Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s O,

DISSERTATIO XXI

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Chiromantia. Io 6

Hl ROMANTICIS praedictionibus, quae physicae v

cantur, quae nimirum ex manus asperitate, laeuitate, longitudine, breuitate, crassitie, tenuitate, ex linearum positu, d ctibus, permixtionibus, incisuris, luciditate, obscuritate, im tegritate, internam corporis constitutionem, temperiem, compaginem, ac fabricam coniectant, fidem nostram non inhibemus; si quidem hac omni aeuo usos esse sapientissimos viros, Aristotelem praesertim, Galenum, Averroem, Avicennam, Albertum, aliosque pluis res, iam satis notum est ;. atquς eas omnino licitas esse, ac rationi consentaneas, cum nihil praeter id, quod merEnaturale est, tentent, plura ostendunt exempla etiam in sacris literis, in quibus de Esau praesertim dictum est, quod manus habuerit hispidas, &pilosas, quae sane seritatem eius animi indicabant. Astrologicae tantum Chiromantiae, quae virorum perditorum vitio, multa superstitiosarum sordium eluvie, & impiorum vaticiniorum aspergine comm culatur, omnem fidem adimendam esse hoc loco statuimus; eo namque dementiae progressos intuemur huius facultatis professores, ut lineis manus certos Planetas affigentes, ex eorum obseruatione profiteantur se posse infortunia, aegritudines, prolem, prolisque numerum, &sexum, fratrum, sororum, uxorum, virorumque multitudinem, status Ecclesiasticos, militares, iacturas rei familiaris, peregrinationes, itinera, vulnera, afflictiones, beneuolentiam apud Magnates, mortis genus, quodcunque illud sit, incestus, homicidia, captiuitates, uno verbo, omnia, quae homini euentura sunt unquam praenunci re posse, omnesque futuros euentus sua cognoscere profiteantur; cum tamen

ars eiusmodi Chiromantica nihil aliud sit, quam superstitiosorum hominum commentum, quo emungendae pecuniae gratia decipiunt imperitos, ut ex di. cendis patebit. Multi.

112쪽

Dissertatio XXI. 9 I

Multiplici itaque ratione, ac sundamento Praedictionibus Chiromanticis , quae pure A strologicae sint, fidem esse derogandam affirmamus; nam praete

quamquod sic iubent Sacrorum Conciliorum, Sanctorum Patrum, Saulorum Philosophoruin,& TheoIogorum oracula, praedictiones eiusmodi semper improbantia , id etiam suadent omnium Sapientiorum argumenta, eo colli mantia ut hanc fidem penitus euertant; licet enim lateamur lineas in maribus non omnino sortuito positas este, cum longa Physicorum obseruatrone, quam probat Aristoteles ipse,animaduersum sit lineas in plures ductus costactas, decusetatas, incisas,aliarum linearum interuentu diuulsas, exiles, velut in taculos, &ramulos discerptas imbecillitatem corporis prae se ferre, atque ex conlequenti vitae breuitatem; quemadmodum contra integras, & eminentes robustum corpus, firmum, ac bene compactum indicare ; eo quod natura sormationem corporis persecti intendens, ad hoc etiam linearum perfectionem, & integritatem disponit, certas lineas crimentes reddens certis, ac Principibus in corpore membris, de quoru constitutione, temperie, virtute, a flectionibus, robore, ει imbecillitate in ijs no leuia argumenta promut, cerebri,cordis,& e patiS presertim;tamen cum eiusmodi lineae varia pro temporu varietate subeant in manibus discrimina, aiunt, no posse de suturis euentibus aliquid certo prquuciare; experimento si quide intuemur in tenellis infantum manibus rugaru copia, vel penitus aboleri, vel salte parum apparere, aetate vigente easde eminere, ingrauescente attenuari, saeph etiam vel , siccitate, vel a cute densa, vel a compage

membrorum Iaxata extritas omnino euanescere, aboleri, ac sensum sugere.

