De titulo et iure serenissimae principis Mariae Scotorum reginae, quo regni Angliae successionem sibi iustè vendicat, libellus simul & regum Anglie à Gulielmo duce Normandie, qui conquestor dictus est, genealogiam & successionis seriem in tabula desc

발행: 1580년

분량: 154페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

61쪽

DE sv CC Ess Io Nis IVREAbsque re

ernate, nec

Rex, nec dominium esse potest.

cli, quod nec Rex nec titulus Regni sui quorum in ilia fictilia maxima non habctur specialis mentio in intelliqueant intra illius Maximae ambitum comprehendi, sicut ex plurimis consimilibus Maximis in iure An bico generaliter enunciatis,iam ante abunde declarauimus. Altera causa est, quod regnum ipsum ob duosaosce respectus non potest intelligi verbis illius Maximae contineri, nam primum illa Maxima duntaxat alienigenas reddit inhabiles ad petendam Ecreditatem aliquam,quae infra Angliae dominium sita sit:atqui re-rnum Scotiae saltem ex Angloru iure ut supra diximus

non insta Angliae dominium sea ipsissimum est domi

nium. Exenipli causa,verum est omnes iandos seu temras sub Regis dominio positas,ex Rege mediatὸ vel linmediatὸ teneri seu postideri: Regnum vero ipsum in quo solo consistit Regis dominium) ex Rege teneriΘquis nisi falso & inepte dixerit Z absque regno enim nec Rex nec ius dominij potest existere: unde nec est rega lle aliquod dominium omnino, tantisper dum inter

Competitores causa agitur, antequam ad certam aliquam personam regnum delatum fuerit. Quarὸ cum regnum ipsum infra dominium Anglic dici nequeat, certe nec infra illam Maximam contineri vere dici po test. Deinde id adeo ex hac quoque costaetutine euadit perspicuum. Illa enim Maxima inhabilem reddit alienigenam ad petendos sendos duntaxat haereditarios tanqua ex lineali descensu a suis maioribus Non enim extenditur ad landos acquisitos ab alienis, ut ante satis probauimus. Atque ita ad regnum illa Maxima perti

nere

62쪽

REGNORUM ANGLIAE ET HIBERNI A .

nere nequit, Vt pote quod incorporatio quςdam est, siu

res incorporata,cuius obtinendi lus seu titulus non vul

gato more priuatarum ii reditatum ad posteros dc cendit , sed per successioneia i transiit, ut cetterae in

corporationes.

Nemini dubium cst, quin Prior religiosorum na

tione exterus, non inquilinus, tempore pacis semper potuerit nomine incorporationis sit ae sundos repetere. Similiter&Decanus,& pastor,alienigenae, non inquilini, respectu incorporationum suarum terras petere poterunt, illa commentitia lilaxima non obstante, ut liquet chi ex varijs casibus, quos habent ipsi iuris Anglici codiccs, tum ex statuto tempore Richardi secundi edito. Quamuis autem v ato more, quasi ex descensu, regnum Gemper transscrit, proprie tamen non cst eius descensus, sed successio. Atque hanc rationem affert lex, cur cum Regibus in rebus omnibus plus concedatur, vel etiam indulgeatur quam priuatis hominibus: nequeat tamen Rex concessiones suas & litteras paten

tes postea propter aetatis desectum subterfugere,casque non habere ratas & confirmatas , quod alii infantes possunt: sed quoad regnum & Regalem potestatem,

semper maturae aetatis suisse reputabitur . quemadmodum Pastor, Vicarius , dc Decanus, ali que personaequςcunque incorporatae reputabuntur. Q i secundum leges dici non possunt infra aetatein existere respectu incorporationum suarum,quamuis unius tantum anni sit incorporatio. Preterea non potest Rex, nisi decreto Partamenti

Titi bres

De canus Pastor , Prior. alienigenae,pomni nomine incorporationum suarum fundos petere. An 3. R. 1.ε. C. so. 3.1 . tit. droit.

16. lib. Assi

63쪽

DE s VCCEssio. NIS IURE retei per ea maturae aetatis.

i ni re declinare, aut aucrsari litteras patentes ab eo con-hii in ro ' cessas&datas, qui iniuste rcgnum per tyrannidem oc-- ' cupauit, non magis quam cς te perlong incorporata ieius concessiones subterfugere aut declinare poterunt, qui loca corum iniuste tenebat. Atqui in descensu hqreditario iura Angliae secus habent. Ibi enim licet ii redi irritum habere omnem titulum a quocunque decessore datum aut concessum,cuius ipsius titulus aut ius ex lege non valuisse conuincitur. Ex quibus omnibus perspicuum est, Regem suo regno incorporatum esse , 5

illud successione proprie, non solum ex dc scentu possi de te. Atque ii clam secunda causa est, ex tribus quas initio proposui, cur neque Rex, neque regnum dici queant verbis illius generalis naximae comprchendi. Tertia vero,& omnium pricipua causa est eo quod in dicto statuto, cui nititur, dc ex qua desumpta est l, cquam sibi aduersarij fingunt, Maxima. disertὸ dc expresse excipiuntur ab illa Maxima per l, c verba infantes de Roy liberi a sanguine regio descendentes. Quibus verbis valde abutuntur aduersarij. dum ea restringunt, x ad primum duntaxat gradum extendi interpretantur, cum illa ampliorem , latiusque patentem fgnificationem rectissime admittant, idque

adeo tribus ex causIS.

