Hugonis Grotii De jure belli ac pacis libri tres, in quibus jus naturæ & gentium, item juris publici præcipua explicantur. Cum commentariis Guglielmi Vander Muelen ... Accedunt et auctoris annotata, ex postrema ejus ante obitum cura; & Joan Fred. Gro

발행: 1704년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류:

171쪽

ab honestate desectit in vitium sue turpitudinem degenerat. Quoniam non dantur honestatis gradus ratione morsitatis, una debet esse essentia, ita ut non possit esse aliquid honesto magis honestum per se scit. consideratum tanquam cum lege conveniens. Debet enim esse ejusdem naturae & conditionis cujus est origo a qua derivatur & suam habet essentiam, quia autem necessario haee uniformis & simplex esse debet, ita etiam simplex & uniforme est illud quod ab e dem ortum suum trahit, sonsumque dicitur. Quid enim aliud est convenientia cum lege natu- lrae sive morali, quam illa consormitas cum illis in nobis reliquis justi& decori sive honesti principiis divinae imaginis ruderibus, quae quanquam multiplicari possint ratione ossciorum & viri tum quas excercere decet virum bonum di honestum, attamen ejusmodi exercitatio nihil aliud est quam facere quod honestum est, honestum quia cum lege habet convenientiam. Rusmodi vero cum lege convenientia est illa consormitas cum

illis principiis, sive cum ipsa divina imagine

cuius lex moralis sive naturalis verus typus est, quae cum simplex & uniformis esse debeat, ita quoque illud quod honestum vocamus, cons-stens in illa consormitate cum divina imagine, simpleet & uniforme esse debet. Venim quando has ratiocinationes transseramus ad actiones &hominum mores, in quibus propter varias ci cumstantias difficillime illud punctum inveniri potest, idcirco non sine aliqua latitudine id ipsum interpretari debemus. Cui acceat quod impossibile sit propter humanae naturae imbecillitatem ad summam persectionem pervenire, quamquam laudabile sit ad eam contendere, non ea mente quas ad illam perveniendi nobis esset data facul

tas , verum ut ad eam, quantum naturae humanae

conditio seri, propius accedamus, quod si veroeam attingere non liceat, id ipsum tamen nemini vitio verti potest, vel eo nomine culpandus quas non persectus. Quemadmodum non dicitur optimus qui nullis 1ed qui minimis urgetur vitiis, ita appellamus virum bonum & honestum non eum qui in omnibus suis aistionibus& moribus persectam illam & omnibus numeris abs

lutam honestatem observat, verum qui convenienter humanae naturae cum rationali tum etiam

LIBERI. g. r.

i sociali vitam instituit. Quo respicit illud Aril stotelis et . Naco . ti t. s. 26. Eui paululum apινfectione Asiectit, s modum aliquantulum superaι, Me etiam aliquantulum eum deseria, non viιuperatur. Sedas tantum qui ungius quam par

ι as .. dysudis. Haec vero ipsa latitudo, sine qua punctum describi neque inveniri potest in robus humanis tractandis, aliquando extensonem patitur, ita ut modo, liberius modo strictius habeat spatium, de strictiori jam egimus. Liberius habet spatium, quando applicatur iis rebus, qua fieri quidem possunt laudabiliter, sed quarum tamen omisso honestati contraria non est, quarum in numero sunt omnia quae sunt indisseiarentia, quae bene & male scri possunt, ideoque non honesta per se, sed honesta, ut ita dicam, per excercendi modum, postquam scit. in aetiam sunt

deducta. De hisce ita Gels. ex S mos. Pliat istis. I 7. cap. 2 O. Omne , inquit, omnino favictum lis seje hisset, neque ιurpe est quantam in eo est , neqae Αοκυum , vel ni est quas Iac/mtis nuncias res . libere , eantare, aessereri, nihil namqvie horum ipsum est ex sese honestam, qua- is quum flaret modo DElum es, tale exsitis. Sires1. hons qae factum est , tum honestim si disin parum recti , turpe sit , sis amor nou sane ias s amnis , neque omnis laude dignus .- ρὰ qai fucis nos ut soneste amemus. postum tamen ea

quae voluntatis sunt, aliquando seri necessitati, per legislatoris voluntatem, ita ut ea qua antea Vel seri vel omitti sine turpitudine possent, post declaratam vel praecipiendo vel vetando testinat

ris voluntatem , eandem producant obligati nem , quam pariunt ea quae moralia vocamus, ex quorum natura deducitur necessitas moralis, qua

adstringimur sugere quae mala sunt & consequenter prohibita, & sacere honesta & idcirco praecepta. Notandum vero illud discrimen, quod illa mala vel honesta sunt voluntate legistatoris. Haec sua natura bona vel mala sunt. Quamobrem illa producunt obligationem, quae descendit ex arbitrio 3t placito legisatoris, &consequenter

mutabilem. Hre pariunt obligationem antecedenter ad omnem voluntatem, ideoque perpetuam & necessariam. Eadem tamen utriusque ob

Iigationis vis, sed diversa natura & origine.

4. Inter prima naturae nihil est quod bello repugnet, imo omnia potius ei favent. : nam & finis belli, vitae membrorumque conservatio,& rerum ad vitam utilium aut retentio aut acquisitio illis primis naturae maxime convenit: & vi ad eam rem si opus sit uti, nihil habet a primis naturae dissentaneum, cum animantibus singulis vires ideo sint a natura attributae, ut sibi tuendis juvandisque sufficiant. Xenophon,

maritium genera pugnam norunt aliquam, quam non aliunde quam a natura Adic runt. In Halleuticon fragmento cst:

0mnibus hostem Praesidiumque datum sentire ex nostere teli Vimque modumque sui.

172쪽

CAPUT II.