Praeterea harum p edictionu incertitudo satis etiam ex eo innotescit, quod I o 8

alij digitos eorum q. monticulos, variolum Planetarum dominationi sub ijcitates, pollicem Saturno,Indicem Iovi, Medium Marti,Medicum Soli, Auriculare Veneri,Triangulum Mercurio, percussionem Lunae subiectant; Alij vero Pollicem Ueneri, Indicem Iovi, Medium Saturno, Medicum Soli, Auriculare Mer Curio,Triangulum Marti, percuitionem Lunae; quae diuersitas in dithribuendis Planetarum cofinijs,ac dominationibus summam etiam opinionum inter Chi romantes incertitudinem parit, omnemq. ipsis eripit fidem;non enim satis deprehendi potest,quo modo finibus tam angustis cotineantur Planetae, qui ter

ram magnitudine superant λ quomodo suis finibus quiq. conteti in alios fines, proximos'. non inuolent digitos, ac no valde dissitos montesὸ Quomodo pollici,qui alijs digitis praepollet, potius non dominetur sol siderum praestantis somus Θ potius non Iupiter Planetarum beneficietissim ξ Deinde in ijs,qui cum sex digitis enascuntur, non esset facist inuenire ad cuius Planetε imperi u sextus digitus pertineret; nisi fortassis saturnus salce, Mercurius tecnis, Mars armiS, Sol spiculis, Iupiter sceptro, Luna pharetra sua, Venus seminctio suo inter se contendentes, unusquisque tanquam suum sibi vindicaret. Addendum, quod literae illae, seu characteres, quibus ad diuinandum Vtum I ODtur Chiromantes, velut sutura portendentibus, omnino inepte, ac sine ratione usurpantur; cum dicant nonnullas ex illis literis, si in prima manus tum M a ctura

113쪽

ς 1 De Fide adhib. Diu in . ex Chiromantia.

ctura inueniantur, adulterium, & in adolescentia diuitias; si in secunda iuructura, aegritudinem, & immensas malorum grandines, & in virili aetate pau. pertatem praesagire; sic literam A positam in loco Iouis diuitiarum abun dantiam, in loco Martis iracundiam, in loco Solis sortitudinem, in loco Veneris infidelitatem, in loco Lunae dilapidationem bonorum portendere. In linea vitae, vel capitis si unum Ο, Vel duo reperiantur, unius, vel duorum oculorum amissionem significares quod in se ipso expertum se esse testatur Ioannes Indagine Chiromantiae professor, homo Lutheranus, qui quoties hanc in manu sua figuram videbat, recordabatur quomodo in maximum oculorum discrimen deuenisset, cum ad ignem hyeme sedes procidit, ac sinistro oculo in flammam conuolutus est; cum tamen id potius adscribere debuisset grauitati, ac crassitiei corporis,quam siderum influxui, figuraeque a PIaneta impresse. Prae omnia cum sint libera deprauatae mentis inuenta nulla fide digna censenda sunt; praesertim cum saepe per istos Chiromantes eadem litera diuitias, & paupertatem

portendat, eadem fausta simul & infausta, si modo vel tantillum sede sua demigrauerit, quasi calculis Iuserit ipsa natura, qui pro vario ordine, varij valoris sint. I Io Fatentur insuper harum praedictionum incertitudinem varia, quae ex diuerissis lineis sumuntur vaticinia,nulla cohaerete ratione prolata; nam si linea me salis, quam volunt esse Omnium eventuum,sive prosperorum, siue aduersorum indicem certissimam, unde etiam sortunae, & prosperitatis lineam vocant, habuerit ramusculos tendentes ad locum digiti Iouis, honores dicunt promi litare, exaltationem, ac magnarum diuitiarum possessionem; si veri, cruce fuerit

