , profluentes , pari prorsus Regis filij benignitate, atque sapientia ad fluvij perennis instar adauctas, jam nunc multo copiosius , ac Perpetuo manare iidebimus. Ille enim tot bonorum nobis auctor fuit ac pra ses , hic conservator erit , & custos ; ille largitor, hic propagator; ille ad summum cxtulit fastigium , hic a praecipiti lapsu susti. nebit ι neque solum in hoc florentissimo servabit statu , sed cumulatiora etiam facturus est . Quam quidem in spem Verissimam.
α omnibus indiciis exploratam eo ipso auctore certissimo adducti sumus . Ita vero auagustissimus Pater magnarum rerum gloriam, uti & generis virtutisque amplitudinem,cum filio partitur, atque communicat: nec quantum isti laudis impertitur. tantum illi de trahendum putes, quum omne id potius ιue par est ad originis caput reseret, ac redundare debeat . Accedit ad communis saetitiae caussam . quod non minus nobiscum mutuo gratuis lemur i ea namque virgo E Bavarico satis guine ad faustissimas nuptias delecta est , in qua nihil non eximium, non admiratione
uignissimum judicaris . in ilIa siquidem summae nobilitatis, & pulchritudinis 3 & virtutis
94쪽
tutis splendor elucescit, ut nescias profecto aquamam ex ijs dotibus sibi primas vendicet . Si enim formae venustatem simul & dignitatem, totiusque corporis habitum spectes,
clarissimo statim genere ortam censeas, a que adeo in admirationem maximam traduceris ; qua certh omnium oculi, animique
defixi sunt, quum illam Regio curru invectam intuerentur in hanc pulcherrimam UNhem , innumerabilibus IongE lateque luminibus , tanquam coelum syderibus, collucentem ; quo sanὶ spectaculo nullum unquam splendidius, ac magnificentius nostris oculis uspiam obversatum est. Fortunatissimam vero Civitatem , cui nocte illa tam salutare Sydus affulsit 1 Si autem mores im tegerrimus suavissimosque, & ad omnem humanitatis rationem temperatos , si consi- Iium, si gravitatem in aetatis flore consideres , Imperio plane digna, omniumque γ' Pulorum cultu , & observantia videatur ;eoque impensius mirere tantam natura: l nitudinem , ac benignitatem , quod cum Regij, atque Imperatorij Sanguinis Majestate coniuncta est. Ita miro prorsus modo excellens illius pulchritudo nobilitati, nobilitas autem virtuti eius decori, atque ornamento est. Ea demum virgo subalpinorum Principis, tanti Regis Filii, ac suo quoque nomine, suisque laudibus petillustris, lucu- Iemissimo matrimonio digna censebitur. ω Ea quod
95쪽
quod non temeritas, non inconsulta cupioditas , non caeci amoris impetus , sed gene ris aequabilitas , morum similitudo, virtutis societas conjugavit. Arctiissimis itaque vinculis laudatissimi amoris, & concordiae colligati felices exigant annos, nostrae felicitatis autores , & salutis vindices futuri optatissimae sobolis perennitate 3 quae nunquam hercle defutura est expectationi nostrae, Pinpulorum omnium desiderijs . pijssimorum conjugum, justissimi Regis, sanctissimae' ginae , benignissimae Aviae pietati. Debetur
enim hoc praemium, haec voluptas , hoc sin Iatium in tanto orbitatis metu Religiosi simorum Principum meritis, ac gloriae, &m irarum gentium precibus, ac saluti; ut ex hoc faustissimo connubio , quod divino inchoatum consilio, bonisque omnium ominibus perfectum est . nunquam interituram Regum progeniem suboriri videant, ex qua rurimi etiam traduces, ut factum est ante- ac saepius , in principes Europae familias Propagentur . Neque autem in dubio spes nostra versatur . Quid enim uum saepius ante haec tempora prope eversis perditisque rebus , ad unum successionis spe omnino redact, fortunae acerbitate, aut saevissimo rum bellorum violentia , incorrupta certEpermanserit, ac laetius refloruerit vivacissima illa radix immortalis prosapiae 3 ecquid nunc manifesto superum favore, ac Patro
96쪽
einio, rebusque omnibus ex voto fluentibus, ab eorum benignitate sperandum est ρ Vigdihil hercle, vigebit aeternum hujus Imperij Maiestas, & dignitas , magnisque opibus adaugescet, praestantissimi Regis, ac filij vim tute , industria, consit io, beneficentia ; quorum omnis voluntas , Omnis cogitatio minderatissimi Regni perpetuitatem, atque adeo Populorum salutem,& felicitatem intuentur. Est autem operae . pretium Lectores admonere , primum istam Caroli Emmanuelis Subalpinorum Principis eo uem anno post initas nuptias mortem oblisse ae paullo post Filium ex eo eonnubio natum fato quoque bunctum esse. Sed alteram deinde Subal noram Princeps duxit Uxorem . scilicet , nam Polyxenam ex Hassiana Gentis Rhenofeldensit Familia , quae jam optatam Sobolem procreavit, ac praeclarissimis animi sui dotibus defuncta Frincipis virtutes aequat, ac nostra explevit desideria.
97쪽
Habita Nonis Novemb. anno M. Dcc. XXMIn Aula Tauris. Lycei.
