Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

agsimiliter innoxia, inculta, ac indiscreta relinquimus e legendo ea delectamur: expellendo dissolvimur. Numquid nos salvabit ea audire, quae intra nos non habere comprobamur ρ Numquid si semper nobis legantur, & nunquam emendantur a nobis, crebra nos adjuvabit lectio eorum , quae tardae a nobis expelluntur Numquid solo sermone quis suam domum a quolibet squalore mundabit, aut sola loquela pulverulentos aggeres immundi ruderis submovebit' aut numquid sine sudore , vel quae ad vitam quotidianam pertinent, quis efficere potest Patientia ergo, di diligentia, Se labor, ac studium infaticabile interioris hominis nobis domum mundantibus ne cessaria sunt, ut in injuriis patientiam, in religione diligentiam, in operibus laborem, in prinfectibus studium demonstremus. Crebro nobis praedicantibus tarde emendamur ἰ crebro o sensi , raro patientes; crebro victi , raro victores ἰ crebro seducti , raro intelligentes sumus. Quid ergo nobis quasi infirmis ac indoctis pugnatoribus , quibus arma vertuntur in vulnera , subveniet, dum nec audire laus est, sed complere i Non enim auditu lex sanctificat, sed facto procul dubio. Unusquisque non verbis tantum , re corporali labore , sed morum maturitate, & eordis puritate Dominum honoret; nec dicatur de nobis: hic populus labiis me honorat, Cor autem eorum . longe est a me : di quando audis pugnam , crede vulnera, εc fugas interesse ἔ α dum unusquisque pacem possidere a septem gentibus hostilibus se impugnantibus non

32쪽

29potest, tamdiu accinius dimicare non cessat, donec septem gentium rex, dc rector, Dei dono viriliter dimicando, existat. Nullus enim coronatur , nisi qui legitime certaverit; nemo legitime in primo certamine certat. Primum itaque certandum est, dein standum est, re in bello studendum est, ut postea legitime certa dum sit. Utinam re nos legitime certaremus, ut N. coronari mereremur, dc sicut in eodem apparatu, & sub iisdem armis sumus, ita cum hostibus nostris quotidie dimicaremus, ut non in nosmetipsos , sed in adversarios nostros telato ueremus. Hoc longus bellandi usus cum Diagratia praestabit per Dominum Nostrum Iesum Christum , cui est honor, δέ gloria, re virtus

in saecula saeculorum. Amen.

Item LII. De dilectione qua Deum prosequi debemω.

uid in mundo optimum est ρ Auctori ejus placere : quid est ejus voluntas i complacere quod jussit. Hoc est recte vivere, dc pie aeternum quaerere. Pietas enim , dc aequitas , pii, dc recti voluntas est; ad id quomodo pervenitur studio studendum est: ergo in pietate, re aequitate ad hoc conservandum. Quid juvat intellectus, qui caetera alia eventilans, nihil cui inhaereat firmum inveniens de his, quae mundus habet, ad unum

quod aeternum est. ratione convertitur. Mundus

enim transibit , di quotidie. transit, eirotatur ad finem. Quid enim habet quod fiat non adsignesi

33쪽

3 Et quodammodo vanitatis columnis fulcitur. Quam

do autem vanitatis finis adfuerit, tunc ille cade re non subsistet; quod autem non finitur, de mundo non dicitur. Morte ergo, dc occasu omnia transeunt, re non stant. Quid ergo sapiens diligere debet mortuam imaginem, ex parte mimiam, re ex parte sonoram, quam videt, dc non

intelligit. Si enim intelligeret, forsitan diligeret;

sed re in hoc offendit, in quo se non ostendit. Quis enim intelligit vel semetipsum, vel alterum, florem terrae, Zc terram de terra factum , qua. dignitate Dei Filium , dc caeliculam facit, terra, Ec pulvis post modicum futurus, re nisi anima

mediante numquam profuturus. Siquis hoc intelligit, cui Deus donavit, qua usta vivere OPODret , ut aeternus sit de mortali, sapiens de si lido, coelestis de terrenol primum sensum habeat Purum , quo utatur ad bene vivendum , & non quod est , sed quod erit , videat; id enim erit, quod non est, re per ea , quae videt, ea, quae non videt, cogitet, re nitatur esse , quod creatus est, dc Dei gratiam suo advocet conamini r impossibile est enim solum per se unum quem