Horatius dixerat: Dente lupus, cornu taurus petit; Mule, nisi intus Monstratum Lucretius vero amplius:

Sentit enim vim quidque suam, qua postis abuti:

Cornua uota prius vitulo qumh frontibus exstant. Illis iratus petit atque visensius inurget. Quem sensum Galenus sic exprimit: γουν ε ρον--μu

Gι α ι. V lemus animantium quodque eo ad sua tutelam uti quo maxime Palet. Nam e ' pitulus nondum enatis comibus ea parte minatur, e P equuleus nondum fomatιs ungulis calcitrat, catellus dentibus nondum robustis morsitat. Idem Galenus de usu partium primo hominem animal esse ait ad pacem bellumque natum, cui arma quidem agnata non sint, sed apta armis parandis ac tractandis manus: qua etiam pro armis uti sponte sua nec aliunde id edoctos infantes videmus. Sic & Aristoteles de partibus animalium quarto, capite x. manum homini ait esse pro hasta, pro ense, & pro armis quibuslibet, quia omnia potest sumere ac tenere.

C ο M MENTARIUS.

PRima naturae dicuntur illi stimuli& motus

cuique individuo innati, quibus impelluniatur ad sese conservandum in eo naturae statu, in quo&singula producta sunt & collocata, ut statim demonstravimus.Justa ejusmodi prima naturae de quicquid iis convenienter agitur justum dicitur, quia a Deo conditore omnibus rebus creatis indita, ideoque summa ratione subnixa,&consequenter quicquid iis consentaneum est, sue prosectum si a principio aliquo intelligente intrinseco, sive extrinseco, ratione istius convenientiae eum illa virtute singulis individuis a summo hujus universi moderatore & arbitro innata, justum, id est juri naturae consentaneum, dicimus. Quo posito sundamento, sicile colligere possumus non repugnare bellum primis naturae, quoniam non solum in nobismetipsi, sentimus, sed & omnibus rebus creatis perspicimus quosdam naturae stimulos inditos quibus feruntur singulae ad conservationem sui; atqui cum snis belli eo potissimum collimat, ut repellendo a corpore ejusque membris quae nocitura videntur , & inquirendo ad vitam tuendam necessaria se eonservare studeat, eoncludimus bellum nihil a primis naturae dissentaneum habere, sed ei omnia potius favere. Quamvis autem haec prima n turae in omnibus cernimus individuis, expressus tamen ea apparent in corporibus sensitiva Acultate preditis, id est sese moventibus, ut animalibus , quae dum per sensum apprehendunt s-hi nocitura, vel suga ea declinare cupiunt, si sine damno vel periculo salutis suae eiusmodi sese offert occasor vel ea instrumenta adhibent, quae natura ipsis attribuit, ut sibi tuendis juvandisique semcerent. Hine bruta dentibus, comibus, unguibus, crustis, squamis, spinis . aliis.

que id genus rebus armata atque munita sunt, ut vel vim vi propulsare, vel alio quocunque m do se tueri valerent. Homo vero, cui idem amorae studium sese conservandi innatum est, quamvis ad sui tutelam non eadem ei agnata arma, apta tamen ipsi armis parandis tractandisque manus. naturali eum docente ratione, an, quando, &quomodo iis uti debeat. Quippe is eum natura sit animal sociabile & mansuetum, cujus conservatio potissimum consistit in tuenda societate cum sui similibus, ad arma eonfugere non debet, nisi id suadeat summa neeessitas. Quamobrem non in corporis natura Deus arma posuit, sed extra corpus, hoc ipso ostendens mansuetum animal esse hominem, neque semper talium armo rum mihi esse tempus, sed aliquando Aeponenda, interdum resumenda; ut ex Galeno refert

Author.

F. Recta autem ratio ac natura societatis, quae secundo ac potiore loco ad examen vocanda est, non omnem vim inhibet, sed eam demum quae secietati repugnat, id est quae jus alienum tollit: nam societas eo tendit ut suum cuique silvum sit communi ope ac conspira-

173쪽

dis LIBERI. S. I. tione. Quod sacile intelligi potest locum habiturum, etiamsi domi

nium c quod nunc ita vocamus) introductum non esset: nam vita, membra, libertas sic quoque propria cuique essent, ac proinde non sine injuria ab alio impeterentur: sic& rebus in medio positis uti, &quantum natura desiderat eas absumere, jus esset occupantis: quod jus qui ei eriperet, faceret injuriam. Hoc ipssem autem nunc, postquam ex lege aut usu dominium formam suam accepit, multo intelligitur facilius : quod exprimam Tullii verbis: St, s unumquodque membra ense urem haberet, utposse putarase Paleroiproximi membra valetudnem ad se trunxisset, debilitari es interire totam corpus necesse est: β, si ure qui De nostrum rapiat adfle commoda aliorum, detrahatque quod cuique posset, emolumenti sui gratia, societas hominum es communitas evertatur nece se est: nam sibi ut qui que malit quod ad usem Pitae pertineat quam alteri acquiri, concessum est non repu

gnante natura: illud natura non patitur, ut aliorum holus nostrassa states, copias,

opes augeam S.

COMMENTARIUS.

Homo quidem animans est,sed eximium animans, habens quidem cum brutis animantibus illa prima naturae communia, Verum conjuncta eum rationali ae sociali natura, generis sui prae catteris animalibus maximum decus ac o namentum , utpote qua valet sentire quid sit o

dol, quid sit quod deceat in factis dictisque.

