Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Dissertatio XXXII. I 3I

pertingatur ad aliquam primam,qille omnia moderetur consilio, sapientia, ac prouidentia; non enim in cffectuum, ac causarum ordine, ac serie in infinitum possumus abire, ut fatentur Philosophi,& Theologi omnes: Prpterea cum sit Vel ipso naturae lumine omnibus insitu hoc pronunciatu nihil fieri sine causa, Videtur omnino ab ipsa natura aborrens illud principiu, quo statuitur, posse aluriuid contingere ita fortuitb,ut nullam habeat causam, nullumq. sui principia Ignoscat. Si vero fortuitu omne regi ab aliqua causa concesserint, cum in somtium tractatione,earumque dispositione ad praenunciandos euentus nulla alia vis causis interueniat, quam diuinae, quae nemini, quae agenda sunt, facile reuelat, etiam ex hoc sequitur nullam ex illis posse certam diuinationem institui; vel si instituitur, Deo potius quam sorti esse diuinationem adscribendam; vel si non Dei, Dqnionis opus esse censendam, cum nihil tale Geomantici characteres, numeri, vel figurae, quae in tractandis sortibus solent exerceri, ex se ipsis habeant, nihil a materia, qua constant, nihil ab artificum manibus, nihil denique a caeli, vel astrorum influxu. a ratione neq. fidem volumus esse adhibendum diuinationi ex nomin, I bobus, ac numeris institutae, quam ortam scriptores tradunt a Pythago is, qui

I iterarum elementis certos,diuino'. numerOS tribuerunt,& numeris ipsis vim quamdam futurorum,& occultorum pri sagam, numeros cum stellis,& planetis hoc modo connectentes,ut scilicet unitatem, & quaternionem Soli, binarium Mercurio, Ternariu Iovi, Senione Veneri, Septenariu Lune,octonariu Saturno, Novenarium Marti; sic rursum unitatem Leoni, Binarium Aquario, TernariuCapricorno, aternarium Sagittario, Quinariu Cancro, Senarium Tauro, Septenarium Arieti, octonarium Librae, Novenarium Scorpio, Denarium Uirgini. Undenarium Piscibus, Duodenarium Geminis accomodantes; a distributio ea fortassis ratione facta est a Pythago is, quod Sol unus sit, & uno ac simplici motu circumseratur, quod etiam dignitate, luce, praestantia, ac mole Caet ros phinetas antecellat, ijsq. lucem communicet, eo modo quo unitas caeteros numeros praecedit,ac csistituit; addito soli etiam numero quaternario ob quartii locu, quem occupat inter planetas. Lunε quoq. assignatum fortasse voluerunt numeruseptenarium , quod septem dierum spatio qua ita se in per caeli parte emetiatur,& quater septe diebus curriculu absoluat integru. Sic Ternariu in Iouem relatu fecere, quod iste numerus prae csteris beneficus sit, & maxime hominibus propitius,& sc de citeris;quae tamen omnia quacuq. ratione facta sint, nullam doctrinae soliditate retinent; cum omnis ex numeris diuinatio prorsus commenticia sit, ac nugatoria, ex eo praesertim quod adhuc ignotum sit unde vis significatrix, ac diuinatrix in numeris proueniat. Quo iundamento damnandi etiam illi sunt, qui de re aliqua diuinaturi nomina eorum,de quibus futura scire volebant, resoluta commutabant in numeros, Alphabetum in tres decacias distribuentes, in quarum prima limplices tantum numero S coprehendebant, in secunda denarios, in tertia centenarios, sic Cabalam numerica diuinatricem constituentes, qui licet a quibusda admittitur ad exercendu ingenia, i ' R a non iligod by Corale

152쪽

i 31 De Fide adhib. Divin. ex Sortilegis.

