장음표시 사용
171쪽
ONSUETUM est etiam Politicis suas praedictiones sex. i 8 8
re de regnorum, ac Rerumpublicatum mutationibus, si quae incidant rerum, ac temp.rum reuolutiones, ex quibus facta prius praeteritorum obseruatione, de euenturis possint
duci praesagia; ac primum ipsi quoque ad quoddam Astrologiae politicae genus recurrentes, Astra illa solent considerare, quae signiferi, vel Zodiaci signa constituunt, quorum vites ad Regiones, & Prouincias mutandas, ad imperia transferenda maximε validas esse nouerunt. Hincque docuere quidam ex ipsis, quod translatis astris Leonis, ac praecipue eius cauda in virginem, Imperium quod in Italia fulgebat, a Constantino translatum est in Graeciam; Italiam enim Leoni subiectam faciunt , Graeciam Virgini iuxta Ptolemaei doctrinam; Atque cum Stellae Cancri in Leonem transierunt, tunc diuinarunt, uuandaIos, Gothos, & Herulos Italiam esse aquisituros. Prae carteris vero Campanella lib. a. Astrolog. articulo a. Eam tulit praedictionem poIiticam ex signis Zodiaci, quod cum Basiliscus in Virginem transibit, quod eueniet post sexcentos sere annos, it liae dominatum esse funditiis ruiturum, atque Barbarico Imperio esse subi ctandum, cum stellae exterae ut inquit ipse ) exteros Dominatores inducant, iuxta varia exempla, quae ibi ipse affert de varijs mutationibus Regnorum, ac Rerumpublicuum propter fixarum stellarum translationes de signo in mgnum. At his inanibus Politicorum Astrologorum pronunciatis nullam fidem ec I osse adhibendam censemus; docet namque Diuus Augustin' s. de Ciuit.cap. I. mutationes magnas in Regnis, & Imperijs non fieri per translationes Astr rum de altero in alterum signum, sed per Diuinam Prouidentiam regna humana prolibito constituentem, disponentem, ac transferentem; si enim fie
172쪽
iuer De Fide adhib. Divin. ex Politicis.
rent per transitus stellarum unius signi in aliud signum, asserendum esset, stel-Ias Leonis, cui subiecta est Italia, migrasse tempore Caroli Magni in stellas Arietis, sub quo est Gallia, cum ipse supremum Imperium, & dominium habuerit in Gallia, & in Italia, cum tamen nullus Astrologus hoc impossibile facile admittat. Quoniam vero translationem Throni Imperialis a Constantino factam ab Vibe Roma in Urbem Bizaniij adscribunt praesertim migrationi stellarum Leonis in Virginem, precor hic ut mihi detur venia, qua
causam illius mutationis afferam a Zosimo traditam in lib. a. quae nimirum fuit: Cum dies quidam festus Romanis solemnis illuxisset ritu vanissimo, at que sup i stitioso celebrandus, Imperator Constantinus Chri thianae iam deditus religioni celebrationem illius diei acriter detestatus est; quo factum est, ut Senatus , Populiq. Romani acerbum odium subiret; & inde Constantinus, Vt a Romanorum odio declinaret, ansam arripuit alio solium Imperatorium tranSserendi , urbemque aliam regiam exaedificandi; ad hoc sortasse diuinoctiam monitu excitatus . inare non ad stellas, sed ad Diuinam Prouidentiam, atque ad peculiarem Superni Numinis afflatu referendam censemus Throni Imperialis translationem de Urbe in Urbem per Constantinum sa
i 0o Iibusdam vero Politicorum Praedictionibus, quae praesertim veris malO-
rum causis innituntur nunquam fuit a ratione alienum fidem adhibere, at ijs praesertim, quibus ex verae religionis contemptu Regnis,& Rebuspublicis imteritum, & lubuersionem p nunciarunt; Etenim si dissoluta, ac rupta hinminum societate, nec Regia Maiestas fastigium tenere, nec imperium quodcunque diuulsis a se inuicem membris stare potest; quid obsecro de illo re-pno , aut de illa Republica sperandum erit, ubi vera non adest religio, quae s. sa vinculum est societatis humanae, cuius fanctitate faedera iurantur, firmantur commercia, societates omnes sanciuntur Cum igitur religio nil aliud sit, quam quaedam rerum humanarum, ac diuinarum consensio, atque adeo sol a firmum sit Regnorum, ac Rcrumpublicarum fulcrum, si ea concidat,optimo iure praedici potest omnis boni politici casus, & interitus; nec alia de camsa cito collapsurum Orientis imperium praeuisum est, nisi quod religionis con temptus illius ruinae praeuium suerit indicium; quemadmodum enim ex inopina caeli caligine, ipsiusque Solis repentina infuscatione licet animo p sagire aliquam euenturam orbi calamitatem, ita prorsus cum ex regnantum inc
ria deficit religio, propinquam Regnis, ac Rebuspub. perniciem fas est augmrari , ac tandem coniJcere prae soribus exitium adesse; id n que sibi met lypsis Romani populorum prudentissimi vaticinati sunt, cum intuerentur Paulatim in Repub. Deorum cultum obliterari.
