Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

8 o De Fide adhib. Divin. ex Genethla.

nec umque tamen sit siderum actio, ad summum generalis est, neque ex illa effectus vllus singularis producitur, nisi quatenus coit cum actione cuiuspiam cauis sngillaris: Itaque ut cognosci possit qualis nam effectus singularis suturus sit, nihil iuuat siderum actionem cognoscere, nisi cognoscatur & actio,&dispositio singularis cuiuscunq. operantis;quae actiones singulares cum ut plurimum in humanis pendeant a libera voluntate, sint sua natura abditae, & o cultae, non possunt essccre Genethliacorum cognitiones certas. Quare non est requirendum ex sideribus, quam ob rem natus quis suerit valens, aut infirmus, iracundus, aut placidus, sed potius ex complexione, ac temperamento parentum, potius ex condi tione seminis, alimenti, regionis, & aliorum eiusmodi: Neque cur aliquis saedo morbo Iaboret, semper sexta caeli domus consulenda est, sed impura domus, in quam sponte fuerit ingressus; neq. cur aliquis globo tormentario impetatur, tota culpa in horoscopum in qua diatum Saturni directum verteda est, sed in tormentariam machinam, quae suerit ex malitia occidentis in ipsum directa; Neque denique cur aliquis gladio pereat,

incusandus erit Mars, aut eius malignitas,sed potius latro,sicarius, vel miles,qui reuera fuerit homicida,&sic de cael α Non negatur tamen, quin conexio quaedam huiusce mundi inferioris cum mundo superiore ita habeatur, ut quamplura ex superiore in inferiorem deriuent; verum ex hoc non consequitur mundum inferiorem, praesertim hum num, ac ratione pollentem habere a sideribus omnia; nullas ex se, sed a solo cγlo agendi vircs obtinere; nullum intra hominem esse agens primarium verum, ac per se, sed instrumcntarium dumtaxat; haec enim omnia ab ipsa ratione alieni Isma sunt, cum agens liberum melius quam caelum sit causa omnia imp rans, dirigens, & exequens . Non negatur praeterea, quin Sol,& Luna plurima agant, at agunt in ijs rebus, in quassuum dominatum intendunt, quemadmodum etiam dicitur de caeteris planetis, non vero in hominem, qui si sit sapiens Astris ipsis dominatur & imperat. Non negatur rursus, quin homo pro sua temperie ad amorem, coniugium, suscipiendos liberos, potius quam ad continentem, caelibem, liberis orbam vitam seratur; Sed Cardo rei est, praenosse Genethliacos eius temperiem,praenosse occasiones, ob quas hoc tempore, potius quam illo in amorem incidat; istius potius, quam illius is minae sit amans, quomodo non sit usurus sua ratione, & libertate, non sit praelaturus coniustio caelibatum, non dilaturus nuptias, non suscepturus peregrinariones, & id genus alia, quae omnino Genethliacis semper erunt ignota e Non negatur denuque varia esse concurrentibus stellis hominum studia, varios euentus, fata varia; sed opus, ac labor est ostendere, quomodo haec omnia Deus a solis astris suspenderit, cum experimcto constet a pluribus alijs , ac liberis causis pendere. 9 6 Nec deniq. credendum est experimentis, quae asserunt Genethliaci, ut no a stram c mercentur fidem in suis praedictionibus; si enim alicubi dicitur experientia fallax,id maxime contingit in re, de qua disputamus; ubi experimenta, rarissima sunt, quae quidpiam cuiuspiam enectus germanam esse causam conuuicant;