Quamobrem non ut caetera animalia caeco naturae impetu prima naturae sequitur , Verum ante

quam iis obtemperat prius indagare cupit eorum cum natura rationali & sociali convenientiam, de qua ratiocinando certior sinus, tanquam iusta & recta quia rationi consentanea amplectitur. Cognitis itaque primis naturae bello faventibus, examinandum nobis incumbit an tecta ratio S eietatis natura non omnem vim inhibeat, ad- leoque bello repugnet, quod primo intuitu anfirmandum videtur, quia omnis per vim certatio distrahit societatem, a qua & nostra salus & via

tae ac membrorum conservatio pendet: tum etiam eorum quae ad vitam ruendam necessaria sunt ac

quisitionem reddit dissicilem, & retentionem periculosam, di consequenter jure naturae ejusmodi vis illicita atque prohibita, quoniam eodem jure quo quis sese conservare, etiam cum suismillimis foetetatem colere tenetur, utpote quae ad sui conservationem maxime pertineat; quid enim salvum& incolume haberi potest, si tu lata societate humana socius in socii perniciem advolat. Si societatis naturam inspiciamus, facile constabit nihil magis ei repugnare quam vim &arma, quoniam tranquillitatem & pacem arctissimum societatis humanae vinculum non solum perturbat, sed plane tollit, Ze eonsequenter ex ipsa natura societatis fluit immediate lex illa qua omnis vis inhibetur. Verum distinguendo rest set clarior. Alia est vis ius alienum tollens, alia est vis jus alteri quaestum adversus vim illatam defendens. Illa societatem perturbat, imo plane tollit. Haec jus cuique quaesitum intactum atque illaesum ab improborum hominum impetu& pravis machinationibus conservando societatem humanam tuetur , utpote cujus finis est ut suum cuique salvum sit. Suum autem euique dicimus , cujus dominium aut proprietatem natura nobis largita est, vel interveniente propria industria nobis acquisivimus , vel communi aliquo hominum consensu aut usu cuique assignata est Ac concessi. sic naturali quodam jure nobis propria sunt vita, membra, liberias ab ipso natu vitatis primordio, ita ut nemini ius competat ea mihi invito sne justa causa auferendi, sc etiam jus mihi coneessum a natura rebus quae nullius sunt, utendi, fruendi, eaque occupando mihi acquirendi eodem iure tributa facultas, quo quis me spoliare nequit, quin faceret injuriam, multo vero minus occupatione & proeria industria mihi quaesita eripere quis potest sine injuria. Sed quanto magis id locum sbi vindicat post hominum consensu distincta dominia, &varios ae peculiares proprietatis vel possessionis acquirendae& transferendi dominii modos, ita ut quod quis sibi proprium feeit iusto titulo &modo, sive ex dispolitione legis sue per e αλλιενι . id ips s- ne iniuria a nemine eripi vel auferri potest. Quo pertinet illud Quintil. Gelam. I 3 . Si haec conia

6. Non est ergo contra societatis naturam sbi prospicere atque consilere, dum jus alienum non tollatur: ac proinde nec Vis, quae

174쪽

g. I. g. D. CAPUT II.

jus alterius non violat, injusta est : quod idem Cicero ita extulit: Cum sui duo genera decertandi, unum per disceptationem , alterum per vim , cum s oque illud propriumst hominis, hoc belluarum , confugiendum est ad nsterius si uti Fam. non licet superiore. Idem alibi: uuid est quod contra rusti fleri sine dii posset Apud Ulpianum est: mim vi repellere luere Castius cribit, idque jus natura . is o ic aratur apparet autem, inquit, ex eo arma armis repellere licere. Ovidius dixerat: Armaque in armatos sumere Iura sinunt.

COMMENTARIUS.

VIae Belatas diu subsistere potest, nisi unumquodque ejus membrum sibi prospiciat atque consulat, salva enim societas esse non potest niti partium custodi ut inquit Seneca. Quod clarius fiet si nobiscum reputemus thominem non s-bi duntaxat natum, verum ad coetum & societatem eum aliis colendam quoque genitum esse, eamque mutatione ossiciorum conservandi cuique membro est imposita necessias. Ea enim ιue nata sumus, uι communi Iocietati insertitamus.

inquit Cic. a. tis Ut autem debita ossicia praestem dc utile societatis membrum ine praebeam, oporte ut me pri v incolumen servem,& propriae saluti consulem. Quoniam vero salus posita si cum in parandis iis quae ad vitam tuendam necessaria sunt, tum in depellendis fle propulsandis iis quae mihi nocitura videntur . apparet nullam vim injustam vel naturae societatis contrariam esse, quae alienum non tollit, sed cuique

proprium tuetur atque conservat.

II. 1. Id quod dicimus, non omne bellum juri naturae adversari, probatur amplius ex sacra historia. Nam cum adversias Reges qua-.-tuor qui Sodoma diripuerant Abrahamus cum ministris ac foederatis suis armatus victoriam reportasset, Deus per sacerdotem suunt Mel

chisedecum factum ejus probavit. Ita enim illi Melchisedecus: Laussi

Deo alti imo, quι tradidit hostes tuos in manum tuam, Gen. XIV, 2 o. At ceperat arma Abrahamus , ut cx historia apparet , sine speciali Dei mandam: fretus igitur jure naturae vir non sanctissimus tantum, sed& sapientissimus, etiam extraneorum Berosi atque orphei testimonio. Historia septem populorum quos Israelitis exscindendos Detas tradidit non utar: fuit enim ibi mandatum speciale ad exsequendam rem a Deo judicatam in populos maximorum criminum reos: unde haec bella in sacris literis Dei bella proprie nominantur, quippe Dei jussu, non humano arbitrio suscepta. Ad rem magis pertinet quod Amalecitas vim sibi inserentes Hebraei, ducibus Μose ac Iosua, armis repulerunt, Exod. xv II. quod Deus ante factum non jusserat, post faetiam

probavit.

COMMENTARIUS.

