Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Disse iratio XXXIV. IAI

& naturam; atqui Deus potius sutura aperiret vigilantibus, &sapientibus, quam sopitis,&stertentibus; Sic natura, quae in rebus suis est amica ordinis, S constantiae, non ita facile operatur in somnijs, in quibus nulla firmitas est; ac propterea ex hac doctrina scite illa hausit Petronius

Somnia que mentes ludunt molitantibus imbris Nec delubra Deum, nec ab aethere Numina mittunt.

Et hac ipsa ratione etiam Plato in Symposio omnia somnia suturorum praenuntia existimauit a Dsmonibus proficisci, quae semper varia fluxa, ac vanida ad hominum perniciem moliuntur; ac propterea inanis quaedam χmniorum doctrina inualuit apud coniectores, quae suam ex se proseri inanitatem, dum a firmat certiora a dormientibus somniari statis quibusdam horis, ac temporibus, praesertim sub extimis noctibus, quasi iam emergente animarum Vig re producto sopore; ex anni temporibus verno magis, quam hyemali certi ra somniari; ex vario corporis situ dextero potius decumbentes latere, quam

sinistro, & sic de caeteris, quae illanissima appellat etiam Tertullianus scribens

ad Montanum.

Facessant igitur hinc prolixiores de somniorum interpretationibus disqui- III

sitiones, nec portas suas corneas, & eburneas patere nobis ad diuinandum iubeat Homerus; nec sua lud rica somniorum interpretamenta obtrudat amplius nobis praestigiator Ortemidorus; licet enim a deh constans de somniorum diuinitate, seu diuinatione exadtis retro saeculis inoleverit opinio,vt oraculis etialocum secerit, quibus iam ipatus erat orbis, Amphiarai scilicet ad Oropum,

Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Triphoni j in Baeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionis in Macedonia, Phasiphae in Laconica, apud quae somniorum responsa de venturis patebantur; quorum etiam monitu quid persequendum sibi, quidue fugiendumvG ut'. statueret; eosdemque haberet, de vitae magistros, & somni arbitros Ia omniorum artifices; Ad extremum tamen vis religionis, ac veritatis ita inualuit, ut exceptis somnijs diuinis, nulla caeteris adhiberetur fides; quod ita firmiter tenendum eis, ut nemini liceat in posterum haesitare. ina ratione re ij cienda ea sunt tanquam pura commenta, quorum vi, ac si essent validarum rationum momenta, somnijs fides adstruitur, praesertim quod somnia non frustra a natura hominibus indita sint,ac propterea ad id maxime instituta, ut ex ijs ventura coniectemus; tollitur enim satis somniorum otiositas per id, quod per illa facultas sentiens etiam in somno non omnino torpescat, sed quodammodo vigilet, & quaedam etiam in somno agat, aliquamque muneris sunctionem exerceat; quemadmodum etiam facultati intelligenti aliquod opus esse demandatum in somno experientia testis est, cum intellectus ipse in somno saepissime ratiocinetur, ac optime discumrat, speciebus invigilia acceptis ipsum intellectum in somno etiam excitanti bus . Sic improbandam ducimus quorumdam Accademicorum sententiam, qui docent in anima, cum magis suerit a corpore libera per rationes quasdam ea litus inditas ideis respondentes somnia nonnulla excitari, quae diuinatinnem

162쪽

prae se serant ob nexum illarum rationum cum Id eis diuinae menti conuenien tibus; Hoc namque vel gratis dictum est, vel Idearum deliramentis innitum vir, quae a Peripateticis damnantur; vel admissis etiam eiusmodi rationibus,& Ideis, nullam inde sequitur posse assignati rationem, si ad eas mniantes respiciunt, cur potius una quam altera ad sui cognitionem nos cxcitet, cum eodem modo se habeant in anima. sic denique ridicula censenda est Arabum quorundani apud Auicennam opinio, qui docuere lutura animae insomnijs patefieri per virtutem intelligentiarum caelo assistentium, etenim neque latelligentiar ipis possunt sutura praenoscere, ut a nobis dictum est de praedi.

ctiombus Angelicis , & nemo sani potest alteri dare, quod ipse non habet,

163쪽

DISSERTAT XXXV

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Sacrificijs.