102쪽

Disiertatio XVIII. 81

ti incant; quare semper erit expendenda ratione quaecunque experientia, ne fallacia aliqua subsit, quae iudicium praeripiat; & maxime quidem, cum inter experiendum nihil magis familiare sit viro imperito, quam falli; adeo proinde , ut in tam raro veritatis studio fides adhibenda temere non sit quibuslibet experimentis,ac illis praesertim, quae potius auribus, quam oculis hauriuntur; multa enim sunt, quae nos cogunt Genethliacorum experimenta in dubium reuocare, cum neque eorum obseruata ex nimia inter eos opinionum varietate concordent,neq. experimenta ipsa potuerint pluries obseruari, ex eo quod nunquam licuit Astrologo, aut Genethliaco idem experimentum ne his quidem Perageret cum eadem caeli constitutio ne bis quidem redeat etiam post saecula centu pa& mille. Addo Genethliacos Ueteres ea ignoralla, quae nuper solum perspecta sunt circa tam inerrantia, quam errantia si lera, ex quibus variari decreta, & obseruata maxime potuerunt. Denique falsum absolute censendum est posse Genethliacos praeuidere, aut praedicere ea quae reuera circa alicuius Vitam, aut mortem euentura sunt; quod ex eo demonistrat Tullius a. de diuinit. quod multa Pompeio, Crasso, ac Caesari ipsi a Chaldaeis pnedicta fuerint, quae rataen non contigere, Praeserturi quod unusquisque illorum esset domi in senectute summa cum claritate moriturus I Idemq. etiam susius ostedit Sinus ab Hemminga, qui propositis triginta illustribus genituris, &iuxta artis placita ad exquisitum examen reuocatis declarat tandem experimenta non conuenire cum Genethliacorum placitis, nec fausta semper fausto caelo contingere; quod certe magnam vim habet ad fidem Genethliacis adhibendam , licet aqversus praedictum Sixtum ad confirmandam Astroloetiae certit

103쪽

DISSERTATIO XIXDE FIDE ADHIBENDAM SDiuinationibus ex Physiognomia.

SSE Physiognomiam aliquam coniectandi artem ex signis in corpore fixis nemo est, qui inscietur; at non ita istius a tis certitudo accipienda est, ut latae ab ipsa pmdictiones semper colliment in verum, cum pluribus subi jciantur eris roribus, ex eo praesertim, quod plerumque ex infirmis con iecturis; atque ex externis signis minime significantibus in ternas animorum inclinationes perscrutetur; licet enim ex certis quibusdam notis in corpore sitis tapE certa coniectentur, cum tamen plures alij sint Physiognomiae fontes valde retrusi, non semper certo, quae in animis latent, in lucem cognitionis evocamus. Persectionem tamen Physiognomicae diuina tionis ille fuerit consecutus, qui licet interdum Verum non assequatur, ex his tamen sonis, quae obuia sunt, ut ratio Postulat, coniecturas sumit; & ne adeo Dei Iis sit in errorem lapsus, ubi de Physitognomicis coniectationibus actitur, ea erunt accurate inquirenda, exploranda, atque inuicem conse ienda, quae ex signis consentiunt, quae dissentiunt, quae idem arguant, quae adeoniectandum suffragentur, quae refragentur, & id genus alia, sine qui bus neque certae, neque probabiles praedictiones in Physiognomia serti pos

sunt

Caeterum esse aliquam adhibedam fidem praediction ibus Physiognomi eis illud in primis suadet, quod non paucis illuxit oraculis, ex notis, signisque

in corpore humano constitutis, aestimari posse, atque considerari, quae inimis delitescunt illatebrata animorum reces libus; notum est enim illud Isaiae 3 o. Agnitio vultus eorum respondet eis; & illud ex s. Prouerb. In facie prudentis lucet sapientia; illud denique Ecclesiast. II. Ex visu cognoscitur vir, Naboccursu faciei cognoscitur sensatus; amictus corporis, dentium risus, & incessus hominis enunciant de illo: Hisque diuinis oracu

I lis

104쪽

Dissertatio XIX. 8 3

lis subijcienda est magnorum virorum authoritas, qui in eiusmodi veritatis iudicium, eamdemque sententiam conueniunt, pra sertim Hippocrates, Aristoteles, Galenus, Trismegistus, Zopyrus, Trogus, Ioannes Baptusta a Porta, & alij quam plures, qui fidem Physiognomicis praedictionibus

fecere; neque est inter celcbres Scriptores Medicos aliquis, qui saepius ita exigente argumento Physiognomicas iudicaturas suis non inserat monimem

At praesertim Physiognomicas praedictiones semper commendarunt apud 97Gellium Pythagoras, qui discipulorum aduenientium mores h vultus orisque eisgie sciscitabatur; Gymnosophistae, qui eum tantum ad summum regni supercilium subrogabant, qui eximia oris dignitate caeteris ante staret, v Pote quem ad excellentium virtutum dotes natum arbitrarentur. Persae homines adunco naso, quos Glyppos vocabant, honorabant eo . quod Cyrum illustrissimum Principem adunco naso honorabilem suisse a maioribus acce- Perant. AEthiopes regni successorem ex omnibus pulcherrimum ,& pugna- Cissimum creabant; in quam rem aurea sunt illa Curiij verba , quibus oste

dit non esse magnorum operum capaces, nisi quos eximia specie donare natura dignata est; qua de causa a Physiognomo Chalcidenti Syllat vultu sa