Non videtur mihi illud Abrahami factum,

abstracte ut ita dicam, conlideratum ab ipsa belli causa, adeo probare generalem hanc Auth ris positionem, nimir. non omne bellum iurinaturae adversari, sed potius cons at bellum hoe peculiare Abrahami adversus illos quatuor Reges, qui Sodoma diripuerant, & pariter consanguineum Lothum fratris sui filium captivum tenebant, justuin sitisse, non eo quia ab Abr hamo susceptum, verum quia ex Historia constat

iustam habuisse belli gerendi causam iure naturae, id est rectae rationis dictamine probatam. Quip

pe non adeo certo nobis patet an fretus tantum iure naturae, vel Dei speciali mandato Abraha

mus bellum hoc susceperit. Quamquam nulla belli geren/i se uiset justa causta , iustum t men tuisset bellum, iussu & imperio summi hujus univers arbitri i ictum. Verum quoniam Historia nobis refert helli causam, quam cum rei ti

ratione conserre possiimus, ex ejus convenien

tia cum rationis dimmine assemamus bellum Abrahami adversus dictos Reges jure naturae pro-K a batum.

175쪽

batum. Quamvis esset sanetissimus & sapientissimus,homo erat tamen,qui & fallere N pravis antimi motibus agitatus ex vindieta cupidine, vel intempestiva ira, aut nimio dolore arma capere potuisset. Unde concludo exempla e sacris Hidi riis petita per se nihil ponderis adferre ad probandum quoa necessario probari Ibet, scit. ἀνι na rura ticιιώm bellare, nili ex relatione colligimus hoc vel illud bellum, a viris piis & sanctis gestum, ex causis jure naturae probatis suisse susceptum, &consequenter iustum. Justam vero Abrahamum habui ne belli gerendi causam patet ex Historia. Debellatis enim quinque illarum urbium, quas enumerat Historia, Regibus, victores agros vastant, urbes diripiunt, possessiones, facultates auferunt , imo & cives raptivos secum ducunt. Quorum in numero & Lothus fuit Abrahami consanguineus, utpote qui cum pessimis habitans illorum quoque incommodis fuit involutus; postquam vero ad ejus aures pervenit amici sui calamitas N perientum, statim e manibus hostium tam eripere meditatur, itaque vernaculos domi natos armavit gladiis & lanceis, aliosque bellandi arte peritos usque ad trecentos & octo in expeditionem elegit. Hac parva armat rum m nu non temere & imprudenter, sed consilio apto usus & opportuno tempore, scis. noctu in hostes improvisos & victoria insolentes faciens impressionem, ficile obruit, magnaque sit strages, multi serto vitam finiunt, caeteri pedibus salutem quaerunt, quos summa alacritate insequitur ul-que ad Choba cui Dan postea nomen Devictis hostibus vindicavit injuriam fratris, eique restituit quicquid amiserat, libertatem scit. Omnes que secultates &possessiones quas hostes abduxerant victoriae praemia. Causa belli suscepti iusti .sma, utpote cui Occasionem praebuisset amici ius e oppressi calamitas, & rerum ablatarum damnique illati recuperatio. Homines enim

R I. g. D.

hominum causa generati sunt, ut Us inter se alii aliis prodesse polluit. Et ut Scneca inquit, Homa

m a uiarium mutuumgeneratus edit. Nonne idem

nascendi omnibus principium, unde naturalis illa cognatio, quam inter homines naturam constituisse resertJctus Florentinus, socium socio devincit sibi mutuo opem atque auxilium surre.

quit Romanae eloquentiae parens a. offf. Atque ex illo cognationis vinculo & communi hominum arctistima societate fluit illud quod adjungit,

cum inquit, Duo indi ιιia genera Iunia ianum earum qui inferunt. Ahertim eorum, qui ab tis. quιbus infertur, sphsnt, non propudanι i uriam. Nam qui insem ampetum in quemptam

facit, aut ira aut aliqvia per virlarione incitarus.

is quasi mantis afferre vide in Iocio. ζῆ auremnoa defendit, nee obsistit si potest injuria , ramest in Ditis, quam si parentes, aut amicos . antpatriam deserat. Tradit Diodor. sicut. His tib. i. apud AEgyptios lege sancitum, si quis in via hominem istersei. aias quamιser vim sustinere viam, cum posset, non vindicasset, capitali sup-pticis obnoxitis eras, cui convenit illud Proverb.

omnia ad bellum ab Abrahamo susceptum mavi- me pertinent, &consequenter ipsi iustissimam

arma in armatos rapiendi causam fuisse in naturae jure standatam,neminem hominem in dubium revocaturum arbitror, licet sertasse non admodum an,iὸ illam belli suscipiendi cum jure naturae convenientiam examinaverit prae nimio ardore de amore erga fratrem, quo impellebatur sumptis armis consanguineum e manibus hostium nulla interposita mora eripere. De caeteris exemplis

quae Audior adfert eadem sentio, quae statim dietioe eorum pondere & momento ad probandum aliquid esse juris naturae.

2. Sed & leges generales ac perpetuas de modo gerendi belli Deus ulo suo praescripsit, Deut. xx, 1 o. I F. eo ipso ostendens justumam etiam sine mandam speciali suo cile posse: nam aperte ibidem causam septem populorum ab aliorum populorum causa distinguit: accum de justis causis belli suscipiendi nihil ibidem edicat, eo ipso oste

dit cas naturaliter satis esse manifestas: qualis causa tuendorum finium in bello Jephtae adversus Ammonitas, Jud. x I. Violatorum legatorum in bello Davidis adversus eosdem, a Sam. x. Simul notandum quod dicit divinus ad Hebraeos scriptor, Gedeonem, Baracum, Sammsonem, Jephten, Davidem, Samuelem, atque alios per fidem do bellasse regna, invaluisse in bello, exercitus exterorum vertisse in fugam, X , 33 , 34. quo loco, ut istius dissertationis series docet, in fidei nomine includit persuasionem, qua id quod fit Deo placere cre ditur. Sic & Davidem sapiens tamina ait praeliari Dei proelia, I Sam. V, 28. id est pia ac justa.