notata, crucem, & suspendium; si habuerit incisiones a pauperibus, & pote tibus inimicitias, atque infestationes suturas; si in percussione fuerit delicata,& in ascensu grossa, laturam omnium inimicorum victoriam demonstrare . Si in linea vitae seperior pars fuerit diffusior, Aquam, si restrictior, mortem ignis

denotare. Ramos in hac eadem linea si respiciant versus restrictam, hominem extra patriam moriturum significare. Lineam Solarem exeuntem concavo versus annularem significare magnum fauorem apud Principes, Praelatos, alio R. potentissimos homines;& eo magis, quo magis extenditur in trianis gulo versus angulum dextrum; si tamen a naturali versus annularem ascendat, effectum minuere; & si reperiatur inter naturalem, & mensalem, fgnare amicitiam sine lucro, & fauore; quae omnes coniecturae etiam vanissimae sunt,

ut poth nulla innitentes ratione; ac propterea nemo, nisi qui plane mente destitutus fuerit, poterit his fidem adhibere. 1 i i Denique omnem a praedictionibus Chiromanticis fidem auertit commen tum illud, quo statuitur, cuique mortalium unum praesertim dominari Plane istam, cuius arbitrio ipse arbiter homo regatur in agendis ex quadam genij, Senaturae inter utrumque consormitate; cuius dominationis indicium ex eo petunt Chiromantes, quod qui in manu locus ei respondet Planetae, pluribus, Scconcinnioribus literis, lineisque notatus sit; adeout Saturnius ille dicatur, qui

digitum

114쪽

Dissertatio XXI. 93

digitum Saturno respondentem concinnis linearum anfractibus, literarumque figuris condecoratum supra omnes alios habuerit. Adduntque digitos habentes saturnios esse graues, frigidos, melancholicos, sibimet placentes , peregrinationis amantes , cum haec semper suerit indoles Satur ni; quemadmodum Ioui ales aiunt esse fortunatos, sanguineos, audaces in periculis, misericordes, diligendos ab extraneis, veraces, sagaces, filios denique feliciter procreaturos; talem namq. fuisse Iouem vetera monumenta testantur: Solares vero esse diuites, superbos, elatos, victores suturos omnium omnino hostium, quemadmodum Sol omnia semper superat nubium obstacula. Lunares acutos, spledidos, pigros, multis obnoxios vicissitudinibus,que admodum Luna semper in mutatione versatur. Venereos fraudolentos, sora tunatos, libidinosos, prodigos. Mercuriales fraudolentos, geometricos, augures, fures, scientificos, rerum arcanarum inuestigatores. Martios macros, impios, ductores exercitus, ut Martem imitatione reserat, &sic de caeteris, quae omnia sunt nugae nugarum, & somnia somniorum omnino a sapietioribus deridenda , quae etiam merito vocantur Vana praestigiatorum deliramenta, quibus torquetur non solum qui diuinatricem hanc manuum inspectionem promtetur, sed ille quoque qui

-- fortesque ducet, frontemque manumque debit maui.

Ae propterea huic insanae Chiromantum nationi nullam esse adhibendam fi dem concludimus, csi ita perditὶ de manibus argutantes nil aliud agant,quam ex tot intersectae manus veluti proscisis telluris sulcis mendacia in messem colligere, sponsionibus semper diuites, sed euentibus mendici. DIL

115쪽

DISSERTATIO XXII

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Meteorologia.

