장음표시 사용
51쪽
versa sortiuntur, '& boni viatores in patria requiescunt , mali vero de ea peribunt. Multi enim patriam vera in perdunt, quia plus viam diligunt. Non plus viam nos, quam parriam diligamus,
ne aeternam Patriam perdamus. Talem enim habemus patriam, quam amare debemus. Duret igitur apud nos ista definitio, ut sic vivamus in via , ut viatores, ut Peregrini; ut hospites mundi nullis haerentes cupiditatibus, nullis terrenis inhiantes desideriis, sed coelestibus, Zc spirita- Iibus formis repleamus animos nostros Virtute Opere , psallentes , quando veniam , re parebo ante faciem Dei mei l Sitivit enim anima mea ad Deum fortem vivum, Ac anima mea sicut terra sine aqua tibi: Ac cum Paulo dicentes e cupio dissolvi, & esse cum Christor sciamus nos, licet peregrinos a Domino quamdiu sumus in Corpore , praesentes tamen esse oculis Dei. Quapropter omni ignavia calcata , dc omni depciuto tepore, nitamur ei, qui ubique praesens est, Placere , ut cum bona conscientia de via hujus saeculi ad beatam patriam nostri patris aeternam aeterni transire feliciter possimus, depraesentibus ad absentia , de tristibus ad laeta , de caducis ad aeterna, de terrenis ad coelestia , de regione mortis ad regionem vivorum, ubi facie ad faciem coelestia videbimus , & regem regum recto regimine regna regentem Dominum Nostrum Iesum Christum , cui gloria in saecula
52쪽
Adhuc de fine dicamus, fratres carissimi ;finis enim viae nostrae, ut diximus, nostra patria est. Sed quia alii laic patriam possidentes illic finem viae in patria non habebunt, sed de via in viam vadunt, id est de pinua in Poenam : animo remordente mutabuntur, re requiem non habebunt. Ideo viae, idest vitae illorum finis patria non est, sed PoenB, non est requies Sed inqui tudo. Justorum autem Vitae finis est vita aeterna, requies , pax perennis, patria caelestis, aeternitas beata, laetitia infinita. Diversus itaque finis viae humanae vitae est, quia licet fragilitate, N. volubilitate lubrica , N. 4ncerta fugae ita te viae vitae humanae similis, studiis tamen ac profectibus dissimilis est, sed dissimilem vitam hic sors 'similis premit, dc incerti itineris incursus infestat. Sinai.
litor enim omnes nascuntur, Crescust, decrescunr , t Infirmantur, tribulantur, moriuntur s. sed
quando ad finem veniunt, ibi discernuntur, re lucis, similis incudi us fatigabit, dissimilis ordo segregabit. Ibi enim vera probatio, & diligens examinatio similis miseriae erit, quia omnesQuiatores viae quam mortales similiter terunt in premutitu illic enim ut Apostoluς air, uniuscujus qus opus quale sit, ignis probabit. Videte ordinum miserae humanae vitael de terra super terram , in terram a terra, in ignem de igne, ia
judicium de judicio , aut in gehennam , aut invitam. De terra enim creatus es, terram calcΘs,
in terram ibis, a terra surges, in igne proha-i Vol. II. D
53쪽
s heris, judicium expectabis aeternum aut post haec supplicium, aut regnum possidebis. Quia illic
oportet nos, ut ait Apostolus, manifestari ante tribunal Christi, ut referat Enusquisque propria corporis sui prout gessit, sive bonum, sive m3 lum, quam rem etiam Dominus in Evangelio de nunciat: filius hominis venturus est in gloria sua, Sc tunc reddet unicuique secundum opera sua: expavescite quaeso dictorum pondus, Eccum timore dc tremore suspecta semper mente
illum tremendum divini judicii adventum indesinenter cogitate ubi ante illud tribunal Christi iudicis horrificum uniuscujusque opus quale sit, ignis Probabit, dc propria uniuscujusque corporis sive bonum , sive malum quisque , ut gesSit, re feret , dc ubi filius hominis veniens unicuique
secundum opera sua reddet. Satis tremenda sententia est, fratres, quia non dixit secundum misericordiam suam , sed secundum opera sua uniis
