De titulo et iure serenissimae principis Mariae Scotorum reginae, quo regni Angliae successionem sibi iustè vendicat, libellus simul & regum Anglie à Gulielmo duce Normandie, qui conquestor dictus est, genealogiam & successionis seriem in tabula desc

발행: 1580년

분량: 154페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

Illa aduersiariorum ma interpretata Mari a non' D E s V C C E SI IONIs IVRE

gorae praerogatiuam ssa arrogent, ut ad fidem faciendam satis sit quod illi dixerint, non est quod fidem dictis adhibeamus. Illud pro certo scio, posse me testimonia in contrarium satis idonea proferre, &in propositis ab illis casibus nullum prorsus subesse discrimen. Videant obsecro a r. it. 6. Vbi notare est opini

nem Neutoni Iudicis, nempe quod casus ab illis allati distinctionem huiusmodi non admittant sed quod in utrisque fundus ad Dominum Feudi per modum Estheti sit. Et Pri tus Iu reconsultus ac patronus In causa eius, qui iure haereditario petebat fundos eo quod maior natu filius in transmarinis partibus natus esset, non est ausus super illum titulum stare sententiae legis. Atque ii cauthoritas contra aduersariorum distinctionem plurimum facit, quae maioris est mometi sat scio,

quim ulla hactenus ab illis adducta ad suum illud dis

crimen comprobandum. Sed si hoc illis vel maximedemus, hanc illorum distinctionem legibus consentaneam esse,&ab iisdem prosecta:regiae tamen illis catast, ad quas hanc distinctionem accomodant,nullam cum illis ca libus affinitatem habent,ut coepi quidem dicere.

λ' rum Vt pzrgamus probare id quod est instituti no

stri,sizut iam perspicuu euasit, quod Rex, aut Regni ius comemoratis hi sice maximis seu generalibus axiomatis niteneatur, sic de citeris omnibus Maximis iuris Anagli, uniuersalibus quae infinitς sunt constanter assi ro.

Sed ut ad eam dumtaxat Maximam reuertamur, quam illi salso talem existimant, de quam generalem csse statuunt, eam inquam, qui est de inhabilitate petasonarum alienigenarum. sole meridiano clarius est

52쪽

ges alienige nas , lappa

ret ex Stephano Rege. &Henrico secundo.

Replicatio

contra aduer sariotu eva

illam nunquam sic interpretatam fuisse, ut ad regium 'concernit Re Anglit diadema pertineret. Id quod cx regibus Stephano, & Henrico secundo constare potest. Quorum uterque de si alienigent,&Gallus,& extra obcdientiam Regis nati,&parentibus,nec ipss immediatὸ Regibus, nec Regi Angliae subditis,semper tamen legitimi Angli e Rcges existimati sunt,nec quisquam inuentus cst,

qui eorum titulo derogauerit, aut eundem redarguerit aliquando propter considerationem, aut exceptioncm aliquam externae natiuitatis.

At oper precium sane eli aduersarioru videre subter stigia & euationes cotra excmptu Henrici Regis. Aiunt cu non secundum ordinem iuris, sed per capitulatione o H

quam vocat, hoc est in publico conuentu perco sensum is .Ordinu regno potitu esse,eo quod mater eius per quam ad illum rcgnum deuenturum erat, adhuc viveret. Sit ita sane, quod vivente adhuc matre.per capitulationcm regnum adierit hoc tamen non probat,inha bilem eum reputatum Rcgni hcreditandi, sed contra potius habilcm, & capacem extitis e. Et quamuis illud admiserim, non rcgnasic eum ex ordine iuris,matre ad huc superstite,tamen mortua ira tre eiuS,quin iure Anglorum plegibus&consuetudinibus conuenienter suc. ccsscrit, iacmo hactenus dubitauit. Sic enim de omni

bus Angliae Regibus quotquot postea regnarunt scrupulum mouere, nos , ad licredet in Scotia aut alibi disquirendos cogere possent: 'uCd nec illos vclle, aut conari, ut existimemus, emcit illa, quae de eorundem prudentia apud nos constans est concepti opinio. E iiij .

