Infallibilitatis pontificiae justis terminis circumscriptae explicatio atque defensio, dissertatio apologetica adversus novissimum privilegiorum pontificiorum vindicem

발행: 1732년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

ctor alicujus dogmatis de ita hac auctoritate s mi , sed ea qua de Prophetarum oe Apostolorum fonte suscepi, vestri Apostolatus osserimus probanda iudicio et se se forte linquam hominibus ql ispiam

ignorantia error ire fit, vestra sententia corrumtur. His motus est Zozimus, ut oblatum sibi

libellum eatholicum pronunciaret; non habitaxatione propositionum & dogmatum, quae se te contineret fraudulenter expressa, sed sp elato Catholicae mentis assectu, quem ad sp ciem praeserebat. Voluntas emendationis, subjumgit Augustinus, non fastas dogmatis approbata es. Ea propterea libellus ejin Cariati s dictus est; quia oe hoe eatholica mentis est, s qua forte aliarer sapit, quam veritas exigit, non ea certi mdefinire , sed detecta oe demonstrata respuere a Quapropter ubi ZoZimus ex litteris Africanorum Episcoporum, fuisse se a Caelestio & P Iagio delusum intellexit, eosdem ille damna. vii atque proscripsit. Addo, ZoZimi responsum ad Caelestii libeulum , praeterquam quod ex obreptione falsi datum est, judicium solenne ex formula latum dici non posse; sed meram commendationem Jupplicantibus interim datam, donec facti v ritas innotesceret. Unde Aozimus in Episto-Ia ad Africanos Episcopos sic ajebat : In pr

senti caussa nihil praecox immaturumque censuimuspsed voluimus innotescere Samstitati vestra super soluta Calesii Me nostrum examen ; cui etiam prior libelltis ab eo intra Africam datus, testimonio via vos esse debui e ; ne inexploratis famaquebaritatis tam facile crederetur . uine inrea secumuam

92쪽

dum mensem aut veniant , qui praesentem redam

guane aliter sentire , quam libellis oe eonfessa a contexuit; ut nihil post hac tam aperta, ct ma nifesta qua protulit , dubii Sanctitas vestra res disse cognoscat. II. Eidem errantium Pontificum indiculo ab aemulis inseritur S. Hor Has , hac una de caussa, quod famosam illam Monachorum Scytharum propositionem, uti haereticam damnarit, Unus de Trinitate passus oe cruci usest carne ; quam postmodum Ioannes V. uti Orthodoxam approbavit , in Epistola ad I itinianum Imperatorem, probaruntque dei,ceps quinta Synodus Oecumenica Can. IO.& Concilium Lateranense sub Martino V.

Can. a.

Errorem nihilosecius excusat ac longe depellit varius sensus, qui uni eidemque Propositioni subesse potest . Hormisdas enim pr positionem illam a Monachis assertam exiit, marit in sensu formali atque reduplicante , ut Viri de Schola loquuntur; atque ita tanquam Eutychianam damnavit. Christus enim passus mortuusque non est formaliter , ct reduplicat ve, ut Deus est, & una de Trinitate pers na. Ioannes vero, laudataque Concilia asse tam a Monachis propositionem existimarunt in sensu, ut Schola loquitur, materiali, O sp cificante , & per communicationem idiomaistum; atque ita Catholicam judicarunt . Quia secunda Trinitatis persona naturam illam humanam assumpsit, quae & passa & mortua

est.

93쪽

66 DE ROMANO' III. Ex trium Capitulorum Historia momena tum petitur haud ita forte contemnendum , ut Vigilius R. Pontifex in errore Nestoriano

aliquancio fuisse demonstretur. Tria siquidem Capitula, hoc est, Scripta Theodori Mopsue. Reni, Scripta Theodoreti Cyri Episcopi contra S. Cyrtilum , & Epistolam Ibae Edesseni Episcopi ad Marim Persam, ut erroris pura& illibata defendit primum Vigilius Romanus Pontifex; eo maxime titulo, quod in Concilio Chalcedonensi lecta illa fuissent , nec tamen ab iis Patribus reprobata . Postmodum eadem illa Scripta damnavit, sub conditione saltem , atque restricte , salva scilicet aucto ritate Concilii Chalcedonensis . Postmodum tandem Iustiniani Imperatoris suasu illectus damnavit , uti plena erroriS atque perfidiae , post quinti Concilii generalis celebrationem. Necesse igitur est, ut dum ea scripta probaret primum , in errore Versaretur ; cum e

dem scripta & probari S damnari , sine aliquo errore non possint. iobvia responsio est , errorem facti dog. matici illum fuisse , non juris seu dogmatis

atque doctrinae . Nestorianum enim , uti &Eutychianum errorem perinde execratus est semper Vigilius Romanus Pontifex ; unamque in Christo personam , geminamque naturam agnovit semper; de sensu tamen trium Capitulorum aliquandiu dubitavit; in quam scilicet partem seu catholicam, seu haereticam inclinarent . eaque Capitula benignius quam parestet , interpretatus , utriusque erroriS pura

94쪽

eoque damnare noluit ; tum quod ea indemnata reliqui stet Concilium Chalcedonense itum quod eorum auctores jam fato cessissent, nec satis honestum videretur illorum manes sollicitare . Secutis tamen inde temporibus , trium Capitulorum sensu diligentius ac mat rius expenso , seIiciusque intellecto , eadem illa ut errori plus aequo faventia damnavit.

Quapropter qui in priori de illis judicio contigit error, facti quod ajunt dogmatici fuit,

non iuris seu dogmatis atque doctrinae . Ita Vigilium excusat Pelagius II. Romanus Ponistifex, Epistola ad Episcopos Histriae , & demutata sententia laudat impense. Si igitur innium Capitulorum negotio , aliud , cum veritas quareretur, aliud inventa veritate Actum es; cur

mutatio huic sancta Sedi in crimine objicitur, quavi eunL a Ecclesa in ejus auetore veneram p Non enim mutatio sententia, sed inconstantia sensus incudpa est. Quando ergo ad cognisionem recti intem aio incommutabilis permanet , quid obstat se ignorantiam deserens verba permutet ΘΙV. Acrius multo & animosius tactum Honorii I. Romani Pontificis urgere solent Pomtificiat indeficientiae impugnatores. Honorius, inquiunt illi, datis ad Sergium Patriarcham Constantinopolitanum Epistolis , in Monome-litarum haeresim incidit . Unam scilicet in Christo voluntatem professi is est , unamque

operationem : interlinque oeconomiae caussa ,

ac bonae pacis studio abstinendum censuit ab unius S duplicis voluntatis vocabulo . Qua

95쪽

68 DE ROMANO

de caussa in actis sexti Concilii Oecumenuci, actione II. anathema illi perinde dictum est, ac ceteris MonothelitiS, Sergio , Cyro, Pyrrho, & Paulo : quod & in Actis septimae ct octavae Synodi confirmatum est. Quin etiam Leo II. Successor ejus in Epistola ad Com1tantinum Imperatorem , eumdem incusat, quod sdem immaculatam subvertere coninus sit. Si tamen rem ipsam totam penitius perpendamus , comperiemus, Honorium quidem imprudenti oeconomia usum , indictoque unius aut duplicis voluntatis silentio, haeresi Mono. thelitarum oblique favisse, eamdemque uti debuerat non illico repressisse: Monothelitam tamen re ipsa, hoc est sensu, dc opinione non fuisse a sed duas in Christo voluntates agnovisse , divinam scilicet & humanam . Quod ergo unam in Christo voluntainm obiter dixit in Epistolis ad Sergium datis , de Christo simpliciter ut homine dixit , quod una sit

tantum in eo voluntas humana , tam secum dum assectum , quam secundum naturam ;quod contra contingit in nobis , quibus ob contractum naturae vitium , duplex voluntas secundum aflectum inesse dicitur , spiritus ubmirum S carnis . Patet id ex ipsa ratione , qua Honorius unam esse in Christo volunt tem ostendit. Unam, inquit, in Chrso Domino voluntatem fatemur, quia a Divinitare πέμ-- pi es natura, non culpa. Et paulo post, Lex alia in membris, aut voluntas disersa non fuit vel commina Salvatori et quia super legem natus es

humana condisionis. Quae ratio si quid probat.