Exalijs etiam causis solent Politici suas pradictiones ferre, quibus nec fi '
dem vetamus; si nimirum Iustitiae, ac Legum contemptum in Repub. ac re gimine animaduertunt; inde non longe abesse Rei p. interitum coniectantes,
occatum etiam in ipso ortu Reipub. praedicunt; & sane maxime ad rem, cum dicat Disiti eo by Corale
173쪽
dicat Plutarchus etiam Ioui exturbationem a solio esse pramunctandam, si absque iustitia principatum gerat; cum enim Iustitia, legumque obseruatio sit omnis Reipub. bass, inde si, ut collapsa iustitia, ac legum obseruatione, nulla stare queat Respub. habetur namque etiam ex sacris literis Eccles io. Regnum degente in gentem transferri propter iniustitiam, iniurias, coni melias, & dolos. Hinc Spartanis summis legum, ac iustitiae culto ibus Impe iij selicitas saepe promissa est; nec alia de causa scribit Pausanias in Messenicis diuturna triumphorum praesagia Athenienses habuisse. Ex his igitur cum pendeat omnis regnantum industria, omnis virtus ,& potentia, fas est politicis prospera semper augurari Reipub. quemadmodum contra ex causis ipsam Rempub. euertentibus infausta praedicere fas politicis semper suit; sunt enim quaedam politicorum de nunciationes, quae ficet prodigiis, ac vatum oraculis non innotescant, suis tamen causis aut conuersionem, aut subuersionem portendentibus pa Iam sunt; quales potissimum sunt regentium, seu Rempub. administrantium iniustitia, Auaritia, Libido, Superbia, Ambitio,& id genus alia, quae semper Rerumpub. interitum praeloquuntur . Prae cae teris verb, ex quibus solent diuinari euersiones, & conuersiones Rerum pub. a Polliticis, en numeranda est impietas, diuinique cultus despectio; quippe
-- rubi non est pudor Nec cura iuris, sanctitas, pietas, fides Instabile regnum es. In qua re perhibetur Seneca veridice vaticinatus, cum vaticinij veritas ex ipsis experimentis clarissime innotescat.