Primum hoc vocabulum liberi in in iure ciuili, cui infantes) usitata&primigenia dictio illius statutigal licc scripti,plane a qui pollet gemina de peculiari sua signiscatione non solum liberos in primo gradu , sic cetteros quoscunque inde descendentes complectitur

Liberi Regis

dilertis vel

l bi, ab illa

Maxima cx- eipiuntur. L. liberari. deveib. sign

64쪽

Vcrbi gratia, cum dicit lex, Manum illiis aliquis, aut libertate donatus, nullam litem intendat contra libcros patroni, seu eius qui manumisit,nisi impetrata prius venia. Hῖc non tantum primus gradus, sed cςteri quoque continentur. Tale est& illud in lege xij. Tabularum. Primus locus succcssionis post mortem parcntum intestatorum debetur liberis. Haec successio tam ad remotos gradus pertinet, quam ad primum. Imo vero in omnibus causis cum fauore interpretandis qualis nostra est h c vox, filius, nepotem etiam continet, & si non proprietate vocabuli, interpretatione tamen in

eiusmodi rebus omnibus admittenda , de quibus lex disponit. Iam quod ad Gallicam dictionem,Infantes,attinet,

dicimus eam aeque ad citeros descendentes, atque ad primum gradum reserri,qua in re eorum appello iudicium,qui eius linguae periti sunt. Anglice propter in piam linguae non habent Angli vocabulum . quod alligallico, infantes, aut latino, liberi, prorsus respondeat. Pro quo abutuntur improprie quidem, ut possunt tamen, hac dictione Child ren). Certe Hispani etiam illam vocem Infantes in hac ampliori significatione usurpant, cum ii redis de lignati proximum ii redem, Insantem Hispaniae, nominant: quomodo nuper destinctus D. Carolus de Austria appellatus es dum ad

huc viverent Pater & Auus eius.

Si igitur dictio statuti primigenia per quam illa Maxima declaratur,naturaliter &proprio ad omnes descedentes pertinere poterit,quid est,quod nos eam restrin-

do innit. detix ted. ab intest.

L. Lucius Tile haered. in- si it. l iusta & l. natorum s libeor una devetb sign. t r. 3 si mater ad S. CTeitul l filius Ad. S C. Maced l. Senatus de ritu nupt. l. quod si nepotes T. teae cum n talis ibidem. Gallica vox liniatest qui pollet latinaediistioni l li

65쪽

Aut nepotessitos vocant l

filio, lL. G lius 3. instituens ii. de libem Sc post. l. ff. C. de Impub. alijs suostant

C. I. 44.

Patet A: filius idem quoda

modo in per sona Ac carne reputantur. Absurdum Acinconuenies, legitimum successorem excludere ta- tum propter locum natalem. D E sv c CEssi NIS I V R a

gamus, & ad primum duntaxat gradum coarctemus, pr ter id quod alioqui natura vocabuli, aut ipsa ratio ferre possint)Existimo enim uero aduersarios dissiculter admo dum bonam aliquam & lolidam rationem reddituros, cur inter hos casus distinguant, & discrimen ponant. Contra autem, nobis pro secunda causa ex tribus paulo ante propositis, non contemnendae suppetunt considerationes valdeque sane probabiles verbi gratia,quod Aui nepotes suos no modo liberos sed filios etiam suos

tanquam plausibiliori nomine appellant deinde quod defuncto filio sAuo superstite) non solum amor, &

assectus aui, sed etiam quodcunque ius & titulum tam lege quam sanguinis propinquitate habebat filius omnia ad nepotem transeunt & deuoluuntur,qui patris sui locum repret sentat & sustinet, cum quo una quodammodo persona eademque caro reputatur. Hanc igitur coniunctionem tam arctam, intimam, & naturalem quare separabit aut seiunget natalis tantum loci, hoc est, rei extrinsecus aduenientis nuda plane & frigida consideratio)huc adde absurditates multas & magnas, quae inde sequi atque oriri queant. Etenim plurimi Angliae Reges tam ante tempora Eduardi tertit quo regnante editum est hoc statutum) quam post, filias suas Principibus exterisAtque ijs interdum non pr stantissimis'maximis, in matrimonium elocarunt. quod nunquam profecto secissent, si illud cogitassent, dum ornare suam progeniem, Jcampi filare magnitudinem eius studuissent,cb spectare hos conatus suos, vica in ab

