장음표시 사용
71쪽
Diluuntur adiersae sententia momenta ab errantium ut putant Pontificum exemplis petita. Ac primo Petrus demiolata fide accusatus , a calumnia
indicatur. L NT 1hil est tam validis demonstratum Arisi l gumentis , quod si adsit ingenium , impugnari non possit , inquit D. Augustinus. Nihil ergo mirari subit, quod Romanorum Pontificum in sancienda fide indeficientiam
tam acriter impugnari aetate nostra vide mus , quam tot argumentis , iisque prorsus inviciis hactenus demonstravimus . Acerrimis
quippe impugnatoribus nec deest ingenium . nec eruditio , nec industria. Id ut praestent , momentis ex facto petiatis maxime pugnant ; Pontificesque errare in fide posse ostendere satagunt , quod re ipsa in fide saepius erraverint et Petrumque Romanorum Pontificum primum , errantium qu que primum Obtendunt. II. Opponunt itaque loco primo, Petrum ipsum , cui a Christo Domino datum dicutur indeficientiae privilegium iis verbis , ' - avi pro te Petre in non desciae sides tam , i,
Iico a fide defecisse , dum Christum se nota in passione negavit.
72쪽
tiliter tamen & ignoranter . Quamquam enim externam fidei professionem ea in o casione non egerit , uti debuit , Divus P trus , Chrillumque extremis labris se nosse negaverit, s qua ratione peccasse illum ce tissimum est internam nihilominus fidem non amisit, sed cordis intimo tenuit r judicio Patrum ferme omnium , ac potissimum Augustini , Ambrosii , Leonis , Chrysostomi, CPrilli Alexandrini , Theophylacti , Oecumenii a
Summorumque Theologorum Alberti Magni, Doctoris Angelici , Bonaventurae , aliorumque , quorum nomina recensere longum enset . Lnde Academia Parisiensis hanc Ma ci Antonii de Dominis propolitionem ce sura confixit anno I 6 Is. Petrus, pro cujus sis Christus oraverat , ferme patim ab illa eademsde decidit ; neque semel , sed sepius titubavit, etiam post Christi ascensionem , ct Spiritus Samcti illapsum . lib. I. de Republ. Eccles Cap. s. hancque illi dicam astricuit , hac propositis
est erronea , temera ia , ct in Beatum Petrum contumeliosa.
Cui & illud addiderim: Petrum, quo tempore Christum negasse dicitur, nondum in Pontificiae dignitatis possessionem venisse ; quZmilli Christus duntaxat ante passionem adprO- miserat, non re ipsa contulerat: Super hane petram adisicabo Ecelsam meam , cst tibi dasses es regni Caelorum M. Atque ita si fidem etiam internam, Christum negando, amisisset, argumento id esse non posset, Pontificem mnium primum a fide turpiter excidisse. VI. OP
73쪽
. 1H. Opponunt secundo loco , Petrum pus Christuin in Coelos assumtum , ac postquam, Primatus sui possessionem adiisset , errasse in fide , Gentesque Iudaizare coegisse e qua de caussa fuerit a D. Paulo increpitus, ut & ipse distincte resert in sua ad Galatas data Epistola Cap. a. in hunc serine modum . Cum Petrus post Concilium Ierosolymitanum , in quo legales caeremoniae suerant abrogatae, Antiochiam venisset, communes cum gentibus cibos edebat , nulla Mosaicae legis , cert rum ciborum usum prohibentis habita ratione , quam Ierosolymitano decreto noverat antiquatam , ac plane rescissam . Ast ubi Ierosolymis Antiochiam venere Iudaei nonnulli , ad Christum recens conversi , Mosaicae legis aemulatores et Petrus veritus ne eos offende is ret , a mensa gentilium subtrahebat se se , nec ultra communes cibos edebat , Mosaica lege vetitos . Quo facto necessariam assi huc esse veteris legis observantiam significare videbatur . Quod cum vidisset Paulus , in f
ciem Petro restitit , quia reprehensibilis erat , nec recte ambulabat ad veritarem Euangelii .... Diaxitque ei coram omnibus , se tu Iurius cum sis, gemitiser visis , ct non judaice , quare gentes
gis iudai are e Hoc est , cum tu vir utique Iudaeus genere , gentilium tamen more epuleris , ciborumque Mosaica lege praeceptOrum discrimen servare non soleas , Euange Iica libertate usus ; cur nunc , ex qu. Ju- .daei isti Mosaicae Legis ultra quam oporteat aemulatores Antiochiam venere , mutato de-
74쪽
repente eonvictu , discrimen ciborum obseravas , carnibus Mosaica Lege vetitis abstines. tuoque exemplo advocaS illos ad legalium. caeremoniarum Observantiam, quasi sint adhuc
ad salutem Christi fidelibus necessariae ρResponsio in promptu est , Petrum hac in occasione in fide non errasse , aliquid contra fidem statuendo aut decernendo , aut e iam operando ; sed imprudenti agendi rati ne deliquisse ; ex qua scandalum pati pol xant gentiles ad fidem recens conversi , Petri factum aliter quam vellet ipse &.intellia geret , interpretando . Quod enim is ne Iudaeos advenas ostenderet factitabat, illi, ut servandum adhuc ciborum discrimen ostenderet, ab eo factum eXistimabant .. Seu ut e
peditius loquitur Augustinus , Epist. 9. & Is. ad Hieronymum , peccavit Petrus , non false
praedicatione , sed imprudenti conversatione r fili que a Paulo increpitus , ut scandalum amois veretur ,. non ut violata fides redintegraretur , cujus nulla erat facta jactura . UNquid enim Petrus Ecclesiae fidem circa legalium o servantiam aut ignorasset . aut violasset , qui Decreti ea de re editi in Concilio Ierosolymitano auctor ac princeps fuerat ρQuamquam quid opus est verbis , ut illata Petro violatae fidei calumnia depellatur , quae nobis etiam tacentibus , concidit se ipsa , deinstruiturque Θ Etsi enim nullum habuisset ille , ex Christi D. Oratione ,. inviolabilis , & in, missibilis fidei privilegium, tamquam Primatus sui appendicem, habuisset tamen alium
75쪽
M , tanquam commune Apostolatus insigne , ex quo in eum , uti in ceteros Apostolos , Spiritus Sanctus die sacro Pentecostes etasus est . Ex tunc enim Apostoli omnes ita in fide constantes firmi immobiles facti sunt , ut illorum nemo unus a fide posset excidere . Quotquot ergo ficto illo Petri post illapsum Spiritus S. a fide deficientis exemplo nitum tur , ut peculiare indeficientiae Pontificiae pruvilegium oppugnent , commune totius Ap stolici ordinis privilegium impetere convim
76쪽
Victor L. su Stephanus I. Romani Pontifices ab a diis erroribus
indicantur. s. o Elicto Petro , quem violatae fidei in . o. cusare pudor esse debuerat, ejusdem Successores aggrediuntur Pontificiae infallibili.
eatis oppugnatores; quos inter magno numero fuisse contendunt , qui fidem lato etiam ex tribunali judicio , violarint . Primus illis occurrit Victor I. Romanus Pontifex saeculo secundo cadente , quem Tertullianus mem
rat , insanas Montani Priscae & Maximillae prophetias approbasse a pacisque litteras Ecclesiis Asiae & Phrygiae destinasse , ut falsos illos prophetas , tanquam erroris scelerisque
puros , in suam communionem reciperent . Ita enim Tertullianus refert ipso statim initio libri contra PraXaeam. At nemo est qui nesciat , unum tota retro antiquitate suisse Tertullianum , qui probrum illud cuidam Romano Pontifici affibcuerit e cui, utpote Montanista jam facto , illudque in suscepti erroris commendationem jactitanti , nulla est adhibenda fides . Maxime cum nullum distincte Pontificem ex nomine appellet, qui id egerit . Unde Victorem ab eo indigitatum aliqui putant, alii Eleutherium, alii Zephyrinum . Sed etsi fecit D re
77쪽
re ipsa Pontifex aliquis , quod retulit Ten tullianus ; fecisse illum certo liquet , falsis de
Montani doctrina relationibuS circumventum ratque ita errore facti sibi mala fide renum ciati, non errore luriS , fanaticos prophetas commendasse , errorisque puros dixisse . Maxime cum ipsemet Tertullianus laudato jam loco dicat , Romanum Pontificem propo fuisse duntaxat pacis litteras dare , non deis disse re ipsa ; aut certe datas postmodum retractasse , novis a Praxaea documentis aliter informatum . Qua de caussa homo Montan,
sla jam factus , & in Pontificem & in Pr,xaeam potenter invehitur o Atque id satis esto , ad primum contra Victorem Romanum Pontificem accusationis caput repellendum II. Sed est alterum longe gravius , quod ex Victoris L Pontificatu argumentum eliciunt Assiversarii , adversus Romanorum Pontificum imdeficientiam; ex historia nempe dissidii secundo cadente saeculo enati , inter Victorem Romanum Pontificem , & Polycratem , ceterosque Asiae minoris Episcopos, de die Paschatis celebrandi. Non quidem ut probent Victorem R.