iod si dicant quidam, nihili pendendas esse eiusmodi politicorum praedi- I 9 2ctiones, cum fato suo vel euertantur, vel conuertantur Respub. ex eo praesertim quod interitus, vel mutationis expers esse non possit, quod originem Wtraxit a mutatione, ex eo ctiam quod certis descripta periodis stare semper,
ac durare nequeant, quae nata sunt, Vt intereant; cum tamen plerumque nul
lum aliud sit fatum Rebuspub. constitutum, quam boni Vel mali persecutio, inde fit, quod etiam excluso communi fato, possint bona ex virtutibus, mala vero ex viiijs omina parari, quibus adhibeatur fides; neque enim temerε tan. tum, ac fortuito, nulloque ordine, ac Consilio Respub. oriuntur, vel extinguuntur, cum certa sit Diuinitatis prouidentia, a qua legem accipit, quidquidna scitur, aut interit; nec tam humani consili j quam diuinae sapientiae opus esse, quidquid in Rebusp. recte agitur.Sic etiam ex nimio alicuius Reip. argumento bene praedicitur a Politicis eam Rempub. in tanta magnitudine constitutam diutius durare non posse; nam sicut Gyganteae corporum moles magnis, ac varijs non raro malis agitantur, ita etiam ut quandoq. mole ruant sua; ita magna imperia in dies excrescentia suis viribus, sua magnitudine, ac granditate tandem fatiscunt; quod optimE testatus est etiam Lucan .lib. I. In se magna ruunt, Lissique hunc Numina rebus
174쪽
i 14 De Fide adhib. Divin. ex Politicis
Crescendi posuere modum Non sert enim humanarum rerum conditio, ut semper crescant, eum etiam decrementum illis a natura inditum sit 3 propterea ex nimio argumento dicuntur tandem perijsse Respub. plures, Chartaginensis praesertim, & Romana , quae in panta amplitudine diutius stare non potuerunt; Imperij namque cuiuscunque felicitas non tam magnitudine, quam firmitate aestimanda est. Haec sunt, quae praesertim a Politicis de statu Rerumpub. praenunciari possunt,
quibus etiam potest adhibeti fides. DIS
175쪽
U A LIs sit, ex quibus derivata sontibus, quibus incedat, atque insistat vijs, S rationibus Medicorum diuinatio, quae est illa medicinae pars , quae dc signis agit, hoc loco a nobis breuiter, ut nostri motis est, inquirendum; cum enim perplura signa sint, quibus adhaerentes Medici, suas praedictiones
ferunt, ea praesertim proserenda erunt, quae maiorem eue ruum, qui praedicum urcertitudinem constituunt, ne ipsis deludantur Medici, ει cum Medicis illi quoq. qui eorum praesagijs, ac prognosticis nimiam fidem adhibent; Ex signis namq. arguentibus in sanis valetudinem aut firmam, aut affectam, aut labentem in deterius, aut omnino collapsam solent Medici omne S suas praenotiones, ac praedictiones eruere, quibus indicent de morbis i m. minentibus, atque oborituris, de conualescentia, devata, & morte, ac de reliquis bonae, vel mala valetudinis Symplomatibus. Praedictionum vero signa, quibus innituntur Medici, alia omnino certa sunt apud ipsos, alia vero solummodo probabilia; hancque distinctionem signorum a Galeno accepere, qui
docet ea esse signa certa, quae rem unam, atque eamdem sua natura perpetuo, ac necessario citra ullam ambiguitatem demons rant, nec fortuitis notantur obsoruationibus, sed ratione logica, ac firma demonistratione tamquam ex veris causis, aut effectibus certo cognitis colliguntur; Signa vero tantum verisimilia seu probabilia ea esse tradit, quae nec necessario, nec perpetuo, sed ta-iracri ut plurimum eamdem rem indicant; constantque, ac nituntur consentie latis experientiae argumentis.
Ex tota igitur signorum congerie,quae aut signa tantum sunt, aut si a simul et cauta, aut signa & symptomata, ijs praesertim in praedictionibus medicis ficies adhibenda sunt ex quibus certiora cuentuum ducuntur indicia, qualia presertim sunt, quae vim, & rationem signorum habent, simul q. causa ruin,& sy m-V x ptoma-
176쪽
is 6 De Fide adhib. Diu . ex Medicis.
