Infallibilitatis pontificiae justis terminis circumscriptae explicatio atque defensio, dissertatio apologetica adversus novissimum privilegiorum pontificiorum vindicem

발행: 1732년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

74 DE ROMANO

II. In eamdem pari fidentia scenam inducunt audaciores Aristarchi Stephanum V. unqui perinde fidem Ecclesiae de materia Baptismatis violaverit; dum a Monachis Monast xii Britannici interrogatus , quid de Sacerdote sentiendum esset, qui periclitantes pueros aliquos vino baptizaverat , propterea quod aquae copia illi non esset, ita respondit Cap. a. Rescripti ad Monachos dati : Si in vino

quis, proPterea quod aquam non inveniebat, omniano periclitantes infantes baptis avit, nulla ei exinde adscribitur culpa et In rites se permaneant in

Baptimo . Quasi dixerit, Infantium Baptismaratum esse, atque ita non iterandum. At non observant imprudentes, mendosum esse Rescripti Pontificii textum ; nec legendum, Infantes sic permaneant in Baptismo; quasi absoluta locutio sit, quae ratum minimeque iterandum Baptismum decernat ; sed conditionata in hunc modum: Nulla Sacerdoti adscribitur culpa, si infantes permaneant in Baptismo , in vino suscepto . Ita quippe probati Codices habent. Stephanus ergo RomanuS Ponistisex , de valore baptismi in vino collati interrogatus non erat, quem nemo sanae mem

' tis dubitare poterat irritum esse; sed de culpa duntaxat hominis baptiχantis quaerebatur ;num videlicet aliqua censura plectendus esset. Hunc porro nulla culpa teneri, nulla quo Poena plectendum esse respondet Pontifex equia cum aliud non posset in extremo periculo , cum non esset aquae copia id per simplicitatem fecit, quod postea potuit elapso

102쪽

PONTIFICE. 7 periculo emendari . Nec ipse in causis fuit. cur infantes aqua baptizati non sint, quae s Ia Baptismatis materia est. Non dissimile quidpiam sub Marco Aurelio Antonino contigisse, narrat Nicephorus Calliratus Lib. 3. Historiarum Cap. 37. in persona cuiuspiam Iudaei, repentino morbo correpti in solitudine , & ad Christi fidem derepem

te conversi. Qui cum Sacrum Baptisma a vi toribus postulasset, nec adesset illic aquae copia; per summam simplicitatem , injecta reris ilium arena, vice aquae, baptizatus est: quo ille accepto baptismate , derepente pristinae fanitati restitutus est: non quidem virtute Baptismatis , quod nullum omnino fuit, sed virtute fidei pietatisque Iudaei ipsius, ad Christum derepente conversi . Nulla tunc viat

ribus illis adscripta est culpa a Dionysio Alexandrinorum Episcopo, ad quem delata res est; quod id eos, in illis angustiis , per simplicitatem secisse cognoverit ; sed Iudaeum v

ro aquae Baptismate expiavit. III. Nicolaum tandem hujus nominis L inviolatae fidei crimen vocant morosi Romano

rum Pontificum Censores quod a Bulgaris ide Baptismo a quodam Iudaeo, seu forte P fano collato interrogatus, valeretne, an non, oc illis Responsum dederit Cap. IOq. ad Consulta Bulgarorum: A quodam Iudaeo, nesciaris, an forte Pagano, multos in Patria ve a b Pticatos asseritis , ct quid ae illis si agendum consuluis. Profecto se in nomine Sanctis a Tr

103쪽

sina 'onstat eos non esse denuo baptis dos. Quo responso decernit , inquiunt, contra quod fides habet, Baptisma in solo nomine Christi collatum, esse validum, atque ita minime

iterandum.

Inconsulte tamen & ignoranter in eo N, colai Ι. Responso cavillantur . In primis eis tam necdum est Catholica fide certum , B, ptisma in solius Christi nomine collatum , nullum esse , atque ita necessario iterandum.

Ualidum quippe docent Theologi nonnulli

summe Catholici , quos nulla unquam cem sura notavit Ecclesia . Etsi ergo secundum eorum Theologorum sententiam pronunciasset Nicolaus L, nihil contra catholicam fidem definivisse censendus esset. Secundo ita Nicolai Responso duo sunt accurate distingue da et unum de quo a Bulgaris quaerebatur , quodque ex instituto decernit atque definit ;alterum de quo illi mota quaestio non erat ;quodque obiter ac praeter institutum attim git . Primum tanquam Romanae Sedis oracaeum excipiendum est ; alterum tanquam privati Doctoris opinatio habendum venit , ct ex Cathedra minime profectum . Quod a Bulgaris quaerebatur , id unum erat , utrum Baptismus a Iudaeo, vel Pagano collatus validus esset: huncque validum definivit Nic laus , infidelitatemque conserentis nihil val ri Baptisinatis obfuisse pronunciavit . Quod autem obiter & in transcursu, ac praeter imstitutum attigit , disjunctiva illa est respom. Aoni a via , vel tantum in nomine Chri

104쪽

Non ergo eo dato responso erravit Nic laus ut Pontifex , sed uti privatus Theol ris: S. Ambrosii, quem in sententiae suae comrmationem adducit, auctoritate delusus. Ita Melchior Canus lib. 6. de locis Theologicis Cap. 8. Guillelmus Estius in A. Senti dist. 3. S. 3. Franciscus Silvius in 3. pari. quaest. 65. Ard 6. Bellarminus lib. q. de Romano Pomtifice Cap. II. C Αω

105쪽

CAPUT XII.