Pontificem ea an occasione in errore versatum
esse , absit: sed ut ostendant , Asiae minoris Ecclesiam florentissimam non existimasse tunc temporis , Victorςm R. Pontificem esse infal. libilem et cum ejus judicio solenniter lato tintis viribus repugnauerit . Ita siquidem argumentamur: In ea praegravi Controversia, quς
ea aetate temporum vertebatur , esset ne P
scha more Iudaico , Luna ipsa Martii quase
78쪽
PONTIFICE. tiadecima , an die Dominico, subsequenti, ceolebrandum ; Ecclesia Minoris Asiae universit priorem secuta morem Iudaeorum , Victoris Romani Pontificis decretis obfirmato antismo restitit; quamquam is vostolica auctoritate , S ex sacro tribunali , sequenti die Dominico Pascha celebrandum edixisset, bruta etiam fulmina Asiaticis comminatus, nisi a pristino more discederent . Non ergo Romae
Pontificem in ferendo solenni judicio infallubilem habebant Asiae minoris Episcopi universi , viri alias & pietate summi, & do. ctrinae fama spectationi ; qui Decretis Pontuficiis paruissent, si infallibili auctoritate edita credidissent . Argute sane atque subtiliter disputatum . sed nihil ad institutum e cum de re ad meis tam disciplinam , non item ad fidem spectam te quaestio moveretur , Victorem inter & siaticos . Ideo ergo Victoris judicio repugna
runt Asiae minoris Episcopi , non quod illumetrasse iudicando crederent ; sed quod sibi
licitum existimarent, recte ne , non inquiro aliam ab Ecclesia Romana disciplinam servare , in Paschate celebrando , quam se ab Euangelista Ioanne accepisse gloriabantur. Quare non in iure sanciendo errasse Pontificem existimabant, de quo nobis hic quin stio est in sed in Romanae Ecclesiae disciplina
lus Ecclesiis praescribenda. III. Non absimile argumentum effbrmant Pontificiae infallibilitatis impugnatores , ex historia dissidii saeculo tertio oborti . inter
79쪽
Stephanum primum Romanum Pontificem .& D. Cyprianum ceterosque Episcopos Africanos , de rebaptizandis haereticis . Non quidem ut ostendant , Stephanum I. in ferendo judicio , aliquid contra fidem sanxisse , quam potius egregie defendit ; sed ut evincant , D. Cyprianum Universamque E clesiam Africanam , in variis Conciliis com gregatam , Stephanum I. errori obnoxium existimasse ; cum ejus judicio solenniter lato obstiterint diu ac repugnarint.' Cui perinde reponimus , D. Cyprianum ceterosque Episcopos Africanos , existimasse tunc primum , quaestionem de rebaptiZandis haereticis , ad meram disciplinam spectare , nequaquam ad fidem ; in qua liberum cuique esset in praxi eum servare ritum , quem a majoribus accepisset . Unde D. Cyprianus Epistola ad Stephanum R. P. suo , & Africanae Synodi nomine data et Scimus , inquit , quosdam quod semel imbiberint nolle deponere , nec propositum suum facile mutare ; sed salis imrer collegas pacis O concordia vinculo , quaedam
propria qua apud se semel funt usurpata retin
re . uua in re nec nos vim cuiquam facimus ,
aut legem damus ; eum habeat in Ecelsa avimini atione voluntatis sua arbitrium libertim m nusquisque Praepostus , rationem actus sui Domino redditurus . Adeoque nil mirum , si Decreto Stephani I. Romani Pontificis obstiterint Africani ; quod nempe putarint Ecclesias toto orbe diffiisas non omnino teneri, ad E cletiae Romanae disciplinam in omnibus ample
80쪽
plactendam , etsi ad ejus fidem communiter
IV. Instant nihilominus Adversarii r D. Αωgustinus Cyprianum ceterosque Episcopos A. fricanos excusat, propterea quod Sententia ab iis propugnata de rebaptiZandis haereticis, non filisset in Concilio plenario ventilata a que damnata , utcumque fuisset a Stephano R. Pontifice solenni Decreto proscripta e lasolo itaque Concilio plenario putavit esse. i
deficientem damnandi erroris auctoritatem , cui soli repugnare nefas esset. Repono D. Augustinum excusare Cyprianum ceterosque Africanos duntaxat ex parte , & comparatione Donatistarum ; qui e
iam post Concilii Nicaeni , & Arelatensis reis petita judicia , in eodem de rebaptiZandis
haereticis versabantur errore a non excusare
tamen ex integro . Imo potius Divi Cypri ni , in amplectendo Stephani I. judicio , r pugnantiam , naevum in viro Sanctissimo fulcie dicit Epist. 48. ad Vincentium , qui a
denti deinde charitate , Sc martyrii falce a Putatus est , atque correctus . V. Instant secundo r Stephanus Ι. lato D creto in errorem extremum incidit, Africanorum errori e diametro repugnantem s e
rum scilicet haereticorum Baptisma probando, ratumque pronunciando , qui legitimam B, ptismatis formam violabant . Quod quidem vitium Stephano , suppresso tamen nomine , uD. Cyprianus exprobrat Epist. 73. utiomodo quidam dicunt, forti erim Messiam , imo σD 3 co.