I 1 et O institutam consilio de meteorologicis praedictionibus hac

volumus disertationctu, Vt quaenam sint Meteora signifi- Ptia, aia prStagientia Ventura, quaenam vero haudquaquam significat discernamus, atque ex hoc quibus sit nam diuinationibus Meteorologorum sidcs adhibenda abia

que criore const ituamuque riuia namque Mereora in aeris regione formari contuemur, quae natura nihil omnino praemol.strant, si me suram quantitate, vel tempore non excedant: quapropter tanquam commem

ticiae omnino accipiendae sunt ills tonitruis assctae significationes ab Ethnicis, quibus credebant calamitatis aliquid imminentis a Dijs eo fragore prsnunci ri,quibus deterrerentur,aut monerentur homines agentes praua, seque criminibus, ac noxis implicantes; sunt namq. tonitrua de illoi um Meteororum genere,quae nihil aliud omnino perhibent,quam quosdam de suis causis effectus, ut sunt etiam pluuiae, nives, rores, pruinae, & id genus alia ad ordinatos naturae effectus instituta: Idcirco nomine Meteororii significantium, ac praesagientiu hoc loco tantii veniunt,quae ex insuetis caeli costitutionibus,& inopinatis aeris, ac tempestatum mutationibus,ex mirandis ventorum pluuiarum, cometarum excitationibus Regnis, Principibus, ac Rebuspub. clades, calamitates, bella, seditiones,conspirationes, hostium irruptiones, morteS, exitia, earumq. rerum omnium desectus, quae vitae usibus, ac necessitati seruiunt, denunciare solent. Atq. cum Meteorum significantium alia dicantur pura signa, alia signa simul& causae non eo modo de viri'. Meteorologi praedictiones ferunt, non enim eadem in utrisque ratio prorsus est; hacque de causa neq. aequa fides illis adhibenda erit.

I i , Meteoris,quae signa sunt simul & euetuum causae fidei aliquid impendi pon' se non omnino abnuimus, idq. ea praesertim ratione, quod experimento comi stet

116쪽

Dissertatio XXII. sue

sset per multas ex ijs mutationes oboriri, quae euentus ad eas subsequentes, ut pIurimum annuunt, ac portendunt; potiora vero Meteora, quae sunt signa, &causae mutationum sunt Venti, Halones, Irides, exhalationes ignitae, ac praesertim Cometae; ex ventis praedici solent tempestates, aeris serenitates, S purgationes, & plura alia Philosophis non solum, sed etiam Agricolis, & Medicis nota ; prssertim vero de Borea, & Aquilone ea vulgo pronunciantur

Protinus irret Hemr Boreams prouocet Auster Offendente latum Borea mox terra gelastis

Tertia lux nunquam nocturno Aquilone luserat.

Halonum vero, Iridum, traiectionum, & Cometarum Physicos euentus exponunt Ptolemaeus in secundae quadripartitae constructionis, Aratus, Plinius, &alij quamplures, signa simul & causas in Meteoris adnotantes. Praeterea etiam illa meteora, quae ex sua natura dicuntur signa non significantia, saepe saepius

ne dum fiunt significantia, sed quosdam effectus producentia; ipsisque propterea utuntur plerumque Meteorologi tanquam instrumentis ad diuinandum, praesertim experimentis innixi, ut sunt meteora illa, quae praeter naturam, praeterque usitatum,&consuetum morem, aut vehementius ingruant,

urgeantque,aut insolito tempore compareant; cuiusmodi sunt hyberno tem pore saepius excussa sulmina, in nundantes, atq. instar vorticum ruentes aquae pluuiar; turgescentia flumina, violentius concutientes ventorum impetus, ac turbines, magnae terrae concussiones, tum vero vel maxime Cometarum ardores, ex quibus semper aliquid portentosum obseruatum est; nec enim effusas umquam impune aquas, aut frustra ventos insolentiore tumultu increpita sis, suis nullae non gentes experimentis, moxque insecutis cladibus didicerunt; de etiam nostra recentissima memoria id satis constat; cum ea, quae usitatam,aC tritam naturae vim excedunt sint semper ad monendos, seu conterrendos hominum animos ab ipso Deo naturae conditore instituta; quod omni aruo deprehensum est non solum in exorbitantibus a more naturae aquarum copijs, in validissimis ventorum turbinibus, in horrendis concussae terrae tremoribus,