176쪽

S. III.

CAPUT II.

COMMENTARIUS.

I'Lus ponderis habent quae Author de legi- shus generalibus iisque perpetuis populo suo praescriptis a Deo Davit. 2 o. ad modum belli gerendi pertinentibus disserit. Nam eo ipso quod Deus populo suo est jura belli, concedit populo belli gerendi facultatem, cujusmodi permissio probat non omne bellum j iri naturat adversari, quippe ii repugnaret juri naturae, non posset a divina sanctitate eiusmodi permissio proscisci, quoniam Deus nihil sibi contrarium vult, neque potest vel imperare vel permittere. Atqui quod

juri naturae adversatur, etiam Dei sanctitati repugnat , consequenter affirmandum omnia quae permittit Deus cum jure naturae habere conveni

Cntiam. Ex quibus colligimus Deum praescri- liando populo tuo leges, qua belli gerendi nomma essent & regula, nulla mentione sacta alicujus belli speetali Dei mandatu suscepti, nam multum ejusmodi bellum dissert ab ordinario belli gerendi modo propter summum & nullis limitibus circumscriptum , de quibus pro lubitu disponit, divinae majestatis in res creatas imperium ) etiam approbasse aliquod bellum in genere justum& legitimum, id est ex causis juri na

turae consentaneis susceptum , quas non expri

mit Deus, propterea quod eas cuivis durit recta ratio. Consimant itaque hae leges divinae belli gerendi modum statuentes non omne bellum juri naturae repugnare, Sca ratione recte ad illud probandum di confrmandum quos ex ratio nis dictamine jure naturae demonitravit licitum esse jam ante, sacram adducit Historiam.

III. I. Probatur idem quod dicimus omnium gentium ac praecipue sapientum consensione. De vi qua vita defenditur notus Ciceronis locus, ipsi naturae testimonium perhibens: Est haec non scripta, Pro Mi- sed nata lex, quam nou AEAcimus, accepι mus , legimus, verum ex natura ipse arripuimus, hausemus, ex simus, vil quam non docti, Ied facti, non institu

ti, sed imbuti fumus : ut Ii vita nostra in aliquas insidias, s in Pim, in tela

aut latronum aut inimicorum incidisset , Omnis honesta ratio esset expediendar su-lutis. Item: Hoc GT ratio doctis, cir nece*ιtas barbaras, e P mos gentibus, e feris natura ipse praesicrilsit, ut omnem stemper vim , quacunque ope poeni , a corpore, a capite, a vita ha propulsarent. Cajus Jurisconsultus : adyem ι. AquiI.

sius periculum naturalis ratio permittit se defendere. Florentinus Iuriscon- ζ zzsultus : Pure hoc evenit , ut quod quisque ob tutelam corporis fui fecerit , jure , ,

fecisse existimetur. Josephus: φ-o..i μ νομογ ι ηις is viarum v cῆν τουτν De τής ηικῶς -- -λεμίους ἡγώμεθα ER enim naturae lex illa quae in rubus dialet , ut Petrit vipere, idque ipsum est quapropter eos , qui lata m-rs.

nifeste nos volunt stilure, hostes crastemus.

COMMENTARIUS.

Consensum omnium gentium . praecipue tapientum , sive moratiorum, non quidem vera Sc sani ne i a juris naturae probandi ratiocst, verum multum ponderis adfert ad confirmandum non falli nostram rationem in iis quae juris naturae esse nobis dictat. Quippe cum Omnes e dem ratione praediti simus , magnum veritatis testimonium est circa eadem idem sentire, quae non aliunde nisi a recta ratione homini innote scere constat. Multa hie possent adduci gentium testimonia, quae sui defensionem etiam vim adhibendo, si opus est, iuris esse naturae affirmant. Sed sufficiunt quae ab Authore nostro allegantur. Singulare autem est,quod refert Herodotus tib. . qui Melpomene inseribitur, Garamantes omnium nominum commercium aspectumque sugere, nihil bellicae armaturae habentes, ac ne defendere quidem sese audentes.

r. Adeoque manis tam aequitatem hoc habet, ut in bestiis etiam, quae juris non rem ipsam, ut ducimus, sed umbram habent quandam, distinguamus inter vim, quae injuriam inseri, & quae propulsat. Nam cum dixisset Ulpianus, animal quod sensu, id est rationis vi, caret, t. r. D. non posse injuriam fecisse, mox tamen subiungit, cum arietes vel bin

177쪽

D LIBERI. g. LII. .g I .s Ais. ves commisissent, & alter alterum occidisset, in Mutio auctore distin-α- guendum, ut si quidem is perisset qui aggressus erat, cesssaret actio; si

arimi. iS qui non provocaverat, competeret actio. Cui explicando serviet Plinii: Leonum feritas inter se non aemicat, serpentum morsus non petunt, s. 'flerpentes : sed si vis inferatur , nulla est cui non fit ira, non sit a vina injurae impatieus, cir prompta, s noceat, ad se defendendum alucritus.

COMMENTARIUS.