MISSIS sacrificijs veteris, &nouae legis a Deo ipso institu- ltis ne dum ad plura efficienda, sed etiam ex diuino consilio consignificanda, quibus fides idcirco nullo modo derogari debet, alia hὰ proferimus Ethnicorum sacrificia, quorum inanitas omnino est eiuranda, cum fuerint potius Daemonis blandimenta ad homines irridendos,quam religionis instruis menta ad eosdem rite instruendos; utebantur enim sitis sacrificiis ut plurimum Ethnici, non solum sine veri Dei cognitione, cuius reuelationi, atque authoritati omnis nostra fides innititur, sed etiam sine eorum notitia Numinum, ad quae sacrificia ipsa dirigebant; hacque ratione in ipsis perficiendis pluribps semper erroribus, ari. illusionibus decipiebantur; praesertim vero cum exhostiarum seu victimarum visceribus, aut ex aliorum fortuitorum eventuum subitis inuersionibus coniecturas quasdam futurorum comminiscebantur, quibus suas tanquam certas praedictiones serrent, affectionesque Numinum erga ventura indicarent. Eiusmodi praedictionum generibus, γε vel sacrorum abusu, vel cptis picum . ritibus perficiebantur, fide4nepte semper adhibitam fuisse aiseueramus, hanc. in que doctrinam ex sola rituum in iis peragendis obseruatione tanquam omniuno certam statuimus; tot enim suere apud veteres ridenda prorsus sacrifici rum inuenta, ut vix recenseri queant, licet ea omnia paucis carminibus complectatur Homerus ad illa verba Protianis busuperi portenta ostendere pellet

Serpere humi, meruias carnes mugire cruenta

visataque boum quavis mox prata fatigat Apud AEgyptios namque legimus suisse ad diuinandum adhibita sexcenta sexaginta sex sacrificiorum genera; apud Romanos, & Graecos non multo pau

ciora ,

164쪽

io De Fide adhib. Divin. ex Sacrificiis.

ciora, quae sane solius numeri excessu errorum centurias denotant, quibus tenebantur veteres illi sacrificatores; Atqt e ut corum dementia, ac stoliditas

coniectetur, satis est insanos prorsus sacrificandi modos obseruare, quo magis fides perceptis ex ijs diuinationibus denegetur. Romani in suis sacrificijs diu diatorijs eos obseruabant ritos. Cum Sacerdos victimam ad aram adduxistet, stans manu aram prehendebat, precesquelandebat. Principium precationis a Iano,&Uesta fieri oportebat, quae in

omnibus sacris p ecipua Numina erant, & in votis nuncupandi&compellationem primaria meruerant inde, quod per eos aditus ad caeteros Deos patere opinio erat, & obseruabatur in ea precatione, ut Iupiter pater Opi. MaX. Omne 'tae Dij caeteri Patres aduocarentur. Ne quid vero verborum praeteriretur, aut praepostere recitaretur de scripto praeire aliquem, rursumque alium c