cuique reddet. Hic enim misericors, illuc justus judex. Idcirco timendum est, tremendum nobis est multum, qui haec legimus, dc audimus , carissimi, quando Deo praedicante cognoscimus juxta opera sua unicuique reddendum esse. Quid
durius dicere Diuit, quid spei reliquit humanaepQuis enim potest per ignem justificari, Zc judicis misericordia non egere qui in corpore Peccati habitati Quis rogo humani generis carnem
gestans haec non timeat , quibus nos omnes manifestandos, re quodammodo assignandos esse ante tribunal Christi, de ibi opera nostra per ignem probanda, praedicaturi cum dolore pro, praedictis dicendum est: ut quid limus sensum
54쪽
aecipit, quare sensus factus est de pulvere φ Qui de terra creati, paullulum super eam stantes, in eandem paullo post intraturi eadem nos iterum jussu Dei reddente ac projiciente, novissime per ignem probabimur, dc corpus quasi quoddam operis nostri per ignem probabitur, ut quadam arte terram & Iutum ignis dissolvat, re si quid
auri aut argenti habuerit, aut caeterorum terrae utilium paraearaximo ta) liquefacto , demonstret. Mortuorum ergo animorum est re disperabilium ista non timere. Nam vivis vel semel haec audire cautelae sussicere debuit. Quapropter nihil utilius sciamus, quam ut omnibus diebus vitae nostrae vitam ancipitem retractantes nosmetipsos quintidie discutiamus , Ec verborum, cogitatuumque nostrorum rationem agentes, Sc humanam vitam perhorrescentes, hunc supradictum istius viae,' idest vitae nostrae, finem , cunctis spretis mundi hujus voluptatibus, sine intermissione cogitemus.
Videmus vitam, sed umbram 8c imaginem fugientem , dc Dilentem advertimus. Ne ergo nos fallax Ac seductrix, brevis 3c temporalis, caduca re fragilis, amara ac tristis vita decipiat. De vera re aeterna semper cogitemus, quae post mortem immortales justos habitura sit. Vide vicissitudinem rerum , vita ante mortem, re post mortem vita, justus pius duas possidet, & peceator impius unam infeliciter habuit, alteram
a) Forsitan a graeco verbo παρς ιρε γ' , nempe permissione solata. N
55쪽
selicem perdidit; post brevem enim vitam de morte
in mortem vadit in aeternum, de quo Dei pii honitas nos dignetur eripere per Dominum no strum Jc sum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
De tremendo Dei judicio, o de modo illud evadendi. M ultum nobis de fine, fratres carissimi,
timorem Dominus in superioribus per evangelium, Ec Paulum incussit. Quod nobis post haec tam tremenda divini canonis testimonia refugama e StyQuibus iacrimis , quantis suspiriis opus est, qua libus compunctionibus durum Sc lapideum cor conterendum est, ut iram judiciis tantam effugere possimus, quΘm' universitatis creator Deus & Dominus noster per se, . ac Apostolum , Prophetasque minatur, qui easdem minus non tacent dicendo: ecce dies Domini venit ardens ut clibanus , dc exuret eos, & erunt omnes alienigenae , dc omnes qui faciunt iniquitatem, ut stipatia , dc incendet eos dies illa , quae vcnit, dicit
Dominus omnipotens, Zc non relinquetur radix de germen: similiter Ec alius dicit Propheta: ccce venit Dominus omnipotens, dc quis sustinebit diem adventus ejus, aut quis supportabit conspectum ejus, quia ipse ingredietur, ut ignis
conflatorii ρ Sed N Isaias dicit: ecce dies Domini veniet.. insanabilis, dies irae dc furoris, dies nubis 8c nebulae ,' N paullo post: coelum enim quatietur, ec terra movebitur a fundamentis suis
56쪽
propter furorem irae Domini sabaoth in die, qua
supervenerit furor ejus: re iterum dicit: movehuntur fundamenta terrae, Perturbatione perturbabitur terra, stupore stupebit terra, inclinatione inclinabitur terra, Zc commotione commovebitur Ierra, sicut ebrius , dc crapulatus excutietur.