ID ipsum quod de desensione sui & vἰm vi te

pellendo disputavimus , tam manifestam habet aequitatem , ut in bestiis ratione carentibus ideoque iniuriae incapacibus , etiam inter

sese dimicantibus, Icti soleant distinguere inter vim quae injuriam inseri , di quae propulsat. Quippe cum dixisset Ulpianus i. i. g. g. Τ. Si

quaar . pauper. sec. animal non posse videri iniuriam fecisse, propterea quod sensu, id est ratione , caret. Quoniam injuria aestimatur ex jure, cum dicatur injuria ex eo quod inre non si I. 1 f. de triων. Jus autem in ratione, sumptum pro re gula actionum humanarum obligans ad id quod redium sue eum legibus t et convenientiam,sundatur. Ergo bruta animantia sicut rationis expertia sunt, ita notitia & scientia iuris carent, &consequenter siciendae injuriae incapaces. Mox tamen subjungit Rus g. II. cum arietes vel boves commisissent, & 9ter alterum occidit, Q. Mutio auctore distinguendum esse, ut siquitimperiisset is qui aggressus sive provocatus erat, competeret actio. Si vero is qui provocaverat, cessaret actio. Scribit enim Cie omni animani lium generi a natura esse tributum, ut se vitam que suam tueantur. Ex quo patet defensonem l corporis atque vitae juris esse naturalis, omnibus

animantibus communem, unde sequitur eandem

quoque distinctionem sibi locum vindicare in brutis animantibus, quae in hominibus.

i V. r. De iure naturali ergo, quod & gcntium dici potest, satis constat eo bella non omnia improbari.

COMMENTARIUS.

JUs naturale recte jus yntium vocari proba ' innotescit, revera differt ab ipso jure naturat quosvimus sup. ad prelis. Quippe cum jus gen-i rectae rationi dictatum est, & consequenter Om-tium definiatur quod naturalis rat o inter ho- nibus hominibus & gentibus, quia eiusdem ramines constituit, homini per rectat rationis usum l tionis participes sunt, commune.

a. Jure autem gentium voluntario itidem non damnari bella satis nos L. Ex docent historiae, & omnium populornm leges & mores. Imo jure gem-Ρ tium introducta esse bella dixit Hermogenianus: quod paulo aliter quam juli. vulgo accipi solet interpretandum censeo: nempe ut certa bellorum sor-J' ma a jure gentium sit introducta, quam formam quae habeant bella, ea peculiares ex jure gentium effectus consequantur: unde distinctionascitur, qua utendum nobis erit infra, in bellum solenne juris gentium,

quod&justum, id est plenum, dicitur, Sc non solenne, quod tamen non ideo justum esse desinit, id est juri congruens. Nam aliis bellis, mo- Liai do aequa subsit causa, jus gentium non adsinit quidem, sed nec resistit, L. in vim ut infra latius explicabitur. Iure gentium inquit Livius) ita temperatum . . es , ut aram armis propul entur. Et Florentinus jus esse gentium ait, ut vim

in . atque injuriam propulsemus, ut corpus nostrum tutemur.

COMMENTARIUS.

JUs gentium voluntarium dicimus quod usu& necessitate humana exigente homines in diversas gentes coaliti atque discreti tacito quasi consensu & usu praeeunte actionis discursu approbando introduxisse videntur, quia sine quadam juris communione neque ullum com

merciunt

178쪽

mrrcium neque societas haberi vel coli posset, recta ratio hominem doceat omnia permittere cujus custodia & conservatio non minus utilis &ijura ut vim vi propulsemus etiam cum Iesone necessaria singulis gentibus, quam antea singulistimo nere violenti aggressoris ideoque bellum ju- familiis , a quarum eositione diversarum gen-ire naturae introducium videatur , attamen iuritium Origo petenda. Quo autem sensu jus gen-lgentium & quidem voluntarici nam hoe sensutium dicitur voluntarium, dum constat a rectaitantum a jure naturae distinguitur J recte ab ratione, aqua & ius naturale deducimus, derivari, Hermoseniano adscribi inr, quatenus homines ideoque&necessarium atque perpetuum esse, su- naturalis status pertas civitates excitare inpra annotavimus ad eap. a. s. i . Quaedam, quae gentes coalescere animum habentes, simul quo juris naturalis sunt, juri gentium de quidem vo-lque paulatim necessitate & usu exigente ea quae luntarici adseribuntur , quia certam quandam ante in singulis familiis obtinuere jura, uel iis ali formam acceperunt tacito sive expresso diversa- auid addendo, vel detrahendo, aliam induxeruntrum aut saltem plerarumque gentium consensu formam, cujusmodi forma quia dat esse rei eadem S approbatione longa consuetudine confirmata, qualitate asscit, cujus ipsa particeps est, ut m sundata tamen in rectae rationis ὀictamine, quae do annotavimus dicto statim loco, & eon se orationem habens necessitatis humanae suadet ejus - 'uenter bellum recte jure gentium dicitur intro- modi juris constitutionem ad praesentem humani Quctum, quia bellum, ut nunc geritur, scit. le- genetis in giversas jam dispertiti gentes conditio- gitimo & solenni quodam modo peculiares suos nem & statum accommodatam. Sie quamvis habens cinctus, gentium consensu inductium&omnia animalia ad sui tutelam & conservationem receptum et . 8c consequenter eo sensu bella ju- naturae instinctu seruntur , ideoque a se depel- re & consensu gentium introducta merito dicile re conantur quae ad sui gestructionem tende- possunt. re videntur, vel vi, si opus est, vel fuga, & insuper

V. 1. De jure divino voluntario major esst dissicultas. Neque hic obiiciat quisquam Jus naturae' este immutabile, ac proinde a Deo nihil in contrarium potuisse constitui: id enim verum est in iis, quae jus naturae vetat aut praecipit, non in iis, quae jure naturae licent tantum:

nam quae ejus sunt generis, cum proprie juris naturae non sint, sed extra jus naturae, & vetari possunt&praecipi.

COMMENTARIUS.