non tamen omnino superstitione vacare credendum est, si numeris ipsis aliqua interna vis, vel extrinsecus accedens ad diu mandum , seu ad signifieanda sutura concedatur, clim ad hoc non sint numeri instituti, sed tantum ad ordi nanda obiecta singularia sensibus subiecta, atque ad dirigendas quoquo modo intellectus operationes, ne in demetienda rerum quantitate consulione percellatur. Reliqua, quae ad sortes vel diuinas, vel politicas spectare dicuntur, non est opus hic recensere, ubi tantum agitur de sortibus diuinatoriis; Ptitsertim cum earum fatis meminerint historiae tum sectar,tum prophanae . Soae Atheniemses annuatim Duiros eligebant,erantque Duiri apud Athenienses illi,qui ctu, les controuersias, & rerum actiones, de quibus lis communiter popularibus oboriebatur, cogdoscebant, ac disceptabant; differebant autem ab Areopagitis, quod hi perpetui essent,& sine successione, illi vero successioni obnoxii, S annui erant sortitione dati. Sorte Romani praesides iudiciorum public rum iudicinadsciscebant. Apud Homerum Principes sortiuntur sortibus in galea m coniectis, eaque vibrata & agitata, quousque exilirent sortes, & eo ordine, quo cuiusque sors e igebat, unusquisque caeteros antecedebat, idque ijs innuitur carminibus O us aerata miscemu cassia ortes Magnam mi evero Eunsochisors exijt illa. i sortium usus politicus non parum adsere momenti ad euitandas, ac prohibendas inter Cives contentiones ad dirimenda,& componenda certamina,

quae sortibus saepe componuntur, Sc sedantur facillita. varijs autem modis sortes exercebantur apud Veteres, apud quosdam tractabantur fabis, vel niagris, vel candidis; apud alios glebulis, vel calculis, quemadmodum etiam nunCapud Venetos globuli inaurati, & argentei usurpantur, in quibus etiam tantae Rei p. magnificentia elucescit. At cum nihil ex his ad sortes diuinatorias spectet,idcirco multa quae in hac re dici Possent, data opera omittuntur.

153쪽

DISSERTAT XXXIII

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Auguribus.

R EDICTIONES serri solitae ab Aruspicibus, inspectis 161

quibusdam signis vel ex auium volatu, vel ex aliquo alio inopinato euentu Graeci atque, ac Latini certiores diuinati nes arbitrabantur,ijsq. prae caeteris maximam impendebant fidem, cum tamen sortasse caeteris omnibus deteriores su rint, ac Iongh fallaciores. Licet vero diuinationes huiusmodi varia nomina apud Veteres tum Graecos, tum Latinos sortita sint,nequaquam tamen a nobis hoc loco distinguenda sunt,cum pro eadem re communius usur . Pata semper fuerint Aruspicina, Augurium, Auspicium,& omen,cu ex his omnibus tanquam ex uno diuinationis genere, ac sonte futurorum indicia pro-manauerint,vel per obseruationes, vel per interpretationes rerum sutura po tendentium . Receptum autem suit apud veteres notari, atque obseruari quinque auguriorum genera, ex quibus auspicandis rebus, continuandis, aut abrumpendis accommodata praesensio, ac praenotio futurorum peti putabatur ; eorumque primum e caelo nascebatur, alterum praebebant aves, tertium bipedes,quartum quadrupedes, quintum Dirae monebant. Hisque adeo deditos fuisse constat priscos Romanos pariter & Graecos, ut falsa superstiti se religionis opinione ducti,nihil bello, vel pace, domi, militiaeue susciperent,

gererentve, nisi auspicato; nec honores conferrent, aut dignitates, nec peractas magistratuum designationes ratas haberent, atque admitterent, nisi amguriorum accederet consensus, atque comprobatio; & Auguribus, ut auth ribus, & moderatoribus omnium rerum uterentur, eosque ad praecipua momenta, & consultationes de summa rerum adhiberent ; sicque si quid insutati acci disset, nunciatumve esset, statim ad Augures reserebatur, qui docerent, quid Dij praemonstrarent, quidue poscerent, & de illorum responsis sacra,aut nouata, aut redintegrata, aut reparata legimus apud Scriptores; quemadmo-Diuitiam by Cooste