53쪽

Audisti porro ex his quosdam qui instituti sui hac

lin parte adiuuadi causa dicerent, Henricum secundum ex matre Regina natum,& ita per regulam communis

iuris Regem fuisse. Certe Impetatricis seu Augustae filium suis te, hoc probe scio,alicuius autem Regina: Angliae nequaquam. Et si enim Mallidis Augusta mater eius,ius&titulum haberet ad regnum Anglic obtinen li

dum, nunquam tamen illud possedit, sed per Stepha

num Regem ab illius possessione prohibita est. Et ideo non pote mane Henricus secundus,Regi ni Angli ,aut omnino Regis alicuius filius rectὸ dici, nisi per illa venba, Infantes de Roy. &c. intelligi velitis liberos rem riori gradu, qui recta linea a Rege descenderint. Hoc enim pacto verὸ diceretis eum Henrici primi Regis fi lium , quia veria filius & haeres erat Mattidis Impera tricis . filiae & h redis eiusdem Henrici primi. Qua

adeo ex re turpiter ruit aduersariorum illa generalis

Maxima.

De Atthuro Richardi Regis nepote. Vt autem pax ista& summa dilectio, tam multiplici,

quam arctio. rum vineulo connectatur:

praedictis curiae vestrae Magnatibus id ex parte vestra tractatibus Domit no disponente condixi

Itaque ad eandem tuendam & sustinendam, libentissime ad Arthurum filium Galfridi confugiunt, qui unus suit ex filijsdicti Henrici secundi. Sic igitur dicunt egregis scilicet omnis antiquitatis professores) eum

ideo ne regnaret,reiectum &repulsum se isse, quod extra Regni ditionem natus esset. Ac verum quidem illud est , eum extra regni ditionem natum fuisse, quod vero ea de causa repulsam tulerit, falsissimum: neque ullam habent illi authoritate unde vanam hanc quam proserunt,opinionem astruant. Nam & ex Chronicis

Anglicanis facile ostendi potest, Richardum primum

54쪽

Regem huius Arthuri patrium, cum Hierosolyniita nam expeditionem suseiperet, regni hqredem, ut ante diximus, desgnasse Arthurum. Quod factum sic ab eo

omnino non fuissset, si propter externam natiuitatem minime capax regni suisset Arthurus reputatus. Quamuis autem Ioannes Rex tyrannice regnum usurpaverit tam contra Richardum I. statrem ei'sia tu maximum, quam hunc Arthurum nepotem, non

tame conficitur uadὸ, quod quia alienigena, ideo repulsam tulerit. Hoc si probare hi possent,aliquam certe rationem, dc pr iudicium aliquod ad id quod volunt

essiciendum, recte adduxisse viderentur. Nunc autem

nihil prorsus hactenus protulerunt, nec scri unquam posse, ut quicquam afferant, compertissimum habeo. Ex his igitur vides,optime lector, quod nec illa ad

uersariorum Maxima, quam pr tendunt, nec aliae prς-terea plurimae non minus generales quas ante commemoraui, cum aequitate & ratione aliqua ad vis regni

obligandi trahi aut extendi queant. Atoue hqc argumenta lietque auctoritates in pr senti ad illud ostentadendum suffecerint, nempe quod titulus regni regulus 5: Maximis iuris communis Anglici non subijciatur, nec per idem examinari & decerni possit. Quod si verum est, omnia, quae contra titulum Serenisiimae Mariae Scottae Reginae, ne regno Angliae succedat, obiiciunt aduersarij, abunde refelluntur, & delentur penitus.

sed pergamus sane adhuc disputandi causa, & ut omnia quam accuratissime discutiantur , atque inde F magis

mus, uter Ar. thurum egre gium Ducem Britaniae, ne-yotem no

strum & haeredem, si forite fine prole

obire nos c

liam vestram matrimoniueontrasen dum. εἰ

In tractatu paeis inter Richa I. 3c Tan credum Regem sicitiae . Vide Reg. Houe den. dc Richardum C nonicum S. Trinitatis Londini.

55쪽

i magis evadant perspicua. Iam hoc loco nonnihil ad

uertarijs concedamus, ponamusque ita se rem habere, ut titulus Regni huius per regulas, & Maximas iuris Anglorum communis diseeptari, ac definiri debeat: deinde scrutemur ulterius & videamus, sit ne talis aliqua regula iuris , aut aliquod senatustonsultum, quod recte interpretatum, titulum Mariae Scottae Reginae impugnare videatur, an non. Nam quod ad linealem Gescensum attinet ab Henrico septimo & ex eius filia natu maxima, i declarauimus, nemo, Vt mihi quidem videtur , tam perfrictis frontis est , ut hoc neget. Quid ergo afferri potest ex omnibus regulis, Maximis, & Pr iudicatis communis iuris Anglici 'Ac una sola regula , tanquam Maxima generalis contra eam obijcitur , quς tamen tam corruptὸ& deprauatὸ profertur, ut vix illis assentiendum putem , illam esse iuris Anglicani, aut regulam , aut

