Victoris Trincauellii Veneti ... De vena in pleuritide, caeterisque internorum inflammationibus secanda rudimentum nuper à proprio authore diligentissimè castigatum, & in lucem editum

발행: 1563년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

DE VENAE SECTIONE.mus,quo vela toto, Vel ab alia quadam parte propulsa fertur in locum morbidum s alter, quo pars illa in quam desertur,randem aggravata,& irritata, multitudine, vel mala qualitate materiae illius.nititur illam repellere ad partes alias,vel victoas,vel remotas, & si potest omnino repellere,ipsa libera evadit. si autem omnino non potest,inde fit,ut dolor pertingat partes etiam eas,in quas dirigitur propulsus sanguis,ut iugulum, vel brachium, cum inflammatio insedit superiori thoracis parti . illa uero,vel praecordia,cu inseriori: Sr,ut diximus, primus

motus indicat esse reuellendum, secundus peream par-rem,inquam vergit,euacuandum. cum ergo descedit dolor, purgamus medicamentis, & materia mouetur non

eo motu quo seratur in locum inflamationis ; quia. cum motum illum respicimus,non per eam partem, inquam propensus sanguis est, purgamus, imo per contrariam: sed eo motu,quo defluxam materiam membrum repellit qua m si posset omnino repellere, liberum euaderet,& ideo adiuuandus est is motus,& per eum Iocum deducendus sanguis est,in quem sponte propensus est i facillime enim eo modo ducetur. Quare concludendo dici mus, si cum descendit dolor, purgamus ea . quae purganda sunt antee figantur. tunc enim renititur vis excreto-

ria. quae si non possit omnino repellere deinde incipit coquere, S: parar ut facilius postea expulsioni obediant, di tunc incipit morbi augmentum quantum spectat ad concoctionem materiar,& lepus id est,in quo dixit Gal.

non esse mouendos succos,sed coquendos,dum vero repelle e nititur,nihil prohibet,quin moueamus secta vena,vcl purganti pharmaco, nec tamen limites principii

excedimus,nisi cum natura non mouet amplius, sed coctioni dat operam,&eo tempore nihil mouendum est.

secundia etiam argumentum,quo probat illud esse dogma H ppocraticum, ut statim a principio, quavis corpus . fuerit

82쪽

suerit plenum,st vena in eodem latere secanda quia calidis sementis non conserentibus venam secari preteipit, quae non conserunt, propterea quia corpus plenum est,& materia defluit,& hoc idem paulopost confirmat exaphor. 3 r. lib. 7. non erit valde solutu difficile. Quia nemo est adeo demens, ut credat Hippocr. consuluisse, ut cum ea fuerit corporis plenitudo,quae se statim a principio euidentibus signis Medico cognoscendam efferat,calidis fomentis tentemus,an possit dolor solui qui nouerit optime ea non posse non nocere. Et non solu Hipp. sed eti*m Galequi. x . lib. ad Glauc.praedicauerit inimicissimum esse reumaticis tumoribus locum fouere calidis medicamentis,utputa aqua calida,vel oleo,vel similibus,quod repetit. lib. artis medicinalis, & i3.methodi medendi. mare si non alio, saltem hoc argumento persuaderi debuissent hi,ne ita male sentirent de Hipp. qui a principio inflammationis voluerit: cum corpus plenum fuerit, esse utendum fomentis calidis, quae locum non habent,nisi cum nullus timor est,ne aliunde materia trahatur. Dicimus ergo,21 facta phlegmone,& materia defluxa,si praeterea aliqua adsit corporis plenitudo, ea

tamen leuis,& exigua est. neque. n. multa potest esse,cusgnis euidentibus ante usum calidorum fomentoru non comprehendatur a Medico: sed talitu experimento sumpto a laedentibus,S iuuantibus cognoscitur, atq; etiam

illius indicatio,& si aliquam vim habeat,eam tamen leuem,& imbecillam habet. Indicatio vero eo tempore defluxae materiae valida est, & sortis, R ideo vena, quaeia cubito est ex eodem latere, maxime quidem, & primum satisfacit materis defluxae,& laboranti particulae,

postea vero ea ratione,qua undecunq; mittatur sanguis, ea tandem euacuatio totum pertingit,satisfacit etiam leui illi totius plenitudini,quae cum leuis sit,non est timor, ne materia ad locum phlegmones trabatur, sicut quando