stodein dari, qui attenderet sedulb alium, qui fauere linguis iuberet, di tibicinem canere, ne quid infaustum eueniret, aut exaudiretur. Mactabant autem ut plurimus oves, sues, capras, boues, gallinaceos,&anseres, maiores victimas inauratis cornibus producebant, minores coronatas; ex haedis & agnis rectius Deos consuli, suturaque praenosci censebant, quod mitiores essent,ideo diu naturi saepius ex ovium genere aliquid caedebant, & mactationi semper immolationes adiungebant. Graeci Romanos, & Deorum numero, acrificiorum ritibus vicerunt,que omnia ennumerare nimis longum esset, & superuacuum; Praeterea suere virisque cQmmunia multa; nam ut alia plura , ita & ritus certorum sacrorum R. mani a Graecis sunt mutuati, & utrique tandem eo sceleris, ac dementiae redacti sunt, ut etiam humano sanguine litarent; illud tamen erat discrimen potiosmuin inter Graecos, & Romanos, quod Romani mola falsa libabant, quae ex farre tosto, confractoque sale, & aqua parabatur, sine quibus nulla fieri sacrificia rata, & vim sali peculiarem ad placanda, commouendaque Numina inesse sentiebant; Graeci vero hordei primitias, & placentes ex hordeo sale conspersas libabant. Gr i etiam de caesis victimis caput,& ventrem retinebant, caetera dabant Dijs, linguas verb praeconibus. AEgypti j deniq. caput a victimis abscissum diris execrabantur, & cum precatione solemni de ijciebant in flumen, ut si quid aduersi eveniret, in illud caput redundaret. Porro apud eosdem singulis Diis propriae victimae deputatae erant; Superis albae, & impares; Inseris nigrae & pares mactabantur: Ioui prodigiali thure, & mola salsa, Ioui flamini bove candido litabatur. Neptuno, A pollini, & Marti tauro,verre, & ariete. Heroibu S tauro,capro,&ariete.

Cereri primum lacte,vino,& fauis, postea porca ; Cybeli itidem porca; .Est lapio capris, & gallinis; Laribus ga llo; Soli, & Marti equo; Lunae tauro; Iunoni agna; Veneri columba; Pani, &Mineruae capra; Dianae cerua. Libero patri melle, vino,&lacte, interdum capro,& hirco; Silvano porcos Fauno agna, vel haedo, & sic de caeteris. Variae quoque erant diuinationum species, quemadmodum varia erant re

165쪽

Dissertatio XXXV. I que

tum discrimina, quae in sacrificiis adhibebantur; nam ad diuinandum, aut hostias ipsas priusquam iugularentur, considerabant; aut earum exta postquam mactatae essent, atque dissectae; aut flammam, quae ex incensis, & ardentibus euolabat victunis, aut quaedam id genus alia, sine quibus sacrificia non peragebantur ; atque ex his quae sacrificantium manibus tractabantur, indicia, & n tar futurorum obseruabantur. Sic mali ominis erat, sit victima ductorem sponte non sequeretur, sed vi trahenda essequel si ex ducentium manibus se se proripuisset, ac profugisset; vel si mactator in ictu aberrasset, vel perculsa aut exi- Iijsset altius, aut horridius exclamasset; aut non statim, ac quidem placide corucidisset; vel si semianimis in terram peruoluta in eumdem pedibus calcitrasset, vel difficulter expirasset, vel iugulata nequaquam copio so sanguine demuxisset, vel si inter iugulandum triste aliquid infaultumque oculis, auribusque Occurrisset. Signa haec offensi, atque alienati Numinis, parnasque minitantis esse putabantur. Contra vero laeti ominis indicia, ac Dei fauentis testimonia adserebat victima,cum emissa ad aram sponte acceleraret,& sine tumultu ictu sustineret, collapsaq. placide, ac sine desormi strepitu, aut pedum complosione animam exhalaret,&confossa tandem copiosum effunderet cruorem. Ta- Iem victimam cum gratulatione, atque acclamatione excipiebant; quemadmodum ad praenarratae conspectum expauescebant, & animis consternabantur; sumebant enim ex his varias de eventuum conditione coniecturas, atque

ex ijsdem scrutabantur in quam partem Numen, cui adornabatur sacrificium, inclinatum esset, ac propenderet; quae tamen omnia ut saepius dictum est te uissima in diuinatione censenda sunt.

