L. Caelii Lactantii Firmiani De ira Dei liber singularis ad Donatum recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit Fr. Eduardus a S. Xaverio C. E

발행: 1759년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ueo De Ira Des Seg. 3. 4. ranii , R ingrato An aliqua ratione obstri odii esse si polsumus et , qui nihil habeat commune nobiscum Deus inquit Cicero talis es , ut nulla gratia , nulla hominum

charitate teneatur , valeat. Luid enim di

cam , propistur sic t esse enim propitiui potes

nemini. a At enim naturam excellentem honorari oportet. Obiectio est , quam sibi proponit Firmianus , ex veritatis fonte derivata, & omnium Gentium consen

sione recepta .

b Obstricti esse . Al. adfricti. Al. astricti. e Inquit Cicero. Scilicet Lib. I. de Vat. Deqr.

Quid contemptius dici potuit in Deumt Valeat, inquit, id est: abeat, & recedat β, quandoquidem prodesse nulli potest.

Quod

a Diei potuit. Bon. dici potest.b Id est abeat, ct recedat. In Cod. Bon. ha beat . Donatus, Servius , & alii quidam , TO Ualeat explicanti Pereat; sed neque hanc , neque Lactantianam expositionem probat Valla Lib. . I. xv. xxx. Elegant: ait liquidem . Vale asalutatio est recedentis. ut saloe r fve r lenientis . Subdit tamen ; terum , qui valeat et pro execratione acceperunt, forsitan hoc argumento inducti sunt, quo nonnunquam hoc .erbum languorem significat &c.c Quandoquidem et Al. quando : Al. quando, erqnidem .

62쪽

Quod si negotium Deus nec habet , nepexibet: Cur ergo non delinquamus quoties hominum conscientiam fallere licebit - , ac leges publieas circumstri beret Ubicumque nobis latendi occasio arriserit , consulamus Tei ς , auferamus aliena vel sine cruore, vel etiam cum sanguine η , si prat ter leges nihil est amplius , quod veremdum sit ε ,

a cur ergo non delinquamus . Al. cur non ergo . Vide L. II. cap. xvIt . a seg. 36.b Licebit, ae leges publicas circumscribere, Bon. licevit, ae res publicas . e confulamus rei. Haec in plerisque desiderantur. d Vel sine eruore , vel etiam cum sanguine . Al. .el sine errore, vel sanguine . Al. vel o cum . Al. vetetiam sanguine . Bon. sanguinem. e ouod verendum sit. Al. dolendum. Al. eolendum.

Haec dum sentit Epicurus - , religionem funditus delet : qua sublata, confusio , ac perturbatio vitae sequitur . .

a Haec dum sentit Epicurus . Al. dum sensit.b uva sublata, eonfusio, ae perturbatio vita se inquitur: Cicero Lib. l. de T at. Deor. QVibus sublatii pertArbario litae sequitur , O magna confusio .

63쪽

stitiam retineamus , qua communis vita sit tutior β Quomodo religio ipsa sine metu tener se , aut custodiri potest Z Quod enim non metuitur , contemnitur ; quod contemnitur, utique non colitur , ita fit , ut religio , Scmajestas, & honor metu constet: metus au tem non est , ubi nullus irascitur .

a St O sapientiam, qua distamus a belluis . De sunt haec in aliquibus tam Mss. quam prelo editis. h Sit tutior. Bon. fuit tutior . Forte sit tutior. e Sine metu teneri. Isaeus sine metro tueri.

Sive igitur gratiam Deo q. sive iram,sive utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est , sine qua, vita hominum stultitia , scelere , immanitate completur . Multum cnim refrenat homines conscientia , si credamus nos in conspectu Dei vivere , si non tantum quae gerimus , videri desii per , sed etiam quae coSitamus, aut loquitur 3 audiri a

Deo putemus . At a Sive igitur gratiam Deo dec. Bon. gratiam Do

64쪽

9 in

At enim prodes id credere ut qui

dam putant ) non peritatis grosia, sed utili-raus ι : suonisis leges conscientiam panire nonpossunt , ni aliquis de per terror impendat ad cohibenda peccata . Fossa es igitur omnis religio ct divinitas nulla est .a - enim prodest id eredere &e. Politicbrum verba sunt, qui reluctante conscientia , ut religionem Omnem exterminent, haec omnia ob commune societatis bonum excogitata esse obtrudunt: & quamquam utilia laudant; tamen ut falsa parvi pendunt. b Sed utilitatis . Repete gratia . Al. utilitate .c Terror impendeat. Al. impendat. Al. impendit. Al. impedιat.

