장음표시 사용
231쪽
gressus est, probaturus num si illam cognosceret, adamaret, moeroremque deponeret. Ast non multo post horrere se illius aspectum dixit , imo se illam cognovisse negais Vit , animoque obfirmato divortium voluit avariaque tentavit, quae'ferre hic longum esset. Desperatis itaque rebuS , ad Innocem tium III. Romanum Pontificem Litteras dedis enixe roganS , ut contractum cum Insembu gi matrimonium quod & ipsa consummam tum juramento firmabat auctoritate Ponti. cia rescinderet. Ad quae respondit Innocemtius e Non asdemus in hujusmodi casu de u stra sensu pro te aliquid de ire . Si super hoc absque deliberatione Concilii determinare aliquid
rentaremus , praeter divinam offensem , O mum danam infamiam , quam ex eo possemus incumrere , forsan ordinis oe officii nostri peri iam i- mineret . Ita compendio serunt Galliarum Η, storiae , extatque Innocentii Epistola lib. 7. Registri n. Io . Eo porro responso Pontificio excitati Pontificiae auctoritatis osores , suam illam intercalarem cantionem recinunt animosius ; Innocentium Pontificem utique doctissimum , suaeque dignitatis retinentissimum, Philippo Galliarum Regi ingenue fassum esse , plus posse synodum , quam posset ipse; imo de ab ea deponi se posse , si quid praeterius & aequum , ad Regis supplicas gratiam
definiret Temere tamen suam illam cantionem recinunt , S inconsulte Innocentius enim nihil
se hoc in negotio pro Rege deii te ac sta
232쪽
pONTIFICE. ros uere posse respondit , non utique defecti supremae in Ecclesia potestatis & auctorit, iis , sed defectu aequitatis atque justitiae postulatorum a Rege Augusto . Quod nempe rem postulasset Augustus jure Divino vetitam
in Evangelio , quod Deus conjunxit, homo non
separet . Quod vero de necessaria generalis Concilii deliberatione subjungit, sine qua nihil se ad Regis gratiam decernere posse ait, non ex jure & aequo videtur dictum e cum nec contra ius Divinum Christique praec pium , definire quidquam posset Concilium
generale ; sed ad meram excusationem , h nes umque sussiigium excogitatum est a prudenti . & erudito Pontifice ; quia nullum tunc praesto Concilium aderat , cum quo posset
de solvendo Philippi matrimonio deliberare. Quod demum is o ii dignita/Myne jactura quasi sibi timendo subjungit, si forte ad Regis gratiam , sententiam diceret, & in ejus vota descenderet, idcirco est dictum ; quia
si Pontifex in apertam incidat haeresim , uti eo in casu contingeret, Concilio generali su licitur , potestque sua sede dejici ac deturabari r juxta certam indubitatamque Innocem
iii III. doctrinam , de qua supra diximus
Cap. IV. IV. Quorsum ergo , inquies , tam saepe Romani Pontifices , ut Decretis suis atque iudiciis robur adderent, Conciliorum approbationem confirmationemque accedere voluerunt ρ Quorsum tam saepe , quae in Conciclus , quibus praesides adorant, latuerunt stru
233쪽
tuerunt decreverunt , Sacra approbante Concialis , Lanxisse statuisse decrevisse professi sunto annon vel sic Conciliorum illorum auctorita tem sibi superiorem agnoverunt pMinime vero . Nam & ego ut te tuis reistibus capiam, plura tibi Concilia numerabo , quae gesta sua , decreta sua , statuta sua a Romanis Pontificibus probari & confirmari petierunt; quam tu mihi Pontifices dederis , qui hoc idem sibi a Conciliis concedi dari. que voluerint et Nec tamen idcirco Pontifices Concilias superiores agnoscis. Quid ergo Est illa Conciliorum approbatio & confirmatio . quae Poutificum Decretis atque judiciis se quenter accessit . simplicis consensianis Ur viva simis; qua perinde potest aequalis , aut e iam subditus superioris Decretum statutum inque probare & confirmare , iisdem subscribendo & consentiendo . Quo pacto Martunus Ι. R. P. data ad Amandum Episcopum Traiectensem Epistola , eundem rogat, ut a Gallis Episcopis probari cir confirmari curet, quab semet rea Orthodoxa side in Concilio suo Roma no doc perae r quamquam Galliarum Episc pos sita superiores Martinus nequaquam a-gooscat . Christianique Imperatorcs , in pristis Ecclesiae monumentis tam saepe leguntur, Concilioxum Oecumenicorum ina atque decreta conor sie 5c approbasse : ut Constam xinus Magnus decreta primi i Theodosius senior secundi, Theodosius junior tertii, Mar- aDus quarti, Constantinus Pogonatus sexti , constantinus alter de Irene mala ejus septim
234쪽
mi i quamquam nemo prudens Imperatores, Conciliis Oecumenicis auctoritate dixerit sin,
Neque resere , quod ea Conciliorum adiprobatio & confirmatio , decretis atque i diciis Pontificiis data , nectis ia fuisse quam doque dicatur : quasi vero colligi inde possit, errori per se se fuisse obnoxia decreta illa Pontificia , nisi illis Conciliorum, gpprinbatio accessisset . Non inquam refert, quandoquidem & tu necessariam esse concedis Conciliis Oecumenicis Romani Pontificis approbationem atque confirmationem , ut in Ecclesia robur auctoritatis obtineant ; quamquam Conciliaria Decreta per se se errori obnoxia non esse contendaS -Αddiderim tamen s ut objectam dissicest,tem simpliciter expediam , quin te tuis retibus capiam J necessariam quandoque fuisse dictam Conciliorum approbationem decretis Pontificiis datam : Necessariam inquam ad majorem judicii solennitatem, ut refracta
