장음표시 사용
71쪽
congressus scinderet, fugaretque ς ad extremum tota pulsos Italia vicistim eos in suis finibus divexaret. At longe alia , quam ipsi experti fuerant, belli fortuna. Fortuna, inquam 3 an potius providentia , sortitudine, dexteritate , quas perpetuas habuit comites, atque administras rerum gerendarum s quarum nullam profecto sibi partem casus , nullam temeritas vindicare possunt 3 quum adversus eorum impetus, inclinationemque
communium temporum vera semper Virtute connisus praeter omnium opinionem vicerit . Non, inquam, satis habuit, Auditores, populos suos ab ortus initio, perque omnem aetatis cursum salvos, ac sospites e maximis periculis explicasse , nisi etiam perpe. tuo incolumes praestaret. Non modo enim duas firmissimas arces , quae nostrae, & Italicae libertati exitium minabantur . adactis ad consensionem adversarijs sunditus diruit. atque evertit: verum etiam ex hostico tria munitissima cepit oppida , cum circumjectis regionibus; Ocellum, Finesterrae, & Martis- Fanum, quibus obiectis propugnaculis suorum Qrtunas , ac iccta defendcret. Hic fuit
helli exitus converto in hostes armorum impetu , quem nemo unquam ausus fuissct op.
tam , ut ij nempe qui prorsus omnia nobis
venerant erepturi, qui nobis perniciem, aut miserrimam servitutem machinabantur , quanta maxima poterant rerum molitione,
72쪽
. i ΤΕRΤΙΑ. 61 eum instructissimo, si unquam alias , exe
citu , ac bellico apparatu cujus terror universam late pervaserat Italiam, eo tandem
victi adigetentur , ut ipsi nobis praesidia, ac
munimenta darent, quibus salutem, ac res nostras adversus eorum impetus tueremur.
Quid quod ad haec commoda ingens Pintentiae cumulus accessit, exteris Regnis ad avitum imperium adjunctis 3 ita ut ignotae antea gentes se se in fidem , & clientelam darent, ac terra , marique Sabaudi nominis gloria propagaretur . Haeccine potuit
unius hominis divina mens,atque virtus tamia celeritate conficere, ut vix in animum in
ducere possimus , nisi omnia inspectantibus nobis ad exitum perducta fuissent ρAt quid de pacis artibus satis ornate dicere possim, quibus ille servatam, auctamque rempublicam ea selicitate donavit, quam
nobis exterae nationes, ac posteri merito tinvidebunt Sunt enim illae, quod &vos sentire existimo, non minus laudabiles, & fructuosae , ac fortasse bellicis anteponendae 3 quamquam istae velut in amplioribus Τheatris propositae, inusitato quodam splendore perstringant oculorum aciem , & multo ambitiosius ad hominum existimationem di- manare videantur . Nec hercle Rex Sapientissimus pacis munia, & temperandarum C, vitatum scientiam praetermisit , qua non
mediocriter se Populis suis Prolaturum Per . spim
73쪽
spiciebat. Quis enim sanctioribus legibus
publica jura constituit ' Quis unquam tenacior incorruptae Religionis fuit Quis illius colendae, ac propagandae studiosior, vel cum insigni rerum suarum detrimento 3 ita ut Britannici Regni hereditatem aspernaretur
tantamque utilitatis, gloriar, opum, potentiae accessionem contemneret, ne ab avita
Religione descisceret. Quae animi excelsitas huic comparari potest ρ Quodnam illustrius
pietatis monumentum reperietis' nemo autem justitiae,& aequitatis fuit observanti . Quid enim unquam illo Rege licuit impotentiae , libidini , fraudibus , improbitati etia sanE aequabilem erga omnes communisi ris rationem tenet, ut nulla , nisi inno. centiae proemia , nulla , nisi sceleri, supplicia sint attributa . Jam vero quanto labore, quantoque studio vetustis legihus colligendis , atque emendandis incumbit ' quibus . quasi validissimis firmamentis publieae utilitatis integerrimam Regni sui administrationem tuetur, ac sustinet. Praeterea tantam in illo clementiam, ac benignitatem admiramur, quantam nemo alius praestitit, quem ωrtuna in tantis opibus, atque in amplisi simo illo statu collocavit. Ita enim Regiam majestatem, atque excellentiam ad sublevanda vel tenuissimorum hominum incommoda demittit, tantaque Omnes exci-