pius inspecto pronunciatum est, ipsum in magnum virum quamcito euasurum; quemadmodum contra illud Tapyri scitum est, qni inspecto Socrate, totaque corporis habitudine malas in animo latentes propensiones auguratus est; &NaaianZenus ipse splendidissima Graeciae fax propter admirabilem Theologiae facultatem, cum Iulianum Apostatam esset intuitus exclamauit c Bone Deus quantum malum Romanum fouet imperium. Nec silendus hic Salustius, qui Catilinam, hominem aud icem, subdolum, varium, cuiuslibet rei simulatorem, alieni appetentem, nimis alta lampar cupientem ex sola physiognomica coniectatione . Quorum omnium rationes illae Putandae sunt, quas affert Seneca ad hoc ar- 9 8gumentum, nec scilicet cor hominis esset omnino mortalibus inscrutabile; ne occulta semper esset aegritudinum in animis latentium coniectura; ne Socra

tica fenestra semper indigeret genus humanum; ne denique diuina quaedam beneficia deessent ad inuestigandas hominum voluntates; idcirco aequissi. mum fuisse, ait, certa indere corporibus quasi symbola, quibus decernere de animis, cognita veluti causa liceret ι sicut enim gentilitia qua dam signa in posteris impressa diuinitus ad notitiam stirpium legimus in Annalibus, ut Seleucidarum anchora, Lancea Draconteorum, Eburneus humerus Pelopidarum apud Dionem Chrysosthomam, & Sinesium patefaciunt, ita decuit animorum vestigia, &caracteres fuisse in corporibus expressa, quibus quasi exterioribus notis, ac rimis facilis p1teret traiectus ad animum; dicitur namque Corpus animae domus, ac diuersorium esse, e cuius consideratione de hospitis conditione facile coniectari potest; Docet namque Aristoteles ipse in primo Physiognomiae suae limine tanto consensionis*dere consociata esse L a corpus, Disiti eo by Corale

105쪽

84 De Fide adhib. Divin. ex Physiognomia.

corpus,& animam, ut alterum alterius affectiones consequi haud possit,idque ubi rationibus euicit, tandem veram ex Physiognomia esse admittendam c iectandi artem concludit; Et Cassius Medicus celeberrimus, cum Problemare 1 o. quaesijsset, cur prodigiosae formae homines ut plurimum emota essent mente, respondit, quia corpori consentit anima, ut animae corpus; quo propterea docebat a corporis motibus, & affectionibus non esse omnino impassibilem animum, ut argumento sunt, qui mania laborant, quae est mentis alien tio sine febri, in quo a phrenesi distinguitur; possunt namq. maniaci facit E medicamentis curari,&sola temperiei mutatione ad sanam metem reduci, quod cleganter exemplo demonstrat Horatius

fuit haud ignobilis Argis

ιιise credebat miros audire Tragaedos In macuo laetus fessor, plausorque theatro. Hic ibi cognatorum opibus, curiflue refectus Expulit helleboro bilem, morbumque meraco

Et redis ad ρ.

- - Phrenes S etiam,quae animi qui'uo morbus est, oritur, ex praua dispositio

ne organorum, quam ubi sustuleris medicamentorum facultate, ipsa quoquecua nescit. Praeterea temulenti, donec vinosi vapores consederint, refrixerit caput, cerebrum q. purgatum fuerit, nunquam rationis munia sunt obituri. A

cedit pituitosos tarde irasci, biliosos, & sanguineos celeriter, non alia ob causam, quod illorum temperies frigida sit, horum calida; praecipuae namq. co poris affectiones, a quibus patitur animus sunt internar externaeque membrorum, & partium conformationes, cum in promptu sit plures corporis partes animi perturbationibus quasi procellis fluctuare, ex ira scilicet cor palpitare, crura tremere, linguam pmpediri, faciem ignescere, oculos exasperari, dentes auci, labia morderi; quemadmodum etiam qui gliscentis inuidiae selle Ragrant penati lurore,& miserrima macie de Armantur. Ex quibus omnibus ad mirabilis co sensio inter animam, & corpus colligitur, quae praesertim in eo sita est,ut docetAngelicus Doctor, quod ad motum formae moueatur etiam ipse m , sitq. materiae dispositio,vel interna, vel externa ipsius animae indicium; Hinc q. fit quod ex signis exterioribus possint quandoq. Physiognomi de animo tu dicare, sua'. sine nota praedictiones serre. 1 co Habendus tamen est accuratus signorum delectus, ne in vado res haereat, Mne in latentibus animi morbis inuestigandis decipiamur; cum enim ad vaticitanandum in Physiognomia totam corporis conformationem adhibemus, impendio praeuidendum est, quaenam membra, vel partes attentius obseruandariint, quaenam caeteris anteponenda; euidentior autem sumitur coniectura ex

