L. Caelii Lactantii Firmiani De ira Dei liber singularis ad Donatum recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit Fr. Eduardus a S. Xaverio C. E

발행: 1759년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

iso De Ira Dei Seg. 2.3. mundum ex duobus elementis repugnantibus ; & invicem copulatis esse concretum , igneo 5: humido : nec potuisse lucem fieri , nisi& tenebrae fuissent: quia nec supremum podest esse sine in sero η, nec oriens sine oc

cidente in , nec calidum sine frigido nec molle sine duro.

re, quum dicati Deum ideo malam permisisse , ut in bonum emicaret. Preme Τὸ permisisse, & vide Augustinum de Civitate Dei L. x Iv. e. xi. Etiam Aliis qui alii cum Geretio notant, hunc locum , tamquam continentem errorem Manichaeorum , quem equidem heie non video, ut suo loco ostendam . Sunt enim relativa , quae sunt simul cognitione, & natura ad Nee oriens sine occidente. Hare absunt a Bon. Us. Cod. .

Sic & nos ex duobus atque repugnantibus compacti sumus, anima, & corpore, quo rum alterum caelo ascribitur , quia tenue est,&intractabile - : alterum terrae , quia comprensibile est: alterum solidum , & aeternum est : alterum fragile , atque mortale .

142쪽

Ergo alteri bonum adhaeret, alteri malu m : alteri lux , vita , justitia: alteri tenebrae, mors , in justitia. Hinc extitit in hominibus naturae sus depravatio φ , ut esset necesse, I a cona Hiue extitit in bominibus natura sua depravatio . Al. damnatio et Gallaeus heic notat r Videtur Las antius originem corruptionis bumana velle attriabuere repugnantia elementorum , ex quibus constat,

quod omnivo falsum ess ; nam illa contrarietas eleme torum inter se a peccato procedit, ut dictum fuit supra. Hominis igitur depravatio extitit ex transtressione

mandati divini , propter quam Deus illum justo suo

judieio, gratia sua expoliavit; uude non Di is, quias prate eundia faceret. Quemad dum arbor nequis sine humore terra , aut calore solis fi ctus proforre . Sed in pluribus homo iste errat dum Lactantium emen dare contendit; nec statum ipsum quaestionis intelligit; siquidem quum Noster declarandum assumpseriti unde ad bominem peccata per.endri t, aut qua pravitas disivi instituti regulam ad pejora detorserit 3 Ridiculum est respondere et depravatio extitit ex transgressione mandati divini. Haec quippe est , m nisesta petitio principii, re idem per idem exponere . Assignanda propterea est ratio, quare homo , qui a Deo gratia, & cognitione donatus erat, ut bonum eligeret, re malum odio haberet, sua sponis

te potius malum elegerit, & bonum respuerit. Haec autem ratio optime ex repugnantia carnis , ac spiciis

143쪽

ritus, quibus homo constat, desumitur ἔ quamquam enim primus homo per Dei gratiam plene per superiorem sui partem inferiori dominaretur, nec pravae concupiscentiae stimulis intrinsecus obnoxius esset, extrinsecus tamen tentari poterat, & liber erat, ut Inferiori potius consentanea eligeret, quam rationali appetitui; unde quum de facto aggressus in hac

parte fuerit , illusus a bono commutabili, do apparenti , ad id conversus , praeceptum violavit , & in eo, tamquam in capite , natura humana , ob hanc transgressionem divina gratia sanctificante, ac roborante , spoliata , ad pugnam internam , hactenus ignotam , se expositam sensit , & novit. Unde egregie de more Augustinus t suae lapsum in eo constituit , quod serpenti potius , quam .

Deo eredidit ἔ Adae vero , quod uxoris persuasioni , quam divinae iussioni obtemperaverit. Siquidem : Si Coluntas in amore superioris , immutabilis boni, a quo illustrabatur , ut videret, o accendebatur , ut amaret, stabilis permaneret , non inde ad sibi plaeendum averteretur , O ex hoc tenebresceret, σ frigesceret ut .el iIla .ersm crederet dixisse serpentem ,

mel ille Dei mandato , uxoris praeponeret voluntatem&e. quae leguntur L. xiv. de civ. Dei cap. xm I. Ρes sme autem erravit Gallaeus, quum intulit: unde nou potuit,qurn prave cuncta faceret Rc. Nam non ex ea

quod iustitia originali, & gratia sanctificante spoliatus fuerit homo , omnibus pariter divinis auxilius ita destitutus est, ut necesse esset, in cunctis operibus peccare, ut impie docuit exemplo arboris, cui vel terrae humor, vel solis calor desit. 2ba enim est, ex

Psal. xvii. 7. qηi se abscondat a ealore ejus , qui

144쪽

heri, dc virtutis officia imperari. solem suum oriri facit super bonos, in malos, oe plus super justor. σ injustos r ut idem Christus Dominus dixit Matth. v. P. 4s.b tu esset neces, eonstitui legem. Ideo ait Apostolus ad Rom. x. 3. Quoniam justitiam, quae ex Lege est, qui fecerit bomo, Φλet in ea ἔ quae tamen lex non nisi per fidem in Christum salvos facit eredentes. Finis enim legis, ut versiculo superiori ibidem legitur a christus , ad justitiam omni eredenti.