Praesertim vero damnanda est illa apud Graecos diuinatio, quam ex inspe- I 8 octione Epatis instituebant; quamuis enim explorarent Graeci ea omnia, quae visccrum nomine continerentur in victima; iecur tamcn vaticinij sedem, ac fontem constituebant, eoque recte constituto, ac optime temperato pro victimae natura laeta promitti credebant,eodem vitiato, aut mutilato aduersa portendi opinabantur, spectata semper etiam persona, in cuius gratiam diuinatio illa instituebatur, quemadmodum de Caesare narrat Lucanus, qui victor conixa Pompeium renunciatus describitur ex extis victimarum βuodque nefas nullis impune 4pparuit extis Ecce miris rapiti fibrarum increscere molem Alterius capitis pars aegra in maνcida pendet

Pars micat in celera venas mouet improba pulsu.

Et licet apud Romanos obseruatum sit, mala semper contigisse, cum Catoni Consuli immolanti exta victimae emarcuerunt, cum Marco Marcello iecur subito extabuit, cum Lucilio Lupo caput iecoris euanuit, id tamen non est adscribendum alicui nexui,qui inter signa illa, Neuenta intercedat, sed facultati cuidam supremae, quae pro libito moderatur euentus. Neque diuinationibus eiusmodi aliquid ndei praebendum est ex eo, quod Romani ipsi semper permagni eas secerint, atque curauerint, ut de libris rationes consilendi i n hac re T descri- Dissiliam by Corale

166쪽

i 46 De Fide adhib. Diu in . ex Sacrifici j s.

describerentyr, easque mandauerint instar oraculorum publice custodiri; plu.ra namque etiam apud Romanos sapientiores ex errore acta sunt, quae nunctςmporis etiam a rudioribus improbarentur.

Atque ad id genus etiam reserendae sunt diuinationes i lae, quae sumebantur ρb igne victimas jpsas comburente; insederat enim in veterum animis error ille, quod inflammatis caelitus victimis Deus ipse crederetur flammea specie ex alto delapsus, victimasque quas acceptaret, statim deuorare ; ex quo propitia augurabantur; quemadmodum etiam si flammam victimae admotam pu ram, ac nitidam inspexissent sine sumo, sine strepitu, ae sine fauillarum eiaculatione turbulenta, in qua obseruabant etiam ad fausta pradicenda, si flamma turbinatae Pyramidis instar recto ductu attolleretur. Contra vero praenum ciabant infausta, si flamma atras sumi vertigines prae se ferret; si motu quodam obliquo,vel in orbes cotorto, aut complicato agglomeratione quadam in tortiles spiras ascenderet; cuius praesertim diuinationis videtur meminisse Sta lius ad illa carmina

Vincatur pietas, pone eia altaria απιν . uaeramusseveror : facit illa acieque sagaci Sanguineos flammWμm vices, genitumque per aurat nem, in clara tamen mediae fastigia lucis orta docet, ιunc inspecie ventis inanem Ancipitium molis, ranique rubore.

Divinationes vero eiusmodi flammeas praesertim factitabat pice, quae ex taedis colligebatur in puluerem commiouta,& puluere in ignem ipsum coniecto; qui si exardescent inde flamma coiret, nec dispergeretur, fausta; si diuideretur,aut dissiliret, infausta dregnare credeban ita tamen ut in his omnibus fallerentur.

167쪽

DISSERTAT XXXVI

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Historicis.

