장음표시 사용
61쪽
ginem inviolatam in sanctitate, quia ille sanctus est, juxta illud: sancti estote, quia ego sanctus sum: in charitate , quia charitas est, juxta illud Ioannis: Deus charitas est: in pietate N. veritate, quia ille pius est, veran est. Ne simus alienae imaginis pictores: tyrannicae imaginis pictor est, qui ferus est, qui iracundus est, qui superbus. est. Sicut enim falsa scientia legitur, sic falsa etiam imago umbrata deprehenditur. Divisa est, enim veritas a falsitate, justitia ab iniquitate, charitas a malignitate , diligentia ab securitate, aequi-tas a pravitate, dileetio a simulatione, & utraque imagines quasdam in nobis pingunt sibi invicem contrarias. Pietas enim, Sc impietas, pax dediscordia contraria sibi sunt. Ne forte itaque nobis tyrannicas introducamus imagines, Christus in nobis pingat suam imaginem , qui pinxit dice
do : Pacem meam do vobis, pacem meam re
linquo vobis: sed quid prodest quod scimus quia pax bona est, si non bene servetur P Solet eniim optimum quodque fragilissimum fieri, dc praetiosa quaeque majori cautela, & diligentiori ci stodia indigent. Nimium enim fragile est quod levi sermone perditur, re minima fratris laesione deperit. Nullum enim tedis quando, ei adularis,3cinulli blandiris,' quando eum despicis. Dic enim fatue, & pacem ηiolasti, dc reus factus es gehennae. Cavendum est itaque dilectionem Daternam studentibus complere , dum non solum de. injuriosis, sed etiam de otiosis sermonibus rationem reddemus. QuapropIcr studendum est in multis sermonibus non immorari, sed necessaria
62쪽
quaeque proloqui. Nihil enim suavius hominibus quam aliena loqui, re aliena curare, & otiosae passim verba proferre, re de absentibus de re here ; εc ideo qui non possunt dicere, Dominis
dedit mihi linguam eruditam, uti possim sustinere eum , qui lassus est verbo, taceant, & siquid dicant,' pacificum sit. Quamvis enim sapiens minus paucis ostendit sermonibus, quam multis. Quando enim unusquisque mentitur, maledicit vdetrahit, seipsum proprio mucrone jugulat. Quid autem aliud nobis inimici optassem, nisi ut nostris armis propriis succumberemus Noli detrahere, ait scriptura, ne eradiceris. vide quid laboratur in operibus impietatis 3 habitatio re plantatio , quam rvix magnis, ac diurnis laboribus plantamus, uno detrac2ionis verbo eradicatur, re quod longo labore vix queat stabiliri, unius
sermonis impetu subruitur. Caveat ergo unusquisque ne/sua radix de terra viventium pro odii detractione eradicetur. Nullus enim unquam deri
trahit ei, quem diligit. Detractio enim odii prie mogenitus est, Ec ideo talis patris filius merito eradicandus erit. Periculosa habitatio, carissimi, in qua ista non vitantur. Si enim, ut ait Apostolus , invicem iuvidetis, re invicem mordetis, invicem detrahitis; dico videte ne ab invicem consumamini. Si enim qui non diligit in morte est, ubi erit qui detrahit' lacrymis in his opus magis quam verbis est. Quid enim diligentius, quidve abundantius lex Dei mandavit, quam disiectionem 2 Ec raro invenis quemquam sic facientem. Quid dicemus pro excusatione 2 numquid possumus dicere, laboriosum est, durum
63쪽
est 48 Non est labor dilectio, plus suave est, plus medicate est, plus salubre est cordi dilectio. Si enim vitiis languidum non fuerit cor, ipsius sanitas dilectio est, re quod Deo carum sit. Nihil autem Deo plus carum est , quam dilectio spiritualis, maxime cum suae legis, re omnium m3ndatorum suorum summa sit juxta illud Apo stoli: qui autem diligit proximum legem imple vit : qui vero legem implevit studio dilectionis habet vitam aeternam , sicut Zc Ioannos dicit: fratres scimus quoniam de morte ad vitam tran-Simus, quia diligimus fratres ς qui enim non diligit , i in morte est; si quis autem odit, homi cida est; scitis autem quia omnis homicida non habet vitam aeternam im se manentem. Aut ergo nihil agendum est, nisi dilectio, aut nihil πerandum est nisi paena. Plenitudo enim legis etia-' ritas, quam nobis ille pius abundanter inspirare dignetur Domitius noster & Salvator Iesus Chri- tus, i qui . dignatus est i dare , pacis conditor, sccharitatis Deus, cui gloriis in saecula saeculorum.