plomatum, sunt enim haec signa ita cum euentibus colligata, ut suopte nexu sint satis ad eos producendos, cum ea sit signorum ratio in arte medica ad res significatas, quae est vel causarum ad effectus, vel effectuum ad causas, vel e rum, quae causis. & effectibus adiuncta cohaerent, correlativa; ac propterea non sine ratione medici suas praedictiones ferunt, vel de integra, &constante valetudine, vel de valetudine paulatim degenerante, vel de iam mase affecta, Si prostrata; quod etiam rite agunt, cum signa tantum probabilia sunt, & ambiagua, cum etiam ex his suffciens suppetat ratio probabilium morbi, vel valetudinis piaedictionum; habentur enim loco fgnorum praesagientium ea Omnia , quae vel notantur in aegris ad indicandum naturae vincentis robur, vel ad
indicandam conualescentiam ex morbis, recuperationem, atque corroborationem virium amissarum; vel quae aptitudinem, propensionemque de momstrant ad morbos in corporibus neutris, aut aliquando erupturas, quae sens mgignuntur aegritudines ; vel donique quae aegris iam mala a ectis morbi pror gationem, aut interitum praemonstant; haec etiam in duplici ordine constituu-tur a Galeno, alia enim in neutris obseruantur corporibus, ijs, nimirum, quae nullius adhuc actionis laesionem euidentem, nullamve, quae ossiciat actionibus, noxam percipiunt; Alia vero in aegris ipsis; & primi ordinis signa docet G lenus anctionem neutram exquisist declarare,& morbum prsnunciare,& medium quiddam habere inter ea, quae aegris, S sanis accidunt; ordinis vero secundi omnino exitiosa esse, & vel mortem praenunciare, cum natura languet, ac deficit viribus destituta, vel morbi durationem, cum suppetunt naturae v res, ut morbum aliquandiu sustinere valeat. Praedictionibus etiam,quae ex signis coctionis,& cruditatis in humoribus so-Ient afferri, multam fidem adhibendam esse censemus; etenim coctionis fgna, quocunque morbi tempore apparuerint, semper bona sunt, & morbi solutionem indicant, quemadmodsi contra cruditatis signa, siue in primo morbi primcipio exilientia, siue quocunque morbi tempore sese promentia non ita celerem valetudinis restitutionem pollicentur; cum enim signa cruditatis coctu elaboratuque dissicilem materiam indicent, longiori etiam tempore perduraturos morbos arguunt, & quantum in ipsis est, non mortis periculo aegrum ibberant,sed interitum accelerant,ut habet Hippocrates 7.Epidem. idcirco non eodem modo, ut coctionis signa salutem semper, ac securitatem spondent; licet etiam saepe ad coctionem accidentia, superandum a natura morbum, monque cessurum, atque abiturum confirment. Sic etiam ex signis cruditatis cognitis ante morbum solent medici morbum ipsum praedicere, ac praenunciare, idque sane optimo iure, cum plerique morborum tanquam pnenuncios habeant, praecursores,ac praecones suos cruditatem, ac motus difficultatem, Cum
praesertim qusdam segnities neruis inest, atque sine labore lassitudo,oscitatio,& horror membra sine causa percurrens; docet enim Hippocrates grauitatem membrorum, & defatigationes sponte ortas ium per morbum indicare, nimiarum ob plenitudinem humorum neruorum spiritu compresso,& obstructo; ex his
177쪽
his namque omnibus solent medici petiti de hominum salute, morbis, & inimritu pr sagire, quemadmodum etiam ex Vrotantium appetitionibus,vigili', ac somnijs solent de imminentibus morborum periculis suspicari, & iudicare,
arguentes vel humorum crassitiem, vel saltem eorum conturbationem iuxta id, quod de somnijs canit Horat. I . de arti Poet. -- cuius velut aegri somnia, a Fingunturspecies.
ae tamen de somnijs praedictiones non probantur in medicis, cum ex somnijs ipsis ea diuinare satagunt, qui ad euentus libere contingentes iectant, cuiusmodi suit diuinatio illa, quam tulit medicus Augusti ex illius somnio, quo monuit ut e tabernaculo egrederetur in Philippensi acie, quamuis ipse prius
Propter valetudinem non egredi statuisset. i - :
Praedictiones deniq. quq seruntur a medicis ex pulsuum,vel arteriarum mo- I POtibus fallacissimae sunt, licet quibusdam innitantur obseruationibus, ex quibus
arguuntur euentus; licet enim non sit aliud certius,aut firmius indicium, vel viuidae,& constantis virtutis, vel nutantis, ac prostrati roboris pulsu; exploratio tamen, cognitio, ac diiudicatio pulsuum exacta semper fuit dissicillima, & vix pauci licet toto vitae tempore in ea tractatione exercitati tandem eoru discrimina perdiscunt; plurimi ne quidem variantes eorum motus attingunt; qua-Propter ad pulsus comprehendendos opus est assuefactione longa, attentione accurata, assiduitate non intermissa, iudicio denique exquisitissmo, ut rite eorum subitae, ac momentaneae mutationes observentur, ex quibus morborum Praedictiones confinguntur; praedicitur enim hominis prius aegrotantis valetudo, dum pulsus imperturbata mobilitas modum seruat. Dumque suo tentassatientes pollice menas Ac peragit soliti mena tenoris iter. Cum tamen difficilli nil ea omnia medicus assequatur, inde fit ut semper ince ras praedictiones serat; quemadmodum etiam euenit in reliquis medicat artis diuinationibus, quae cum Iis rerum coniecturis adhaereant, semper incertae habendie sunt,nullamque certam, ac firmam a nobis fidem exposcere possunt.