83쪽

VICT. TRINCA UEL L. do plenitudo maior est,& ea de causa non est etia opus

tanta aversione. Si vero seca nda esset vena ante defluxam materiam,potius in opposto latere,st in eodem esse set secanda, quia reuulsio magis esset necessaria, & sortior etiam esset indicatio ab impellente particula emanans & a totius plenitudine quam a recipiete, & inflammata. Quod potest etiam Galen. verbis ostendi,qui ob hanc praerogatiuam laudat secari venam quae sit in cubito eiusdem lateris,quia celerrime,& maxime,a loco aD secto euacuat,atque hoc ipsum maxime in morbis acutis quaerimus. si ergo hoc quaerimus praecipue in acutis morbis, maxime eo tempore quirimus,cum res illε maxime vigent,a quibus indicationes exoriuntur,quae eu cuationem loci affecti exposci: maxime vero exposcut, cum maxime repletus est,& maxime repletus est, cum defluxit materia t. ergo locus venae in cubito ab eode I rere secandae maxime est,quadomateria defluxa est,sed

a principioHum defluere incipit quaerendum potius est, ut fluxui. & causis defluxus obsistamus,ut saepius dictu

est. Unde ratio, quae huic fundamento haeret, quia.s primum remedium ab Hippocra.iniunctum,est fomentum, quo non conserente, statim venam secandam ex eodem

latere praecipit 't voluerit Hippoc. 9, primo vena secan da illa sit quς est in eodem latere,facile poterit in suum authorem retorqueri. Noluit Hippo. sicut nec Medicus aliquis qui sapialidum defluit materia nunquam fomenta calida administrari ut ostendimus,si liquido costet ad esse corporis plenitudinem conspicua.ergo docet in praesenti curare pleuritim in corpore,i quo nihil indicet corporis manifesta plenitudo,& fluxus euidens: ubi no modo concedimus non esse incipiendum post fomenta a vena in opposito latere,sed saepe praetermittendam etiam illam,quae ex eodem latere fiat: nam quandoque potestiolis fomentis locus exinaniri,si materia multa non sit: quandoq;

84쪽

quandoque,ut doc iit A lexander Trallianus,cucurbitulis loco affixis. Et Galen.quoque cum Hippoc. 3. libro commentariorum in sextum Epidemiorum,voluit nonnunquam in pleuritide nullum esse mittendum sua quia nem,quo etiam loco narrat historiam cuiusdam, qui, cudubio procul pleuriticus esset,illi nec venam incisit, nec alioquin sanguine misit,sed aliis remediis pleuriticis peculiaribus usius ad sanitatem perduxit. Quamobrem, cum alia sit curandi ratio, ubi corpus plenum sit, & defluat materia alia cum nulla alia viget indicatio, quam ea quae,tum ab affectu,tum a loco affecto prodit,non erant illis ex hoc loco petendae authorit tes, ut reiici tur sectio venae in opposto Iatere,ubi eas solum indicationes persequitur,quae a pleuritide,ut pleuritis est,ortu habent,sed aliunde. Nec vim etiam maiorem habet id, quod ex sexto aphorismorum libro,aphorismo. 2 δ . productum est: neq; enim de ratione curandi doloris dorsi agit,nisi per eas indicationes,quae ab ipso affectu, & loco etiam dolente depromendae sunt. Vnde non perre- uulsionem,quae in contrarium,quam feratur causa doloris,retrahit,sive modo auctiatur contrarietas ratione mo, tus seu ratione membri in quod mouetur, imo per eam. mei partem,in quam vergit,& a natura propellitur, Vacuat,ut diximus. Vnde nos etiam dicimus, in pleuritide; quando nulla aliunde exurgit indicatio praeter quam a loco dolente,& ab eo,qui illi condolet,put/ ἰateris,&brachii,cum dolor alcendit,es . statim pungendam V nam in eode latere,qua citissime,& facillime potest, &locus dolens,atque etiam condolens euacuari. Verum. cum lata est corporis repletio,vi timeatur,ne succi plus decurrat ad affectum locu,quam ab eo secta vena laboranti parci proxima detrahatur,non illa secanda est, sed alia in locis contrariis,& remotioribus. Sed,& quod postremo adductu est,aut nullius est,aut minimi cuiusdam

F momenti.