Ccmpiinctionis necessariae insinuationem superioribus sermocinationibus utcumque suggerere temptavimus, dc quasi soli loquiis proprii licet iOmnis tamen cordis ignaviam suscitare voluimus. Shd quia fidei paupertas, de carnis voluntas cum mundi cupiditatibus haec castigettionum documenta
64쪽
ε ri pido audiens contemnit, persaepe eadem iteranda sunt. Si enim fides dubia non esset, vel unum ηe supradictis divini oraculi testimoniis
abunde sussiceret. Credunt ergo Zc non credunt
qui audita negligunt; alioquin si tibi hodie, ut ait quidam, diceretur, quod judex saeculi hujus
vult te crastino Vivum exurerς, quid, rogo, tibi
sollicitudinis, quid timoris immineret, re his auditis, si esset tibi unius diei spatium liberum, quanta faceres, quomodo adclamares, re per quos discurreres, quam humiIis , dc quam lugens
re sordidus oberrares ' nonne effunderes omnem pecuniam tuam in eos , quorum intercessione evadere te posse crederes t nonne omnia bona tua faceres redemptionem animae tuae, re nihil reservares, licet Parcus, & avarus esses, sed omnia disperderes , omnia donares pro vita tua; dc si aliquis te retardare aut impedire temptave rit , nonne diceres, pereBnt omnia pro salute mea, nec quidquam remaneat; tantum ut vivam'
Hoc quare faceres' quia non dubitares quod eras juxta severissimi judicis sententiam arderes. Hicetero dubitas , quod quam cito futurum sit, ignoras. Nonne scis tamen futurum, licet negligis lExpergiscenqum ergo est, vigilandum est, orandum est juxta Salvatoris nostri Iesu Christi Dei stri praeceptum dicentis: attendite autem vintiis , ne forte graventur corda vestra crapula Nebrietate, dc curis hujus vitae, Zc superveniati in vos dies illa repentina; tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore , ut digni habeamini effugere ista omnia, quae futura
65쪽
sunt, & stare ante filium hominis. Si haee audimus di credimus, fidem nostram vigilantia n utra ostendet, ac discussis squallentibus atque torpentibus mortiferi teporis torporibus, sensus nostros Domini Salvatoris sententia vibret, ut . omnibus curis mortalibus depositis parati sempersimus, expectantes scilicet ultimi diei adventum, quo aut Poena, aut gloria nos sincipiet, ac atquetiuimorum nostrorum acies supradictus Domitii sermo , quo nos vigilantes & orantes jugiter essε docuit, ut non simus quasi e re dentes & non credentes, Ac quasi audienter Ec non audientes ,
re Dei pii Zc boni inestabilem misericordiam de Profundo eordis nostri per Iesum Christum filium
suum infatieabiliter deprecemur ; rogemus, oramus , ut ita nobis suam dilectionem inspirare dignetur, ut nos ei in aeternum conjungat, inseparabiliter conglutinet, humo elevet, caelo societ interim sensus mostros quamdiu simus in hbe'
mortis empore constituit, atque sic ejus adventum sine quaerela expectemus, quB ei, cum apparuerit , cum gaudio, Ac magna charitatis fiducia placentes Occurramus. Quam beati, quam Mices servi illi, quos cum venerit Dominus, inveniet vigilantest beata vigilia, qua ad Deum
universitatis auctorem omnia implentem, &omnia excedentem vigilaturi Utinam me quoque vilem licet, suum tamen servulum ita dignare- Iur de somno inertiae excitare , ita illo divinarcharitatis igne accendere , quo supra sidera exa desceret suae charitatis flamma, suae nimiae dila-ctionis desiderium, semperque divinus ignis intra me arderet. Utinam illud lignum haberem , quo
66쪽
illa ignis jugiter aleretur, Pasceretur, Succende retur, dc illa flamma nutriretur, quae extingui
nesciret, bc augeri non nesciret. Utinam talis essem meriti ut mea lucerna semper nocte intemplo Domini arderet, ut Omnibus domum Dei mei intrantibus lucaret. Domine da.mihi, rogo