O N pauca solent etiam praedicere historici, quibus fides 1 8 a

aliqua sine nota potest adhiberi, ex longa nimirum Obse uatione, quae a primis usque temporibus ab ipsis facta est, praesertim de periodis fatalibus, quibus Imperia diuinitus comprehensa sunt, ac definita; testantur siquidem historiae

omnium temporum, si a prima antiquitate repetantur, Regna, & Respub. potentiores quingentis annis plerumque floruisse; multa circa medium huius periodi vix ducentis quinquaginta annis completis desecis-sse, aut certe ultimum terminum non attigisse; nulla aut pauca eodem statu rerum hunc superasse, sed in ipso pene quingentesimi anni articulo, aut alia quanto ante mutationes incidisse, quibus vel euersa Regna, ac deleta sunditus , vel oppressa, vel alio translata desierunt, vel in nouam commutata sunt formam . Sic peregrinationis Abrahae, seu a tempore vocati Abram ex Haram usque ad egressum ex Egyto, & datam legem elapsi sunt anni quadrina genti triginta quinque; a nato Abram usque ad natum Mosen anni quadrin genti viginti quinque. Anno ab exitu populi Israelitici ex AEgypto quadrim gentesimo octogesimo coeptum est extrui primum Templum a Salomone, &tanto ferEspacio temporis rexerunt populum Duces, &ludices. Idem Tem-PIum anno quadringentesimo vicesimo secundo post Nabuchodonosor Rex Babylonis direptum, ac dirutum solo aequauit, totumque regnum Iudaicum, abducto in captiuitatem Rege Zedechia, sustulit, ac finiuit, quod florueiat annos quingentos, & quinque a Saule ad ultimum Zedechiam, usque siccun dum templum, quod dimissi ex Babylone Iudaei, postquam septuaginta annorum captiuitatem sustinuissent, Cyri iussu concessuque secundo a redditu

anno inchoarunt, annos quingentos integros stetit; etenim quingentesino primo anno aprima instauratione Herodes gratificaturus Iudaeis totum reno-T 1 uauir,

168쪽

i 8 De Fide adhib. Diu in . ex Historicis.

inuit, & magnifice exornauit annis ante natum Christum quindecim; idque tandem Vespasianus capta urbe incensum deleuit sunditus. Successio, & gubernatio Regum in populo Iudaico compleuit annos quingentosa Saul e v que ad captiuitatem Babylonicam. Eumdem terminum attigit restituta post . captiuitatem politia gentis Iudaicae ab Esdra usque ad Vespasianum, qui totam illam regiminis Armam destruxit, ut fuerat praedictum multo ante, reli quiis Iudaeorum dissipatis, ac dispersis in totum terrarum orbem; nec a Veia spasiani temporibus amplius cernitur restaurata; licet enim sub Hadriano se se quodammodo recollegissent Iudas receptis viribus, licet Iuliani Ct saris pertanaissu denuo in patrium solum confluxissent, urbis Hierosolymae muros exaedificaturi, cum tamen sundamentorum causa terram subruerent, ignis ex dehi. scente terra sponte exiliens, omnes operarios absumpsit, quo factum est, ut

desistere a structura cogerentur.

1 8 , Annos quoque quingentos, & viginti Assyrij tenuerunt Asiam; postea

Medi illam occuparunt, illis excussis teste Herodoto. Annos quadringentos nonaginta Athenatum Regnum durauit a Cecrope usque ad Codrum , cui abrogatam, & ademptam Monarchiam in imperium populare Athenienses mutarunt; fuit autem Codrus non ex posteritate Cecropis, sed Periclymeni in Messeniaca. Totidem annos floruit Lacedaemonum Respub. sub Regibus Heraclidis a Lycurgo, qui eam Reipublic. D am primus constituit latis, de sancitis legibus usque ad Alexandri Macedonis aetatem, sub quo concidit; fuerunt aut Heraclidae utrique & Macedonici, & Spartani Reges, Maced