Quod potissimum de illis statuedum est, quae ex caelorum aspectu,astrorum, I OZac planetarum influxu medici serre solent, cum in curandis morbis impensilis occupantur, nulla namq. medico illi fides adhibenda, qui omnem humanum
euentum caelestibus adscribens,omnem hominis curationem, valetudinem, atque interitu ab astris pendere pronunciat, neminemq. victurum, aut morituruesse diiudicat, nisi disquisita dumtaxat astrom,& planetarii ratione; licet enim mucius omnis elementaris quoquo modo a caelesti gubernetur, ut Arist. docet I .metanon sunt tamen medicorum mentes ita occupandae, ut caligine quadam circlifusae posthabito in sublunaribus terrenorum obtutu, neglecta humoru, ac teperiei hominem constituentiu obseruatione, omnia reserant in caelum; neq. enim ut vera a medico teneda est Heraclidis opinio, qui homines ab orbe Lunae decidere affirmabat, adeoq. homines cu Luna incremetu, diminutione, atq.
178쪽
interitum esse passuros; suere enim haec omnia praeclara veterum deliramenta, licet ipsis fortasse subscripserint quidam Philosophi, ac praesertim Thespestus quidam Cilex, qui testatus est se cum Luna intcrijsse,ac i euixisse. Ad summum igitur bonum est medicis anni tempora, & tempestates sedulo obseruare in quibuscunque medendi rationibus, cum eiusmodi obseruatio hominum valetudini summopere faueat. Non omnino tamen damnandum est in medico ex animi affectuum notitia, atque obseruatione quasdam praedictiones serre circa ea, qui corpori euetura sunt; cum qua uor primis humoribus temperamentum in homine constita
tuentibus respondeant quatuor primi animi affectus, ijsque sint prorsus addicti, calori nimirum,seu bili ira, frigori, sed pithuitae mansuetudo ; siccitati, seu melancholiae tristitias sanguini denique gaudium, qui affectus si accurate in homine animaduertantur a medico, potest facit E iudicium, & praedictionem ferre de ijs malis,vel bonis, quae homini ex vi, & abundant ia eorum humorum
sint euentura ; possunt enim animus, & corpus consensu quodam ira aegrota re in homine, ut queat medicus ex eorum aegrotatione saIutem, vel interitum utriusque quodammodo pis nunciare; sic quemadmodum ex moderatis animi affectibus optimam inserunt med ici corporis constitutionem,ac valetudinem, ita versa vice ex nimium effusis saepe syncopen, & repentinas mortes cum sundamento prsdicunt; qui prpsertim prεdicta perhibentur a medico Dionysio Sicilio Tyranno, qui solebat in nimium ex rebus istis gaudium effundi, & ideo gaudio perit.
179쪽
DISSERTAT XXXIXDE FIDE ADHIBENDA
TOICORUM coetus sere omnis suas potissimas praedi- I99
ctiones tulit de interitu mundi, quem condicto tempore, sic urgente fato, periturum voluere; at de modo quo interitum sit mundus subiturus, non est una omnium Stoicorum doctrina; nam plerique docuere mundum esse absoluendum
per exustionem, Alij vero per submersionem, Alij denique
per elementorum naturalem quamdam dissolutionem; At quod in hac re mirandum prorsus est, Stoicos Philosophos sipe diuino afflatu uniuersam mundi combustionem agnouisse; ex qua Stoicorum cognitione excitata sunt pommodum illa Poetarum carmina, praesertim apud Ovid. I .met. de fine mundi Ese quoque in fatis remissiluae arastare tempus
uo mare, quo tellus, correpta Regia caeli Ardeat, er mundi moles operosa laboret.