De mitiata religione, ac fide purgantur Stephanus VII. Sergius III. Cael sinus III. Alexander III. adiique om ces .

I. T Uctuosam Formosi & Stephani VII. tru tat gaediam, saeculo nono cadente, & decimo ineunte peractam , in memoriam revocant Podtificiae dignitatis o res , ut ex repugnantibus invicem Romanorum Pontificum judiciis, ea in caussa latis , eorumdem infautibilitatem oppugnent. Stephanus VII., clamant illi, Acta Formosi Papae praedecessoris sui in irritum misit, omnesque ab eo ordinatos rein ordinari jussit. Tum Theodorus II. & Ioannes IX. Acta ipsa Stephani ex opposito resciderunt, Formosique Acta probarunt : ac tandem Sergius III. Acta Formosi denuo irritavit, de Stephani Acta confirmavit. Aut ergo Theodorus dc Ioannes Formosi defensores in

errore fuerunt, aut Stephanus dc Sergius e rasse iniquissime, convincuntur. Luctuosam ego tragoediam agnosco , uti &agnoscunt probi omnes ; in qua fateor bona fide Stephanum & Sergium pessimum exuti cerati contra Formosum animi exemplum d disse . Verum utcumque res ipsa cesserit , fatendum perinde, tragoediam illam totam ,

106쪽

ad oppugnandam Romanorum Pontificum , in judicandis fidei morumque quaestionibus , indeficientiam ineptissime trahi : cum facti ,& quidem personalis , non juris quaestio tunc fuerit. Summa quippe quaestionis erat, fuissedine Formosus legitimus Pontifex, seu ad eam dignitatem legitime electus , an per vim fesimoniam intrusus e Quare qui Acta ejus resciderunt Stephanus & Sergius, illegitime et cium arbitrabantur; qui ex opposito restituerunt & confirmarunt Theodorus & Ioannes, electum legitime judicarunt : Ubicumque tamen erratum sit, facti & quidem personalis

fuit erroi, non dogmatis . .

Neque refert, quod qui primus Formosi Α-cta rescidit Stephanus VII. omnes ab eo oriadinatos reordinari jussit: quasi vel sic errarit in dogmate; quo certo creditur, ordinatim nes etiam ab intruso Episcopo factas , esse validas , atque ita minime iterandas . Eum quippe nodum solvunt Theologi multis modis . Bellarminus Formosi ordinationes iter ri jussas esse dicit a Stephano VII. non lata ex Tribunali sententia , sed ptaecipiti iracum

diae motu . Ioannes Morinus non esse certum

ait, aut certe non esse dogma fidei, ordinationem imprimere Characterem , atque ita non esse iterandam , dum ab Episcopo excommunicato , degradato , intruso confertur. Alii ferme omnes reponunt, Ordinationes a

Formoso factas , iteratas non fuisse simplicuter & absolute, iis secundo peractis, quae ad substantiam spectarent hujus Sacramenti ; sed

secum

107쪽

go DE ROMANO secundum quid et nonnullis scilicet adhibitis

caeremoniis , per quas ordinati prius a Formoso, atque ita a jure suspensi, liberam suorum Ordinum executionem receperunt. H. Coelestinum III. gravioris erroris accusant audaciores Aristarchi, quod in Decretali sua lavidabilem definierit , Matrimonium inter fideles contractum omnino solvi , si Conjugum alter a fide defecerit: adeo ut qui perseverat in fide, possit alterum cum altero contrahere matrimonium . Sic porto definivisse Caelestinum , probant testimonio Innocentii III. R. Pontificis Cap. quanto , de divo iiis . Ille enim de hac ipsa quaestione inter rogatus , respondit quidem Matrimonium eo etiam in easu non solvi , mulieremque a Viro in infidelitatem lapso derelictam , alteri viro propterea jungi non posse, subjungit vero , licet quidam Praedecessor noster aliter seMsse videatur et ad marginem autem notatur Decretalis laudabilem Cauestini III. de conversione conjugatorum: ubi non solum aliter semsisse videtur Caelestinus, sed palam aperteque Pronunciat. Non extat modo Decretalis illa Caelestini in novis Decretalium collectionibuS, a quibus merito expuncta fuit , tanquam erronea ; extat tamen in peculiari Decretalium rejectarum collectione, quam ad Eruditorum informationem Antonius Augustinus adorn

vita

Incusantur & alii Romani Pontifices , tacitis illorum nominibus , quod errorem abierum eidem astinem definierint: Matrimonium