nici a Temeno, Spartani ab Aristodemo, filijs Aristomachi, qui quintus ab

Hercule numeratur. Annis quingentis ab expulsis Regibus, usque ad Moanarchiam Augusti rexerunt Rempub. Romanam Consules, sorma guberna tionis mixta ex Aristocratia, & Democratia. Anno quingentesimo post de uictum ab Augusto Antonium ad Actium, & constitutam Monarchiam, caeso Romae valentiniano ultimo occidentis Imperatore, qui filius fuit Constanatii, & Placidiae sororis Honorij, N Arcadis, Imperium occidentis dilacera. ium concidit & esse desjt, Vandalis, Alanis, & Sueuis primo Galliam, deinde Hispaniam , tandem & Αpbricam, &in ipsa Italia Urbem Romam Genaserico Dirce inua dentibus, occupantibus, ac diripientibus; nec post hunc V lentinianum certa aliqua, & firma fuit Graecorum Imperatorum in Occidente potentia. Annis denique sese quingentis elapsis ab eo tempore, quo Constantinus imperii sedem Constantinopolim transtulit ex Italia, Carolus Magnus, victis, & domitis Longobardis, qui Gottos ante debellatos pepulerant,

imperium occidentis in libertatem asseruit, atque instaurauit.

i 84. Sed Regna non pauca dimidium tantum huius periodi quingentorum an-

norum exegisse ex annotationibus historicorum deprehenduntur; Medorum namque potentia annorum fuit ducentorum sexaginta. Persarum Monaris

chia, quae a Cyro usque ad Darium ultimuin opibus, & potentia floruit, anno ducentesimo trigesimo armis Alexandri Magni dissoluta corruit. DuCen

169쪽

ertatio XXXVI.

tos quinquaginta annos, vel circiter durauit Graecorum Monarchia inchoa ta ab Alexandro, N in successores derivata, complexaque initio suo pene maximam partem orbis terrarum, & tandem post dimicationes longas addi stinctos Macedoniae, Syriae, Ponti, Scaegypti Reges douoluta. Hanc Romana potentia ordine sublatis Regulis, & Regnis in prouinciae formam redactis post exactum dimidium totius periodi tempus demolita est. Romani suis ctiam Regibus ante constitutum Consulatum abrogarunt regnum quinquennio ante dimidiae periodi finem, id est, anno ab urbe condita ducentesimo quadragesimo quinto. Totidem annorum fuit Imperium primorum Regum Franciae a Clodotico Christiano, qui interfecto Syagrio, quem Suessiones expulerant, & reliquis Romanorum Praefectis submotis, & abactis, Galliam a Romano Imperio prorsus auulsam sibi subiecit, v . ad Pi pinum Caroli Magni patrem, cuius posteritas, & imperium , & praecipud Galliae regnum gubernavit usque ad Hugonem Capetum annos ducentos triginta septem. Periodos etiam Septingentorum annorum attulisse mutationes Regnis, S Rebuspublicis insignes, historiarum series docet. Carthaginensis annos steterat septingentos, quando a Scipione deleta est. Civile bellum Pompei ει Caesaris, quod Romanam Rempublicam euertit, incidit in annum ab ur. be condita septingentesimum quintum, concurrentibus duabus periodis simul, quingentesima una ab initio Consulum, septingentesima altera ab exo dio Urbis Roma Annis post destructam Carthaginem sere septingentis Toti l a Gottus Vibem Romam, abductis inde veteribus familijs, de uastauit, quod Scipio incendium Carthaginis contemplatus, praesagijt, & suturum praedixit cum lachrymis recitatis his versibus

Iamque dies aderit, quo concidat Ilion ingens Et Priamus Priamique cadat plebs armipotentis.

Septingentis annis elapsis a Miramolino Mauroru Principe Hispanig omnis domitore Ferdinandus auus maternus Caroli Qginti Imperatoris, deuictis, ac domitis Mauris,& potentia Regulis illis erepta, uniuersas Hispanias recuperauit. Nec vero tantum ceu praescriptis, ac definitis periodis vertuntur, & consistunt Respublicae, Imperia, & Regna, sed etiam in alijs rebus priuatis, ac sublimibus illustrium familiarum gubernationibus, si casuum, qui accidunt,

momenta expendantur, variationes periodicae reperientur, ut ex mutatio.