Quum igitur sint in rebus humanis bona ,& mala , quorum ractionem declaravi: necesse est , in utranque partem moveri Deum , A a& ad gratiam , quum justa fieri videt : & ad iram, quum cernit injusta. Sed occurrit nobis Epicurus , ac dicit :a In utramque partem moveri Deum. Bon. mo, veri Dominum . Al. ad utramque partem . Adverte motum heic non significare mutationem ; sed potius actionem, atque divinorum attributorum exercitium, ut infra sese Author explicat.

145쪽

Non est nece ite , ut timeato , qui irasci. tur : aut moereat, qui gaudet: denique ira cundi , minus timidi sunt: & natura laeti, minus moerent. Quid opus est de humanis affectibus dicere, quibus fragilitas nostra succum bitiConsideremus divinam necessitatem εἰ nolo enim naturam dicere , quia Deus noster

nunquam creditur natus φ . a TVn est necesse, ut timeat. Heum. malletr At non . est Sc. quae tamen coniunctionis particula eleganter saepe etiam a Cicerone in Dialogis omittitur.observa heic quomodo Lactantius praeoccupet objectiones omnes , easque dissolvat, quae postmodum adversus eius doctrinam de Ira Dei proponuntur. b confideremus Divinam necessitatem . Aldus quod si consideremus divinam neesistatem Intellige naturam. e Volo enim naturam dicere , quta Deus Noster

Nunquam creditur natus. Bon. Num creditur natus

Al. Nolo enim &e. Al. Τὸ noster omittunt. Quam vis Ecclesiae Patres , Lactantius ipse , & Theologi divinam essentiam , naturae vocabulo significent . . nec alibi ab hac loquendi ratione idem abhorreat Lactantius e tamen hele etymologiae potius, quam significationi consulens , hanc doctrinam tradere voluit, ut Ethnicorum animis altius infigetur Dei aeternitas ,& infinita maiestas, atque increata virtus,longe distans ab imperfectionibus humanis. τ

146쪽

Lι b. Sing. Cap.XV. J X. 2.9-Τimoris effectus habet in homine materiam , in Deo non habet q. Homo quia mulistis casibus, periculisque subjectus est, metuit, ne qua vis major existat, quae illum verberet , spoliet , laeeret , affligat, interimat. Deus autem, in quem nec egestas , nee injuria , nec dolor , nec mors cadit , timere

nullo pacto potest et quia nihil est , quod ei

vim possit inserre .

a Habet in homine materiam ; is Deo non habet. Bon. in hominem .... Deo.

ytem libidinis ratio,& caussa in homine manifesta est. Nam qui fragilis, & mortalis εeffectus est, necesse fuit, alterum sexum, diversumque constitui , cuius permistione soboles essici posset ad continuandam ψ generis

perpetuitatem. I Haeca flatis, O caussa . Haec duo ultima verba absunt a quibusdam Uss. Codd. sed etiam Aldus ea restituit.b Ham quia fragilis , in mortalis &e. Sic no biseum ex suis Mss. Codicibus legunt Aldus , & Fulvius Ursinus , ubi Al. habent: qui fragilis &c.c Neeesse fuit. Bon. Cod. Necessarium fuit .d cujus permissione soboles e ei posset ad contia uuandam dec. Cod. Bon. cujus permixtio subolis eμipvit &c. Α l. ad eontinendam .

147쪽

36 Ira Dei Seg. Io. II. I 2.

in io Vi

Haec autem libido in Deo locum non habet , quia di fragilitas , & interitus ab eo alienus est: nec ulla est apud eum foemina , cujus possit copulatione gaudere : nec succes.sione indiget - , qui semper futurus est. a Nee suecessisne indiget. Al. successore.

in ii UEadem de invidia , & cupiditate dici

possunt , quae certis , manifestisque de caussis in hominem cadunt , in Deum nullo modo .

a In hominem eadunt. Al. eadent.

in ta At vero & gratia , ira , & miseratio habent in Deo materiam ε , recteque illis utitur summa illa , & singularis Potestas ad

rerum conservationem .