riola & proterva ingenia emcacius ac validius coercerentur & frangerentur ς uti Cap. ultimo prioris Dissertationis ostendimus: non ut infallibilitatem judicia Pontificia sortire tur , quam sitne Conciliis Oecumenicis habent . E contra vero necessariam omnino eL se Romanorum Pontificum approbationem a que confirmationem Decretis Conciliaribus clandam , ut isthaec infallibilitatem sortiantur, quam sine Pontifice habere non possimi . Cur autem sine Pontifice habere non possint , ra-
235쪽
aog DE ROMANOtio in promptu est . Quia Concilia Oecuismenica infallibilitatem non habent , nisi quatenus universam Ecclesiam repraesentant; mclesiam autem universam non repraesentant, nisi Romanum Pontificem , qui Ecclesiae C put est , secum veluti iudicantem involvant. Non censetur autem Romanus Pontifex cum
Conciliis judicare , nisi dum judicium Conciliare confirmat di probat.
236쪽
Do senseu Romani Psntifices teneri se
dixerint Sacrorum Conciliorum Can
nibus , sse ad illorum obseriantiam adstringi , quin idcirco Sacris Comediis subsint.
I. Uam frequenter eae loquendi formulae, aliaeque non absimiles in Romanorum Pontificum rescriptis occurrant, quisquis scire avet, legat, si per otium licet , Iulii I. ad orientales Epistolam , apud S. Athanasium lib. de synodis ; Innocentii I. ad Clericos Constantinopolitanos Epistolam , apud SOZomenum lib. S. cap. 26. ZoZimi ad Aurelianum Imperatorem Epistolam n. 6. Bonifacii I. ad Hilarium Narbonensem Epistolam n. 3. S. Leonis L ad Synodum Chalcedonem sem ; Coelestini I. ad Episcopos Illyriae ; Fel, cis ΙΙΙ. ad Vetranianum Episcopum Epistolam n. 7. Agapeti ad Caesarium Arelatensem Epistolam n. 6. Gelasii L ad Episcopos Da daniae Epistolam n. II. S. Gregorii Magni ad Ioannem Constantinopolitanum Epistolam a . Lib. I. Registri; Martiai I. ad Pantaleonem; Eugenii UI. ad Episcopos Germaniae Epistolam n. 8. Lucii III. ad Raynaldum Noviomensem Episcopum s Innocentii III. ad Nicolaumo Meli.
237쪽
2Do . D E , de o M A N o Melitensem Lib. I. S ad Archiepiscopum Cantuariensem Lib. I. Registri . Quem autem sensum habeant illa loquendi formulae, & quam
helle cum suprema Romanorum Pontificum supra Concilia Oecumenica potestate atque auctoritate cohaereant , breviS haec observatio faciet manifestum ; ne qui forte ad deprimendam Romanorum Pontificum auctoritatem , licentius abutantur. H. Sacrorum itaque Conciliorum Canones, quibus se teneri Romani pontifices freque tissime profitentur, & ad quorum observam tiam adstringi se dicunt, duplicis generis di- singuuntur . Alii quidem sent, quibus ea a Concil1is statuuntur ac decernuntur , quae a- Iias jure naturali , aut sorte divino sunt constituta . Alii, quibus ea sanciuntur , quae j xe duntaxat Ecclesiastico statuta sunt atque lancita. Quod ad priores Canones attinet, ex hoc uno quod ad illorum observantiam Pontifices teneantur & adstringantur , colligi ut summe potest , subesse illos Deo optimo Maximo , naturalis & Divini juris auctori , etsi non ita per se se Sacris Conciliis subjiciantur . Quod autem ad posteriores Canones attinet, ad illorum quidem observantiam Pontifices adstringuntur , non tamen titulo sub-3ectionis & submissionis , sed titulo aequitatis atque justitiae . Hoc est , non quod Conciliorum , a quibus Canones illi sunt editi, auctoritati subdantur , iisque sint potestate a que auctoritate inferiores ; sed quia aequum iustumque est , ea a Pontificibus , in supre-
238쪽
et . Iicet Sede locatis , observari , quae juste prudenterque , ad Christianae Reipublicae b num constituta fimi atque decreta . Ad eum sane modum , quo Reges sirpremique iaculi Principes , nonnullis Regnorum suorum arque Imperiorum Legibus renentur , easque rescim dere atque infringere salva aequitate non mia sunt; quin idcirco colligete inde liceat, esse illos Regnis suis atque Imperiis inferioreS , iisdemque subesse. Sicubi vero subditos se Canonibus & Legibus dicunt Romani Pontifices , legesque Gbi dominari ajunt : ut est illud Coelestini Te dictum , in Epistola ad Episcopos Illyriae ,
Dominentur nobis leges , non legibus dominemur; pareamus 'Canoribus , ct ea qua sunt nobis pr
cepta servemus ; de subjectione & dominati ne rationis intelligi volunt , non de dominutione potestatis praecepitrio coactiva, ut Scho' lae loquuntur . Et sane cum vir prudenS rvtione ducatur atque regatur , ratio eo sensu dominari dichar viro prudenti . Atque ita leges tulis , hoc ipso quod justa sunt , rectae que rationi congruentes , Pontificibus domunari debere dicuntur, ut iis ipsi ducantur atque regantur . Imo supremi Principatus pars
magna est , lausque praecipua , suis ipsius legibus subdi. Iuxta quod Theodosius Imperator alebat L. Digna . Cod. de Legibus .
