Infallibilitatis pontificiae justis terminis circumscriptae explicatio atque defensio, dissertatio apologetica adversus novissimum privilegiorum pontificiorum vindicem

발행: 1732년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

contra Ecclesiam , modo in nomine Iesu Christi, tibicumque oe quomodocumque Gentilem baptic rum , remissionem peccarorum consequi posse; quam

do ipse Christus gentes bapticari jubeat in plona ct adunata Trinitate e Imo totum id disertius & apertius de Stephano L fatetur Benedictus XII. in opusculo contra Fratricellos edito ; eum scilicet in extremum errorem eis dito Decreto incidisse ; Conciliumque Nie num opinionem oe S. Θpriani oe Stephani Papa correxisse ; determinando quod baptizisti ab ha-

reticis non se antibus formam Ecclesia , veniem res ad Ecclesiam baptiuentur ; ab aliis vero har ticis baptizati non rebapticentur . Stephanus ergo lato in Africanos judicio , errasse comvincitur .

Respondeo ita quidem ex Iato Stephani Ldecreto collegisse Cyprianum , aestu disputationis abreptum , utque illius judicio conflaxet invidiam ; sed minus vere . Cum enim generatim dc indistincte dixisset Stephanus lato decreto , Nihil innovetum nisi quod ιraditum es , ut quicumque , ct ex quacumque hares v nerit , ut manus illi imponantur in paenitentiam ἔCyprianus consequens esse existimavit , ut quorumcumque haereticorum baptisma indistincte probasset ; atque etiam illorum , qui in plena ct adunata Trinitate , ut Christus jus serat, non baptizant . Nec satis animadve rit , Stephanum I. in ea cum AsticaniS mOta lite , id semper pro certo posuisse , Baptismum verbis Euangelicis conferri debuisse, ut validus esset . Quod ex ipso Firmiliano S.

82쪽

PONTIFICE. SyCypriani Collega diserte colligitur , Epist.

q. ubi Stephani mentem explicatissimis verbis exponat . Non putat , inquit , quarendumose quis si ille qui baptizzaverat ; eo quod quihvsset,atus es gratiam consequi potuerit , invocata Trinitare nonrunam Patris O Filii , ct Spiriaias Saacti. Auctoris contra Fratricessos scribentis suffragium nihili pendo ; quod necdum Pontifex esset, Benedicti XII. nomine insignitus , dum ita scriberet ; sed privatus The

logus Ioannes Fuiserius nuncupatuS , in Stephanum L minus aequus , dum hunc illi excedentem errorem affiicuit, citato jam D. Cypriani testimonio delusus. At inquies fortasse mihi a Dum D. Cypri nus Stephani L Decretum perperam interpretatus , existimavit eum in contrarium pro sus errorem incidisse , omniumque haereticorum baptisma probasse ; tunc sane pro cem to supposuit , posse Romanum Pontificem in errorem incidere , lato solenni Decreto. Nisi enim id posse contingere supposuisset, id re ipsa in Stephano I. contigisse non existimasset. Romanum itaque Pontificem in fide saltibilem censuit , etiam dum ex Sacro tri-hunali Sententiam dicit. Sic sane , inquio ego , Cyprianus ita supposuit , potuisse Stephanum I. lato Decreto in errorem prolabi ; aut quia putavit eum ex tribunali , servatisque formulis Sententiam non tulisse ἡ quo casu certe errare posse Pomtificem non inficior , aut quia mestionem ab eo definitam , putavit esse disciplinae ,

83쪽

16 DE ROMANO non fidei ; ut suam ipse mentem aperuit ἰEpistola paulo ante laudata. Si autem ex me importune quaesieris , qua fieri sorte potuerit , ut Cyprianus vir talis ac tantus existimaverit, Stephanum I. Sententiam non tulisse ex tribunali ; cum ex ipfis Decreti verbis planum esset , ipsum Controversiam il- Iam totam pro potestate dirimere voluisse in quod utique nusquam posset, nisi ex tribunali servatisque sormulis pronunciaret Qui etiam fieri potuerit , ut errorem suae Afrorumque sententiae ex diametro repugnantem , in quem

incidisse Stephanuin dictitabat, s non esse scilicet baptizandos, qui sine debita forma fuissent ab haereticis baptizati, ad meram disciplinain

spectare putaverit; cum sit ille dogmatis edi For Omnium patentissimus pHaereo, fateor, nec melius habeo quod reponam ; nisi quod Cyprianus humani quid passus sit, in ea quam habuit cum Stephano I. lute gravissima , uti fassus est D. Augustinus . Quare ex inconsideratione, & in aestu disputationis , ad haec satis tunc non attendit ; ad quae animum diligentius applicuit, dum err rem primum imbibitum, od de tali viro .esimaniam est) tandem aliquando correxit, ut loquitur Augustinus Epist. p. ad Vincentium Donatistam . Maxime cum fidem faciat Heronymus in Dialogo contra LuciferianoS , Mi Usa Episcopos , qui rebaptiuandos hareticos

84쪽

PONTIFICE ἰ 17

CAPUT IT

Murceitanus, Liberius, Melchiades Romani Pontifices abfiliuntur.