85쪽

momenti. Non enim phlebotomia modo in eodem Ia- tere, quae statim inmetis succedit iuxta praeceptum Ilip pocratis, post aliquot dies nonnunquam differenda est, Vtputa,dum corpus conspicue plenum est, & viget fu-xio, sed ipsum etiam fomentum interdum,quousque totum inaniatur, & fluxus intercipiatur; quo tempore evacuationi reuulsoriae imprimis insistedum qua simul corpus inaniatur, & fluxus intercipiatur. Quod si dixeris fluxus puerum illum oculis laborantem, cuius meminit Galen. in lib.de mittendi sanguinis methodo, plurimis diebus insestauit,facile est respondere; id enim euenit, quia Medici priores nullum adhibebant studium ut d fluentes succos refrenarent . quod si statim inter initia huic rei studuissent breui fuisset interceptus,sicuti breui, & facillime a Galeno effectum est. Unde hoc idem

argumentum probaret fomenta,donec accessiones tertianis similes conspiciuntur, non esse administrada, cum accessiones fiat ex nouo materiae defluxu: defluente vero materia fomenta suspecta sint, imo conferre non possint. Hippoc. tamen initium curae esse voluit a fomentis. Locus etiam quem ex Hippoc. citat. 6. Epidemior. - sexta sectione tantum abest ut putem illis fauere,ut potius aduersari videatur, si tamen quicquam habet, quod huic negotio attineat. Haec diximus, quia, si verba ita

simpliciter audiantur,ut leguntur, nihilq; prqterea subintelligatur, nihil in eis inuenias, quod vel pro hac, vel pro illa parte quippiam faciat. Ait enim Hipp. Premedia dolorum sunt,proximi ventris purgatio, ventris san guinis incisio; hoc est venae sectio,vstio, sectio, & reli-.qua; ubi nisi aliquid subaudias,nihil ex hoc loco reportabis, nisi quod secare venam saepe remedium affert doloribus . Quae vero,& quomodo,& quando secanda st, ne meminit quidem. Noui quid responsuri sint illi, qui, Curtio sunt addicti. illud idem esse subaudiedum in ve

86쪽

. t nae sectione, quod in purgatione expressum est: proxi- mum enim ventrem purgare dicit Hippoc .ita etiam audias proximum ventrem sanguinis hoc est proxima v nam secare. Esto,ne nimis etquo videamur esse proter-ui hoc illis condonemus, intellexisse Hipp. proximam

venam: sed eos deinde rogatos velim, ne tantum corticem Verborum intueantur, verum ad medullam etiam

sensus penetrent. Nos itaque sigillatim omnia perpendamus, & primum, quando purgare Vetrem proximum expediat, non discedentes tamen a Galen. vestigiis et nam, & si eius commentatio mutila sit ea parte, non desunt tamen quaedam, quae possint nobis aliquid luminis afferre ad huius loci. intelligentiam. Ait enim, dum particularibus exemplis id, quod in uniuersum docet Hippoc. explicat. Si succi mordaces in intestinis contineantur,ea, quae detergant primum iniicimus, puta, a- quam mulsam,& succum ptisanae, quae ubi excreta fue Vrint, ea administramus, quae leniant morsus: & quibusdam interpositis,addit,st, si illi in superiori ventre fuerint,maxime vero circa os ipsius, ad vomitum prouocabimus. haec Galen. sed videamus quid Palladius in commentatione loci eiusdem proferat: nos autem graeca iusius verba afferemus. in Latinis tame comentariis quantulibet barbaris, quae sub nomine Ioannis Alexandrini edita sunt,ea fusius,&dearticulatius explicantur . qua re Vtraq; nos ascribemus. Itaq; Palladius Grice sic ait.

