장음표시 사용
81쪽
tibus dimanavit. Paternus nimirum sanguis. Saxoniae Regia, ac antiquissima Familia . quae primum opulentissimae illius regionis per IIO. annos dominatum tenuit Regii honoris , ac potestatis insignibus ornata ; ac postmodo ad summum Romani Imperij,fastigium evecta diu multumque dominata est, quo temporis curriculo plurimos edidit Reges , ac Imperatores , quorum illustribus gloriosisque factis vix annalium monumenta sufficiunt. Ex hac augustissima gente prΟ- gnatus Princeps ille Sabaudi Sanguinis Beroldus in genitos a se Heroas longa sobolis serie Regiam illam animi celsitudinem, virtutemque transfudit. Neque vero ab hoc tantum generis exordio , quod quidem per se amplissimum , de
magnarum rerum in posteris cau ssa, Sabaudiae Principes ortum habuerunt ; sed a florentissimae quoque Familiae nobilitate alteram originis traxere partem , e Bavarica
nempe prosapia , quae diutissime Bavariae, ac fiditimis gentibus Regio nomine imperavit , totique aliquanoili Germaniae prae fuit , Saxonicae tantum stirpi , & vetustate generis , atque splendore , & potentiae magnitudine, ac firmitate comparanda. Inde autem Sabaudorum Principum Mater . exorta , Catharina illa Schirensis Palatina Berobdo in matrimonium collocata est. Ita demum ex utriusque sanguinis claritate conin
82쪽
iuncta, Sabaudiae gens dominatrix in lucem edita fuit, & ad similem potentiae virtutisque amplitudinem in septingentesimum annum a propagata est. Si quid igitur praeclarum ae singulare habuit Germanica natio, nullis gentibus de belli gloria, de imperii vetustate conredens s id omne prorsus ad regiae istius sobolis procreationem, ut excellens quidpiam omni genere laudis oritetur, non sine divino
numine, ac voluntate confluxit; quemadmodum e geminatis, consociatisque luminibus illustrior splendor elucere solet, qui originis
suae auctores claritatis magnitudine multum antecellit.
Quamcorem, etsi non eadem ipsi possessio.
num latitudo ac parentibus suis obvenisset, ad eam tamen fortunae altitudinem venit mox tis rebus fortiter, sapienterque gestis , ut murum profecto videatur eo ipsam humanis ubribus potuisse contendere; nec quidquam ferocissimos populos , pugnacissimas gentes , potentissimos reges, ac imperatores Obstare valuisse, qno minus ultra citraque Alpes latissime imperii terminos promoveret. Quid pquod copiis suis, victoriis, triumphis, legibus, foederibus, dominatione, & finitimas, & remotissimas Europae regiones, Italiam, Gallias. Hispaniam, Germaniam, Angliam, Graeciam, Thraciam, Mysiam, Syriam, Asiae denique litora, & vicinas insulas, ac regna complevit,d totum terrarum orbem immortali nominis
83쪽
fama peragravit ' Ad hunc modum illa clari
simis parentum luminibus obstruxit, & amisplissimas laudes amplioribus factis obscura-Vit, quum toto illo longissimi temporis intervallo quot Principes edidit,tot heroas procrearit 3 quot praelia commisit, tot victorias reportarit; quot bella suscepit, tot provincias ad imperium adjunxerit a quot res domi, militiaeque gessit,tot aeterna virtutum insignia ac
monumenta reliquerit. Nunquam enim acer
ille, ac vividus ingeneratae fortitudinis ardor elanguit, quam sibi omnes eadem e familia geniti jam inde ab initio ad hanc usque aet tem veluti lampada per manus tradiderunt, cum eximiis animi dotibus, & ad pulcherri
mam reipublicae administrationem necessariis conjugatam, pietate nimirum, alclue prudentia ; in quibus nulla alia gens aeque ac Sabaiada tam perpetuo & constanter excelluit. In qua nempe haufi ullum reperies, quum triginta tres omnino regnarint, aut impium, aut stolidum, aut ignavum, ut Limneus Germanus scriptor animadvertit, & rerum gestarum memoria litteris consignata demonstrat a quum in caeteris Regum, aut Imperatorum
familiis haud sane pauci vel pietatis, vel com silii, vel fortitudinis expertes inveniantur. Quid harum dico virtutum expertes Bene secum populi agi putassent, si tales omnino Principes habuissent. At fuere inter illos immanissima, ac foedissima monstra ignaViae ,
84쪽
stultitiae, erudelitatis. Non modo autem haec immanissima vitia a nostris Principibus a,
fuerunt , Verum etiam contrariae virtutes in
eorum sobole floruerunt. Qui vero non id singulare ac, prope divinum existimemus Tot vixisse homines, tam diversos, septingen