n. iis eiusmodi, quasi in certos temporum articulos distributis, euidentia di una se prouidentiae, ac sapientiae argumenta, S testimonia habeamus, quibus etiam mente statuamus, neque casu confluere, &nasci Imperia, neque eam consistere,& vigere, neque casu collisa ruere, & interire, sed omnia diuinitus fieri. Sic Dauidis potentia cum Salomone filio floret, eo sublato diuellitur, ac frangitur. Cyri potentia post Cambysen alio transfertur. Philippi Macedonis, quem Macedonici Regni vindicem, instauratorem, atque amplificatorem Sybyllina testata sunt oracula Commoda nunc pariet regnans, nunc damna Philippus. Huius

170쪽

iso De Fide adhib. Diu . ex Historicis

Huius inquam inchoata felicitas cum Alexandro filio completur, & desinit Vespasiani potentia cu Tito: Marci Antonini cum Commodo: Valeriani claGalieno: Cypseli Corinthij cu Perintho: Attali Pergamensis cu Attalo iuni re ex Eumene filio finitur. od si quandoq. sic constrictos praetergrediatur

limites, ulteriusque propagetur, rarissime ad nepotes, abnepotes,& tri nepotes cxtenditur; quin frequentissme in ipso successionis articulo conuersonesi cidunt, quibus nepotes vel accepta exuuntur a parentibus felicitate, vel excutiuntur vestigi)s, in quibus antea constiterant; cui rei potissmum exemplum est in Craeso Gygis abnepote, qui Candaule opera coniugis intersecto, cum regnum Lydiae per fraudem obtinui siet, repente deiectus, regnoque spoliatus in vincula conijcitur velut mancipium . Ex eiusmodi obseruationibus longissima temporum serie, rerumque eXperimentis plures euentu firmatis duci solent historicae praedictiones, quibus nos fidem inhibere omnino non debemus; cum enim non diu intra terminos constitutos sese res humanae, siue publicae, siue priuatae continere possint, necessum est, ut a medio exorbitates propriae imbecillitatis fato in aliquod extremorum

tua ni, criminibus ipsis, ac flagiti)s semper in deterius cogentibus, & impellentibus ; suitque semper perexigui temporis rerum humanarum, de Imperiorum felicitas illa, quae sine iustitia, probitate, ac pietatis norma stetit; Et haec cum

aperta constent veritate, cum ipsa innotescant experientia, non erit a recto

alienum,aut dissonum quasda de suturis historicas predictiones eGrmare, ijsq.

fidem adhibere, relata tamen semper in Deum omnium rerum moderatione

atque eventuum dispositione; in eiusmodi etenim praedictionibus potius rebus ipsis utimur, ut ait Euripides, quam diuinatione, cum in ipsas intueamur imperiorum formas, & administrationes, in principum, & populorum studia, in leges,ac Rerump. statuta,& id genus alia, quibus ex eo quod factum est retroaliis temporibus, quid venturis agendum sit no sine ratione pensitamus, &diuinatione quadam praenuntiamus; praesertim cum omni aeuo deprehensum sit idololatria. tyrannide, libidinibus,discordijs,ambitiosis Ciuium, vel Principum contentionibus Imperia laxari paulatim, ac labefactari tandem, si illae imgrauescant cauis; extremoque denique impetu conuulsa, ac disiecta corruere ; Quod praesertim praedictum est Atheniensibus cum mutatis moribus a primo Cecropis instituto aberrassent

Efera tempestas 'rargebit Cecrope natos Fraude Ducum; sed certa ad unisolatia missilis Namque misera hostilem euertent paen fue reposcent

Quod euenit,cum Pericles magis odio Megarentium, quam iustis alijs de ea sis moueret bellum Peloponesiacum,& Alcibiades bellum inferret Siciliae stulta,& iuuenili ambitione, &cum tandem Athenienses incuria suorum Ducum vincerentur praelio naualia Lysandro ad AEgo otamon. DIS Disili co by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION