Infallibilitatis pontificiae justis terminis circumscriptae explicatio atque defensio, dissertatio apologetica adversus novissimum privilegiorum pontificiorum vindicem

발행: 1732년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

scem propterea subesse Concilio. Quia quod

Pontifex cum Concilio a Spiritu Sancto directo suntire debeat , non habet propter sui erga Concilium subjectionem ; sed propter judicii a Concilio lati aequitatem S rectitudinem . Uti plane vir sapiens , veri rectique

amans , idem cum viro doctissimo , sentenatiam aliquam suam invicte probante ac d monstrante sentire debet, non propter auctoritatem potestatemque, quam in eum vir doctus & eruditus exerceat ; sed propter veritatem sententiae invicte probatae ac demonstratae . Uno verbo, ut cum viro doctissimo sentiat vir recti verique amanS, non imperio d citur trahiturque , sed evidentia veritatis. Certe in consesso est apud omnes , Comcilium Oecumenicum subsequens , quoad fidei Capita definita , idem omnino sentire debere cum Concilio Oecumenico praecedenti :Ex. gr. Concilium Constantinopolitanum, aut

si mavis Ephesinum , idem de Divini Verbi

consubstantialitate , cum Concilio Nicaeno Lin quo fuerat desnita, sentire debuisse ; nec potuisse aliter definire ac pronunciare , quam quod fuerat Nicaeae a Patribus definitum ac Pronunciatum . Quamquam tamen Concilium Oecumenicum sub quens Concilio Oecumenico praecedenti minime subsit ; eidemque auctoritate potestate jurisdictione inserius nullo modo sit . Ita pariter Romanus Pontifex cum Concalio , cui idesti ac Spiritui Sancto visum est, sentire omnino debet , non propter sui

ad Concilium ipsum subjectionem , sed Pr

pter

212쪽

pONTIFICE. Igspter judicii , Spiritu Sancto afflante lati , et

quitatem & rectitudinem . Aut si mavis, se tire cum Concilio Oecumenico debet Pont,fex , non quia Concilio subjicitur , sed quia subjicitur Spiritui Sancto. III. Eadem plane via solutum habes momentum alterum a ratione petitum . quo perinde incautis illudunt adversae sententiae vinduces , dum ajunt e Ratione naturali notum est , totum sua parte majus esse: Concilium Oecumem- cum totum quoddam morale ac mincum es , cinius Pontifex pars es , rames pracipua : igitur Concilium Oecumenicum Romamo Pontifice majus es ; adtaque es illi potestate atque auctoratate semperius . juxta vulare proloquium , Orbis majores Urbe . Ludus nic est nugacissimus. Quamquam enim Concilium quo de agimus in praesenti, totum morale ac mysticum re ipsa sit, cujus est pars praecipua Romanus Pontifex ;de eo tamen toto disputamus , ut est a parte illa praecipua sejunctum atque distinctum ;uti dum dicimus , ex. gr. Concilium Chalcedonense , totum illud politicum Sacrum &Ecclesiasticum , fuisse a Leone I. coactum ;totum quidem dicimus , cujus pars praecipua fuit Leo ipse Romanus pontifex; illam tamen praecipuam partem non intelligimus suisse a Leone coactam ; cum ille se ipsum in Concilium non coegerit . Quod autem in argumento subjungunt. , Romanum Pontificem , utpote Concilii Oecumenici partem , inferiorem illi eue debere , auctoritate & potestate , id inquam nihili pendo . Siquidcm prae-

213쪽

terquam quod non est Pontifex Concilii pars

quo sensu nunc de Concilio loquimur ; acthuc tamen quandocumque Pontisex Concilii pars reputatur ac dicitur , non qualiscumque pars est , sed pars dominatrix , moderatrix , & rectrix ; cujusmodi certe pars non est toti suo, cui dominatur, inserior, sed superior . Ad eum sane modum , quo Galliarum Rex , qui Gallici Regni , ut est totum aliquod politicum & civile , pars computatur & dicitur , non est Regno suo insertor , sed superior; quia pars illius est, cum

summo imperio dominatrix : nee est Galliae regnum Rege suo quid majus , auctoritate &potestate , sed minus . IV. Alia nos ratione urgent Pontifieiae dignitatis & auctoritatis osores . Concilium Oecumenicum , inquiunt illi , universam repraesentat Ecclesiam , estque ipsemet Ecclesia in suis praecipuis partibus congregata r Ecclesia autem universa est corpus aliquod mysticum , cujus unusquisque fidelis membrum est i Est etiam mater spiritualis , cujus unusquisque fidelis filius est , ratione suscepti baptismatis: filius autem inferior est matre sua, ct membrum omne , tametsi praecipuum, minus est & inserius toto suo . Itaque Romanus Pontifex , aut non est Ecclesiae membrum& filius , quod nemo dixerit aut Ecclesia universali minor est atque inferior; atque adeo Concilio Oecumenico , quod ipsemet Ecclesia universalis est. Quibus reponere satis sit, Ecclesiam uni

214쪽

PONTIFICE: is

versalem bifariam accipi posse : Primo ut est mysticum aliquod corpus , interno Dei spiritu directum fotum & alitum, sub uno spiritu

ii & inuisibili Capite Christo IESU , juxta iblud Apostoli et vas estis corpus Christi, oe membra de membro . Qua quidem ratione considerata Ecclesia, Summus Pontifex ea minor est, ut filius matre , ct membrum integro corpis re . Secundo considerari potest , quatenus e

terne & visibiliter regitur pascitur nutritur Dei verbo , & Sacramentorum administrati ne , sub visibili etiam Capite . Sicque comparatur Ecclasia sacris in Litteris gregi , s miliae , exercitui r eoque pacto est illi Romanus Pontifex & Pastor . & Pater , & C put , & Dux . Adeoque illi praeest , minumeque subjicitur : Uti nec caput reliquo corpori , nec pater familiae , nec Pastor gregi, nec Dux exercitui subjiciuntur . Declarat id Pius u. Romanus Pontifex in Bulla retractationis , data anno I 63. ubi de Summo Pomtifice sic habet : Es Ecclesia filius sit propter

regenerationem , propter dignitatem ea en pateν

habetur . Ea scin Aliationis causa debet ipse. Ecclesiam venerari tamquam matrem ; sta γ pr lationis causa pra fertur et , ut Pastor gregi, Princeps populo , Rector Iamilia. V. Postrema nos ratiocinatione conveniunt Adversarii , ut tutiorem securioremque , in hujusce controversiae tractatione , partem amplecti se , nobis ostendant . Sit , inquiunt illi , si superis placet, Romanus Pontifex interendo de fide moribusque judicio falli di

215쪽

sallere nelcius ; non est id tamen dogma fidei , sed probabilior ut ut maxime Theologorum aliquorum & Iurisperitorum opinio rConcilium autem Oecumenicum ea in re

Prorsus esse infallibile , fidei caput est , de

quo dubitare sit nefas . Igitur Concilii auctoritas & potestas , Pontificis auctoritati a teponenda est, tamquam certior & securior, imo uti prorsus indubitata. Argute quidem atque subtiliter i Αt unde habent viri boni , Concilium Oecumenicum, de quo nunc controvertitur , se ne Romano Pontifici superius , an inferius , esse prorsus in-

fallibile p Unde habent esse illud fidei C, put , de quo dubitare sit nefas ρ Imo hoc

ipsum perfracte negamus , Concilium ut χ-Ios dicit Episcopos in coetum vocatos , Pontifice minime computato , in fide falli non posse: Freqnentique experimento comprobatum suit, & errare posIe, & errasse re ipsa. Unde etiam habent illi , infallibilitatem in si- de quidquam valere atque conferre ad eminentiam atque praestantiam auctoritatis &Potestatis quasi vero non possit etiam ille

qui in fide fallibilis est , alterius auctoritati ac potestati subesse , qui in fide fallibilis fuerit λ Quam sit id falsum , quam absonum , patet exemplo disertissimo Divi Ioannis Euangelistae r Qui tametsi ex speciali privilegio , universis Apostolis concesso . in illapsu Spiritus Sancti , infallibilis esset in fide , Lmo

tamen, & Cleto, Divi Petri in Ecclesiae principatu Succe ribsis , quorum etiam temporibus

216쪽

ti h PONTIFICE 1go

bus supervixit , subiiciebatur & subdebatur 'in unirersalis Ecclesiae regimine et quamquam essent illi, ut dictitant Adversarii, infallibulitatis privilegio destituti . Imo usque adeo tunc supernaturaliter infallibilis erat dilectus Apostolus , ut Libros etiam Canonicos scriberet ; Apocalypsim nimirum & Euangelium , quos nec Linus ipse, nec Cletus quibus ille in universalis Ecclesiae regimine suberat, scribere potuissent . Esto ergo S dei dogma esset, Concilium Oecumenicum quo nunc sensu accipitur , infallibile omnino e sie ; nihil tamen obesset , quominus Romano Pontifici subesse posset auctoritate aepotestate . H. Quidni quoque dicamus , ' ad pleis

niorem momentorum illorum , a ratione petitorum solutionem : In Concilii celebratio. ne duo maxime spectari posse ; rem ipsam inprimis , seu quaestionem , pro qua tractam da judicanda ac definienda Concilium celeis

bratur I tum externam directionem , regimen moderamen ac ductum Concilii celebrandi . Esto vero non haberet Pontifex frupra Concilium auctoritatem potestatemque

quantum ad ipsas spectat fidei veritates j.

dicandas ac definiendas ; nec eas ipse posset , contra totius Sacri Consessiis mentem atque sententiam , pro nutu atque arbitrio

iudicare ac definire , qua de re judicium

ferre nolim : adhuc tamen .auctoritatem potestatemque moderatricem atque rectricem haberet supra Concilium Oecumenicum,

217쪽

Im DE ROMANO

cum , ut omnes in ossicio contineret ι cunactaque recte ac secundum Canones fieri provideret . Quod satis superque foret, ut Comcilio Oecumenico , potestate atque auctor,tate superior dici pollet.

218쪽

PONTIFICE.

, CAPUT VI.

Nonniagorum Conciliorum expenduntur

exempla , quae mel in Myos Romanos Pontifices Iudicium exercuisse , AEDA dArtim judacia recognomisse, ac retractalse dipuniar.

I. Olim alia meliori via evinci non possit. Romanos Pontifices Synodis oecumenicis subesse ac subjacere , quam si Synodos ipsas m Romanos Pontifices iudiciuna exe cuisse , aut eorum in haereticos lata iudicia recognovisse . atque ad trutinam revocasse , demonstretur ; in id studium omne converistini Pontitatae auctoritatis impugnatores , ut productis exemplis palam faciant, Synodos oecumenicas utrumque data occasione praestitiste . Ast ubi ad rem ventum est , probamtione deficiunt . Nec enim ullum judicii, aut de Romatas Pontificibus lati, aut supra R manos Pontifices pronunciati exemplum prinserunt , cujus futilitas non sit a nobis antea

demonstrata.

Et vero jactant illi primum , & ad ravimrasque recantant , Honorii Romani Pontificis damnationem , in sexta Synodo cecumenica post illius obitum latam: in cujus Actionibusta orius Romanae . Sedis Episcopus ceteris

219쪽

Monothelitis insertus est , parique cum illis anathemate ictus . Actione quidem I 3. Cum Mis Cyro scilicet , Pyrrho , Petro , Paulo , Theodoro ul anathemati ri provissimas ct

Maestrium , qui fuerat Papa antiqua Roma ; eo

quod invenimus , per scripta qua ab eo facta sunt

ad Sergium, quia in omnibus ejus mentem secutus

est', ct impia dogmata con mamis. Et Actione

16. Theodoro Pharanitano haeretico anathema, H norio Haeretico anathema . Ac tandem Actione

I 8. Damon plenitudini Ecelsa erroris scandala fuscis it per Theodorum Episcopum Pharan, Semgium, Prrhum, Paulum , Petrum , Regiae Urbis antistites , insuper oe Honorium , qui fuit Papa antiqua Roma. Et post Patrum subscriptiones, iterum conclamatum legimuS, Sergio oe Hon ris anathema. Quod idem in septima Synodo cecumenica confirmatum ηunt act. 3. & 7. ac etiam in Octava act. itidem T. Verum quam parum ista nos urgeant , nemo non videte imo quam belle quae de Romanis Pontificibus diximus ista confirment ,

facile deprehendet, qui praesentis Dissertationis Caput quartum vel obiter legerit . Ubi

Romanum Pontificem ita Conciliis cecumenicis eminere docuimus, ut ab iis, quamquam graviter deliquerit, judicari non possit , emcepto tamen casu Hoess manifesta, quam ille sorte professus esset, uti doctor privatus , & eX-tra tribunal Pontificium. Honorius enim, qui una cum reliquis Monothelitis, a tribus Conciliis Cecumenicis post obitum judicatus est, diroque Pet1t anathemate , de violata fide fuerat

220쪽

accusatus , ac etiam ex illius Epistolarum I ctione convictus. Nihil ergo nos movet jact, ta toties a Pontificiar dignitatis osoribus lata in illum sententia anathematis . Imo quae de summo Pontifice generatim diximus , mire confirmant. Qua vero fieri sorte possit, ut qui auctoritate & potestate Conciliis cecum nicis praestat , ab iis tamen in caussa haeresis judicetur atque damnetur , late satis ad ejus, dem Capitis calcem ostendimus. II. Producunt subinde Pontificiae dignitatis depressores quintae Synodi Oecumenicae sentemtiam de tribus Capitulis latam; scripto scilicet Theodori Mopsuestent , scripto Theod reti Episcopi Cyri contra S. Cyrillum, & Epistola Ibae ad Marim Persam e quae uti plena

erroris atque blasphemiae , post: accuratum examen, initante Iustiniano Imperatore , d mnavit atque proscripsit. Eoque judicio damnatum ajunt vigilium Romanum Pontificem, qui haec ipsa Capitula, tamquam erroriS p ra & integra diu ante defenderat. Sed ajunt hoc illi tantum , non probant , imo liquet esse falsissimum . Iudicium duntaxat suum de tribus Capitulis aliquandiu suspenderat vigilius, sibique a ferenda de iis se

tentia temperaverat: tum quod ea in Conculio Chalcedonensi lecta fuisse novisset, min, me tamen reprobata; tum quod illorum C, Pitulorum genuinum & intimum sensum nondum esset assecutus , facti quodam errore laborans et tum quod illorum Auctores vita su eius accepisset, quorum idcirco manes inqui N tarz

SEARCH

MENU NAVIGATION