in Cometis, & id genus alijs; verum etiam in alijs signis, quae praeter usum solent in Caelo apparere, ut sunt Solis, Lunae, de Stellarum colores vari), qui habentur velut indices occultorum consiliorum aliquam orbi perniciem molientium ; ut sunt etiam Soles multiplices apparentes, ex quibus tamen non tam mala, quam bona ominari solemus. Atque in hoc ordine recensentur a plerisque comata illa sidera raro appa- Ιrentia,& conspectu admirabilia, quae vulgari nomine dicuntur Cometae, siue diuinitiis in aere incendantur ad denuntiandas clades, siue ex coaceruata exhalationum materia naturaliter coalescant; ex eiusmodi namque potissimum apparitionibus solent Meteorologi suas praedictiones serre, quae tamen ut plurimum fallacessunt, cum certos ex ius arguant, ac denuncient infaustos euentus, licet saepe etiam faustissimi, ac propitii ex ijsdem oriantur, quod Scriptores plures varijs demonstrant exemplis. Hacque de causa non ita

certa

117쪽

96 De Fide adhib. Diu in .ex Meteorologia.

certa de rerum euentibus Cometis est adhibenda fides, quamuis pro certo haberi possi Cometas, sue diuinitus accendantur, siue ex aridis, compacti Lque in aere halitibus eorum flammae in aere constituantur, semper aliquid portendere, quod tamen non sit semper malum, ut docet Ioachimus; licet vi plurimum in genere malorum mortes, exitia, maris aestus, & procellas, terra motus, acris insectiones, bella, seditiones, & id genus alia de nuncient. Caetet sim si quae fides praedictionibus, quae seruntur ex meteoris Comet rum, adhibenda est, eam maxime reserendam censeo ad res communes, &publicas; sicut enim insignes Planetarum coitus solent Rcgnis,& Rebuspublicis felicia spondere, ita infesti Cometarum abortus nonnisi seditione S, tumultus , bella, praesidentium, vel regnantum interitus, & quicquid eiusmodi

est, ob minitari sere semper consueuere, obseruata locorum, in quibuS o currunt, conditione, atque dispositione; Idnamque cum obseruassent primi Cometarum coniectores, facile eorum significata perceperunt, qui praeter splendorem, colorem, & Cometarum durationem multum etiam referre arbitrati sunt, illius Caeli partis considerationem, in qua emicant Cometae, sub quo octaui orbis sidere, an prope commissuras absidum, quaScaudam,

N caput Draconis vocant; vel procul ab his; & quorum siderum tamquam donulaatorum imperio subiaceant, in quas abeant partes, quaque crines e plicent, aut iubam inclinent; quo colore splendeant, sanguineone, vel rutilo, pallido, aut lucido, vel liuido, ac cinericio; denique an diu conspiciendos se praebeant, vel modico tempore, & sic de reliquis ad Cometarum apparitiones spectantibus: his enim omnibus consideratis si historiae recentes,& antiquae euoluantur, incendia Cometarum nunquam sine terrore ingenti illuxisse, nunquam sine calamitatibus deflagrasse apparebit. I I J Sic eo tempore, quo Graeciam Xerses decies centum millibus hominum intrauit, Cometes fulsit cornu figura; qui& ipsi cladem, quam ad Salaminem accepit consilio Themistoclis, ae turpem fugam, & internecionem reliquo exercitui, quem Mardonio commendarat, ad Plateas portendit. Sic ante initium belli Peloponnesiaci ingens Cometes post Solis occasum inituit,& continuos septuaginta quinque dies arsit: mox tanta ventorum coorta vis,

ut fragmen a monte avulsum in sublime abripuerit, quod ubi ad urbem Thraciae a Egospotam os decidisset, e caelo praecipitatum suilla creditum est. Non ita multo post bellum Peloponnesiacum exarsit, quod totos viginti octo durauit annos, & toti Graeciae exitiale fuit; atque in fine belli ad illum Thraciae locum Athenienses nauali praelio victi a Lacedaemoniis Lysandro duce cum classe imperium Graeciae amiserunt. Sic ante cladem eorundem Atheniensium in Sicilia, quae accidit Olympiade nonagesima secunda, Euclea Athenis Praetore Cometa in Septentrionali palle Caeli, Sole circa hybernas ve sente conuersiones visus est. Aristaeo quoque Athenis Praetore anno quarto Olympiadis vicesimae primae ingens Cometes hyeme Caelo sereno, & frigore intentissimo vespere ab occasu Solis conspectus est, cuius splendor tertiam