96쪽

pONTIFICE. Oid probat unice , suisse in Christo ut homune unicam voluntatem , consensione, affectu, atque concordia , absque ulla carnis ad spiritum pugna. Patet id quoque ex testificatione Ioannis Abbatis, qui Honorio in scribendis Epistolis amanuensis fuerat. Sic enim ille& suam & Honorii mentem exposuit : Cum scribisset Sergius , esse aliquos qui dicerent , in

Chrso duas esse contrarias voluntates I rescri mus Chrisum non habuise duas contrarias voluntates, earnis inquam ct spisitus; sed unam tantum , qua naturaliter humanitatis ejus character es . Id ita esse, evidenter ex hoc monstratur , quod membrorum oe carnis facta es mentis , qua divinitati ejus non possunt attribui.

U. Quod vero ad ipsa spectat Acta Conciliorum generalium , in quibus Honorio Romanae Sedis Episcopo anathema die tam est, perinde ac ceteris Monothelitis, Sergio , CDro , Pyrrho, quadruplex responsio suppetit. Prima est Baronii , Bellarmini , Marchesii,

aliorumque , qui corrupta vitiataque dicunt Acta sextae Synodi Oecumenicae ; Graecorumque fraude insertum per summum nefas Honorii nomen , loco Theodori ab iisdem e puncti . Quam tamen responsionem Eruditi alii minus probant, minusque nos ipsi probamus . Etsi enim in Actorum exemplar , quod Constantinopoli ad futuram rei memoriam servatum est , interpolatrices manus it mittere Graeci fortasse potuerint; non in alia tamen , quae in aliis Ecclesiis , puta Alexandrina, Antiochena , Ierosolymitana , ma-

97쪽

7o DE ROMANOxime vero Romana servata sunt ; in quibuς tamen omnibus insertum perinde legitur nomen Honorii. Quid quod idem insertum peraeque conspicitur in Actis septiinae & octavae Synodi, in Epistolis quoque Leonis II. &Adriani II aliorum Monothelitarum nominibus immixtum Θ Itane omnia ubique gentium Gxempla, Graecorum fraude vitiata putabimus, atque corrupta ΘΗ Altera aliorum Eruditorum responsio ' est, Sextae Synodi Patres ex errore facti dogmatici, Honorium vere Monothelitam censuisse , atque ita Anathema dixisse quod illius Epistolae ad Sergium datae sensum minus sint

assecuti .. In quem facti errorem Concilia e iam Oecumenaca incidere posse, nemo nescit. Valeat si superis placet ea responsio: at meo quidem judicio , si Honorium a Monothelitarum errore liberum. facit, Pontificeς tamen in errorem incidere posse , probat apertissime . Ex quo enim Sextae, Septimae, & Octavae Synodi Patres, Honorium in haeresim lapsum pronunciarunt, etsi non intellecti; illiuς Episto- Iis , judicium fecerint , id proe certo supposuerunt, labi illum ita haeresim potuisse Numquam enim eum lapsum in haeresim dicerent, quem in haeresim labi non posse , pro certo

ponerent.

VII. Tertia eaque frequentior Theologorum responsio est , anathema Honorio suisse diactum, quod imprudenti oeconomia, turpi socordia, ambiguis loquendi formulis , MOnothelitarum. errori plus aequo faverit, non. quod

98쪽

PONTIFICE. 71 quod eum re ipsa tenuerit & docuerit. Quod amplioribus verbis declarat Leo II. Epistola ad Episcopos Hispaniae data, eumdem ipsum

incusans , quod flammam haeretici dogmatis incipientem , nom scuti debuit , extinxit , sed nul gendo confovis. Et Epistola ad Imperatorem Constantinum , Ecclesam Apostolica traditionis doctrina illustrare neglexit , sdemque immaculatam maeulini permisit . Non ut falso recitant adversarii , sidem immacudatam subvertere conatus

es: quae spuria falsaque Graeci textus versio

est.