..i l Maximam. Ea sic habet. Quisquis extra regni limiama ab aduer-ites nascitur, & parentibus non subditis Regi An mi φ lgliae, non potest esse cxpax alicuius h reditatis in Anglia. Quae quidem regula toto coelo a veritate L. laberrat. Omni enim alienigenae & extero licitum s Q. H. est ii reditatem sendorum sibi intra hoc regnum

α. .so. io. acquirere , Vt videre est tam in 7. de s. Eduardi quarti, quam in ii. dc I . Henrici quarti. Et quamuis existiment nonnulli talem acquisitionem scuemptionem in usum Regis cedere debere , tantispertamen communi omnium sententia penes alienigenam manci hqreditas , donec Rex ad eandem in tim

56쪽

titulatus seu ad ius eius inscriptus fuerit , facto memoriali scripto ad eius rei, quam vocant, Recordationem. Atque hoc pacto homo prorsus alienigena capax est ii reditatis insta hoc regnum. Vnde fit consequens necessario , hanc aduersariorum generalem Maximam , quam tantopere ostentant , in nullam prorsus regulam iuris Anglicani evanuille. Et si ita est, tum multa protulerunt illi aliena a re proposita. Sed videamus tamen adhuc , an sit reuera ali qua in iure Anglorum Maxima, huic quae ab aduersarijs adsertur saltem vicina , qu que huic non multum dissimilis videatur , ex qua argumentum

sortὸ contra titulum dictae Mariae Scotiar Reginae de duci queat. Vna est regula, verbis quidem non pla-nὸ dissimilis ei quam allegarunt aduersarij, quae quidem habetur 5c declaratur ex statuto quodam edito anno 13. Eduardi tertij Regis. Vbi proposita hac qu stione, virdin infantes extra dominium Angliae nati, ius petendi h reditatem infra idem dominium essent habituri, in illo quidem statuto decretum est, quod omnes infantes h redes, qui ab illo tempore extra do minium Regis nascituri essent, quorum parentes iam tum illis nascentibus subditi erant dominio Regis , ijsdem seuerentur beneficijs , dc commoditatibus, qui bus citeri ad ii reditates insta dictum dominium habendas δc capiendas. Vnde debita 8c iusta statuti interpretatione inserri potest, sicut hactenus vulgo interpretatum fuit,

57쪽

statutum Eduardi tertii an. 2 .eon

commune ius Anglorum tale semper fuisse, hodieque esse, ut nemo extra dominium Regis Anglie natus, cuius parentes eidem dominio non essent subditi, id neus esset ad petendum, aut omnino h redis nomine ullam h reditatem infra idem dominium petere posset. Quam ego regulam eandem esse suspicor cum illa

imaginaria Maxima, quam insinuant aduersarij. Quae tamen ut ad omnes in uniuersum ii reditates extendatur quod illi velle videntur in nulla cum ratione fieri

potest. Nam ut antὸ dixi omnis alienigena & externushqreditatem per acquisitionem capere & habere potest. Et si alienigena uxorem ducat Ia redem, tam penes illum, quam penes uxorem est ii reditas: alienigena autem hoc pacto acquiuisse dicitur. Nemo dubitat quin potestatem habeat acquirendi fundos ad suum usum succcdcndi autem tanquam haeres alicuius dominio Anglicano subditi, nullo modo. Apparet igitur satis perspicue, regulam illam etiam inquilinos obstringere, & ad successiones duntaxat haereditarias, non ad fundos acquisitos pertinere. Nunc ergo illud videamus an haec ipsa commemo rata Maxima,tusta aliqua interpretatione ad Serenissimam Mariam Scottae Reginam, quod ad eius titulum regni Anglicani attinet, trahi possit. Crebro aduersariorum sermone usurpari solet, eam in Scotia natam

esἡ,quae regio dominio Anglic no est subiccta, parentibus porro non subciitis, idebque inhabilem e se ad

Anglic regnum haereditandum. Ubi etsi primo si tim

loco & debito respondendi ordine argumentationis

i huius

58쪽

suius consequentiam merito negare possem, veritatem tanaen antecedentis iam primum ex Anglorum

mente ac sententia lubet discutere, deinde videbimus de consequentia. Id vero eo animo tantum pr stabo, ut aduersariorum imprudentiam coarguam, qui dum sibi maxime cauere optant, minime omnium praetensis ab Anglico regno iuribus cauent. Neque hinc screm simis Scotorum Regibus, qui supremam in suos potestatem, neque a quoquam quouis iure dependentem, dc obtinuerunt sem per oc obtinent,obtinereq; se apertὸ profitentur, ac suo ubi iure vendicant, pr iudicium aliquod creari velim Et quidem ut ad argumentum tandem deueniam, Reginam Scottae in Scotia natam suisse concedendum est necessario: Scotiam vero subesseditioni A nglicanae, quamuis serenissima Scottae Regina, dc eius omnibus Scottae subditis iure,ut dixi, pernegantibus, plurimi tamen in Anglia dc ex eruditis,& ex