V io in

Sed a viris prudentibus universa emin Ha funt ' , quo rectius , ivnocenti fue vi-D 3 vatura confuta sunt. Al. eonflecta sunt. Sic enim Numam , Scipionem , S alios religionem simulasse , valerius exemplis docet . quibus Betuleius addit: Sic Romanae Religionis defensiores sua decreta tuentur , non quia vera sint ; sied quia ipsis sit utile. ea publice recipi , O in vulgus valere . Hoc ipsoruni

inulti fatentur ; Heque enim hoc mihi persuasissent,

65쪽

s De Ira Dei Seg. Io. I. g. vatur . Magna haec , & a materia , quam proposuimus , aliena quaestio est: sed quia necessario incidit , debet, quamvis breviter . , attingi .

nisi ex ipsis audivissem . Hinc coniice prudens Lector, quam rcligiosus , quam cordatus ψ quam sapiens esset Betυleius, cui nullus id persuasisset, quod tamen nonnisi apostata aliquis , aut transfuga mendacissimus potuit ei persuadere ; nam qui utilia sibi quaerunt religionem simulando , tam a Romana Catholica fide alieni sunt, quam Betuleius ipse , & sectarii omnes a veritatis semita remoti, omni iure censentur . b Quamvis bre*iter . Al. quam breviiter.

QUum sententiae Philosophorum prioris

temporis de providentia consensurant, nec ulla esset dubitatio , quin mundus . a Deo , & ratione esset instructus , &ratione regeretur : primus omnium Protagoras ς extitit temporibus Socratis ψ , qui sibi diceret: a Prioris temporis . Bon. proprioris . b Quin mundus. Isaeus i qui mandus. Bon. quod mundus. Al. quoniam .c Primus omnium Protagoras . Bon. & alii nonnulli r Dibagoras; 1ed prave. Vide de eo Lib. I. cap. II. seS. 2.

66쪽

Lib Sivg. Cop. IX, Segra. j. IIeeret: non liquere utrum esset aliqua divi-

d Temporibus Socratis . Ex Laertio L. I x. seg. 36. floruisse dicitur Protagoras Olymp. Lx X I V. e sibi non liquere &e. Cicero L. I. de Nat. Deo

rum , inquit: Protagoras quum iu principio libri suim potuisseti De diis neque ut sint , neque ut non sint

in a

Quae disputatio ejus adeo impia , 3c contra veritatem , & religionem judicata est , ut & ipsum Athenienses expulerint suis finibus , & libros ejus in concione , quibus haec continebantur, exusserint β. De cujus sententia non est opus disputare , quia nihil certi' pronunciavit ε . - D

a .atbenienses expulerint: Laertius ibidem, Suidas, Eusebius Prap. Evang. XIV. I9. Minucius Felix, &alii idem narrant. Philostratus vero in eius vita haec

habete Propterea eerte omni solo ab Atheniensibus expμlsius quam judicto ἡ ut quidam volunt , condemnatus fuisset; ut .ero aliis videtur , quum sententia , indicta caussa, data esset, ex continenti in insulas transmissurus , quum Atheniensium triremes , toto mari dispe=sas , ea veret , subterfugiens , parva Cymba nais ΦΨu.it. Adde Ciceronem ubi supra. b Exusserint Al. . extvsserint. e P ibit certi pronuntiavit . Cicero ubi supras Nec vero Protagoras .... quicqvam videtur de Natura Deorum susspicari.

67쪽

Post haec Socrates, & auditor ejus Plato η , & qui de schola Platonis - , tanquam rivuli diversas in partes profluxerunt, Stoici , & Peripatetici in eadem fuere sentcntia , qua priores .

a Socrates, O ejus auditor Plato. Vide L. III. cap. III., ac Euseb. de Praepar. Evang. L. XII r. h De Schola Platonis. Sic L.VII. cap. H. seg. 3I. c Stoici, o Peripatetici. L. II. cap. IX. seg. 48. iidem memorantur.