que adipisci quod perdidit in Adam. Quid autem prodest sensum accipere, Zc non eo bene uti I Bene utimi ille, qui sic vidit, ut numquam aut poeniteat aut non poenituerit. Poenitentia enim sera male usum arguit, Be bona conseientia vitam laudat. Quid ergo sensus purus

diligete sapit ρ Illud eerte quod diligere, & caetera omnis fecit; semperque manet, Ac numquam

senescit. Nihil aliud intrinsecus diligendum est secundum veri rationem, nisi aeternum, N aeterna

34쪽

uoluntas, quae ab aeterno mirabili, inessiabili, imvisibili , incomprehensibili omnia implente , re

omnia excedente, praesente, & fugiente inspiratur , N animatur. Nihil hic sapiens diligere debet, quod nihil durat: aeterna enim illuc cum aeterno, re caduca hic cum mortali sunt. Periculosum est ergo habitare inter fallentia, re falsa , re non vera videre, quae debes 'amare, di videre insuper quae fugiendo provocant, Ecquasi in somnio te cum eis peccare Persuadensire re odiosa tibi blanditiis rident, re juru diligenda , ae si non essent, sed subducunt. Constat ergo sollicitum esse debere euin, qui inter fallentes habitat velut qui non evadet, si non eos fugerit, cauteque se bene egerit. Nos quomodo . fugiemus mundum, quem diligere non debemus, qui in mundo sumus, quique ei mori

docemur, e contrario eum intra nos quadam

livida cupidine cludimus, quem sub pedibus quasi

nostris conculcare debuimus. Conculcat mundum, qui se ipsum vincit, qui vitiis, antequam natura, mente, quam corpore, moritur. Nemo enim se metipsi parcens mundum odire poteste in se enim solo mundum aut diligit, aut odit, nihil habet, quod amet de mundo, qui corporis voluptatibus mortuus est. Tali morte moriamur , quia mors illa temporalis cunctos, ista Paucos tenet; paucorum enim sic vivere quasi mortui quotidie, dc dum non semper fuit, nec semper

esse potest in mundo, sed in quadam brevi medietate deget, unusquisquo sic vivere debet quasi quotidie moriretur, ut aeterna tantum, recoelestia, in quibus, si meruerit, aeternus &

35쪽

ecelestu futurus sit, hujus mortis duobus eo-gitet. Quae enim ante mundum fuerant, ipsa erunt, Ec post mundum , di in perpetuum, di adhuc sunt, sed non apparent, re in tantum Celata sunt, ut non liceat ea loqui hominibus;

in cor enim, aut in aures hominis non asce dunt , neque intrant, neque humano visu per

spici queunt. o quam dolenda conditioi Quae

amare debuimus sic a nobis sequestrata, & im comperta, M ignota sunt, ut quamdiu homines sumus, Ec in hoc Corporis ergastulo constituti, omnino nobis impossibilia sunt videri , audiri, cogitari ea, quae vere bona sum, re aeterna. Quid ergo faciemus t vel ignota amemus, quaeramus, ne serte in perpetuum ea ignoremus , re perdamus. Sine causa enim natus est,

qui illa perpetua in perpetuum ignorabit, Ec illa

aeterna in aeternum nesciet. Oh te miserum hominem l Quod vides, debes odire, re quod

amare te convenit, ignoras, laqueus tibi tua vita , in retiris velis nolis, in te habes quo compediris , in te non habes quo solveris. Cavebisne te miser in teque ne confides , quia te laquearis , nec a te solveris, eculos habens ece-cus, ligaris libensque morti duceris. O intolera-hilis caecitast o dolor incomparabilis lGO infelicissima miseria i Qui faves adversariix, qui liabenter se tradit persecutoribus sibi numquam parcentibus, qui se alligantibus, morti tradentibus, gaudens consentit. Quis umquam laetus ad mortem pergit,.quis ad jugulandum, vel ad decollandum libens ducituri Vae tibi humana.