Caeli

118쪽

Caeli partem oecupauit, ab occasu AEquinoctiali versus Austram processit, &cum ad cingulum Orionis peruenisset, extinctus est ι isque diluuium quovidam & terraemotum , quibus praecipuae Achaiae urbes corruerunt, praenunclauit. Itidem l ycomacho Athenis Praetore anno quarto Olympiadis ce tesimae nonae Cometa visus est iuxta curriculum AEquinoctialis. quem statim

sequutus est ventus horribilis prope Corynthum, & paulo post Athenienses Demosthenis suasione cum Philippo Macedone congressi ad Chaeroneam cps sunt amissis duobus millibus ciuium, des jtque cum hac clade Graecorum potentia, & liberras. Anno urbis sexcentesimo septimo arsit Cometes tot triginta duos dies & Carthago mox a Scipione capta,& diruta est. A nae bellum ciuile Caesaris,& Pompei aliquot conspectos Cometas Plinius author est, idque confirmat Lucanus ijs carminibus

Ignota obscura eviderum sidera noctes Ardentemque polum flammis, Caeloque evolantes, Obliquas per mane faces, crinemque timendι

Sideris, in terris minuantem bella Cometem '

vel ut alii canunt, mutantem regna Cometen. Omni denique aeuo conspecti sunt Cometae semper mala quaedam publica, & communia portendentes, neque ad id ulterilis contestandum fas est omnia tempora recensere; quod etiam dicendum est de ardentibus facibus, quae in caelo visae sunt ad tempus nunquam innoxid, vel citra aliquam cladem accensae. Ex his igitur, alijsque similibus Meteororum signis plerisque obseruatio- Inibus, atque experimentis probatis licet fas sit quandoque praedictiones ferre, is sque etiam aliquam praebere fidem, cum vel ab ipsa natura physice ad

suos patrandos effectus adhibeantur, vel a Deo euentus futuros per talia signa ' Praenunciante, non licet tamen iis quoquo modo ad res singulares, atque ad Certos euentus ab humano praesertim arbitrio pendentes uti, cum diuinatim nes eiusmodi summa semper incertitudine laborent; idque constet maxime de Cometis, quos aliqui volunt diuinitus tantum fabricari ad magnarum reorum euentus denotandos; Alij vero euentus in materiam Cometarum reserentes, ideo a Cometis furores, & tumultus exsuscitari volunt quod vehementia inced j ita hominum humores torreant, adurant, acuant, ac cumulent, ut ex in nimium effervescentibus facile ad malum incandescant animi; quae omnia adhuc varijs agitata sententijs non nisi incertitudinem praeseserunt. Neq. ad statuendam in eiusmodi pridictionibus certitudine satis est eas in genere physico collocare, in quo ex comprehesione causarum, & signorum pollunt facile effectus,& significata premonstrari;etenim cum non appareat euidens effectu eum causis,significatoru cum signis connexio, neq. possumus euidenter, aut cueertitudine de ijs ratiocinari; Sic licet tanqua certum praenucietur a Meteor Iogis Sole pura orientem, & non seruetem serenu diem nunciare, pallidu vero hyberna gradinem, csi ramen id non semper eueniat, sum a certitudine vacat;

quod etia affirmandu est de reliquis qui solet Meteorologi pronuciare nimiru, N nubes