Ha ncque sertasse de mundi interim cognitionem hauserunt Stoici, & Poetae a pronunciatis Hebraeorum, qui multarum rerum notitiam ad aegyptios transtulerunt, a quibus ad Graecos plurima cognitio peruenit. At licet nuquam satis celebrare possimus Stoicorum praedictiones de mun- ., o odi Cataclysmo per combustionem, ut potε sacrarum literarum oraculis valdhconsentaneas, sic etiam nunquam satis mirari valemus, quomodo tam celebris Philosophorum Senatus ita desipuerit, ac delirauerit, ut putaret astrorum pabula esse vapores, dc aquarum expirationes, cuius pabuli desectu, quem ipsi naturaliter praeuidebant, dicerent postea mundum esse ab Astris inflammandum, cum Astrorum substantia ex ipsorum doctrina ignea constituatur. sodsertasse erratum dicitur emanasse ab Homero, qui stellas vaporibus nutriri fabularum tegumento indicauit, Iouem scilicet cum caeteris Dijs, idest, cum stellis ad Oceanum perrexisse fabulavis est, Ethiopibus ad epulas inuitanti-Diuitiam by Cooste
180쪽
i6o De Fide adhib. Diu . ex Stoicis.
hus, quam fabulam interpretatus est Macrobius in Som. Scipionis, de stellis, quae natura flammeae sunt, & indigent humoribus nutriri; hincque idem Macrobius diuina prouidentia factum putar, ut sub Eona torida locaretur Oceanus, quo Sol inde subiecti humoris alimoniam haberet; & ideo forsan cecinit Lucanus lib. s. uod rapirius Titan Ponto siua lumina pascens AEquora su duxit Zona micina perustae Et facetissimus Anacreon vates ad potandum satis pronus ea ad hanc rem non
insipienter eructauit. Et potat aequor aquas
Phabusque potat aequor.' At Stoicis in hoc freto natantibus, atque discultatum pondere pene sub-ῖ O mersis nulla fides est adhibenda; quemadmodum enim a veritate alienae sunt eoru praedictiones de postrema mundi conflagratione producenda a sideribus igneis, quod nimiru illis sint defecturi vapores vel humores alimentarij; ita non
minus reprobandum est eoru crimen, quo necessitatem rebus omnibus imp nentes , Mundi occasum fatalem, ac necessarium condicto tempore praedix Ie ; Neque enim vapores&humores ita excitari, ac euehi sursum possunt, ut
ad sidera usque pertingant; neque aliud satum rebus humanis, elementaribus, atque caesestibus constitui potest, quam illud, quod a diuina prouidentia liberi rebus omnibus impositum est; licet enim mundi interitus a Deo pro tali tempore cognitus sit, non proinde aut necessarius, & fatalis dici potest, neque a nobis cognosci, aut quoquo modo praedici potest; cum arcano quodam consilio voluerit Deus ignorati ;&Iicet insallibili, qualis est diuina, sit cognitione
subiectus, contingens tamen semper erit euentus illius occasus, cum euentus
infallibilitas necessitatem absolutam non importet, ut melius Stoicis sciunt Theologi, ad summum in rebus humanis quamdam suppositionis necessitatem adstruentes, quae nec Deo,nec creaturis adimit libertatem .
et o r occasus igitur mundi neque ex naturali astrorum incendio, neque ex alijs
caelorum motibus, aut qualitatibus potuit a Stoicis certo praedici, cum ea omnia quae Stoici ad suas fingendas praedictiones attulere vel omnino sutilia, a que inania sint, vel a solida veritatis ratione admodum aberrantia; non enim sunt in caelo, i ut i a astris occultae illae qualitates exitio is, ac larthales, quas Stoici somniabant,a quarum influxibus, quemadmodum peculiaria senera, & inse-lice , pendere euentus ipsi autumant, sic pendeat totius mundi fatalis occasus; non enim intelligi facit E potest quanam ratione caelestes virtutes,& qualitates illae exi tales c tam remotis regionibus prouenire possint, absque eo quod in medio transitu non evanescant, ac penitus dissoluantur in nihilum, cum sensu
ipso experiamur species spiritales visibiles c longinquis obiectis dimanantes per longum spatium traiectas, tandem ita fatiscere, ut ad oculum non perueniant valde distantem. Addo de incertitudine harum Occultarum qualitatum nihil certi potuisse a Stoicis praedici. .