66쪽

li reditate huius tanti tam ampli, i inque illustris Re gni excluderent. Quod contingere potuisset, si filia quae filium aut filiam haberet, superstite patre decessis sit. Hic enim illa commentitia Maxima liberas,ne riuo succederent, obstitissct. Hic absurditas maior & notabilior sui sici s in tem pora Henrici secundi aut huius Eduardi, aut Henrici primi & sexti incidisse .cum huius regni dominia tam longe, lateque apud alias nationes transmarinas aucta erant atque ampliscata. Nunquam tamen apparuisset absurdius, si quod tale accidisset, quod fieri certe potuistet, quam hac nostra recenti memoria, propter nuptias non ita pridem inter Philippum Regem & Mariam Reginam initas. Posito enim quod eorum filia externo Principi nupta, ante illos mortua suisset, relicto filio qui patrem &auiam superuixisset, illis denique alium non habentibus sanguine & genere sibi tam propinquum, hunc filium illa nuper conficta Maxima miserabiliter & contra naturam ipsam valde immaniter a successione regni Angliae exclusilici, &idem Angliae Regnum abii reditate regnorum Hispaniae & utriusq; Siciliae cum pertinentibus: Ducatus Mediolanensis, & aliarum terrarum atque dominiorum in Lombardia & Italia: Ducatum Brabanti , Luxem burgi, Geldriae, Zutphaniae, Frisiae: Comitatuum Flandriς, Artesiae, Hollandiar,

Zelandi , dc Namurci. Nouarum denique terrarum, quae iampridem inuent sunt,&in partem regni His.

paniς reputantur, qu que nisi fallor duplo aut etiam

G iij tri l

67쪽

DE sv CC Essio NIs i V R E Tollitur illa euasio, priuilegium regis prolis non respectu rexm, sed alia

tu terrarum esse consessum

triplo amplius in circuitu conti nent, quam csterae Omnes modo enumeratae prouinciae. Atqui hae omnes regiones ex illo matrimonio iure ad dictum filium, si t is aliquis natus fuisset, deuolui de deuenire debuissent. Quod si virtute huius egregiae Maximae, aut ille a Reno Angliae, aut Angliae regnum a dictis regionibus redita lis exclusum fuisset, possetne hac in causa reddi aliqua ratio cur hanc, quae vulgo ita censetur, Maximam tueamur λ aut potui stet ne ullo modo fieri, ut in Anglia rigidam hanc Maximam exacte obseruando, commodum aliquod inde regno nascerctur, quod vecentesimam partem intolerabitas damni regno, regnique vero h rede misero spoliatis, resarciret

Sed ad vitandam hanc exceptionem,quae regi j sanguinis propria est, dixerit sortasse quispiam priuilegium illud quidem sui ste concessum liberis regijs, non respectu successionis regni sed aliarum terrarum, quae ad ipsos a maioribus deuenirent. Quod etsi facile admitti, & rectissime concedi posset, negari tamen non potest,quin quod illud ipsum priuilegium proli regiae, alijsque ab eodem sanguine descendentibus concederetur, in causa fuerit regia dignitas, decus, & amplitudo, quam obtinebat pater, & i ii signis illa obseruantia seu reuerentia, quam lex eidem merito deberi vultatque prς stari. Si igitur priuilegium, quod regni seu regiae Maiestatis causa proli regiae concedit Lex, illud regno seu regiae ipsi Maiestati detrahere atque auferre aduersarii

conantur, facinus committunt ab omni ratione ali

68쪽

num, tal Eque quod cum regulis artificiose ratiocina

tionis pugnet, in quibus dicitur, Propter quod v numquodque, & illu/ magis. Ad hcc illud libenter scire vellem, qua ratione seri