Pit comitate, ut se Patrem suorum Potius, quam
74쪽
quam Principem gerat 3 quod & luculentissima illa munificentia comprobavit, quum redactis in tranquillum rebus, tributa, quae populis imperata fuerant, subsidia scilicet belli gerendi, ea , nullo prorsus finitimorum Regum exemplo, liberaliter condona. vit. Qua quidem de re, nisi ad exitum is stinaret oratio, quam copiosus esset dicendi locus s Quantum enim videtur nativum, atque insanabile malum, pecuniae nimirum cupiditatem vincere, cujus illecebris nihil Blandius , nihil perniciosius t Quam vero difficile , atque arduum in eo , qui sum niam habeat potestatem pecuniae conqui rendae studium sic temperare, ut illud publici commodi, gloriae , securitatis, non privatae luxuriae , magnificentiae , ambitionis modo, ac fine metiatur ὶ Ita ille suae quidem nullam, nostrae autem utilitatis accuratissimam rationem ducens, rerum omni
um copiam , & rtunae abundantiam sup- reditavit , ut nos altissima quiete , atque otio perfrueremur, ipse in se omnem coninsulendi , prospiciendique industriam, solli-situdinem , laboremque reciperet : ita ut nullum prope ad hoc vitae spatium, nostra quidem caussa, otiosum ., ac tranquillum spiritum duxerit. Quin & ampliora populis suis disciplinarum omnium adiumenta quaesivit tanto sumta, tantaque magnificenat a , quam videtis ut corum selisitatem
75쪽
praesidiis omnibus communiret. Praetereo autem magnorum operum substructiones pa tim ad regionis ornatum , partim ad custodiam , firmitatemque susceptas e satis enituvos intellexisse video tantum Rcgem singulari quodam Dei concessu, atque munere no- his exortum , aut potius e caelo delapsum , ut nos bonis Omnibus assiceret, ac perpetuo locupletaret. Cum illo siquidem natae sunt nobis incolumitas , quies, faustitas, gloria, dignitas, amplitudo & quaecumque hominibus in hac vita expetenda videntur commoda, atque ornamenta Reipublicae, eorum omnium subita quaeda atq; insperata maturitas injucundissimum illud tempus erupit. Quanta
igitur animorum alacritate, quanta significatione laetitiae sospitalem hunc diem conc Iebrabimus, qui nobis faustus, felix, ac sortu natus illuxiti quam multis, praeciarisque minnumentis ad omnem memoriam commendanda tanti ortus primordia quae inestissima Protinus impendentium calamitatum discussa caligine , Optatissimam nobis lucem attulerunt i Verum ut id proprium, ac perpetuum
esse possit huic imperio, quod a fati faucibus
ereptum, atque servatu, nunc magnis opibus
auctum, & amplificatu videmus, suminiS precibus exposcendum superest ab immortali numine , ut diutissime nobis sinat incolumem superesse Augustissimum Regem, Patriae ser-Vatorem, totius Italiae vindicem, & malorum
76쪽
omnium sita dixerim in ΑVerruncum, ut perenne fluat jugis iste beneficentiae fons, neu circumscripto reliquis hominibus vitae curriculo, nec tam angustis spatiis in hoc secundicsimo maximarum rerum cursu spes nostrae definiantur. Ut enim in caeteris rebus comis munem nascendi, Vivendique conditionem
longe ab illo, multumque superatam divino consilio, & voluntate perspeximus; ita in hoc quoque genere constitutis humanae naturae legibus derogari consentaneum foret; ut suis Omnibus numeris, & partibus iam inde coeptum dari beneficium expleretur. Ο' quam o tandum sane foret, ut eiusmodi homines, qui penitus expressam divinae benignitatis imaginem in terris reserunt, sempiterno aevo frue rentur, ut inexpugnabiles, ut septi atque muniti , summotis malis omnibus, & cumulatam honorum omnium complexione vitam ageremus t Verum non hic ea nobis est comparata felicitas, nec tantum sperare mortalibus datum est. Unum igitur id esticere possit. mus, id enixe conabimur, ut assiduis obsecrationibus, ac votis pro munificentissimi Principis salute , florentissimu istu Reip. statum. commoda,dignitatem,quae ab illius ortu prinfecta, & exaggerata vidimus, quam diutis me
77쪽
E' Sulbacensium Comitum Palatinorum Familia.