87쪽

ρο ρυχας υμ μ υκτηρων, Θουροι ια A, δια , hoc est igitur si dolorem volueris curar memineris re- ,, gulae Hippocratis: φ inquam ratio in primis habenda sit ,, totius corporis,quia si illi sit qualitas molesta purgabi-

,, mus. si Vero quantitas, secabimus venam. Sed & locum tibi monstrat, per quem expediat purgationem moliri . ,, inquit enim per proximum ventrem. & ventrem, om- ,, nem appellat concauitatem,atque iubet quam proximueuacuare . quemadmodum in lib.de victu acutorum mor' borum,pleuritico venam secturus, eam quae per ascetasis transit ob ipsius particulae communionem secat. tibi ve- ,, ro licet eam rationem uniuersalem accipere: nam cere,, brum euacuato per palatum naresque, pectus autem per tuaim. Ea vero latina commentaria, quae sub Alexan-' drini nomine circunferuntur,ut diximus,haec eadem co' piosius,&si barbare admodum,explicant in hunc mo-' dum. Si corpus patiens est,aut a qualitate materiae pa-'' titur,aut a quantitate,aut ab utroque, & si quide a quan-' tit te,debemus phlebotomare 3 si vero a qualitate, pu '' gares si ab utroq; , phlebotomare, & purgare. . Sed in-' uestigemus modum phlebotomiae: squidem enim su-' peruenit dolor capitis propter multitudinem sanguinis, ' tunc oportet scindere venam,quae venit a musculis sca-

88쪽

DE VENAE SECTIONE. 43

pularitim: s vero pleuritica fuerit dispositio a multitudine languinis,luc illam,quae est in astellis sicut dictum est in regimine acutorum: si vero nephretica dispositio sit, tunc incide venam,quae est in tibia: in mulieribus vero si retentio menstruorum sit, tunc incide venam, quae est in nodo & uniuersaliter semper venas adiacetes incide Sr hoc quidem,s quantitas fuerit superabundans. Si vero qualitas tunc purga, sed tunc per conuenientia membra. verbi gratia, si est qualitas in intestinis, tunc per inferiora efficies purgationem; si vero in pectore, per tussim, & sputum ; si in ore stomachi, per vomitus; si in renibus, per diuretica: & uniuersaliter quae dicta sunt in aphorismis, quo utique repit, per conuenientia Ioca fieri euacuationes, & reliqua. Haec si in cute tam tummodo prospicias,iudicabis statim istorum dogmati fauere plurimum; si vero intus,necesse est fatearis, aut esse falsissima, aut illis plurimum aduersari, nec alium in hac re testem praeter Gale. citabimus .audi ergo quid ipse. r 3. lib. methodi medendi stripserit. Nec satis est hoc solum inuenisse,quod euacuandum sit, ut profitentur,qui sectam eam cuiuslibet methodi expertem sequuntur, negligentes differentias affectarum particularum enam non modo ratio, Verum & experimentum monstrat, alteram alteri parti competere euacuationem:vn

de & quosda vidisti, qui dum inciperent octiloru phleg

mone teneri,sola purgatione per aluum inferiorem ipsa eadem die curati s unt,quod si quis tentare ausus fuerit inter initia phlegmones iocinoris, maximam excitabit phlegmonem: N: pari etiam passu si quis,dum renes,aut vesica inflammari coeperint,ea propinauerit, quae cient lotium, aut muliebres messes excitauerit in uteri inflammatione. & paulo post; Et eadem deinde ratione neq; cum aut ventriculus, aut intestina phlegmone laborant, uti his,quae aluum deiiciant expedit . eandem cum his