te in nomine Iesu Christi filii tui Dei mei illam,
quae nescit cadere , charitatem , ut mea lucerna accendi sciat, extingui nesciat, mihi ardeat, aliis luceat. Tu Christe lucernas nostras ac tendere digneris dulcissime nobis Salvator noster, quo perpetue luceant in templo tuo, ac perenne lumen a te perenni lumino accipiant, ut tenebrae nostrae illumineatur, mundi autem tenebrae a nobis fugentur. Sic lumea tuum meae largiaris rogo, Iesu mi lucernae, ut illius luce illa sancta sanctorum mihi appareant, quae te aeternum Pon tificem aeternorum in antibus magni illius tui
templi illic intrantem habeant, quo te jugiter
tantummodo videam, aspiciam, desiderem , ranis tum te amans conspiciam, eSpectem, ac coram tu mea semper lucerna luceat, ardeat. Tuum sit, quaeso, te nobist Pulsantibus monstrare aman tissime Salvator, ut te intelligentes tantum te amemus λ te solum amemus, te solum desidere. mus, te solum meditemur die ac nocte, semper
te cogitemus; & intantum uobis tuum inspirare digneris amorem, quantum te amari Deum de-cut, ac diligi, ut omnia interiora nostra tua occupet dilectio , totosque nos tuus Possideat amor, totos nostros sensus tua impleat charitas, ut prae ter te aliud amare nesciamus, qui sempiternus
67쪽
es, quo tanta charitas aquis multis hujus aeris, dc huius terrae, re hujus maris extingui in nobis nequeat, juxta illud: dc aquae multae non p-runt extinguere charitatem; quod in nobis quoque compleri vel ex parte possit te donante Domino nostro Iesu Christo, cui gloria un saecula
Item XIII. , - γα vero anamae cιbo O potu. Cotidianae experientiae ratiocinatiosibus humanae vitae miseria collecta, ac divini simul territior aeulis, temerarie .licet, parvitatem ingenioli nostri in superioribus jamdiu ostendimus; & licet: forte supernua aliis videatur ista nostra loquacitas, a nobis tamen opportune nobis sermo ortus esse ducitur. Non enim tam alienam, quam pro' Priam , excitare conamur ignaviam , ac insuper quamvis minus perfectis sapientibus satisfecerit ista excogitata ex parte sapientia,'incipientibus tamen Ac nostrae mensurae tepidis necessaria, &satis apta videbitur 3 quia quod nocet abscondi ,
quod nocet sileri non expedit tegere, neque ex pedit tacere ς inde melius nobis loqui visum est, quamlibet impolite, quam silere,' etenim revera tutius de istis , quam aut de frivolis aliis , aut de otiosis sermocinari judicavimus. Itaque adhuc fratres carissimi dictis nostris aures .prAebete quasi aliquid necessariumsaudituri, Sc animi vostri sitim divini fontis undis , de quo,nunc dicere cupimus, res illate, sed nun extingultus bibito. sed non satiamini. Jam enim vocia nos ad se
68쪽
6s fons vivus sons vitae, Sc dicit, qui sitit, . veniat
ad me , re bibat. Quid . hibatis intelligito, dicat
vobis Isaias, dicat vobis fons ipse: me autem dereliquerunt fontem aquae vivae dicit Dominus. Dominus ergo ipse Deus noster Iesus Christus est fons vitae, bc ideo invitat nos ad se fontem, ut illum bibamus. Bibit eum, qui amat , bibit, qui Dei verbo satiatur; qui satis diligit, satis desiderat. Bibit qui sapientiae amore flagr3t. Avide ergo nos gentes bibamus , quod Iudae, derelique
runt. De nobis enim cum gentibus forte dictumi est: praecidir tui stupore mentis, capita poten stium movebuntur cin ea adaperientes maxillas