illis signis, quae in eminentissimis locis sunt collocata, atque locus eminentior caput est; quapropter bene ab Homero Thersites fatuus, & stolidus describi tur, ex eo quod esset capitis acuminati; huiusq. rei causam reddere facile est, nam in capite velut in arce omnium sensuum ministeria constituta sunt; sic

potiora gle

106쪽

Dissertatio XIX. 8s'

potiora erunt physiognomici coniectationis signa, illa, quς ex iis membris prtuntur, per quae passiones,quas indagamuS, exercentur; at quoniam caput rationis regia est, ingenij, memoriaeq. sedes, ex eo etiam ingenij, & memoriae vaticinia potissimum erunt ducenda, quemadmodum ex humeris, brachijs, manibus, quibus constat corporis robur, roboris, & sortitudinis arguntenta petenda. Ita tamen ut semper Physiognomo prae oculis sit Aristotelis cautio, ne uni signorum facile credat in suis praedictionibus serendis, sed plura circa unum pensitanda sunt, & ad unum accommodanda, quo ex ijs tuto iudicium pronuncietur; etsi quando signorum acciderit contrarietas, eorum testiinonia, & viras ad trutinam reuocanda erunt. Haec sunt potissima iundamenta, quibus possunt Physiognomi aliquas praedictiones ferre, quo fidem promereantur humanam, cum circa naturalia versentur; quemadmodum etiam docet

Aristoteles ex una, vel pluribus animi passionibus alimeoniectari posse, ut si quem iratum videas, tristem; si quem animo demissum, inuidum; si quem imuerecundum, furem pronuncies; ex connexione enim quam in appetitu sensiotiuo retinent eiusmodi perturbationes, potest ex Da, vel ex pluribus de alijs iudicium seni.

107쪽

DISSERTATIO XX

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Metoposcopia.

umanumq. caput velut contractum quoddam Caelum M toposcopi saciunt suis siderum characteribus inscriptum, quo sata mortalibus dispensant, atque abdita pectorum fatidico quodam lumine recludunt; volunt namq. rectas sex frontis lineas,& septimam triplici angulo definitam septem inerrantibus stellis respondere, cum aequissimum ipss videatur caput in homine caesi appellatione cohonestari, dum in ipso capite diuina pars hominis reliquis ancillantibus imperans facultatibus regnat, sedet, ac tanquam Numen in Capitolio dominatur; Quae omnia bene proferrent, ac sine nota Metopost pi, niti alia suae artis diuinauicis deliramenta in capite, eiusque lineis constitue-rctu, qu bus sone nulla est adhibenda fides; nam & ipsi Meto poscopi fatentur, ac piae sertim Cardanus hanc diuinandi artem esse caeteris omnibus incerti rem, cum quibusdam, ac praeserrim pueris lineae frontis haud inesse videantur, quibus tamen multa, ac magna contingere solent in vita; sic etiam cum in fronte praeter lineas sint etiam aliae incisurae, aliae notae, & vari j characteres, ut cruces,circesci, monticuli, claustra maculata, stellulae,quadrata, triangula, lines cap illares,rugae, & id genus alia, ex his omnibus difficillimum redditur, atque incertissimum ex fronte diuinare, cum haec plerumque ita simul confundantur, ac pei misceantur,ut vix unum ab alio discerni possit. Similiter cum maximam subeant varietatem linearum numerus,quantitas, longitudo, latitudo, prosunditas, qualitas, figura, situs, & accidentia, hinc etiam fit, quod in iudicio de euentibus proferendo, ut plurimum errent, ac decipiantur Metoposcopi, vel ex tot rerum,quae necessariae sunt, in hac arte ignorantia; vel saltem exaccuratae obseruationis desectu . Denique quid certi constitui potest in lineis, quarunt quaedam si magnae sint, magnos, & notabiles denotent euentus; si paruae paruos, Dissiti Cooste

108쪽

Dissertatio XX. 8

paruos,& obscuros; si continuatae prosperam fortunam; si diuulsae, & interci-ia: aduersitatem; si latae ingenium,& hilaritatem ; si longae felicem in negoti js exitum; si breuiores negotiorum infelicitatem; si subtiles lasciuiam, & mollitiem ; si intortae animi intemperiem; si rectar moderationem in agendis; si in ramos expanis animi leuitatem, & peregrinationem; si denique disiectae loquacitatem , & garrulitatem; his enim omnibus cum nulla subsit coniectandi ratio, praeter Metoposcoporum obseruationem, S experimenta, quae ipsi ad captandam fidem afferunt; non est, cur fidem nostram tam facile deuouea

mus.