36쪽

miseria i Utinam tantum iugulareris, vel .deco

Iareris, ut nod in aeternum cruciareris. Quid te caeciun α 'misera humanitas, ' quae sic erras videos licet l, vides .usque ad coelum non ultra ; citra coelum sapis, ultra caelum non sapis: dura incompungibilisque ignorantia, quis tibi narrabit innarrabilia Infelix humanitas quid tibi subveniet ρ Audi quid sapiens; dixit: cui pauca non sussiciunti, i plura non proderunt. Audisti, credo, Dominum in Evangelio dicentem ite maledicti in ignem aeternum , re propter quid scis itur in

ignem miser homo esto misericors , forte a filio perditionis to sic abstrahere poteris. Ne parcas cibo, ne fragili parcas vestimento, ne tibi tua praeferas plus te ames, quam tus, Plus animam quam res tuas, tumet enim tantum es miser, re notes tuae res, plus temet amare debeφ, quam aliena. Quid enim tuum est praeter animam' Noli ogo unicam tuam perdere pro nihilo ἰ ne parcas caducis ne aeterna perdas. Alienus tibi totus mundus est, qui nudus natus, nudus sepeliris.. O inremediabilis dementia ' Quid alienum ca durum tanto amore diligis, ut aeternum proprium in aeternum' perdas Cogita itaque mortem, quae finem dat mundi voluntatibus, & vide quo amae- λna divitum abiit laetitia, luxus, jocus, , si hi do, luxuria , conticuerunt, re cadaver nudum verismibus, Ac putredine dissolvendum limus suscipit , miserrima anima poenis aeternis reddita. Quid , hac tonditione' lacrimabilius, quid hac miseria infeliciux, qni usque ad corruptionem, & interitum perpetuum,hujus vitae humana sectaturi Vere melior fuit unius horae patientia, quam Vol. II. C

37쪽

aeterni temporis sera paenitentia. Time ergo citra coelum mortem , ultra caelum ignem aeternum ;hoc quod vides, illud quod non vides , sed tamen credis ei, qui vidit ἰ verax enim est Dominus Noster Iesus Christus, cui honor 8c gloria in saecula Saeculorum. Amen.

Item IV. De praemio reterno pro Christo patientιbus, O moerentibus in hac vita parato.

Omnis disciplina juxta Apostolum in praesenti

videtur non esse gaudii, sed maeroris; postea vero

jucundum fructum placitumque mercedis foenus his, qui per eam exercitati sunt, reddit. Quid enim revera hic sine moerore vel labore discitur in tempore, vel maximae stoliditatis, Zc fragilitatis nostrae ' Si vero temporalia disciplinarum genera praesentis gaudii suavitatem adimunt, qui de hac nostrae scholae disciplina sperandum est, quae etiam disciplina disciplinarum est, quaeque aeterni temporis jucunditatem, dc aeterni gaudii amoenitatem praesenti moerore comparat i Quod enim est disciplinae genus 3 quod castigationis moerore careati Quantum tristitiae vel maeroris in artificiis fabrilibus' inest ,' quantum Iaboris, quantum industriae fabricantibus, vel etiam aedificantibus imminet i Quantis verberibus , quibus doloribus musicarum discentes imbuuntur i Quantisve fatigationibus , vel quantis moeroribus medicorum discipuli vexantur ' Qualibus vero,inquietudinibus sapientiae amatores, vel quantis paupertatis

38쪽

angustiis philosophi coarctantur, postremo quantis periculis gubernacula adpetuntur, in quibus omnibus post licet innumerabilium miseriarum

Iabores pacatissimus finis patienter expectatur, cujus eonsideratione supra dictae calamitates licet non sine maerore, licet cum multa amaritudine tolerantur. Etenim si eum moerore disciplis a comitatun, finis tamen ejus in laetitia agit, Ec labor

in securitate versatur, re mirum in modum pro Letitia tristitia, pro suavitate amaritudo, pro securitate labor, pro quiete inquietudo patientissime toleratur. Licet enim ignorant si ad cujusque disciplinae finem perveniant, tamen Vel pro incerta spe futuri gaudii praesentem maercrem sustinent , non aspernantur, dc durum laborem

non segniter adsequuntur. Quis enim eorum certus est, si vel magister illius unquam disciplinae, cujus laborem sustinet, futurus sit; vel si hujus gaudii, pro quo maerorem tolerat, Particeps existat φ Quod si itaque pro temporalibus, Ecincertis' tanta , dc talia infatigabiliter tolerantur, quid nos pro aeternis, re veris, certisque sustinere debemus, quorum finis aeternus est i Etenim si incertum est apud temporalium:di ciplinarum adpetitores quanto tempora adepta disci.