I. T X quarto ineunte saeculo Marcellinus: C Romanus Pontifex , in Pontificiat fautibilitatis probationem induci solet: quem amno circiter Christi soa. in persecutione Dio-cetiana , thura idolis adolevisse in templo Isidis, & Vestae , refert Baronius in Annali

Factum tamen , relicto Baronio, communi nunc Eruditorum consensu negatur; quod a Petiliano Donatista malo animo fictum esse , monet D. Augustinus, lib. de unico Baptismo Cap. I6. Marcellini lapsum in persecutione Diocletiana commentitium probant, primo silentium veterum omnium Scriptorum, qui R manorum Pontificum gesta descripserunt, qui nihil hujusmodi memoriae prodiderunt. Secundo inanis Donatistarum labor ; qui cum factum illud, ad Marcellinum Romanum Pontificem deprimendum, ultimo tandem CathoIicis objecissent, nusquam tamen probarz PD- tuerunt: qua ratione Augustinus de Petiliano fabulae hujus inventore ajebat loco laudator Ipse sceleratum , ct sacrilegum fuisse dicis, ego innocentem fuisse respondeo: quid laboro probare de

fensonem meam, cum ille nec tenuiter probare coin

natui si accusationem saam e Tertio repugnantia

85쪽

circunstantiarum , quibus factum illud adoris nant recentiores fabulatores, Petiliani Donatistae succentores. Quarto fictilium Concilium Sinuessanum, quod ea occasione dicitur cele-hratum. De quibus omnibus legi possunt, qui

historiam hanc aetate nostra pertractarunt, Bollandi Continuatores , Tillemontius, Nat

lis Alexander , & Pagius. Sed etsi factum admitteremus , nihil inde contra Romanorum Pontificum indeficientiam . ualem in praesenti defendimus, posset extu

i . Pontifices enim volumus falli nescios , ubi de fide ex earhedra , ut loquuntur, seu CSacro Tribunali, servatisque fori Romani se mulis sententiam dicunt, pro conditione Pomtificis maximi. Ecquis autem ita desipiat, ut Marcellinum e Sacro Tribunali , praemissaque Cleri sui consultatione , thura idolis adolevisse sibi fingat λ Id si fecit, non secit ut Pomtifex , sed in homo circumdatus infirmitate, ud loquitur Paulus.

II. Liberii lapsiim altius exaggerant Ponti ficta indeficientiae impugnatores quem quantum ex D. Athanasio , D. Hilario , & D. Hieronymo colligere student) triplici ex c Pite peccasse volunt, contra fidem Divinitatis Christi, & in Arianismum lapsum esse . a. Quod Arianae fidei formulae Sirmiensi su scriptirit . a. Quod S. Athanasii Catholicae G dei defensoris acerrimi damnationi perinde subscripserit. 3. Quod cum Arianarum par tium Episcopis communicaverit. Perperam tamen de inconsulte . Liberius qui'

86쪽

quippe haereticus Arianus re ipsa non fuit. nee Christi Divinitatem corde negavit & an mo ; tametsi Arianorum artibus deceptus , nonnulla tentarit imprudenter, quae illum OL

ficio defuisse suo , plus satis probant. Arianae fidei formulae, quae & Sirmiensis dicta est, tandem aliquando subscripsit; non quae Christi Divinitatem negaret aperte , sed quae vocem Consubstantialis simpliciter reticeret . Id. que ideo fecit, quia fidei summam ea in voce non stare existimabat, quae pravo etiam semsu a multis accipiebatur et Christique Divinita.

tem , ejusdemque cum aetemo Patre aequalitatem teneri docerique posse arbitrabatur , ea missa tacitaque voce, rixarum jurgiorumque

plenissima a quae idcirco pro bono pacis omitti posset, in edenda fidei professione . S. Athanasii damnationi perinde subscripsit ,

quod illius caussam a fide sejunctam crederet ; eumque damnatum arbitraretur, ob deis licta ad mores & externam Ecclesiae disciplinam spectantia . Cum nonnullis tandem rianarum partium Episcopis communicavit, utique deceptus ab iis, qui Arium ipsum damnare se simulabant. Sed etsi daretur, Liberium in tota illa I denda scena , Arianae haeresi subscripsisse, atque in eam corde & animo consensisse et non inde consequens foret , Romanum Pontificem

quod nunc maxime quaeritur) falli posse, inferendo solenni de fide judicio. Quidquid enim egisse , quidquid subscripsisse Liberius dicitur, egit subscripsitque in exilium actus ac