JUs divinum voluntarium hic quoque exami- Quippe notandum, quamvis nostri defenso nobis

nandum venit, quoniam ea quae dicuntur ju- nou solum jure naturae permissa sed etiam imperis naturalis pennim vi, cujus generis sunt rata videatur, attamen non ex eorum numero

omnia, quae sineIeccato vel turpitudine omitti est quae necessariam&idcirco perpetuam oblia vel seri possunt, subsunt divinae vel humanae vo- gandi causam habent, ut statim diximus; quoluntati, a qua vim obligandi accipiunt, vel earniam necessitas sive Obligatio . qua tenemur a vetando vel praecipiendo, & idcirco quoque m Meorpore, a capite, a vita omnem semper vim rationi obnoxia sunt: dum ea quae vetita sunt propulsare , non descendit ex aliqua comm possunt aliquando praecipi, quae praecepta vetari nione divinae naturae cum hominis essentia, quae imo etiam abrogari vel in totum, vel pro par-Ipotissimum eonsstit in divinae ista particula au- te, prout summo legi satori placuerit. Quias xrae, scis. anima, & idcirco ne lariam debeat cus est in iis qua per se&sua natura licita vel il-lhabere convenientiam eum divina natura elusi licita sunt antecedenter ad omnem voluntatem lque omnibus attributis: cuiusmodi necessaria quae nullam mutationem pati possunt, ideoque conformitas producit necessariam sive moralem nee abrogari contraria voluntate legissatoris, sed obligationem ad facienda, quae eum illa consen- semper & ubique eandem obligandi vim produ-itiunt, declinanda vero quae ab ea contraria sunt. cunt, qua tenemur immutabili juris vinculo illatItaque quaedam jure naturae imperantur homini facere, haec declinare, ut jam saepius a nobis a tranquam enti rationali, quaedam ipsi eodem jure notatum. Quoniam itaque bellum videtur cavi injunguntur tanquam, ut ita dic,m, enti mate-juris esse quod primo loco descripsimus , ante-iriali, quod producendo Deus voluit ut existeret.

quam illud omni iure lieitum atque perinissiimlidque quamdiu sibi placeret , quamobrem &pronuntiamus, prius in geliberationem cadereiquasdam naturae ejus communes cum caeteris in-

oportet. an summo legissatori, cujus voluntas inidividuis indidit leges, quae illum obligant ut sibi iis quae sunt iuris permissivi nobis regula & agen-lparet ea omnia, quae materialis seu corporalis exdorum norma esse debet, placuit damnare omniatistentiae suae continuationi inserviunt, & decli- bella, & consequenter etiam ea quae defensoni sinet ea , qua ad ejus destructionem tendunt, di vis illatae propulsandae causa suscipiuntur. quamdiu non constat Deum velle, ut sui custo-L diam

179쪽

8i LIBERI. g. V.

diam abiiciati quippe jure creationis Deus & issutem vitaque ae corporis defensonem desera- liber arbiter 8e moderator ac dominus est rerum i mus. Quippe quemadmodum cususque individui creatarum, & consequenter de iis pro lubitulproductio est voluntatis,ita quoque eiusdem con- potest disponere. Quamobrem illa obligatiolservatio, & existentiae continuatio a creatoris li- fundatur in natum euiusque individui ad se con Iberrima voluntate pendet, de sic ejusdem quoque servanduin innatis stimulis, qua tenemur ab in-lgeneris naturae Ieses, quae singulis individuis, lave

teritu & talione vitam, membra corpusque no-fratione perditis, sive ea carentibus, se conservandi strum vindicare. Quia vero a divina voluntate necesstatem imponunt, nullam continentes vi

pendet, potest immutari,& contraria aeclaratione tutem nisi quae consipit in necessitate obligandi divinae voluntatis abrogari, nobisque in ungi ut & obtemperandi.

2. Solet ergo primum a nonnullis contra bellum adferri lex data Note ejusque posteris: ubi Deus sic loquitur, Gen. ix, I, 6: sili timetiam sviguinem vestrum, id est animarum hestrarum, reposiam: ab omni bestia

re ν cum eum: atque etiam de manu hominis alterius, nipote fratris , reposcam h

minis animam. quiserus fuderit guinem hominis qui est iu homine, sanguis qussundetur, quia hominem ad emi fuam jecit Deus. IHic ergo quidam illud , quod de reposcendo sanguine dicitur, generalissime intelligunt;& alterum de effundendo vicissim sanguine, comminationem esie Volunt , non approbationem; quorum neutrum mihi se persuadet. Nam

interdictum de sanguine non effundendo latius non patet quam quod in lege est, Non occides, quod neque capitalibus suppliciis, neque bellis

obstitiste manifestum est. Lex ergo tam haec, quam illa, non tam n vi aliquid constituit, quam jus naturae prava consuetudine obliteratum declarat atque repetit; unde verba illa intelligenda sunt inco sense, qui vitium includit: sicut homicidii nomine non quamvis hominis caretem intelligimus, sed destinatam , & innocentis. Quod vero sequitur de sanguine vicissim cstundendo, videtur mihi non factum nudum, sed jus continere.