in in V

Mostea vero Epicurus Deum quidem esse dixit , quia necesse sit , esse aliquid irramundo praestans , & eximium , & beatum et

providentiam tamen nullam : itaque mundum ipsum nec ratione ulla, nec arte , nec

fabrica instructum ; sed naturam rerum qui husdam minutis seminibus Φ, & insecabilibus conglobatam. Quo

a Postea vero Epieurus L. III. cap. XVI I. a seg. 2. plura de eius falsa doctrina dicta sunt.b auibusdam minutis seminibus . Nempe atomis . de quibus L. de Opis Dei cap. II. seg. Io. , & cap. sequenti huiusce libri, quem prae manibus habemus,

68쪽

video . Etenim , si est Deus , utique providens est . , ut Deus : nec aliter ς ei potest divinitas attribui, nisi & praeterita teneat

di praesentia sciat , & futura prospiciat.

a Quo quid repunantius &c. L. III. cap. XUII. a seg. a 3. id Noster ostendit. Bon. quid quod.b Utique protiidens est. Nihil magis, quam hanc veritatem in hoc libro Noster ostendit. c Deus ἔ nec ρliter. In Bon. Το ut punctis distinguitur, sicut de corrigendis saepe diximus, ct pro aliter habete alteri. d Nisi σ praeterita teneat &c. Haec infra prope finem capitis sequentis ex Cicer. confirmantur . .

Quum igitur providentiam sustulit, etiam Deum negavit esse. Quum autem Deum e se confessus est , & providentiam simul esse , concessit. Alterum enim sine altero nec esse prorsus , nec intelligi potest .

69쪽

18 .' De Ira Dei seg. 7.

Uerum iis postea temporibus , quibuς iam philosophia defloruerat β , extitit Athenis alius,quidam Diagoras qui nullum esse omnino Deum diceret : ob eamque sententiam nominatus est αθεοο : item Cyrenaeus Theodorus ambo, quia nihil novi . poterant re-- . pe a Philosophia defloruerat. Vide Lib. III. cap. vis in quo ex repugnantibus invicem Philosophorum sententiis, philosophiam omnem extinctam esse , cou- eluditur . b Extitit alius quidam Diagoras. Sic etiam Aldus . Al. extitit Athenis quidam Diagorus. Al. Uiιu Malius quidam &e. Al. extitit omius Sc. Al. esilit Metius. De eo nos locuti sumus ad L.I. cap. II. seg.et, ac de eodem Laertius ait Lib. v I. seg. 1s. Alii Diagora Melio hoe assignant; Cicer. de Nat. Deor. L.I. Deos esse . . . . dubitare se Protagoras et nullos esse omnino Diagoras Melius, O Theodorus CFrenaicus puta Nerunt. Hinc plurimi etiam Lactantium Melius seripsisse putant , quod verbum quum amanuenses Limhrarii non intelligerent , quilibet eorum pro suo captu detorsit. c Item cyrenaus Theodorus 4 de eodem diximus . tibi supra, & dicenda indicavimus . Heic notare sufficiat, Isaeum ex Clemente Alexandrino apologiam quandam pro iis suscepisse quam Diff. xxvi I. cap.I.

s. II. ad examen revocamus o. d Ambo , quia nihil novi . Bon. etiam ambo, quia &ca.

70쪽

Lib. sng. Cap. IX. Seg. 7 . . Is perire , omnibus jam dictis , & inventis ,

maluerunt vel contra veritatem id neg3re , in quo priores universi sine ambiguitate conis senserant . Ii sunt , qui tot taculis , & ingeniis fassertam, atque defensam providentiam calumniati sunt .

e Maluerunt et et contra veritatem id negare , in quo . Bon. in quibus Al. Τὸ vel omittunt. In Bon. Cod. primi duo characteres in negare punctis distinguuntur. Aldus nobiscum legit.. f Hi sunt , qui tot saeculis, O ingeniis. Al. ii sunt, qui a tot fcculis , tot ingeniis &c.

Quid ergo utrumne illos minutos , &Inertes a philosophos ratione, an vero aut horitate β praestantium virorum refellemus Z an potius utroque t Sed properandum est , ne longius a materia evagetur oratio ε. CAP.

a Minutos , O inertes. Primum verbum in Cod. A n. more corrigendorum punctis obsignatur . Al. inimicos, & inermes. Nostra lectio communior, &qPae atheorum characterem , & veram notionem ostendit.b An vero authoritate. Al. an Serisate .c A materia evagetur oratio . Al. divagetur . In nostro Bon. Cod. haec desiderantur. Scholius de-

SEARCH

MENU NAVIGATION