Τsi haud nesciam usitatas studiorum
prolusiones, quibus annui curriculi auspicamur ingressum, dignitatis habere plurimum, auctoritatis parum; quum quod novum aliquid,& inauditu cupientibus eadem ex instituti ratione expectetur oratio, tum quod paratis adolescentibus ad intermissam doctrinae consuetudinem Petendam supervacuum videatur stimulos admovere: Non inseuctuosum tamen hoc dicendi munus, neque alienum prorsus a maiorum nostrorum consiliis existimandum est. ut nempe segniores inertioresque, si qui re- Periantur inter caeteros qui vehementer ad omnem disciplinarum scientiam complectendam exarserunt, gravissima aliqua cohortatione ad similem laudem inflammentur,&conjunctis exaequatisque omnium studiis par ubique constet alacritas, & voluntas animorum. Neque porro, ut ea res feliciter eveniat, consulto de ingenuarum artium jucunditate dictuso
98쪽
dicturo metuendum videtur, ne eiusdem argu menti renovatione satietas afferarur auditoribus ; tam enim varium, & multiplex est, tantaque optimarum rerum copia redundat, ut in eo prope innumerabiles cunctarum aetatum disertissimi viri graviter ornateque Verinsati sint; neque tamen emcere potuerint, ut omnem posteris materiam praeriperent facultatemque dicendi. Et sane quid noc florenticsimo tot literatissimorum hominum consessu
dignius, quam de litteris loqui ' quid eruditis auribus unquam accomodatius, quam de doctrina habere sermonem ' quam mehercules alii vestrum matura & exacta jam aetate plenius hauserunt, alii teneri ac nondum adulta omnibus viribus. opibusque sectantur.
Agnoscant igitur alii felicitatem suam atque Praestantiam, alii, quid ad summam laudem& voluptatem sibi desit, intelligant . gaudeant illi se tantum boni adeptos esse , atque hoe pulcherrimo virtutis praemio fruantur 1 do- eant isti se nondum assecutos, atque ad illud ecleriter sibi parandum summa ope contendant i illis qui jam probε senserint, tanquam testibus utar ad eorum quae dicenda sunt confirmationem 3 istorum propensio. ac studiosissima voluntas prolixε admodum pollicetur successiira nobis omnia ex sententia, nihilque pos incassum inaniterque di hiros. . Eequis enim, si recte sibi consulere velit,sam vitae rationem repudiabit,perquam Vera,
99쪽
ae solida, & nunquam interitura voluptate perfunditur animus p quippe cui non opinio ne solum, sed ad veritatem hercie persuasum sit, nihil sibi L quantum certe inter homines fieri potest J omnino deesse ad florentem vutam , atque beatam, & copiis omnibus affluentem Ita enim illi penitus insita est cognitionis & scientiae cupiditas, & investigandae veritatis studium, ut in hoc se unice amplectatur, in hoc conquiescat, hoc veluti Conve
nientissimo suae naturae pabulo nutriatur. Quid veror nonne cogitatio contemplatimque rerum mentis rationem intelligentiamque constituit ut dispereat illa funditus, &in nihilum abeat necesse sit, nisi aliquid me ditetur, cognoscat, intelligat ' At quas demum res potissimum cura, & diligentia complecti debet. Ineptas scilicet, aut inutileS, aut vacuam ab omni fructu delectationem pariturast an potius eas, quae fructuosissimis li- heralium doctrinarum cognitionibus rationem excolere, augere ac perficere possimi, neque corporum illam contagione, & labe contaminant 3 Plurimum enim haec ab illa
dissident, atque aliena sunt. Quid dico aliena immo potius insesta, & noxia, si semel pestifera dulcedine illectam teneant, & ad turpissima quaeque deducant. Solet profecto. solet squod utinam penitus averterent superi J nefaria illa pestis ac pernicies sensim in improvidos adolescemium animos illabi, nisi
100쪽
diligens, & assidua custos excubet virtus; tantamque protinus, ubi se se altius insinuaverit, edere stragem, ut consignatas ctiam divi. nitus infixasque omnium in mentibus notiones labefacter, ac denique stirpitus evellat. Quo fit, uti magna pars hominum ne concipere quidem animo, & cogitatione possint, quaenam sit virtutis, & scientiae voluptas illa a sensuum complexu & suavitate non tantum remota & libera. sed prorsus abhorrens. Sed qui recta a pueris institutione, fidaque custodia obsepti adversus cxitiabile malum, puram illam, & liquidam, & incorruptam voluptatem attigerunt, ac saepius degustarunt. tanta illius cupidine incendi atque aestuare solent, ut prae illa humana omnia contem nant ac respuant. Quod quide quum assecuta. fuerit mens , quam longissime a copporis concretione abstrahitur atquea sensuum corruptelis avocatur;ita enim seipsaFu. Colligere & ad se redire videtur, secum ipsa sua beati. tudine frui & gaudere in sinu, nullius jam indigens, bonisque omnibus, qirae Uere ac sapienter bona dici queunt, expicta. & cumulata ; ita ut nihil jam sibi optandum supcresse perspiciat. Sed quam unquam reperiemus hcorporum voluptatibus quas tam dementor appetimus, quae tanta nos, ac tam sincera jucunditate persundat Quippe quae semper animi aegritudinem, &fastidium, & dolorem