CAP.

a At vero O gratia, oe ira , σ miseratio baiabent in Deo materiam. Videlicet circa quam Versentur. Bon. Ad gratia, o ira, σ miseratione habent.

148쪽

C A P. XVI. in r

Uerit quispiam ' , quae sit ista materiat I Primum accidentibus malis amicti

homines ad Deum plerumque consu-giunt , mitigant ε , obsecrant , credentes eum posse ab iis injurias propulsare. . Habet igitur e Deus caussam miserandi ; nec enim tam immitis est, hominumque contemptor Aut auxilium laborantibus deneget .

a Quarit quispiam . Scholius quarat . b Aceldentibus malis afflicti. Bon. Cod. addi tentibus malis. Aldust attendentibus &c.' e Mitigant. Heum anno non placet heie vox ista . Bunem. se aliquando legisse ait, fatigat; sed nihil mutandum censeo ; nam idem Lact. L. I v. cap.TUI. Deum paenitentia mitigatum dieit. d Ab iis injurias propulsare . Bon. ab bis . Al. ab his injuriis. . .e Habet igitur Deus eaussam miserandi. Al. Τὸ Deus non habent Al. eaussis legunt. Aldus , & Scho tus nostram lectionem retinent. f Tam immitis , hominumque eontemptor et Bon. bominum qua, ut saepe in Taurinensi Cod. Epitom.

Item plurimi η , quibus persuasum est,

i Deo

149쪽

ia 3 De Ira Dei Seg. a. Deo placere justitiam ,eumque, quum sit Do

minus ε , ae parens omnium , Venerantur , &precibus assiduis ρ , ac frequentibus votis,doiana & sacrificia offerunt, nomen ejus laudibus prosequuntur , justis ac bonis operibus demereri , eum laborant - . Est ergo , pro

pter quod Deus & possit , & debeat gratificari Nam

a Dem plurimi &e. Iaee omnia , quae in hocce segmento leguntur, apertissime confirmant, quae 3 nobis dicta sunt cap. vi H. huiusce libri seg. a. nota cc , di frustra detorquentur a Gallaeo ad significandum sacrificium laudis, S Eleemosynas, quae a fidelibus afferebantur ad aram sacrae coenae; nam di stincte, ac diversimode heie de his Noster loquitur ita , ut non nisi de incruento Missae Sacrificio possit intelligi, ut Dis . xxxv. cap. II. g. vI. demonstramus . b Eumque , quum sit Dominus , Sic restituo ex Cod. Papiraceo Barbarino Di., ubi alii omnes legunt vel quia , vel qui . Sensu satis incomodo . Bunem. tentavit: eum qui quippe qui . Aldus et eumque qu*m qui . b Et precibus assiduis . Al. cum precibus asduis.c Demereri eum laborant. Sic ex nostro Bran. Cod. restituo, ubi Al. legunt laborantes. d Est ergo , propter quod . Al. ergo est &c. e Et debeat gratificari. Gallaeus heic inconsideratissimae , ac dementissimae temeritatis plenus r Hoc, rquit, falsum est. Deus nobis miseris peceatoribus nihil omnino debet , quicquid ab illo accipimus, ex mera procedit gratia, ut testatur sacra pagina . Ouid

150쪽

ergo significant verba illa Apostol. II. ad Thimoth.

cap. V. Bonum certamen certavi, cursum consummavi

fidem seroati. In reliquo reposita est mihi corona ju- sitiae, quam reddet mibi Dominus in illa die justus judex ἔ ηon solum aatem mihi; sed o iis , qui dilia

gunt advientum ejus: si nihil est, propter quod Deus 6ebeat ab hominibus gratificarip Quid David in Pial. cX VI I. e. Da. Deo dicebati Inclinavi eormeum ad faciendas justifieationes tuas in aeternum proin pter retributionem ς Si Deus nobis miseris peceatoribus , nihil debet retribuere ρ Quomodo ξdelis Deus erit, si promissa servis suis praemia minime licet ab eo repetere ' Sed merito haec sibi , suisque similibus suadebat Gallaeus, quibus fidem Deo non servantiis bus, non praemia; sed poenae debentur. Ii quippe mercedem suam receperunt, nec quid ultra sperare possunt, quum sponte obcaecati extra vitae stadium

currant ad interitum .

Nam si nihil est tam conveniens Deo , quam beneficientia , nihil autem tam alienum , quam , ut sit ingratus: necesse est , ut ossiciis optimorum , - sancteque viventium praestet aliqv id , ac vicem reddat, ne subeat ingrati eulpam , quae est etiam homini criminosa. Conis 'a Si ossiciis optimorum, sancteque viventium. En ergo, quae segmento antecedenti recensentur, nemo

SEARCH

MENU NAVIGATION