Asaph quoque similia loquitur dicens: manifeste venset Deus noster , dc non si lubit, ignis in cor, spectu ejus ardebit, & in circuitu i ejus tempostas valida. Et David consona huic loquitur dicens : ignis ante ipsum ardebit, dc inclammabit in circuitu inimicos ejus. Post haec, inqua ir, tam tremenda veteris Ec novi Testamenti praeconia , quibus heri δc hodie pauca commemoraVimus , qim satisfactione iram tanti judicis evadere pos Osimus', videamus. Domini Sc Salvatoris Dei nostri Jesu Christi meminisse debemus dicentis equi vult animam suam salvam facere, Perdet eam ,' nam qui perdiderit animam suam propter me inveniet illam. Perdendum ergo est libenter
quidquid diligimus praeter Christum, pro Christo.
Vita primum , qua corpus animae societate vivificatur , si ita necesse sit, pro Christo martirietantibus perdatur. Aut si . talis beatitudinis desit occasio , non id men voluntatum deerit mortificatio , ut qui vivit, non sibi vivat, sed ei, qui
pro ipso mortuus est. Vivamus etgo ei, qui cum moritur pro nobis, vita est, nosque nobis moriamur; ut Christo vivamus. Et enim vivere noa possumus , nisi nobis ante, hoc est nostris iv luntatibus, moriamur. Chriῖli simus, non nostri. Non enim sumus nostri; empti enim sumus Pre
tio m no , dc vere magno, quando Dami aus
57쪽
. S pro servo, Rex pro ministro, Deus pro homias datur. Quid debemus nos reddere ρ Si creator universitatis immerito pro nobis impiis, creatura
tamen sua, mortuus est Putas ne, non debeas mori peccato ' Certe debes. Moriamur ergo, moriamur pro Vita, quia vita moritur pro mortuis , ut cum Paulo dicere possimus e vivo ego jam non ego, vivit vero in me Christus ille, qui pro me mortuus est. Electorum enim est ista vox. Nullus autem potest sibimet mori, nisi
Christus in illo vivat. Si autem Christus in illo sit, sibimet vivere non potest. Vive in Christo, ut Christus in te. Sed quaeris quo modo sensus vivat in illo, ut te doceat tibimet mori, NChristo vivere , vel ut verius dicendum est tibi vivere. Qui enim moritur pro Christo, ipse Vi- .vit, re qui sibi vivit, moritur. Mortalis est enim si voluntatibus suis vivit juxta illud Apostoli: si ἀenim secundum carnem vixeritis, moriemini. videtis ergo carissimi, quia in alienis habitamus , dum vel vita nosrra non est nostra, & non noHbis vivere debemus; & grandis violentia eri per laborem quaerero, & per studium habere, quos natura vitiata non servaverit 3 sed tamen arbitrii electionem , amissa licet beatitudine, non amisit. Inde nunc per vim re violentiam regnum rapi mus coelorum, Ec illud quodammodo quasi inter medias hostium manus e medio amnis campo, re ceu certaminis sanguineo solo abstrahimus, dum non solum ab adversariis, sed a nobis ipsis durius impugnamur, dum unusquisque male s.
