Infallibilitatis pontificiae justis terminis circumscriptae explicatio atque defensio, dissertatio apologetica adversus novissimum privilegiorum pontificiorum vindicem

발행: 1732년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

. si in ejus praescripti confirmationem , Deu- is teronomii lege utitur , hanc quippe diviis nam nuncupat) si ad Canonum statuta reis vocat , si Ecclesiae morem affert , non essis operae pretium rationes illas ad vivum reis is secare. I

112쪽

PONTIFICE 8s

A Innocentis III. Bonifatio Vm Bonifacio IX. prati dogmatis cespa depellitur .

I. T N errantium Pontificum iudice ponitui. x ab aemulis Innocentius m. Iuris licet Consultissimus , & in Theologicis apprimo doctus i quasi qui sigillum Confessionis Sacra mentalis reserari aliquando posse , in ipso D. D. Cardinalium Consistorio , pronunciaverit , ac etiam jusserit reserari. Quod ut probent, factum referunt, ex Cetesario Monacho Heisterbacensi , in Dialogis Miracul rum dist. 3. Cap. 3 a. seu lib. 3. Historiarum memorabilium Cap. 3 a. fla domo quadam is Cisterciensis Ordinis , Monachus quidam is sine ordine celebravit . Hoc cum die M is dam Abbati suo retulisset in Confessione ,

is nec tamen cessare vellet a tanta praesum

is pilone ; Abbas dolens dc lacrymans , ut ablasphemia tam magna desisteret , mise is rum rogaVit, monuit, praecepit, sed non Pro ., fecit . Ille enim timens notari si cessaret, is celebravit ut prius . In sequenti Capitulo is generali Abbas idem proposuit casum eum is dem , interrogans quid faciendum seretis Consessori, si forte tale quid in aliqua Do- is mo emergeret . Cumque Dominus Cister.

113쪽

ss DE ROMANO

is ciensis , & ceteri Abbates super hoc nihilis auderent definire , casum scripserunt Inno- is centio Papae ; qui convocans Cardinalesis virosque litteratos , casum illis proposuit; .ὸ & quid de hoc sentirent a singulis remuis sivit. Omnibus pene in hoc sentientibus , is quod Consessio non esset prodenda , reis spondit, Ego dico in tali articulo esse pro- is dendam ; quia talis consessio non est comis fessio , sed blasphemia ; nec debet Conis sessor blasphemiam talem & insaniam cel, ,, re , per quam periculum incumberet toti,, Ecclesiae . Et placuit sententia omnibus is scripsitque sequenti anno Capitulo , quod is a se fuerat determinatum , & a Cardinali.,, bus approbatum. JAt errat quisquis Innocentium ΙΙΙ. eo lato judicio errasse comminiscitur . Erat dubio procul prodenda consessio , quae re ipsa S, cramentalis consessio non erat , sed simulatio confessionis . Sacrilegus quippe Monachus facinus suum Abbati suo detexerat , non animose accusandi coram Deo , & subjiciendi se Clavibus Ecclesiae , sed pertrahendi Abbatem

in criminis sui patrocinium , aut illum impediendi a puniendo scelere , quod aliunde iis te noverat; aut certe in illud inquirendi , quod ex vehementibus indiciis poterat suspicari, Qua in specie nemo negaverit prodemdam esse confessionem et cum sacramentalis confessio re ipsa non sit , sed simulatio consessionis atque irrisio, externa Sacramenti specie tecta , ad malum finem . Unde prudem

114쪽

P ο N T I F Ι C E. syrissimus Pontifex dixit , es prodenda eonfessio , quia non est confesso , sed blasphemia. II. Idem in simili specie judicium tulit Ιωnocentius hujus nominiS quartus ; prodendam esse Consessionem Cardinat. nescio cujus , qui alteri Cardinali confessus erat , ut eum in criminis societatem pertraheret. Factum refert Dominicus Soto in '. senti dist. I 8. quaest. q. art. I. Cardinalis quidam , qui conspia

rationem in Pontifcem moliebatur , confessus es a seri ejusdem ordinis Domino, o quidem Sacramendiraliter ; sed tamen ea intentione , ut eum in suam conjurationem traheret . Postea ve o per mliam viam re comperta , Cardinalis qui confessi nem audierat , de hoc accusatus fuist , quod rem

non protinus detexisset ς ω ob id fuit pecunia mulctatus ; O nisi ignorantiam si abiendisset . acrius fuisset punitus et ob id certe quod hinjusmodi confessio, per speciem duntaxat Sacramentalis , sigilli religionem non induc

Non omiserim tamen observare , Caesarii Monachi fidem in Historiis referendis admo. dum esse lubricam Tum quod sexcentas alias referat naenias, & fabellas , ab omni vori specie prorsus alienas; uti novissimus Di logorum illorum Editor in praemissa operi praefatione monet. Tum quod hanc ipsam de Monacho Cisterciensi Historiam , ex aliorum duntaxat relatione accepisse se , initio profiteatur . At de hoc satis. III. Bonifacio VIII. aliud longe gravius vi latae fidei crimen objicitur': quod nempe tan-

F quam

115쪽

38 DE ROMANO

quam fidei Caput ab omnibus fidelibus cre dendum proposuerit, Omnia regna mundi R manis Pontificibus subesse in temporalibus : qui tamen error est in fide intolerabilis . Moquod hoc idem in celebri Decretali Unam sanctam , inter ma capita definierit ; quae issi circo a Clemente V. Romano Pontifice , in Concilio Viennensi rescissa est. Sed est illa per omnia capita calumnia putidissima . Primum quod obtenditur falsissimum est . Imo extat Oratio a Bonifacio VHI. habita in publico Consistorio anno ISO I. quam Spondanus refert in Annalibus, qua nihil se hujusmodi somniasse profitetur et han que sibi calumniam impactam queritur a Petra Fuita , qui Epistolam ipsius nomine supposuerat, ubi haec insulsitas habebatur. E

lat & Epistola Cardinalium Regni Nobilibus scripta , qua Bonifacium nihil hujusmodi vel

scripsisse , vel somniasse contestantur.

Alterum quod subjicitur perinde falsum est.

In Decretali enim Unam Sanctam , hoc unice definitur , Subesse Romano Pontifici , omnino esse de necessitate salutis , omni humana creatura.

Quod certe de subjectione in spiritualibus est intelligendum; iisdemque ferme verbis in Concilio Lateranensi sub Innocentio IV. Sessione II. definitum est , non de subjectione in temporalibu S. Tertium aeque salsum est , Clementem V. Constitutionem Unam Sanctam rescidisse e cum eam ille duntaxat exposuerit in Capite meruit;

eam scilicet intelligendam esse decernens , u

116쪽

nullum ex ea praejudicium Regi Regnoque Galliarum sit illatum . Imo cum anno I 3IO. Bullam edidisset Clemens V. qua varias B nifacit VIII. Constiuitiones revocabat, in se to Decretalium minime contentas : Constit tionem tamen Unam Sanctam perinde ac antea stare voluit , iis temperamentis emollitam ,

quae in Capite meruit a se fuerant adhibita Equidem , ut fatear bona fide quod res est , nonnulla in Decretali Unam Sanctam biter inserta sunt, unde facile colligi possit sensisse Bonifacium VIII. Principum Christi norum Dominia , sin minus directe , at sautem indirecte Romanorum Pontificum auctoritati subesse , si a fide quam professi sunt Lpsi deficiant . Verum quidquid ea in parte veritas habeat , de qua meum non est serre judicium a fatendum tamen est , eam contra fidem Catholicam minime pugnare , imo &a viris summe catholicis omni retro aetate fuisse defensam , ac etiam in pra sentia defendi . Ut vel sic pateat , nullam violatae fidei labem Bonifacio VIII. inuri posse ; quod

ita forte senserit, ac etiam ex Cathedra deis finierit. IV. Bonifacium IX. a nonnullis reprehemium lego , quod Indulgentias Mediolanenisbus concesterit , juri Divino palam aperteque repugnantes . Reprehensioni locum dedit

quod scribit Bemardinus Corio in Historia Mediolanensi parte 3. pag. mihi Fa8. Bonifacium peculiari Diplomate indulsisse , ut in Dominio Vicecomitum , unusquisque a qu

117쪽

cumque peccato esset absolutus , tametsi nec contritus nec confessus esset et Che eias eianonet Dominio det Visconti fosse assolio da qual-que peccato , se anche non fosse contrito, ne conis fesso ; modo certam pecuniae summam in pamperes erogaret , dc ad certa 'divorum templa resarcienda largiretur . Quasi vero sine cordis contritione orisque confessione possit quis a peccatis absolvi , virtute Pontificiae InduIgentiae . Quare S hanc Indulgentiam ammodum extraordinariam fuisse notat Historicus.

Non est tamen quod in ea Bonifacit Indulgentia reprehendatur , si qualis ipsa fuerit attendatur . Absolutio enim a peccatis concessa est , quantum ad poenas canonicaS, ex publica Ecclesiae lege peccatis gravioribus debitas ; non quantum ad culpam , & poenam aeternam ex Divina justitia subeundam. Per viam enim Indulgentiarum possunt poenae canonicae, hominibus nec contritis nec confessis aliquando dimitti; quemadmodum possent & ipsae Censurae Ecclesiasticae , excomis municatio , suspensio, & interdictum, homini. hus minime poenitentibus , imo etiam nolentibus relaxari ; quamquam culpae ipsae poenaeque ex Divina justitia subeundae , absque poenitentia minime relaxentur . Idcirco vero Indulgentiam a Bonifacio Mediolanensibus datam , extraordinariam dixit laudatus Histori-LuS ; quia non solent Romani Pontifices a solis Canonicis poenis absolvere , ut fecit ea

occasione Bonifacius ι sed & a culpis & amnis ex Divina justitia subeundis ; idque

118쪽

PONTIFICE. 9I

partim virtute Indulgentiarum , partim virtute Sacramenti . Si Porro scire aves , quaenam illae Canonicae poenae sint, a quibus solis Mediolanenses ex Dominio Vicecomitum absolutos voluit Bonifacius , tametsi sorte neque contriti essent neque confessi ; lege C nones poenitentiales a S. Carolo Borrorneo pro Decalogi ratione dispositos, & ex ant, quis Patribus & Conciliis , nec non ex Pomnitentiali Bedae , ex poenitentiali Rabani, &poenitentiali Romano , necnon ex Burchardi Wormatiensis , Anselmi Lucensis , Yvonis Carnotensis , & Gratiani collectionibus, m esimam partem descriptOS.

119쪽

DE ROMANO

. CAPUT XIV.

Dannes XXII. bina resolatae fidei accu

satione oneratus a calumnia lis ratur . Sixtus V. mulgaM e Dem sonis emendator excusatur. L D Rima in Ioannem XXII. calumnia pedix strepit ; quod animarum plene, & imtegre purgatarum felicitatem , Deique visi nem , quam Deis ad faciem Scriptura vocat , post ultimam corporum omnium resurrectionem, disserendam docuerit, ac etiam suprema auctoritate definierit . Quod utique de illo tellatur Hadrianus VI. in suis ad librum4. Sententiarum Commentariis dist. 7. Moprobatis Historiae monumentis constare dicunt , Ioannem errorem illum tam fervidedisseminasse ac promovisse , ut iis pinguia Beneficia conferret, qui eum ex Sacro suggestu populis praedicarent. Generalem etiam franciscanorum Ministrum Gerardum nomine Parisios delegasse , ut eumdem illum errorem ab Academia Parisiensi suscipi curaret e Virumque ex adverso Religiosum ex ordine Praedicatorum Thomam Haesum in carcerem conjici jussisse; quod eumdem errorem e sacro suggestu Apostolica libertate consutasset. Calumniam dixi Ioanni XXII. impactam , nec elapsit verbi poenitet. Quamquam enim

120쪽

pONTIFICE. 93

negari omnino non possit , eum in illam sententiam , quae animarum plene purgaturum felicitatem , post corporum resurrecti

nem differt , propendisse , ac si lubet admodum inclinasse ; illud tamen peraeque certum est , nihil eum ex Cathedra , ut ajunt , a que suprema auctoritate definivisse . Liquet id primum ex solenni declaratione , quam morti proximus scripto dedit , quamque ex

integro refert odericus Ramaldus in Annaliabus. ad annum I 334. Liquet secundo ex Ioam ne Villani , scriptore illius aevi celeberrimo lib. Io. Historiarum Cap. Io. Liquet tertio ex publico Documento Academiae Parisiensis ,

Galliarum Regi Philippo missio dato, anno I 333. quod integrum retulit Ioannes Coufeteus Episcopus Massiliensis , in Responso ad nosterium iniquitatis Philippi Mornat. Quae tria Hadriani VI. contrarium obiter attestantis suffragio Iomge praeponderant . Cum is post annos circuter ducentos floruerit , eaque de re obiter dixerit , in suo ad 4. Sententiarum librum Commentario , nondum Ecclesiae Pontifex factus , sed privatus Theologiae Doctor ac Professor in Academia Lovaniensi. Quod de Generali Franciscanorum Ministro jactatur , perinde falsum est . Reclamavit enim in oppositum Ioannes XXII. datis ad Rogem Galliarum Epistolis ; quibus contestatus

est , se alio fine alioque consilio Ministrum illum in Gallias delegasse ; ut scilicet de pace ageret , inter Reges Galliae, & Scottae

sancienda.

SEARCH

MENU NAVIGATION