154쪽

i3 De Fide adhib. Diu in .ex Auguribus.

dum etiam veteri lege sancitum erat, ut priusquam augurandi scientia Romanis innotuisset, haec ad Hetruscos deserrentur. Uerba legis sunt: Prodigia,&portenta, si senatus iusserit, deferunto, Hetruriaeque Principes disciplinam discunto; auspicia seruanto, Auguri parento. Ex qua lege decreto Senatus sex

Optimatum filios Hetruscis in disciplinam tradi solitos, ut augurandi artem ediscerent, proditum est; qua quidem arte Fesulae claruerunt, ubi & domicilium, & collegium Augurum fuit. 16 3 Sic a Romulo ab initio constitutum fuisse legimus, ut in tribus Centurijs Ramnensi, Titienti, Lucensi singuli essent Augures, qui sacris caeremoni js, praedictionibus, & explanationibus eorum, quae Dij monuissent, praeessent; postea duobus adiectis collegij numerus in quinarium excreuit imparem

enim esse decere uulnerum arbitraci sunt) donec tandem ne ultra nouem a gurarentur , Senatus consulto ca utum fuit: Sylla vero hoc Collegium, quimdecim adiectis ad viginti quatuor usque propagauit, & in loca mortuorum statim alijsubrogabantur; de semel collatus auguratus viventi non adimebatur, etiam grauissimis intercedentibus causis; idcirco Fabius Maximus dumbus, & sexaginta annis auguratum gessisse, usque ad senectam ultimam magna cum laude memoratur. Munus erat Augurum praecipuum auspicia C ptare ,& contemplari signa rerum suturarum, Deorumque monita, laetave es lent, an piacularia; quidue apportarent, prospera ne, an vero minacia, Mcalamitosa; cum vero essent auguraturi congregabantur in fano, ut auguria concepta, vel relata interpretarentur; Augurumque dignitas tanta fuit , ut velut internuncios, & interpretes Deorum in Senatum adscribi, & inter Pa.

tres legi fas esse duceretur, Na primo orbis ortu isdem& Reges, & Augures fuere.

Eci Auguriorum illa, quae ex Augurum disciplina annuere, ac suffragari deli- Ust beratis, spondereque successus rebus motis, aut de consilio Senatus incipiendis prospera, ac fausta censebantur; Contra verb quae proposito aduersari,

vel abrogare, aut improbare latas sententias, &facta decreta de rebus quibuscunque, vel detrectare successis infausta, & piacularia putabantur. Utrorumque alia oblativa dicebantur, quae non poscebantur; alia Impetrativa, quae optata veniebant; haecque captaturi Augures ex arce caelo non turbido,

non procelloso, sed sileoti, placido, ac sereno lituum hoc est baculum a sum mo inflexum in parte, quae robustior esset, manutenebant, & eratis insigne augurale, quo caeli regiones describebant, & designabant metas, intra quasse obseruaturos signa constituerant; & quod dextrum esset, quodue sinistrum, oculis animoque metiri possent. Aderant Augures augurijs suis velato crpite, & duplici amicti toga augurali, quae laena dicta est, vel trabea ex purpura cocco, ut Graeci Augures, vel toga candida, ut Romani, defixis in cf-lum oculis, & attente, ac sollicite circumspectis, ac perlustratis cardinibus omnibus, sicque expectabant, quid eueniret. 16s Varijs tamen modis auguria captabantur. E caelo tonitrua, & fulmina auia guria Disitig Cooste

155쪽

Dissertatio XXXIII. ias

guria dabant in hunc modum . Si impari numero intonuissent; si ex ortu e missa lataina in eamdem partem redijssent; si excussa nubibus a terra re.