vulgo homines omnino asserunt dc affirmant, de va

riis praesertim historijs ad id inducti de persuasi, nec

non Regi stris, Recordationibus seu scriptis memorialibus, de instrumentis ho magii, quod appellant,quae in Archiuis illius regni extare dicunt,in quibus fieri mentionem aiunt. quod Reges Scotiae agnouerint Angliae Regem pro superiore Domino Regni Scotiae . eique homagium praestiterint. Quod si verum sit celsi recti mantibus ut iam dixi Scotis, qui verὸ asserunt illud ho-magium, quod Fea 't: e vocant, pro quibusdam duntaxat lcrris δc regionibus in scptcntrionali parte Angliae a Scotorum Regibus ollin possessis, exhibitum suisse,

Scotiam dominio Atiliae subie-am esse Angli affirmat.

59쪽

Norisumbria scilicet, Cummerlandia,Huntingtonia, & alijs regni Angliae prouinciis limitibus Regni Scotiae proximis,quae iam sub Scotorum ditione esse desie runt necesse omnino est ex iure communi Anglorum regnum Scottae infra dominium Angliae censendum&reputandum elle. Etsi autem iam inde a multis annis nullus Rex Scottae seruitium illud Angliae Regibusi pristiterit, non est tamen cosequens ex Anglorum iure, ideo Regnum Scottae tum cum pr fata Domina Maria Scottae Regina nata estet, qui fuit annus regni Henrici Octaui tricesimus quartus, extra dominium Regum Angliae suisse, nullamque illis obedientiam debuisse: sic enim Anglorum leges apertὸ dicunt,si tenens debitum seruitium pristare Domino recuset, non ideo tamen dominium suum amittere eum,qui Dominus est, sed landos nihilominus sub potestate eius & dominio siue signoria, ut vulgo aiunt, permanere. Sed obijciet sorte aliquis per hanc eandem ratio

nem, Galliam quoque dici regno Angliae subditam

quandoquide ante annos cetum & paulo amplius diadema Galliae iure penes Angliae Reges suerit, quorum adhuc ius θ: titulus inconcusse tipua Anglos manet. Ad quod responderi potest inter titulum utriusquel regni, Galliae scilicet, & Scotiae, quem sibi vendicant Reges Angliae, latissimum discrimen esse. Quamuis enim regnum Galliae iure tenuisse &possedisse Angliae

Reges fateamur, tandiu tamen dum aliorum occupa-l tione adicti Regni possessione Angli excludutur,illuc horum dominio subesse nullo modo assirmari potest: a ser

60쪽

prcsertim si hoc consideremus, quemadmodum ex eo tepore occupati illius Imperij, Galliae populus a subiectione & obedientia Anglorum Regum prorsus desecerit , seseque totum occupantibus Gallis dederit atque submiserit. At de regno Scotorum longe secus cst. Non enim in eo consistit titulus seu ius, quod in regnum Scottae sibi Angliae Reges arrogat,ut illud possi deant,sed ut pro eodem regno ipsis homagiti seu debiti seruiiij significatio exhibeatur. Quod etsi Scottae Reges Angloru Regibus pret stare iam inde a multo tempore intermiserint,non ideo tamen eosde Scottae Reges recte & iure usurpatores iniustosiae possessores dixeris. Atque ita optime lector,videre est iudicio omnium cum aequitate &absque ullo animi affectu sentientium, ex Anglorum quidem iure & testimonijs, Scottae regnum insta dominium Angliae homagio praestando obnoxium, &olim suisse & adhuc etiam esse. Vnde salsa de nulla prorsus apparet ex eodem Anglorum iure prima illa seu antecedens propositio. Ex quo tamen non insertur,Galliae quoque regnum similiter dici poC se Angliae dominio esse obnoxium,propter eam quam supra posui, claram &manifestam discrepantiam.

Sed sit ita ut quidam aduersarij volunt. Quid enim si hoc & Reginae Scottae & eius subditis, & aduersarijs quoque assentiremur quod etiam Scoti aperte profitentur, suoque sibi iure ut dixi, vendicant Scotiam

sub dominio Angliae non contineri 3 certe consequentiam nihilominus nullo modo posse consistere ape tisiimum est, idque tribus maxime ex causis, Prima

Caula . cur titulus regni illa imagin tia Maxima

SEARCH

MENU NAVIGATION