pliua frui eis licebit, nulla tamen segnitia eam sequendi dissolvuntur, Zc sic dupliciter dubii nobis pertinaciores sunt, quasi ad disciplinae finem perveniant, ut dixi, incerti pro vitae scilicet incerto , dc sensus stoliditate , nihilominus adepta disciplina denuo dubitant, quam longe eadem utamur. Quanto enim incerti de perfuncta , tanto certi de amittenda in brevi disciplina

39쪽

sunt. Temporalia ergo , ut diximus, stu8ia , redefectiva ingenia, maerores, ac tristitias, angustias , ac labores , pericula ac peregrinationes , injurias ac fatigationes, cum quidem apud illos constat incerta esse, & fragilia haec, pro quibus

tantae calamitates sustentantur, tolerant: Nostrae

scholae disciplina si tribulationes habeat, si minlestias , si maerores, si amaritudines habeat, mirabitur, fugienda putabitur ρ Noane sine disciplina aliqua perfecia magistratio, aut aliqua malitia adquiri impossibile est, aut disciplina sine amaritudine adipisci queati Cum haec ergo

ita se habeant, Praeparemus animum non ad Iaetitiam, non ad securitatem, ut sapiens ait, sed ad tentationes, & tribulationes, ac tristitias, atque labores. Christus tribulatus est , injuriatus, contumeliatus, paSsus est, & tu in terra securitatem putas i Vide , & intellige , quam dissicile

est vinci saeculum , dum non aliter nisi Christi morte sanctus de eo liberatur. Si vix justus sic salvatur, peccator, re impius ubi parebiti Audi Dominum dicentem discipulis: in mundo pressuram habebitis: dc iterum: vos autem flebitis,& lugebitis, mandus autem gaudebit, & vos tristes eritis. Vide moerorem disciplinae nostrae, intellige , quod non de laetitia ad laetitiam, neque

de securitate ad securitatem , sed de luctu ad laetitiam , ac de tribulatione ad securitatem tram situr. Patienter ergo tolerandus est brevis modiror, ut aeterna adquiratur laetitia ; & leve tribulationis nostrae cum alacritate sustiaendum est, ut aeternam immensae gloriae vitam adprehendamus. Si enim pro caducis rebus, haec, ut diximus,

40쪽

persaepe accidunt, & non vincunt, quid nos regnorum coelestium inegotiatores fatigabit, aut vincet ' Nullis laetis vel tristibus , blandis, vel amaris cedere debemus. Utrisque enim mundus plenus est, re utraque dux belli nostri vincit, re videamus quam periculose immundus cedit his , quibus mundus , re immaculatus non cessit cum Christo. Respuamus mundi honores, re Diaboli regna cum omni gloria eorum. Quidquid Diaboli est, dedignemur accipere, eique brevi

laetitiae regi dicamus, tua sint tecum in perditione. Tristes simus usque ad mortem cum Chri sto , ut tristitia nostra in gaudium convertatur.

Rideat mundus cum Diabolo, absit a nobis eorum laetitia, si volumus gaudere ἰ nunc ex parte gaudeamus in spe, verum gaudium pollea habituri in re. Tristes pro peccatis nostris, laeti propter spem vitae aeternae. Tristes propter Chriristi absentiam , exultantes similiter, quia legimus,nvidebimus eum , sicuti est. Licet enim praesentium miseriarum moeroribus repleamur ; lice Peccatorum nostrorum , frequentia tristificemur , victoria tamen utrorumque liberalis laetitia, &nobile gaudium est; dc licet pro tempore pere grinemur a Domino, ut pro brevis temporis

bello in aeternum coronemur, nimium itristes esse non debemus, scientes ij mox esse ad eum nos ituros, Zc cum eo semper mansuros. Ad hoc

enim. nos creaVit, ut cum eo semper regnantes,

eum in saecula saeculorum laudemus, re gratias ei Agerae perseveremus. Haec ergo scientes nullis

laboribus, nullis tribulationibus deficiamus, nullis

SEARCH

MENU NAVIGATION