lijssent, si crebris in subim ii ignibus fulsissent, si fulgura a sinistra in dextram

emicuissent, prosperos euentus, & summam felicitatem nunciare haec a Dijs putabantur; non enum tam aduentus spectabatur fulminum, quam reditus; ει si serena tempestate tonuisset, luminesque, aut aedes sacrae tactae essent, infausti auspici; esse notabatur. Si ab occasu tonitrua increpitassent, aut per Septemtrionem in occasum transcurissent, diros euentus, & calamitates Portendebant. Sic Iaarco Crasso, quae trans Euphratem metatus fuerat bis

icta sulmine, cladem, quam pauid post perpessus est; des gnauere. Sic Pat lo aemulo sacrificanti ad Amphipolim fulmen Caelo elisum, cum sacra combussisset, regni amissonem de nunclauit. Distinguebantur autem ipsa sulmina authoribus, usu, & finibus; Romani diurna Iovi, nocturna Sum no , quem Plutonem dicebant, attribuebant; & ea quae solus Iupiter eiacularetur, laeta promittere, quae vero habito Deorum consilio, aduersa minitari putabantur.

Ex auibus diuersimode etiam sumebantur auguria. Aquilae si dextra parte aduolarent, sique patulis, S porrectis perstreperent alis omen sui uti boni certissimum praebebant, Homero teste. Sic Aristander augurio Aquilae tra-ijcientis in hostes Alexandrum victorem portendit ante conflictum. Cum Tarquinio Prisco Aquila Pileum detractum capiti evexistet in sublime, mox- rque reposuistet, regnum ei Ominatum serunt. Faerus Aquilarum implumesa vulturibus rostro, pedibusque a pastu abacti, & raptati, concerptique cum ipsis nidis Tarquinio superbo exilia portenderunt, ac regni amssion m. Ia culum de satellitum manibus rostro extortum, Si deiectum in prosundum ab Aquila Dionysio Syracusano regnum abrogauit, & diras incussit calamitates. Pene innumera sunt desumpta ab AquiliS auguria, quae non licet hic recensere. Hirundinum circumuolutationeS, decubitus, vel inscitiones semper infaustae habitae sunt; Earum conspectus Dario in Scythas cum exercitu proficiscenti interitum, consessus vero in Pyrrhi tabernaculo, de naue Anto nij funestas utrique clades attulisse creditum est. Columbam augurium de signare felix Homero placuit. Praeposteros, aut Vespertinos gallorum camtus optimi euentus signa aliqui notauere, ac pia sertim Themistocli pridie quam in Persas mouit, galli triumphale carmen cecinere, & cantu certam declarauere victoriam. Gallinarum cantus nunquam exauditi, nisi quando dirum aliquid immineret. Corui inauspicatae garrulitatis aues, si ab ortu occinerent clara voce praesentem is licitatem significabant, si ab occasu procla marent, exitium apportabant. Bubo su nebris, dc maxim E abominatus publicis praecipue auspicijs, nin s monstrum; nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu, si in luce viseretur, dirum ostentum p bebat. Milui diri semper, a que inauspicati ominis fuere. Noluam si volasset, victoriam nunciare, si sereno cecinisset, turbarc aerem; si tempestate Occineret, serenare, obseruatum

156쪽

i3 6 De Fide adhib. Diu in ex Auguribus.