87쪽

6o DE ROMANO 'pulsus , minis undique perterrefactus , pristunaeque libertatis recuperandae desiderio fractus ac victus . Qua vero sorte in eo rerum comcursu , summa libertas , matura deliberatio , Cleri Romam consultatio , Liberii gestis a cesserunt, ut solenniter atque ex Cathedra Arianae haeresi subscripsisse dici possiti III. Momentum non leve petunt adversae sententiae vindices, ex judicio Romae lato , a Melchiade Pontifice summo , una cum asib dentibus Episcopis decem & octo , contra Donatistas, in gratiam Caeciliani . Non quod cum , eo in judicio, quo Caecilianum Donatistarum calumniis oneratum absolverat, erra se velint , absit ; sed quod illum errori o, noxium existimaverit Constantinus una cum Concilio Arelatensi. Quod satis superque illis est, ut Romanos Pontifices non esse infallibuIes probent. Cum enim, inquiunt illi, ab eo Melchiadis iudicio appellassent Donatistae , Constantinus Magnus Arelatense Concilium indixit , ut in numerosiori Patrum conventu , ducentorum scilicet Episcoporuin , ut admonet Augustinus lib. I. contra Epist. Parmeni

ni) expenderetur , recte ne Melchiades juducasset, & Caecilianum absolvisset . Adeo scilicet illis jam temporibus aestimatum erat, POL se Romanum Pontificem in serendo solenni ijudicio aberrare . Quin etiam , addunt illi , Cam Donatistarum Appellationem secutis inde temporibus justam habuit D. Augustinus is & j dicium Melchiadis ceterorumque Episcoporum, a plenario Concilio resormari potuisse existumavit

88쪽

mavit Epist. Ioa. Ecce , inquit, ponamus eos 'sopos, qius Roma judicarunt , non fuisse bonos sudices; resalae adhuc plenarium Ecclesa univeresa Concilium, Mi etiam cum ipsis judicibus causisa posset agitari, ut si male juricasse convicti fuissent, eorum sententia solverentur. Igitur Roma

ni Pontificis judicium , solenniter etiam cum assidentibus Episcopis latum , falli potuisse ;atque ita corrigi & reformari a plenario Concilio debuisse , censuit Augustinus, censuit& Constantinus , imo censuit Arelatense ducentorum Episcoporum Concilium , in quo Caeciliani caussa retractata est. IV. Uno flatu tota ea machina disturbatur; si videlicet observetur , caussam Romae sub Melchiade Papa tractatam, non iuris & dogmatis fuisse , sed facti, & quidem privati ac

mere personalis ; in quo non modo Pontifices, sed & Concilia generalia errare possunt,& ab aliis emendari . Quaerebatur enim an Felix Aptingitanus Episcopus Caeciliani ordinator Sacros libros infidelibus tradidisset an etiam ipse Caecilianus eleemosynas subtraxisset , quas pia fidelium liberalitas Consest rum victui destinaverat Addo tamen ad juris abundantiam: DOn listas inique prorsus ac per summam injuriam a Melchiadis judicio appellasse; & Constam

tinum Imperatorem repugnanti animo Aret, tense Concilium , ad novum caussae examea

dedisse, Donatistarum importunitati cedendo. Ita D. Augustinus Epistola supra laudata , Dedit aliud Arelatense Concilium; non quia nec f

89쪽

s erat, sed horum importunis clamoribus eedens ,σ omni modo cupiens totam insolentiam cohibere .

Quae vero jactantur Sanctissimi Doctoris verba, Resabat adhue plenarium Ecclesia miserissae Concilium σα perperam & in contrarium sensum accipiuntur, nec approbationis verba sunt, sed increpationis ironicae , qua interjectam a Donatistis Appellationem , tanquam postremum petulantiae S audaciae conatum improbabat : quasi diceret, Nihil resabaa --e audaciae ct impudentia vestra , quam ut sti narium Ecclesia Concilium celebrari peteretis , in quo Melchiadis judicium rescinderetur, quod siste impieque fecistis: Id unum ut tentaretis reliquum Dis. Uti plane viro facinoroso, in desperati nem tandem acto solemus dicere, nihil tibi νε- stat, quam ut laqueo te su pen set quod utique non probando dicimus, sed desperationem exaggerando

90쪽

A Zotimo , Hormissa, Vigilis , Honorio

Haereseos culpa depellitur .

I. FN errantium Pontificum ordine ponitur L ab aemulis Zoetimus , eo nomine quod Pelagium & Caelestium putidos haeresiarchas . tanquam erroris puros absolverit; libellum quo illi suam de gratia Christi & de peccato originali sententiam exposuerant , catholucum dixerit; Erotem & Laetarum iIlorum acicutatores, tanquam malignos criminatores traduxerit; ut patet ex ejus Epistola ad Augmstinum ejusque Collegas Africanos Episcopos data, notatque Augustinus ipse lib. a. ad Bonifacium Cap. Constat nihilosecius totum id fecisse Z Σimum errore facti , non iuris; haeresiarch, rum artibus circumventum: quod illi errores suos porrecto libello supplici cate dissimulaLsent; correctionem & emendationem , si so te peccassent, spopondissent: & Sedis Apostolicae judicio se se submittere simulassent: teste Augustino ipso lib. a. ad Bonifacium

Cap. 3- suum se litteris Papa Innocentis , qui Pelagianam haeresim damnaverat, consentire C. ustius respondisset; ct se omnia q- Sedes Apost sica damnaret, damnarunmm esse promitterer: Imo quum Catholicum sensum mentitus esset hisce verbis modestiae plenis; Non ego quase

SEARCH

MENU NAVIGATION