Hasita eodem Anno in Aula Taurinensis Lycia
i tantum illa nobis optantibus be- ne , ae feliciter evenissent , quae continenter a Divis immortalibus pro incolumitate Reipublicae precabamur, merito illis ingentes haberemus fraxias , & laeti, atque alacres vicissim proeneficij magnitudine gratularemur. Ecquid autem, quum justissima vota, quae pro Ci vium salute, ac regni hujus stabiIitate nuncupavimus , cumulatissime superarint , eaque nobis beneficia insperata henignitate contulerint , quae nunquam ipsi vel hoc tempore ausi fuissemus optare ρ Si enim re-Petatis animo acerbam simul ,& jucundam
78쪽
proximi temporis recordationem , ex quo Augustissimus Rex Victorius Amedeus Imperjj gubernacula tractare coepit, Obversa-huntur vobis ante oculos duae turbulentinsimae tempestates, quibus navim istam funditus evertendam obruendamque sollicitε suspicabimini, eaque demum pericula celerius omnium opinione 1 vestris cervicibus fortissimi Regis virtute depulsa perspicietis. Praeterea non modo lucem salutemque bis patriae redditam , ac restitutam videbitis,led firmissimis etiam praesidijs munitam in posterum, ac stabilitam Rempublicam adimorum firmamentis, optimarum legum institutis, pulcherrimarum artium disciplinis; denique prolatos Imperij fines , amplificatas Reipublicae copias, magnitudinem, dignitatem : Eo nempE loci rem divino ipsius consilio adductam fuisse, ut neminem quidem
amplius nos reformidemus, caeteris Vero ter rorem inijcere possimus. Quod unum supererat optandum, ut stabilem , ac diuturnam tot tantorumque bonorum possessio-Dem retineremus, uti nempe Subalpinorum Principis conjugio peropportune constitu
retur Regiae sobolis , tamque mitis imperii perpetuitas a quo sonte derivata faustitas omnis in patriam est) id quoque superi volentes , ac propitii non solum pro nostri desiderii modo , sed magna cum accessione . tribuerunt a itaut spes nostras diuturnitate
79쪽
expectationis poene labantes confirmarint, erexerintque ad jucundissimani certissimamque opinionem, & firmitatis, & incrementi praesentium commodorum. Nihil igitur magnificentius , nil optabilius animo concipere Poteramus, quod non hujus diei fortiana Iargita sit: quamobrem quum tanta laetitia aucti fuerimus ob felicem communium viniorum exitum, ac superiorum. temporum
prosperitates , insatiabili sanε gaudio com pleri debemus ob novam istam, ac multo Caeteris ampliorem , qui Regiae stirpis pro pagatio constituta est , quaque ingenti pror ius incremento res nostras, & pacis, bellis que artes, quibus illae nituntur, auctum iii
deinceps intelligemus. . MId autem ego satis exploratum , dc cogni lium sore arbitror reputanti , egregiam n torum indolem e parentum satu , atque con ceptu primo editam , & procreatam, in caetera Vitae ratione ad magnas res gerendas Praecipuum afferre momentum , Propterea
quod e paterno, maternoque sanguine Iibe ris, & initia vivendi. & ingenij modus, ac temperatio comparata sit. Semper enim parentum praeclara virtus in filijs elucere , &magnis auctibus crescere videtur , si ut isti ad gloriam nati susceptique sunt , ita ad Iaudem, & honestatem instituti adolescant Neque porro inficiari possum saepe liberos 3 Perenni contestataque Avorum sortitudi
80쪽
ne degenerasse turpi ignaVia , atque soco dia ἱ eoque veluti dehonestamento familiae Veteres majorum laudes obtrivisse . Verlim ab adolescentibus in periculoso illo aetatis flexu depravatae voluntatis vitio feda ista vitae macula suscipi solet, quum flagitiosa
institutione, aut consuetudine, aut eXemplis abducti ad nequitiam , verum sanguinem depravarint, vitiosumque collegerint squo tandem fit, ut insitum innatumque il- Iud generosae stirpis honum deterrimae labis contagio corrumpatur. Ast ubi castissima disciplina , custos praesesque virtutis , ad eximiae indolis custodiam advigilarit, efflorescet ista, ac redundabit ornamentis Omnibus , magnoque augebit cumulo domesticae gloriae claritatem . Ecquis ergo mirahitur Sabaudos Principes, quorum vivit adhuc immortalis memoria , maximis rebus gestis claruisse s ita ut eorum longe lateque
diffusa laus Avitam amplitudinem. Illustrarit p Nemini mirum id videri debet; insitum illud bonum fuit, ingeneratum illud decus a stirpe generis, & seminis, & honestissimae educationis praesidio conserVatum qui P-pe quod eorum genus e duplici stirpe fatum,& incorrupte propagatum fuerit , utraquCopibus aeque , ac virtute esarissima in Germaniae Regno; quibus hercle nulla praeterea
illic illustrior, & gloriosior; quidquid autem nobilitatis enitet splendore, ab ijs fon-