uatum est. De alijs quoque animantibus vel bipedibus, vel quadrupedibus

plura alia extitere auguria, quae tamen omnia hic commemorare non est

pus, cum sint satis ea, quae tacta sunt de alijs animalibus, ut clare deprehendamus omnia supe istitiosa suisse, nullamque ipss adhibendam fidem, que admodum etiam apud Veteres male adhibitam suisse hoc loco testamur, di ex dicendis magis patebit. I Cum itaque omnem augurandi rationem hominum superstitio ex Dei om- nia prouidentis ac disponentis ignorantia orta pepererit, statuendum est, earn semper commenticiam, ac falsam fuisse, nullaque fide prosequendam; nulla enim explicari, aut inueniri causa potest, cur haec potius illaue per auguria de-sgnentur, quam alia, quartamen ijsdem pene augurijs saepissime contigere;& licet auguriorum. euentus saepe compleuerint Daemones, ipsis Auguribus adstantes, animalia ipsa mouentes, atque insolitae dentes auspicia, Ut plurimum tamen aberrarunt inscii eventuum, ut plurimum etiam ipsos Aruspices decepere, ut violatae religionis superstitionem augerent; nihil enim ea omnia semper suere ad effectus causarum, qui ordinan rur in natura; neque auium, Velcsterorum animantium genera in eum condita sunt finem, ut motu, cantu, veIvolatu de Dei voluntate circa ventura testificentur. Et licet plerique ex catholicis doctoribus aserment non esse inficiandum, posse aliquid aliquando

inusitatum contingere, quod futura portendar, vel Deo ipso mouente, vel DP mone tumultuante, atque imminentes calamitates ex Dei permissione paran. tes; tamen ex his neque captanda auguria, neque anxia sollicitudine, atque superstitione obseruanda, aut pensitanda esse iubemus; non enim quilibet

euentus in omen conuertendum est: quemadmodum nec locum habet hic o seruationum diuturnitas, & monumentis testata, ac consignata antiquitas, aut significationum, praesensionum q. cum euentis consensio; affert siquidem longinqua vetustatis obseruatio in ijs rebus, quae causam habent a natura, mirabilem scientiam; veru in eiusmodi auguriorum diuinationibus, cum nullus euC- tuum causas rimetur, sed solum pro libito inter fallaces coniecturas vagetur,

nihil solidi ad veritatem eventuum pertinentis erui potest; &cum mundus sola diuina prouidentia administretur, haec sola sit, quae rebus consulit humanis, valde ineptum est id augurijs, atq. inopinatis casibus adscribere; quapropter augur ij damnatio extat etiam in sacris literis rigorosa sententia confirmata Deut. I Ariolus, Aruspex, & Augur abominatio est Deo.

ii 68 Quin etiam apud Ethnicos antiquiores, & saniores stultissima auguriorum

vanitas semper improbata est, ac reiecta; prae caeteris Marcus Varro sapiemtissimus vir intuens errores augurantium futura ex animalium extis, ex auium

motibus,ac volatibus, dixit Deos non tantum otiosos esse, sed etiam sordidos, cum in iecorum, & viscerum sterquilinia sua occulat consilia ab insanis sacerdotibus manifestanda: Et Hector apud Homerum grauiter Polydamanti metu augurij pugnam detrectanti respondet, Unum esse augurium Optimum, Na Deo mandatum, fortiter, nimirum,patriam defendere DerbDiuitigod by Corale

157쪽

ertatio XXXIII is

Tu mero me praepetibus parere iubesque Auguriis, quae sperno equidem, quia vana etaiantur. Seu dextra spectemur aues, phaetontis ad ortum. Sive finistra petant obituri limina Solis. Consilio magni Iouis, at nos sidere oportet auem penes est hominum Diuumque auerna potestas inimum id auspicium est, patriam regnando tueri.

158쪽

DISSERTAT XXXIV

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Somnijs.

l MISSIS hic Artemidori ineptijs, quibus conatur omne semis niorum genus interpretari, ijsque omnibus vim aliquam validu

cam inserere; relictis etiam Stoicorum deliramentis, qui seminnijs, cuiuscunq. ordinis essent, aliquid fidei habendum esse pitarunt, adhaerentes Orpheo, qui ea protulit verba

Alas extendens mitte somnium Nuntians futura hominιbus.