108쪽

nium scilicet ratum cum uno , solvi per Mais trimonium consummatum cum altero . Idque illos definivisse liquet aperte , ex Responso Alexandri III. Cap. licet , de Sponsa duorum . Ubi cum juste meritoque decernat, ob superveniens Matrimonium consummatum cum aliquo, ratum praecedens cum alio solvi non posse, subjungit, quamvis a quibusdam Praedecessoribus nostris aditer sit aliquando judicatum. Ad quorum tamen Pontificum excusationem notare sufficiat , quantum ad nostrum attinet institutum di binas illas quaeitiones de Matrimonii solutione, seu dum Conjugum auter a Catholica fide discedit , seu dum alter Matrimonium cum tertio consummat, ad fidem minime pertinere . Atque ita si in iis

decidendis solvendisque, falsi sunt aliqui Romani Pontifices, errasse in fide dici non possunt.

Addiderim tamen cum Melchiore Cano . hoc idem argumentum pertractante lib. 6. de locis Theologicis Cap. 8. Responsa Romano rum Pontificum , ad privatorum Consultationes data , pro decidendis privatis conscientiae casibus, s qualia bene multa continentur in corpore Iuris non illico censenda esse solenniter & ex Cathedra pronunciata, nisi praemissa Ecclesiae Romanae consultatione , habutoque DD. Cardinalium Consilio proferantur. Tunc enim solum, & non aliter , ex Cathedra seu ex tribunali judicare Pontifices reis putantur . Porro verisimile non est , Caelest, num , ceterosque Pontifices , ad binas illas

109쪽

82 DE ROMANO

de Matrimonii solutione quaestiones responis disse , praemissi illa Ecclesiae suae consultati ne , habitoque Cleri sui assenta atque Comsilio. Atque ita si tunc errarunt , uti proiecto errasse illos certum est: , sin minus contra fidem, at certe contra priscos Canones ) s Ienniter, sta ex Cathedra atque ex tribun

ii pontificio non errarunt is Quod unice in praesenti disputamus is III. In Alexandrum III. pari audacia censoriam virgam exercent, quia Cap. cum est ,

de Testamentis definit, Alienum esse a generali

Ecclesia consuetudine , O a divina lege, oe Sanctorum patrum institutis, ut Testamenta, nisi qui que vel septem testium fuerint subscriptione munita , penitus restiniantur e Subque interminatione anathematis prohibet , ne quis ejusmodi audeat Testamenta rescindere . Unde & Cap. sequenti Iudicibus mandat, ut In id genus caussis, tres osque solummodo teses exigant ς nec civiles le ges , sed canonica decreta sequant- . Qua in reialsum in fide Alexandrum contendunt; ut qui pronunciet legem aliquam esse divinae

contrariam, quae re vera contraria non est.

Audacter nimis & inconsulte Alexander enim non id statuit universim pro quibuscumque Testamentis , scd pro iis duntaxat , quae fiunt ad pias caussas , de quibus Ecclesia ex propriis legibus judicat: nec pro tot Urbe Christiano, sed pro statu duntaxat Ecclesiastico , quem & spiritualiter & temporaliter iubjectum habet; pro quo potest Pontifex Peculiares leges condere , legibus c,

110쪽

vilibus communi usa servari solitis repugna

Neque obest si dixerint importuni Cens res , Alexandrum non id tantum decernere . quod decernere jure summo potuit; sed saliniam Decreti sui rationem afferre; alienum stia licet esse , & a lege Divina , & a Patrum statutis, & a generali Ecclesiae consuetudine , quod quinque vel septem testes ad hujusmodi testamenta desiderentur . Reponit e nim sapientissime Melchior Cano lib. 6. de locis Theologicis Cap. 8. In Decretis POn-- tificiis duo cum primis distinguenda sunt:

unum est tanquam intentio conclusioquα- Decreti ; alterum quasi ratio & cauisa ais Pontifice reddita ejus rei quam constitue-- rit. Atque in conclusione Pontifices su is mi errare nequeunt, si fidei quaestionemo ex Apostolico tribunali decernant. Sin v is ro Pontificum rationes necessariae non sunt, is ne dicam aptae, probabiles, idoneae, in hisis nihil est videlicet immorandum. Non enimis pro caussis a Pontificibus redditis , tanis quam pro aris & focis depugnamus . sis lexander igitur non definit consuetudinemo illiusmodi , quinque vel septem testes exuis gendi in testamentis , esse divinae legi comis trariam ; sed quod juris peritis sere pla- is cere video st jubet ut in legatis piis , duo

is vel tres solum testes a Iudicibus exigantur. is Haec Decreti hujus conclusio est, hic finis is nec dubium est quin rem eam Pontifex ju-ta re quodam suo Potuerit praescribere . Sed

F a is si ia

SEARCH

MENU NAVIGATION