VIII. Postrema responsio est, Epistolas Honorii ad Sergium datas . ex quibus tetra illa propugnanti erroris suspicio nata est, & pro pter quas anathema dictum illi fuit , privato nomine scriptas esse , ut privatam de oborto Monothelitarum errore sententiam diceret: non ut quidpiam ea de re Apostolica auctoritate definiret i Easque Epistolas nulla prinmissa consultatione , nulloque Cleri Romani habito consilio fuisse datas r quae duo ad solenne Sessis Romanae iudicium necessaria dicuntur . Atque ita , si sorte iis in Epistolis errorem purum putumque docuisset Hon rius ς colligi inde non posset , Honorium ex Cathedra , ut modo quaeritur , definientem ac decernentem errasse; sed ut privatum d -ctorem , privatam scribentem Epistolam cespi

tasse. t

99쪽

DE ROMANO

Gregorii III. Stephani II. Nicolai L . Responsa mariis Consultorisus

data , erroris pura d monstrantur . L TN scenam a Pontificiae infallibilitatis imL pugnatoribus inducitur Gregorius hujus

nominis tertius , quasi qui Ecclesiae fidem , quam de indissolubilitate Matrimonii profitetur , ex tribunali violaverit; dum a Bonis, cio Moguntino Episcopo de variis capitibus interrogatus , qualiter de iis teneat ac doceat Romana Ecclesia , hoc illi per Episto-Ias responsum dedit et uvid proposuist, s mulier infirmitate correpta non valuerit debitum viare reddere , quid ejus facere debeat iugalis p R spondeo, bonum Uset A sc permaneret , ut conrianentia vacaret: Sed quia hoc magnorum est , ille qui se non potuerit continere, nubat magis. Nempe definit , inquiunt illi, Gregorius III. mulieris illius virum, quae pro infirmitate debua a m 4 tum conjugale reddere nequit, uxorem alteram posse ducere ; quod certe erroneum est. Unde Gratianus in hoc Gregorii responsum intendenS , 3. p. c. 32. q. 7. hanc illi notam appinxit : Illud Gregorii dictum sacris Canon bus , oe Euangelica doctrina adversat r. Non est tamen ita ut fingunt morosi cem

100쪽

sores. Responsum quippe Gregorii de ea muliere intelligendum est , quae debitum viro reddere nequit, propter infirmitatem Matrimonium praecedentem, quaeque perpetuam impotentiam adjunctam habet, sed ante Mare, monium non innotuerat . Quod utique responsum sic intellectum, tantum abest, ut sacris Canonibus , & divino juri adversetur , ut potius congruat maxime; toto ferme tit lo de frigidis , ct maleficiatis . Quare Gratiani nota rejicienda est , ut imprudens, & Pontificiar auctoritati injuria . Mirumque omnino est , non fiuile illam expunctam a Decreti Correctoribus , a Gregorio XIII. ad illius emendationem deputatis. Sed de Decreto ipso emendando cogitarunt illi , non de notis ad Decretum castigandis . Unde & alias tam multas intactas reliquerunt , quae erudit

rum omnium judicio , spongia longe magis

egebant.

Nihilo melioris criterii specimen edunt, qui in eodem Gregorii HL Rescripto reprehendunt, quod Capitibus I. & q. Praeceptum est i ut qui bapti ii sunt a .Paganis , aliisque

Iudaicorum rituum Observatoribus , - - .

ne Sanctissimae Trinitatis baptiZentur IXaeada telam enim duntaxat praeceptum hoc est equia de Iudasis illis atque Paganis maxime dubitatur , an cum invocatione Sanctissimae Trinitatis , quam prorsus ignorant, Sacramentum Baptismatis ministraverint. Non ita tamen faciendum injunctum est, si illos Euam gelicam sermam servasse constiterit.

SEARCH

MENU NAVIGATION