Neglectis tandem Poetarum fabulis, qui poetico more cum Homero Iude tes duo prima faciunt somniorum genera, quorum alterum semper verum esset, alterum salsum, de quibus ea habet Virgil. 6. aeneid. Suut geminae semni portae, quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus imbris Altera candenti patefacta nitens Elephanto Md falsa ad Caelum mittunt insomnia manes . In quatuor tantum potiora capita somniorum numerus est contra hedus, quorum alterum dicitur pure physicum, alterum praesagiens, alterum diuinum, a l. terum deniq. diabolicum; & licet haec omnia dicantur aliqua quoquo modopi aesagire, nimiru vel verb, vel falso, ea tamen dumtaxat praesagientia somniaco pellantur, ex quibus nulla vi interposita siue physica,& naturali,siue diuina, sue diabolica aliquid euenturu coniectatur, quod etia ut plurimum vulgo creditur;atq. de his praesertim hoc loco disseritur, nam de caeteris, quae suas habet causas cu euentibus connexas, ipsi'. adaptatas, no erit sertasse a veritate, atq. a ratione alienu fide aliqua subire,queadmodu cotingit in medicis, qui n5 raro ex soni js morbos imminetes diuinat,& etia in Philosophis, qui ex sonijs de lim Oi u,ac corpori S te perameto iudiciu serunt. Sonia vero prssagietia,seu validica quatuoripsa quoq gradibus distinguutur apud coiectore primus illoru est: quae Disiligod by Cooste

159쪽

Dissertatio ' X X XIV. 13 9

quae&ipsa specie, quae offertur, laeta sunt, & significatis prospera, ac salutaria pollicentur, quale dicitur fuisse somnium Pincernat Pharaonis; Alter gradus

eorum est, quae & specie ipsa terribilia,trillia, aduersaq. sunt, aeque minitantia malum atque incutientia quale describitur Bruti somni u de spectro ad Phili Pos comparit uro, & Heliogabali de patre Seuero. Tertius eorum, quae specie quidem ipsa blanda,exitu vero tristia sunt, &denunciant, atque adierunt m

la, quale perhibetur tuisse somnium Regis AEgypt ij in sacris literis. Postremus denique gradus eorum est, quae specie quidem horrendum aliquid praes C ferunt, significatis vero & euentibus se ulta sunt, & felicia, ut matris Octaui j somnium de intestinis; Adriani de igne illapso iugulis; Antonini de ebutaneis manibus aliorumque eiusmodi; est namque apud ipsos iomniorum coniectores diu obseruatum saepe somnia contrarios euentus sortiri; ex quo saniores somniorum interpretes solent inserre nullam omnino certam si dem esse

somnijs adhibendam, illis exceptis, quae immissa diuinitus dicuntur ad aliquid significandum, vel portendendum. Exceptis itaque somnijs diuinitus illatis, quibus neque pro libito fidem I ZOadhibendam statuimus, nisi sint sacris oraculis aperth firmata, vel communi Sanctorum Patrum authoritate explicata, reliqua omnia praesagientia somnia omnino improbamus, cum nihil certi retineant, etiamsi a certa quadamnaturae temperie pendeant, vel ab aliquo astrorum concursu, qui praesensionem impendentium eventuum inducat; licet enim diuinationes medicae ex physicis somnijs deductae quibusdam internis causis ςoncurrentibus, quibus pler que sui respondent effectus probentur a Deo, quemadmodum etiam

pDobatur ars medica, ac propterea non sint semper aratione, atque a veritat C aberrantia, tamen cum semper constent etiam apud ipsos medicos exu.berantium humorum signa, ex quibus certa ducatur notitia, inde fit, quod neque his, licet certiora videantur, sit semper tribuenda fides , quod plurimis exemplis demonstrat ipse Galenus, quorum numero illud de Physico quodam adscribit, qui cum somniasset se in suo natare sanguine, & Medici postridie somnium de redundantia sanguinis interpretati venam incidissent, cum sanguine animam exhalavit, de quorum etiam somniorum genere, ea Praesertim dicta sunt Somnia fallaci ludu ut temeraria nocte

Et pauidas mentes mana tιmere iubent.