dicas, ut sanguine regio extra dominium Angliae nati, fundos quidem infra regnu hoc tanquam hqrcdes maiorum suorum obtinere po sint,regnu autem non possint. Eslet prosectb, ut ego ni dico, ab omni ratione alienissimum. Contrarium vero ipsa vis rationis euincit,cogitq; fateri, nempe ut de utroq; idcin iudiciu faciamus imo lex maiora &liora priuilegia atq; beneficia in regni successione liberalisi, largitur. Saguis enim regius ubicunque copertus, instar pretiosi & cxim ij thesauri aestimabitur decusq; ac dignitatem sita apud populum, simulque ius suum, quando debetur, omne reportabit. Ex lege ciuili iusti reditarium priuatorii hominum intra decimum gradum compingitur&coarctatur. At sanguis regius excurrit longius usque eo dii talis aliquis inueniri queat: cum quo affinitatem cotrahere magnopere semper cocti piscunt victores maximi & potenti simi qui ad cius potetiam & vires respicientes, infirmitati & debilitati sui Tyrannici gladi j non sine causa ve hementer metuunt. Hac de causa Henricus primus ob eruditioncm & prudentiam dictus Iacata clerite hoc est, 'bellus clerici,libentissime sese cum antiquo Saxonum sanguine regio coiunxit,&copulauit. Oui in regia successione continuὸ iam inde ab Aluredo prcstantissimo Rege perdurans , morte optimi Regis Eduardi in tercisus est: & iterum per Mathil dis nuptias, quae in

G iiij quaml

sanguis regitis ubiuis decus, & dignitate luam reportat. vide Ani R. Corsetum de potest. 3e ex

benter se e6 ungunt cum. sanguine Legio. Henricus primus.

69쪽

'quarto ab eodem Eduardo gradu inealiter de cenderat, restauratus, quasque relinitus. Ab hoc Eduardo Regina Scoti . ut ante declarauimus, hanc generis sui nobilitatem amplissimam & splendidissimam traxit. igitur ab que plurimς rationes &causς adduci possent ad veram sententiam illius legis, de qua agimus, discutiendam & declarandam.

L. fin. g. de legibus. Consuetudo optima legis inteipres. Eodem anno Rex cum in diebus suis procecisset, Aeldredum vigomensem Episcopum ad Regemitunsariae transmittes, reuocauit inde filium ha-itris sui Edmudi Edualdum

uersariis satisfecerint, addemus tertiam, quam nulla unquam arte honc sic subterfugere, nulla euasione declinare poterunt. Hςc est ipsa regni consuetudo,&pra' xistam illis temporibus, quς dictum statutu in antece serunt, qualia quς post subsecuta sunt. Nitimur interpretatione iuris Angliae communis, quod in illo statuto commemoratur de declaratur. Ius autem quid sibi dicere velit,& quam interpretationem admittat, quomodo intelligimus melius & certiusquam ex usu & praxi eiusdem iuris ξ Est enim consuetudo, interpres legis optima. Atqui in Angliae regno ante illud statutum non modo Regum liberi atque alii in primo gradu, sed remotiores etiam , talesque qui procius extra dominium Regis nati fuerant, ad Regni luccessionem admittebantur. Hunc usum atque hanc praxim videre est tam ante victoriam Normannorum quam post eandem extitisse Inter coeteros Eduardus Rex Ic Consessor, legitimis hcredibus infra regnum orbatus, Eduardum nepotem suum cognomento Viliclaum, filium Edmundi Regis, qui Latisferreus dictus est, iam multos annos exulem, ex Hungaria in An

gliam

70쪽

gliam reuocauit, ut sibi in regnum succederet. Quod factum tamen non est, eo quod Vdistatis iste ante Re gem Eduardum patruum suum vita decesserit. Quo mortuom ex Eadgarum Athe gum Udisai filium, sibi sanguine proximum, hqredem regni Angliae, sicut iure optimo sint, declarauit. Et quia Eadgarus ille admodum puer propter teneram dc immaturam aetatem tantae administrandae prouinciae non sufficeret, Rex tutelam tam immaturi Principis quam linsius Regni uniuersi, Haroldo Caniij Comiti tantisper commilit, donec Eadgarus ad aetatem regno administrando idoneam peruenisset. Qui tamen Haroldussdem datam sesellit, & Principem adolescentem circumueniens, ab illo ad sese diadema transtulit. Hinc iam perspicuum euadit ante conquestum seu

victoriam Normannorum externam natiuitatem non

existimatam Lisse causam iustam, & idoneam, quamobrem titulo regni prohiberetur is qui fuisset sanguine proximus. Quamuis autem Eduardi Regis & Conse Lseris consilium & mens non eum sortiretur effectum, quem& ille exoptauerat dc postularat lcx, eadem tamen plane successio in Stephano &Henrico secundo Regibus, reuera & emcaciter locum habuit. ut antὸ de clarauimus. Nec illa aduersariorum euasio, de Alaeni genis, quorum uterque parens extra Regis dominium fuerant quicquam eos iuvabit . quadoquidem hec clau

sula non ad liberos Regis, sed ail alios reserenda est, ut in eodem statuto clarum est. Atque hi duo R eges Stephanum dico & Henticum secundum) sicut in ex-

iuilia . ut vel ipse mel fili eius fibi sue-

cederent in regnum. Flor. hist. io εε. Aelredus Regiovallens. ae Regib. An

lorum ad

ricus L.

SEARCH

MENU NAVIGATION