119쪽

M De Fid dictib. uin .ex Meteorologia.

ruibes ante exoriristom Solem rubescentes, ventos designare, easdem nigris permixtas, pluvias; οῦ rubescentes circa Solem occidentem' serenitatem sutum diei, & sic de reliquis. i l7 Addo diuinationes, Piae seruntur ex meteoris Cometarum eo maxime incertas esse, quod cepi bodhuc non constet, qua materia, aut quo loco effommentur; nam noua ill* Stella, qua in speciem Cometae nostro saeculo visa est anno a Christo nato I 3 7 a. in Cassiopeae sidere ad septimam tauri partem, respectu veto polorum mundi in Ariete omnis motus proprii expers, & sequemti anno septuagesimo tertio paulatim attenuata corpore, dc lumine decreuit, donec euanuit: Cometes itidem qui deinceps sub finem septimi, de septuagesmi anni arsit, circumque Solem volutatus, cauda in parte non Soli directe, sed Veneris Stellae aduersiam,' motu initio celeriore partium quinque, de lumine sensim deficiente i Nona Nouembris anni septuagesami septimi, usque ad vicesimam sextam Ianuarij anni sequentis in Pegasi Asterismo expirauit, non immerito viris doctis,de eruditis totam Peripateticorum doctrinam de Cometarum ortu, materia, situ, dc qualitatibus adduxerunt in dubium, cum obseruationibus Parallaxeon depreliansa sint, non in Elemerari insta Lunam, sed stetita illa in Ethereo summo, & Cometes in eodem tractu, sed positu humiliore , qua venus circa Solem vertitur; cum tamen certum si elementa res motus, &mutationes in regionem aetheream invehi non polle; fuit namque Epicuri deliramentum quasdamigneas stellas fingere in Ella ere, quae pabulo habi- tuum elementarium indigeant ut reficiantur, ac foueantur. Neque in hac so Ia parte de Cometis laborat, & haeret philosophia Peripatetica, sed etiam in multis alijs meteoris, ut in ventorum, sulminum, grandinum, nivium, terrae motuum, aestuum marinorum,tempestatum, dc similium descriptionibus, quo rum si quis existimat rationes pervestigatas satis, & explicatas, meo iudicio

multum errat.

Sic etiam licet pIerique Meteorologorum ex eo certas reputent Cometarum infaustas praesignificationes , quod fuerint quampluribus operimentis probatae, repentinas in Caelo faces veluti infaustas, ac lethales suspicientes; Alij tamen in Cometis nihil mali, nihil portentosi inuenere, sed potius omnia crinita sidera faustissima, ac salutaria fecere, id primo accipientes a Troian rum temporibus, quorum reliquiae cum patria iam incensa ex ijs cineribus ad lucem Italiae meditarentur, dum caperent de discessu consilium de Caelo lapsa per imbras

Stesia facem ducens multa cum luce cucurrit.

Fx qua pater Anchises selix faustumq. omen accepit eamq. selicissimum praesagium sibi atque nepotibus salutauit; Id quoque nec dissimili argumento a cipientes a Romanis pinsertim a Servio Tullio plebeio adhuc puero, cuiuscu regia Prisci Tarquinij uxor repentinis e csto facibus vidisset ardere fronte , splendido illo admonitu codocefacta pro nanciauit, Seruiu Tullium quaquam scrva natum, crescere ta men ad regiu cum aetate fastigium; Id deniq. ab aliis

120쪽

Dissertatio XXII p;

innumefissaustissimis euentibus raptantes, quibus Cometae praesulsere, non tanquam faces minitabundae, sed tanquam fiammae prorsus salutares, ac propitiae . Cum itaque fine omnia de meteoris, ac praesertim de Cometis adhuc in opinione versentur, hinc fit neque de mete svniuerse, neque speciatim de Cometis posse cerus praedictiones efformari, quibus omnino adhibeatur

fides.

SEARCH

MENU NAVIGATION