Potest enim diabolus ad humanam perniciem plura in dormientibus somnia Concitare, quae tamen contrarium sortiantur effectum, quod saepe contigit Lacedemomjs qui in fano Pasitheae somniandi causa excubabant; & licet plerumque coniecturae quibus explicantur somnia, videantur credulos quosdam ad Meritatem dirigere; ut plurimum tamen fallunt; qua de causa in sacris literis sepissime damnatam inuenimus somniorum obseruationem, ipso'. ii ime iuratos i amniorum obseruatores praesertim in I 8. Deuter. in 3 7. Ieremiae in I s. Leu.&alibi. praeterquam quod multi Reges, ac Principes exsomniorinnS 1 obse Dissilipeo by Gorale

160쪽

i o De Fide adhib. Divin. ex Somnijs.

obseruatione decepti infeliciter periere; inter quos recensentur potissimum Pompeius, qui ut postremum cum Caesare prauium committeret, somnio m tus eii; Darius,qui ante congressum cum Alexandro somniauit videre se exercitum Macedonicum ardentem incedere per Asiam, & Babylonem venire, ibique Alexandrum indutum veste Persica templum ingredi, & statim evanescere; Cambyses, & lulius Caesar, quibus species quaedam in somnis visa,quae regio solio insidebat, Casumque tangebat, utrique cladem portendit, tuli que exitium; Alij denique plures, quos omnes recensere in re tam aperta non est opus. od si praeter somnia diuinitus immissa, que semper euentuum veritatem, quam praenunciant assequuntur, ut constat ex somnijs, quae describuntur in sacris literis, alia quoque in exemplum adducantur, pram unciatos effectus ut plurimum sortita, ideo a Diabolo factum est, ut magis somniorum credulitas,& superstitio inualesceret, quo magis homines ipsi ea inanitate detenti deciperentur, ac potius diabolico artificio, quam diuinae prouidentiae suam fidem exhiberent: Qitae hominum fraus solet a Daemone varijs somniandi modis concinnari, modo scilicet per propria somnia ad ipsum somniatorem spectam tia, modo per aliena, nimirum ad alios pertinentia; modo per somnia nobis,& alijs communia, modo per somnia res publicas,&ssatum publicum asscientia, modo denique per somnia ipsius mundi ordinem, vel inversionem portendentia . Cuiusmodi fuere illa quae describuntur, in Aspas a Phocensi, quae primum apud Cyrum iuniorem, postea apud Artaxersem fratrem fuit,cui visa est in somnis Oborta ex tuberculo oris deformitas esse abitura, si detritis de sertis Veneris rosis aspergeretur; nec fefellit somnii promissum euentus: In Vespasiano, qui somniauit se Principem Romanum fore tunc, eum Caesar Nerodentem perdidisset; idque postridie quam somniauit, accidit: In Antonino Caracalla, qui cum postremam adornaret ex Antiochia prosectionem l ater Seuerus adstare dot mienti visus est, & gladio ictum intentare: In Iulio Effare, qui antequam in citeriorem Galliam mouisset arma, in somnio visus est inferre stuprum matri suae, sicut Sc Hippias Pisistrati filius ante occupatam Atheonis tyrannidem : denique in Lucullo, in Adriano Imperatore, in Sylla, in Petitio Pompeianae nauis gubernatore, in Cicerone, Catullo, Octauio, alijsque innumeris, qui omnes quaedam somniasse perhibentur, quae probauit euem

tus; Licet enim vel ex uniuersa supremi conditoris rerum moderatione, vel prouidentia, vel ex Daemonum fraude,& arti scio haec contingere possint, cum tamen nullam habeant euentus rerum cum sommjs obligationem, nullamque

connexionem cum iisdem adipiscantur, inde consequitur nullam somnia, ut somnia sunt, promereri fidem . Et inde factum est, quod licet unus Protagoras Cicerone test 2. de diuinat. putauerit omnia somnia vera esse, plures tamen, Sc plures ijsdem somnijs cum Xenophane, & Epicuro fidem omnem detraxere, ex eo praesertim, quod si somnia Vera essent, veras quoque haberent causas effectrices, Deum nimirum

SEARCH

MENU NAVIGATION