ipsum diligit, dc in eo, quo diligit seipsum, no
58쪽
eet; illa enim bene diligit, qui seipsum salubriter odit, hoc est affigit; qui Nero suis adversariis consentit, non recte se diligere dicitur. Grandis ergo miseria est, qui seipsum nocens non sentiti Cum enim ipse sibi homo contrarius est, non est omnium sic illum pacare, ut vere quis seipsum diligat. Pugnandum ergo hic est,&- certandum cum vitiis nostris , ut alibi cor nemur. Tempus enim hoc, tempus.belli est. Ideo enim nemo putet securitatem in bello, quia nullus dormit in belis, 3c nullus securus ingreditur aciem. Acies itaque nobis dirigenda est
contra omne vitiosum , voluptuosum , malebla dum. Sussicit autem pugnantibus adversarios vi cere 3 si teipsum viceris, omnium victor es, si vero tui victor proprius es tibi mortuus, Deo vivul comprobaris. Quaado autem mortuum audis qua audacia intraturus ad judicium Christi
suae causae advocatum, dc sui desiderii suggestorem, M sui contemptus ultorem l Unusquisque pro Christo martyri Zans se tum facit. Si enim vere Christi crucem assumpsisset, nihil ei horum licere animadverteret , quia de Christus in hoc exemplum dodit, ut nullus, quod suum est, quaerat dicendo: non sicut ego volo, sed sicut tu vis , dc descendi non ut faciam voluntatem meam, sed ut faciam voluntatem ejus, qui me misit. Se unusquisque consideret, ne liber Sc 'vivus in loco servi re crucifixi inveniatur, Munusquisque, in quo vocatus est, in eo permanent apud Deum; Sc siaut Apostolus dixit, sive liber, sive subjectus, sub jugo humilitatis quasi
servi in Christo sint. Contra se ergo unusquisque
59쪽
nostrum carissimi veniηt. Nam si non contra nosmetipsos , sed contra fratres vivamus, re si loquamur, ut libet, non est vera, sed falsa religio nostra. Nihil itaque liberum in servis Chri- sti esse debet, Ec nihil altum in Christi esse humilitate oportet. Non simus ergo superbi , non simus protervi, non liberi, sed simus humiles, lenes, ambiles, communes, ut rex humilis, altus tamen in nobis Christus regnet. Sed ut hanc salubrem mortem quadam spei suavitate diligamus , finem ejus audiamus. Quis enim revera felicior est illo, cujus mors, vita est, cujus vita Christus est, re Salvator merces est,' cui coelum humiliatur, paradisus patet 3 cui terra coele stis, id infernus clusus est; cui janua aperitur, re vita non finitur; cui Deus pater, dc Angelus minister ' Qui de brevi longum , de misero beatum , de caduco aeternum , de tristi laetum , de humili excelsum, de terra coelum , de mortali Deum felici commercio adquirit. Si itaque praesentia despiciamus, & sutura solummodo qua ramus , haec Omnia supra dicta in melius commutam ire. Sed si , quod absit, potiora interioribus postponamus , utraque sine dubio perdemus. Quamobrem sic cum Jesu vitam quaerBmus, ut mortificationem ejus ante in nobis habeamus, quod nobis Deus Christus praestare dignetur, qui Cum Patre semper N. Spiritu Sancto est unus Deus in saecula Saeculorum.
60쪽
.. Item M. De hominis dignitate servanda.
RIoyses in lege scripsit: fecit Deus hominem
ad imaginem dc similitudinem suam. Considerate quaeso dicti hujus dignitatem. Deus Omnipotens, invisibilis , incomprehensibilis, innarabilis , inaestimabilis de limo hominem fingens imaginis suae dignitate nobilitavit. Quid homini ad Deum, quid limoso dc spiritui l Deus enim spiritus est. Grandis dignatio quod Deus suae ariernitatis imaginem , dc morum suorum similitudinem homini donavit. Magna dignitas homini , Dei similitudo, si conservetur. Sed grandis iterum damnatio, Dei imaginis violatio; quod enim homo accipit de flatu Dei, si in contrarium depravaverit,
usum dc beneficium naturae contaminaverit, .tunc
Dei similitudinem corrumpit, δέ quantum in se est, delet. Si autem animae insitis virtutibus usus fuerit in rectum,. tuac Deo. erit imilis. Quascumque ergo Deus in nobis in ptima nostra conditione virtutes seminavit, i Psps ut reddere Ius praeceptis docuit. Hoc est primum diligere ex toto coide Dominum nostrum , quia ipse prior dilexit nos ab initio , dc antequam essemus. Dei enim dilectio, imaginis ejus renovatio. Deum autem
diligit, qui ejus mandata custodiis dixit enim:
si diligitis me, mandata mea servater hoc est
mandatum ejus dilectio invicem, juxta illud : hoc
est mandatum meum, ut diligatis invicem sicut N ego dilexi vos. Dilectio autem vera non in Verbo est tantum, sed opere dc veritate. Reddamus itaque Deo nostro, Patri nostro suam ima