89쪽

indicationem habet uterus, sicut pudenda cum lotii in- strumentis. Et alia praeterea multa in hanc sententiam . ibi scribit Galen. quae toto,ut aiunt coelo cum superioribus pugnare videntura nec ea unquam conciliabis nisi ab eodem Gal. occasionem ibidem acceperis,& dixeris Hippocra. 6.Epidem. morbum respicit,cum nulla aliunde indicatio urget praeter eam,quae est a laborante particula, & a succis in ea contentis. GaI.Vero .r3.metho. medendi de morbis,& inflammationibus sermonem habet inter initia dum fiunt,quo tempore non est per ventrem proximum euacuanaum, sed remotum,& contra- rium. Quia teste ipsemet Gale .eodem loco, oportet elongissime a part cui fluxio molesta esse coepit exuperantes succos reuellere,non autem ad ipsam attrahere. Quod si res ista hoc se habeat modo, nobiscum consentiunt Gal. & Hippoc.non autem cum illis. De his tamen posterius etiam aliquem sermonem sumus habituri : nunc enim ad alia properamus.λVolumus enim di- scutere verum ne sit id,quod tanquam corrotarium deri: Mat. Hippoc. praeferre derivationem per venam sectam reuulsioni. In hoc enim ambiguitas est non exigua, cum duplex possit esse huiusce pronunciati sensus: quandoquidem potest intelligi,s nonnunquam Hippoc. neglecta,& dimissa revulsione,quae remotiores terminos mo i tus respicit sola sit contentus derivatione. Quiquidem sensus profecto verus est, imo,ut superius etiam testati sumus,quandoque nec derivatione etiam opus est, sicut 1 I pleuritis leuis sit,quae nulla egeat sanguinis missione, ut ostendimus paulo superius ex Gale. sententia in fine. .libri commentariorum. in.6. Epidcm. Sed hoc etiam Hippoc. consenu. a.de victu acuto. Neque enim vena ct pleuricis secat, nisi cum fomenta non iuuant, ' si iuue rint,illis contentus est. I s autem sensus congruere inse; nime videtur eis, quae ipse profert ad corroborationem huiu-

90쪽

huiuste corrotarii,tum ex Hippoc.& Gale. tum ex Aui- is cenna; ut ex simplici eorum lectione unusquisque com- is prehendere poterit. Unde secundus sensus est, consueuis. Hippoc. quando utraque expedire iudicat reuulsonem scilicet, derivationem, reuulsoni derivatione praemittere. Nos vero hoc esse falsissimum, facillime possumus ostendere testimoniis Hippo. & Gale. possemus etiam Avicennae, sed illos volumus nobia esse satis. Primum itaque locum ex Hippoc.& Gal. 6. Epidem. &commentariorum in eundem. a. citabimus 3 & est locus iuperius a nobis iterum citatus, ubi ait Hipp. Qitae dissimilia sunt, si sursum delata repant, deorsum soluere,&contraria etiam haec. quem Gale. exponens, ita inquit, disiimiles appellari intelligamus succos, qui locis incongrui vel inepti sunt, ut illi sermo hac parte sit,de prima affectus generatione,qui iubeat statim ad contraria re uellere. Ecce ergo reuulsio remedium est,quod statim a prima morbi generatione administrandum est. sed longe etiam apertius Gale. hoc idem indicat. . lib. de medendi metho. ubi de reumatico ulcere ages,citato prius Hippoc. in lib. de succis,sic ait. Quare nunc etiam si fluxio vehementer adhuc feratur,per cotraria reuellemus: cum vero deserit iam, atque in ipsa particula steterit, praestabit derivare, quid apertius λ si dixerint hoc es.se in sanis audiendum antequam male sint affecti, aut dum fluxio nondum arripuit cenam quampiam particulamJacile mendacii coarguuntur curat enim eo loco ulcus, cui fluxio iuncta, impedimento sit. Si dicant Gal. ibi de venae sectione non agere, sed de euacuation quae vi soluentium medicamentorum fit,nihil est: napaulo infra idem Gal. inquirit,nqnquid Hippoc. confise luerit etiam sanguine mittere in huiuscemodi ulceribus:&non nullis interpositis,haec tandem literis mandat.

Quod si id quidem didicimus ab eo in uniuersum, qudd ,,

SEARCH

MENU NAVIGATION