torum annorum spatio, nec unquam ingenium ac mores illorum, aut malae consuetudinis corruptela, aut vitiorum illecebris atque exemplis depravatos esse ; sed constant issime onunci in pulcherrima vitae ratione perseverasser itaut nihil aliud ipsis praeter boni viri, atque optimi Principis ossicium suis propositum videatur. Ad hune igitur modum altissimis firmata radicibus pre longam generis successionem stirps illa plenae absolutaeque virtutis, usque ad fortissimum Regem Victorium Amedeum adolevit, a quo majorum opes mirifice auctas, cumulata1que Videmus, & florentissima ditione, & regali nomine, ac majestate. Hoc autem parente Procreatus subalpinorum Princeps Carolus Emmanuel, paternae atque avitae fortitudinis, sapientiae, pietatis heres, optimisque artibus ad regna m. dum institutus, quam bona spe nobis praelucet in posterum i quam certo jam nunc augurari possumus, nihil unquam de nostra felici- ate immutandum sciret quam stabili secut, talis fundamento spes nostrae, & cogitationes positae conquiescunt i hisce enim auspicatissimis nuptiis, quibus tantarum opum atquc
85쪽
virtutum possestarem gignere exoptat, quidi avi & parentis in locum, si quid ipsis humanitus acciderit, sufficiatur, quid aliud n bis spondet, quid nostris nepotibus pollicetur, nisi diutinimum atque immortalem fructum splendidae hujus florentisquae fortunae Neque vero iis est circum scripta finibus uturorum spes, cujus ipse nobis est auctor ac Princeps, ut stabilem dumtaxat imperij moderationem , & aequabilem rerum adeo prosperarum diuturnitatem spondeat; sed multo longius progredi videtur, itaut haec quibus fruimur commoda multis etiam fore partibus
auctiora non opinione tantum auguremur
sed certiore spe atque animo praetumamuS. Ipse enim ab eo parente genitus, qui avorum laudes, & sortia facta rerum suarum claritudine superavit, paternam quidem virtutem& indolis praestantia , re imitationis assiduita. te consecutus est; sed illam adeo , quamvis adultam atque perfectam , firmabit altius . cumulabitque accessionibus suis, jam nunc suis auspiciis ad generis caput dc exordium
Namque iterum e Bavarico sanguine te.ctissima virgo in matrimonium ducitur, conciliaturque prima illa parentum conjunctio, atque societas, quam suo jure nunc sibi reposcit Sabaudia ; quippe quod quum illa jampridem Amedei VIII. primi Ducis sui sanguinem Palatino generi perpetuando refu-. derit
86쪽
derit, eundem nunc merito ad primi Regis
sui Victorii Amedei sobolem propagandam
Quapropter recreata progenies, & instaurata ad priscae originis instar, ijsdemque edu- Cata nutrimentis, ipsa sese roborabit, & novas colliget vires, quibus praeclare fundata felicitatis nostrae stabilitas haudquaquam vacillatura est. Enimvero quum flos ille e nativo caudice, felicisque arboris rursus insito germine prognatus eruperit, succreverit, adoleo Veritque , vigebit firmius , & longe uberrimos teret fructus, veluti rei' Vala perpetuo florescentis , ac frugiferae arboris juventute. Idque eo mirabilius, ac opportunius accidisse visum est , quo praesentius infaustae vicissitudinis periculum metuebamus. Id enim
commune est rerum humanarum fatum, ut quum ad summum fortunae venerint, Parillatim occidant ,& consenescant , divino plune consilio , ne secundis rebus inflati efferamur insolentius, & humanitatem exuamus. Nam longe demissius sentire cogimur, si vel maxime auctas exaggeratasque fortunas, &firmissimo potentiae muro septas labefactari tandem, ac interire Videamus. Quis autem est qui nesciat, regna omnia & imperia hoc fato miserabiliter eversa corruisset quum nihil tale ipsis timendum foret, ac in altiorem Iocum edita viderentur, quam ut exitialibus
sortunae ventis circumflari,& convelli possenta Quum
87쪽
Quum itaque rem Sabaudam a Victorio Amedeo Rege in altissimo gradu positam
cerneremu4, veniebat nobis in mentem sub- Vereri, ne deinceps cum infestis casibus dia micandum foret; unde fatales demum impenderent exitus , commvui humanitatis torte propediem extimescendi . At nunc sublatus est omnis periculi metus , nec modo nulla amisimus prauidia publicae securitatis , sed & nova , ac firmiora nacti sumus. O felicissimum tantae trepidationis , ac silia licitudinis eventum , quem sibi nemo unus
Ita vero jam nunc constituta est , ac fundata Respublica ab optimo Rege , quum militaribus, tum civilibus institutis, ut alius . inullus jam reliquus sit successoribus labor, quam ut ejus vestigijs persequendis dent Operam , ut bene coeptum rectissimae guber- . nationis cursum conficiant, & hoc Imperii . Domicilium sartum tectumque ab omni periculo, & belli offensione conservent. Et quidem Regius Princeps, cui Regni hujus. hereditas divinitus attributa est, tot tamque illustria excellentis animi edidit indicia. in quo miram sollertiam, ingenii celerita- tem, animi celsitudinem, ac robur, singularem denique prudentiam , vel in ipso aeta, tis flore perspeximus, ut quanta proVectiori
aetate Virtutis maturitas, quantaeque imposterum sperandae sint praeuantis ingenij, atque
88쪽
que industriae fruges, satis liquido judicare
possimus . Quum enim illum natura ipsa finxerit ad sapientiam, gravitatem , atque justitiam , quanta demum ad hasce virtutes fiet accessio praeclarissima consuetudine, at
que doctrina Quantum verb sapientissimi Parentis domestica, & assidua disciplina eruditum formatumque ad regendos populos, In civili scientia prosecisse existimandum est quum non ipsis modo , & quidem arcanis gravissimisque prstceptis ex interiori doctrina depromptis instructissimus sit, sed eis
ctum quoque eorundem complurium nego tiorum usu percipiat 3 quum Patrem tot P pulos dissitasque gentes tam sancte, & prudenter moderari videat, exterosque Reges, ac nationes in officio continere , ad socie talem ineundam allicere, ad suum patriae que commodum flectere . Prae quidem co gnitionis semina . quum quotiate alantur augescantque diligentissimi cultura, & in stitutione, magno cum fructu maturata Pubescent, ac proinde in liberis deinceps,&nepotibus , propagato generis traduce, in gentem gloriae segetem paritura sunt. Ad hanc vero magnopere necessariam ,& salutarem Civibus procurandae Reipublicae rationem potissimum ipsius adiumentum , rem nempe militarem adiunxit, qua omnia , quibus Imperium continetur, α status Civitatis, adversus externam vim, re
89쪽
subita belli muniuntur . Ac ea quidem bel licae rei disciplina, & peritia, quam prope
ab incunabulis hausit, cuna eximia sortitudine conjuncta est, quae animi virtus sine ulla dubitatione cunctisPrincipibus e Sabaudastirpe prognatis penitus insitavidetur, quemadmodum aetatum omnium memoria', & rerum gestarum monumenta confirmant .
Hanc ille virtutis indolem , & exercitati nibus, & praeceptis excoluit; nam prudentissimi Patris inuituto ab ineunte adolescentia se se totum hellicis artibus dedidit , di
corporis artus, ac membra continuis venationum laboribus ad belli patientiam obduravit. Porro in privata armorum ratione nemo celerius didicit, nemo dexterius ponsit nunc ictum exire, nunc inserre ,& modo directa fronte pugnare, dc toto impetu Conniti, modo simulare, & per insidias inexpectato vulnere adversarium conficere. Qua Vero peritia . qui, dexteritate consuevit equum habenis flectere, in gyrum dueere , & nunc concitato cursu admittere, interdum ferocitate exultantem Doenis cohibere t Ad haec accuratissime universam belli gerendi rationem didicit, muniendarum,& oppugnandarum Urbium omni bellico apparatu descripto, oculisque subjecto, i struendi exercitus, & collatis signis dimicandi , commutandae aciei ordinem, & ad varios Praeliorum exitus dirigendae. Quid
90쪽
plura Tandem haec omnia non nudis tan tum praeceptionibus, sed usu ipso saepius,& experientia comperit, quamvis in em-cta belli imagine ad ludum, & voluptatem; quum scilicet ante Regiam Domum ad ferarum venationes extructam in latissimo Campo exercitus decucurrit , & partitae bifariam acies infestis signis pedem contulerunt . Ipse inter primos laetitia exultans , quod pugnandi sibi daretur occasio , mina cibus oculis , & vultu serociam praeseseren te manum conseruit, hostemque in fugam versum in oppidulum compuliti ac rejecit.
Communitum enim .fuerat castellum mili. tari more , excit iis muris E materia , at- 'que aggere, fossaque praetenta , & in ea media propugnaculis eductis , obversisque In hostem ad ejus vim. & impetum retar dandum . Huc E fuga se receperat adversa acies 3 huc omnis belli moles conversa est,& obiectum propugnaculum summis viriabus oppugnari coeptum , quamvis obsessimagnam vim missilium ignium in subeuntes jacularentur. Non expavit sortissimus adolescens , non exhorruit hostium tela , quamquam ea primus esset excepturus, quippe qui suorum agmen duceret; immo vero quum ipsum in tanto discrimine ejus juvemtae moderator, & custos protegere conatus esset, ne injectis ignibus ambureretur, sub