At praesertim in Metoposcopia eiurandae sunt pridictiones illae, quibus tam Io 2 quam decretis ineuitabilibus statuitur homini, quod ipsi in vita, vel in morte agendum, nulla habita, aut liberi arbitri j ratione,aut concurrentium causarum consideratione; quemadmodum illae sunt, quibus decernitur; lineas omnimo-dE rectas bonam indicare iustitiam, animique candorem, & simplicitatem denotare; Lineas mediocriter obliquas bonorum aquisitionem, nec non longam vitam,sed non tam validam , cte fortem; Lineas multum obliquas rapvCem hominem, furem, auarum, pessimae indolis, quamuis longam vitam designent, praesertim si sint illae lineae Saturni, &louis, vel Saturni, di Martis, vel tres illae simul Saturni, Iovis, S Martis. Lineas paruas, & multum tortuosas 'debilem,& exiguam vitam significare, prssertim si sint constitutae in tribus superioribus planetis; Lineas aliquam continuitatem habentes, sed simul intem ruptas nimios excessus demonstrare, insolita insertunia, vitam laboriosam, graues morbos,& incostantiam, praesertim si sint duae vel plures; quod si lineae sint paruae, & disruptae, naturam debilem, exiguam vitam, & mortem a Veneno, aut peste significare; Lineas capillares virtutis naturalis debilitatem, &pessimae indolis hominem significare ; Lineas sic ut ranuis varia negotia indicare, hominem etiam vagabundum, pmditorem, infidelem, inconstantem in omnibus; Lineas rectas intercissas vitae varietatem, impedimenta damnosa,

mutationes magnas designare; & sic de singulis alijs lineis, ex quibus Metop scopi omnia vitae mala, vel bona praenunciant, licet ipsorum hominum, vel aliarum .causarum arbitrio subsint; idq. praesertim nos suadere debet, ut ineptas omnino eiusmodi pmdictiones censeamus, omnemque fidem eisdem

auferamus.

Eodem plane modo ridendas, atque damnandas facimus pr dictiones om- I O 3

nes, quae a Metoposcopis seruntur ex naeuis, qui constituuntur in fronte uniuscuiusque secundum signa Zodiaci; nulla enim ratio sanae, aut verae praedictionis excogitari potest, ubi nulla est connexio euentus, qui praedicitur cum signo praedictionis, ac propterea nunquam erunt accipiendae illae pi aedictiones, quibus constanter asseritur hominem qui naruum habet in dextro Arietis loco felicem in bello futurum esse, bona extra patriam a nobilibus, & sarminiS esse a cepturum; mulierem vero eodem notatam naeuo in matrimonio, ac liberis sore fortunatam, esseque ingeniosam; praesertim, cum hic naeuus natuum simu Diuili od by Coosla

109쪽

8 8 De Fide adhib. Divin. ex Metoposcopia.

Iem indicet in dextra pectoris parte, qui utrique sexui prosperam fortunam in negotijs, vitam longam,& optimum finem praedicit; cuius praedictionis nug citati similes facimus omnes alias praedictiones eiusmodi, nimirum, quod homo, qui in siluatione dextra Tauri naeuo insignitur, bonam sit habiturus sortuisnam in matrimonio, haereditates possessurus, bonaq. sine labore aquisiturus, cum relatione ad alterum naeuum in hypochondrio dextro, qui eadem bona portendit. Quod homo, qui in loco dextro Geminorum notatur, amicitiamst cum Potentibus contracturus, lucrum cum extraneis facturus, bonam habiturus fortunam in mercaturis, magnas esse captaturum dignitates, respondente hoc naruo alteri in scapula dextra, qui eandem etiam dabit fortunam viro,& mulieri. Quod homo habens naeuum in dextra parte Cancri ex paupere diues sit euasurus,Vitaque longa, ac se lici potiturus, hoc nquo alterum designam te in inguine dextro, qui similem fortunam praenunciat. Quod homo in de tra parte Leonis naeuo signatus sit a magnatibus diligendus, ingenium subtile, Micemque memoriam ostentaturus, alienaque denique bona possessurus, relato hoc naeuo ad alium in parte dextra ventris, qui eadem praedicit. od homo iacuum obtinens in do tro Viminis loco sit felix futurus in omnibus no otijs, honores poste laurus Emi Iogam ac quietam acturus, hoc nquo aIium denotante sub mamilla dextra, qui viriq. sexui similem prsnunciat fortunam,