suas. quasi pauper laedens in . absconso ; Sc quasi det nobis quoque cum persectis quibusque, de quibus hoc. scriptum est, diceretur, ae periamus, tamquam panem illum, qui de coelo descendit, edendo, interioris hominis nostri maxillas, ut edaciter edamus , dc quodam modo Velociter , ne nos quis videat, quasi in absconsobcomedamus. Ut panem ergo edumus, ut fontem bibamus eundem Dominum nostrum Jesum Clisistum, qui seipsum nobis quasi sumendum panem dicit vivum, qui dὰt vitam huic mu odo, seque similiter fontem demonstraus ait 4 qui . siti , Meuiat Adi me, & bibat. De quo fonte, & Propheta
dicit: quoniam apud te est fons iubae. r. l iste fons mactat ,' inde enim, unde & panis descendit , quia idem est , qui panis & fons filiustinicus Deus noster Christus Dominus , quem semper esurire debemus. . Licet eum edamus
amando, devorat pus licet dehiderando, pdhuc eum quasi esurientes desideremus. Simili modo
69쪽
ut fontem eum semper dilectionis nimietate bibI- mus , eum semper desiderii plenitudine bibamus,
suavitate quadam ejus dulcedinis delectemur ;dulcis enim est 3c suavis Dominus. Lieet eum edamus, Zc bibamus, tamen semper esuriamus, Ec sitiamus, quia cibus noster & potus non totus unquam sumi potest ti bibi. Qui licet sumitur non consumitur. Licet bibitur non adimitur, quia panis noster aeternus est, di fons noster Perennis est, fons noster dulcis est, unde dicit
Propheta: qui siritis, ite ad fantem ἰ sitientium enim est, non saturantium iste fons, & ideo esurientes & sitientes, quos alibi beatificavit, ad se vocat, quibus numquam hibere satis sit, sed quanto plus hauserint, tanto plus sitiant. Merito fratres fons sapientiae verbum Dei in excelsis a nobis desiderandus, quaerendus, semper amandias sit, in quo sunt juxta Apostoli dictum omnes thesauri sapientiae re scientiae absconditi, quos haurire vocat qui sitiunt: si sitis bibe fontem vitae, si esuris, ede panem vitae. Beati qui esuriunt hunc panem, & sitiunt hunc fontem, semper enim edentes, Zc bibentes adhuc edere, re hibere desiderant. Dulce enim nimis est, quod semper editur Zc bibitur, Bc semper esuritur, di sititur; semper gustatur, re semper desideratura Unde reor Propheta dicit: gustate, Muidete quam dulcis est, quam suavis est Dominus. Propterea fratres vocationem hanc sequatitur, qua ad vitae fontem vocamur a vita , qui est fons non solum aquae vivae, sed re fons
aeternae vitae, sons lucis idem, δc fons luminis;
70쪽
ab illo enim haec omnia suat, sapientia Vitae ,
lux aeterna, auctor vitae, fons vitae est, lucis creator, fons luminis est,' Ec ideo contemptis his, quae videatur, transcenso saeculo, in superioribus caelorum fontem luminis, fontem vitae, fontem aquae vivae ut rationabiles ec sagacissimi pisces quaeramus, ut bibamus aquam vivam , Sc sa lieatem in vitam aeter m. Utinam me illuc dignares adsciscere ad illum fontem Deus miscricors , pie Domine, ut ibi Sc ego cum sitientibus tuis vivam undam vivi fontis aquae vivae biberem, cujus nimia dulcedine delectatus susum semper
ei haererem, re dicerem, quam dulcis est fons aquae vivae, cujus non deficit aqua saliens iavitam aeternam. o Domine, tu es ipse iste fons semper, re semper desiderandus, semper licet semper hauriendus nobis semper. Da Domine Christe hanc aquam, ut sit in nobis quoque fons aquae vivae, bc salientis in vitam aeternam. Mugna quidem posco, quis nesciati Sed tu Rex gloriae magna donare nosti, N. magna promisisti; nihil te majus, Sc te nobis donasti, te pro nobis dedisti. Unde te rogamus, ut sciamus, quod amamus, quia nihil aliud praeter te nobis
dari postulamus. Tu es enim omnia nostra, vita nostra, lux nostra, salus nostra, cibus noster
Porus noster , Deus noster, inspira corda nostra, rogo , Iesu noster illa tui spiritus aura, Sc vulnera nostra tua charitate animas, ut possit uniuscujusque
anima in veritate dicere: indica mihi quem dilexit