COMMENTARIUS

V Alde perperam quidam, praesertim Ph ident stibenti, ficis adminiculum glacitus ess

tiani, hunc locum interpretantur, quasi utenti. Ideo nequaqu- contra hae praeceptum Deus hoc praecepto prohiberet omnem omninolfecerant, quo di Eum est, non Meilaea, qui Deo

sanguinis es sionem, ita ut ne quidem magi- auctore Mira miserunt , aut personam geremes stratui iacultas si animadvertendi in homicidas publieae potestatis, secundum ejus leges, hoe est poena capitali, vel belli jure sanguinem effunde-ljuin imis risionis imperium , sceleraros morterc. Verba illa de reposcendo sanguine genera-lpuniverant. Qui enim societas humana posset lissime intelligentes, di quod de effundendo Geisi subsistere , nisi tua essent sceleribus constituta sanissim dicitur comminationem potius esse supplicia: vertim quid prodessent supplicia, nisi divini lupplicii, quam approbationem homuida ea male actoribus insigendi non cuivis, sed qui- puniendi, quam opinionem multis argumentis bus cura incumbit ne quid societas humana, vel munire conantur, quae suo loco examinabimus.lquae arctior est civilis detrimenti rapiat jus esset Illud enim certissimum quod Author ait, scit quid esent Regna vel Respub. nis magna latro- hoc interdictum non latius patere, quam quod in i cinis 3 si euique liceret impone socium vita prium lege est, Nonoeetues. Quod nequaquam magistra-l re, vel qoibuscunque malis asseere. Imo & divinatui eripit potestatem infligendi malefactoribus de humana iura concedunt etiam privato sanguinismorrem, nequidem privato homini, si nulla humani essendendi licentiam, quando judicis c alia est expediendae salutis suae ratio. quam eDipia destitutus ad defensonem vitae suae instia susone sanguinis aggressoris, neque belli geren-item hostem nisi eius interneeione repellere ne-ν di ius tollit. Non enim gladium frustragerere quit. Quod vero adversarii contendunt dicta legimus Rom. I . . Minister enim Dei est, verba de estina vi sanxium non esse mandatum ideoque non adeo humana auctoritate, quamlquia magistratui tribuit sicultatem punien quidem divina punit sontes Dei iudicia exercens. di reos capitali supplieici , sed tantum divi-Ita August. Non se occluis qui mini erium' nae poenae praedictionem , repugnat verbis illis

180쪽

g. V. C A

imperativis sanuis ejus effandιιν , & quidem

per hominem , ut a nonnullis vertitur textus. Verum a quo homine, an a quocunque λ nequaquam , Deus enim est Deus ordinis. Id ipsum summam pareret consulionem, & omnem civitatis ordinem & tranquillitatem everteret , praeterquam quod & causam saepissime praeberet vindictae & laevitiae exercendae. Noae it que hoc praeceptum datum tanquam Principi sa- miliae, non singulis filiis qui in potestate patris erant, & scpollea hoc jus ad cunctos magistratus devolutum rationis paritate. Cui accedit, si a quolibet sine auctoritate publica homicida occidi posset, hoc pacto semel occiso aliquo homine progressu, fundendi sanguinis humani nullum haberet finem , donec de primo ad ultimum Omnium moratilium sanguis esset effusus, ut inquit Muscae. ad h. l. Quamobrem Chaldaeus Para phrastes ita interpretatur allegatum locum. uti, esu Arit sanquinem hominis cum te libus, juxta sen-remiamjudicam, sortiis ejus funitur. Quo ipso privato ius puniendi abrogaturin in magistratum confertur, ut diximus, verbis imperativis, Sconsequenter non solum capitali supplicio homicidam assciendi facultas tribuitur, sed necessitas insigendi imponitur, ut constat ex cap. 2I. Exod. vers iet. Qui locus interpretari videtur ea quae habentur ecl. 9.6.GenesQui percussierit, inquit supre

mus Legislator, hominem Cr occauerit, morte mo-

riatur. & repetitur Levit. Eq. I . culpercuser tho Mem morte moriatur. Quibus verbis inviolabilis necessitas juris exsequendi ostenditur, & dandae veniae interdicitur. Vide quoque Numer. 3 3'. 36. Non obstat quod necessitati puniendi homicidam e fisone sanguinis ejus semper potest satis- seri, quoniam tellatur rerum usus plurimos homicidas poenam hanc evadere, quod vel lateat

caedes patrata, vel masistratus in eos animadvertere negligat, etiamti ad eorum aures pcrone

rit homicidii commissi lama, humanae conditionis imbecillitas vel vitium allegari quas testi monium est, quo jus puniendi homicidas non ad hominem, sed ad Deum solum pertinere, probare posse videtur utpote quem nulla caedes fugere potest, & cujus summa & persecta justitia nullum

homicidam impunitum dimittit. Verum naturae humanae imperfectio vel corruptio non magis mimit hominem ab applicatione vel ob ligatione hujus legis, vel divini mandati, quam caeterarum legum, vel naturalium, vel a divina voluntate dimanantium. Si non examin praestare queat aedientiam vel executionem, praestet saltem quod praestare potest. Cui accedit quod ulterius non obligatur quam naturae suae capacitas sese extendit, quae cum non stomni- scienti, praedita, non potest judici vel ina str tui imputari ignorantia, & consequenter impunitas alicujus licti.

3. Rem ita explico. Natura non iniquum est, ut quantum quis

que secit mali tantundem patiatur, juxta illud, quod Rhadamanthi jus dicitur:

sime fecit si qui jue feras, jus fet aequum. Seneca pater hanc sententiam sic retulit: Pustissima patiendi vice, quia

quisque alieno excogitarit supplicio, excipitsuo. Ex si us naturalis aequitatistentu Cain parricidii sibj conscius dixerat, Gen. I v. I . qui indieniet me, interficiet me. Sed Deus primis illis temporibus, aut ob Dominum raritatem , aut quia paucis adhuc grassantibus minus opus erat exemplo, id quod naturaliter licitum videbatur edicto repressit, & contractum quidem ac commercium homicidae defugi voluit, at vitam ei non eri

pi , quomodo & Plato in legibus constituit, & olim in Graecia usiirpatum his versibus docet Euripides:

quam bene parentum propida .et statuerat: Ut cogeretur de vita decedere Hominumque Pseu caede patrata nocens,

Eumque lueret triste, non litia, scelus 'Quo & illud pertinet Thucydidis: ε --Lιλ

SEARCH

MENU NAVIGATION