Dignia mox es majestate regnantis , legibus aurigarum se Principem profiteri . Adeo de auor tate juris nostra pendet auctoritas ; Ο re veram us Imperio est submittere legibus Priseipatum .
239쪽
Et Alexander Imperator , L. T. Cod. de Teissamentis , Nihil tam proprium Imperii es , quam Legibus vivere . Et Iustinianus Imperator Institui. S. ultimo , Lima legibus stari simus , attamen legibus vivimus. Hinc & Isidorus Can. iustum diu. 9. Iustum est , inquit , Principem egibus obtemperare suis . Tunc enim jura sua ab omnibus custodienda existimet , quando oe ipse illis reverentiam praebet . Divus etiam Ambroissus ad Valentinianum Caesarem scribens DPist. 7. uuum prascripsisti aliis , prascripsi i G-sam tibi . Leges enim Imperator Dra , quas primus ipse cus odiat. III. Observationem hanc nostram , qua cumulate soluta jam est objecta difficultas, altera confirmat & roborat observatio longe sacilior , S unicuique per se se obvia . Illos nempe Pontifices , qui suis in Litteris teneri se dicunt sacrorum Conciliorum Canonibus , ct ad illorum observantiam adstringi , idem plane de suorum Priedecessorum statutis decretisque profiteri ; ad ea scilicet observanda teneri se se atque adstringi . Ut ergo ex ista secunda eorum consessione nemo colligit prudens , subesse decessoribus suis Pontifices suta sequentes ; ita non nisi imprudenter & teme. re colligunt Pontificiat auctoritatis depretares, subesse Conciliis Pontifices summos , quod iblorum Canonibus teneri se se professi sint , ct ad illorum observantiam adstringi . Quid etiam quod Pontifices illi, dum de obtemperatione Canonibus necessaria loquuntur , generatim re universe de quorumcumque Comedio.
240쪽
eiliorum Canonibus necessario diaunt 3 seu sine illa generalia , seu nationalia , seu etiam provincialia r imo nonnolli de Conciliorum dumtaxat provincialium & nationalium Canonibus distincte loquuntur . Ergone per superum S dem l Romanos Pontifices Conciliis etiam n
tionalibus & provincialibus subjiciemus p A
sit . Stat ergo certum & indubitatum quod ante probavimus , nihil ex frequentibus illis Romanorum Pontificum loquendi formulis consequens esse , quod supremae illorum in Concilia oecumenica potestati atque auctori. tali fraudi sit. IU. Una superest dissicultas, ex illorum Pomtificum confessione petita , quae haud ita facile solvi posse videtur . Quod nempe Sylv ster II. diserte distincteque professus sit, Pontifices usque adeo Conciliis Oecumenicis totique Ecclesiae subesse , ut tamquam Ethnici& Publicani ab Ecclesia pelli possint ac e iam debeant , si admoniti ad frugem coria-gi nolint. Constanter dico , scribit ille , quod
se ipse Romamus Pontifex in fratrem peccadierit , sapiusique admonitus Ecclesiam non audierit; hic inquam Romanus Pontifex , pracepto Dei, est habendus tamquam Etlmicus oe Publicanus.
At ludunt illuduntque Philippus Mornarus in Ar sterio iniquitatis , illiusque exscriptor Ludovicus Maimburgus in Tractatu De statu E clesia Romana , qui ut magni nominis umbra ΠΟS terreant, minacia illa verba in Sylvestri II. Romani Pontificis Ore ponunt . Nondum enim Romae Pontifex erat , nondum Sylvester