di sic de csteris ne uis, signi csteris Zodiaci respondentibus qui plures, & plures non tam ita stonte, quam in toto vultu constituuntur, quibus omnibus faciunt Metoposcopi suos respondentes euentus non enim nostri inai uni est

hic singulos enumerare, cum id potius spectet ad Metoposcopos suse de his

omnibus agentes; eoque tantum nostrum hoc loco collimauit intentum, ut ex

ineptijs quarumdam praedictionum,csters omnes tales esse deprehenderenturne unquam illis fidem adhiberemus. Non inficiamur tamen ex fronte posse Metoposcopos aliquas coniecturassumere,quibus possint homines absque criminis nota aliquam praestare fidem; dicitur enim frons in homine animi ianua, eam q. sic vocat Tullius scribens ad Fratrem, &solent homines versipelles, S simulati ingenij vocari bifrontis, violiin celeberrimus latro Mercurius bisons dicebatur; ex quo etiam frons apud Ueteres Genio sacra facta est, ut pote pudoris sedes; unde&impudentes dicuntur perfricuisse frontem, id est, quasi manu pudorem omnem a fronte abstersisse iuxta illud Martialis lib. I . -- perfricuit Irontem, posuitque pudorem. Cum autem frons sit illa pars corporis, quae capillorum radic ibus,supercilijs,&utrimque temporibus continetur, ad silmendas ex ea coniecturas, quatitatem, figuram, S alia quaedam accidentia considerar oportet, quae posuit natura tanquam multarum rerum indicia,quae dicuntur ex ipsa natura, suadente id ratione, prouenire; ac propterea bene ex parua, Scangusta fronte cum Polem

ne, & Adamantio imperitiam quamdam, & stoliditatem in homine coniect mus,cum hoc signum indicet ventriculos cerebri esse pMuos, unde spiritus nimis Disili co by Cooste

110쪽

Dissertatio XX. 89

mis constringuntur,& incalescunt; quemadmodum etiam eodem signo ostenditur anteriorem partem cerebri esse valde phlegmaticam, unde spiritus numio phlegmate debilitantur. Sic contra bene coniectamus ex fronte longa, ac valde ad aures protensa ingenij praestantiam, & imaginationis vigorem, qualis fuit in Platone, quem Heanthes author grauis scribit Platonem ita esse nominatum a fronte ampla, amplaque facie, atque hoc nomen prius illi a Di gene fuisse impositum; quamuis alij vulgatius velint sui ει ita nominatum a lutis humeris; & quod hic dictum est de longa fronte etiam de lata intcingendum est, dummodo tamen ipsa frons non sit impense magna, quia sic homines torpidos indicat, refertque illos ad botres , & ratio est, quia spiritus in vasta fronte, & vasto cerebro maximE dilabuntur, sicque virtus minus unita semper

infirmior.

Etiam aliquam fidem facimus coniecturis, quae sumuntur ex frontis figura, I O S& reliquis promiscuis accidentibus, quae frontem assiciunt; in his enim omniubus aliqua ratio credibilitatis inueniri potest, ut constar ex coniectura, quae sumitur ex fronte rotunda, Si sphaerica, quam qui obtinent, iracundi existimantur, docent namque Aristoteles, & Galenus in fronte rotunda spiritus sacile

reuerberari, & inflammari in anterioribus capitis sinibus, unde sequitur inflammatio sanguinis,& cerebri, atque adeo cordis, cum nihil aliud sit ira, quam san, o uinis aceensio circa cori licet Diuus Thomas Aquinas rotundam habuerit frontem,non tamen suit iracudus, quia magnitudo capitis rotunditatis vitium in eius fronte emendabat; sed fortasse erit me litis dictum Doctorem Angelicum summa virtute innatos iurores compressisse. Eiusmodi igitur signis, &coniecturis ratione aliqua naturali innitentibus fidem posse adhiberi decernimus , licet etiam haec signa ex plurium accidentium commixtione saepe fiant incerta, &fallacissima.

SEARCH

MENU NAVIGATION