Johannis Loccenii Syntagma politicum, in quo continentur epistolæ politicæ Sallustii et Ciceronis ..

발행: 1673년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

2 6JOR. LQCCENII animum, Ut modo dixi, praesertim si liciti &frequentes sint, tanquam publico consensu approbati. Unde a Venuleio Ic. b inter animi vitia refertur, ludos assidue velle spe

ctare.

CAPUT X. De belsi externi causa, cupidine alieni. De modo gerendi s finiendi bestum.

Uietis apibus non semper esse licet. Infestantur enim ab externis hostibus&noxiis insectis : quae dulcibus earum bonis insidiantur. Simile fatum est regnorum S rerumpub. ut iam nihil dicam de aliis, & iustis belli causis : quae recte susceptae facile excusantur ;contra si habeant, quod ab aliis expeti possit, non deerunt invidi, callidi & inimici, qui inhient earum fortunis vel fraude vel vi quadam. Contra quos se& sua defendere etiam armis, conciliatione frustra quaesita, jus naturae & gentium permittit. Bellum autem externum quando impendet, magna illud cura, ut ita loquamur,& ordine gerunt apes. Delectum militum suo

252쪽

RESPuBLICA AP uri. 24 suo more, mirando tamen, habent: grandaevos & senes domi relinquunt, uibus oppi cura iEt munire favos, G daedala fingere tectis,

Uti Maro de illis loquitur; segnes fucos ab exercitu segregant; juniores, vegetiores &sedulos ad bellum emittunt. Si per hiemem in hibernis delitescant ; pruinis, nivibus & a. quilonis statui impares ; tamen habent sua praesidia, suas excubias & stationem ad portas. Modo haec, modo illa per vices interdiu circuit castra, & contubernales iterato hombo, velut Buccina excitat: sic omnes stant in procinctu. Praecipiti die circa vesperam iterum una circumvolat, eodem,quo excitaverat, bombo quietem indicens; vigilibus tamen suo loco dil positis; velut haec rei rusticae scriptores prolixe describunt, &V arrof paucis verbis complectitur : Omnes ut in

exercitu vivunt, atque alternis dormiunt-opuae faciunipariter. In aestate vero non desides

exspectant domi bellum, ne intra angustias deprehendantur; sed alacres obviam hosti

Procedunt, ut eum in aperto campo, vel suis castris caedant. In conflictu cum hoste tam acriter & tanta ira saepe dimigant , ut venenum

Mor in is sirent, re sticula caeca relinquant,

a vexis , animasque in vulnere ponant, quae

253쪽

quae sunt verba Maronis. Natura non regem apum, sed caetera S apes aculeis armasse videtur de qua re plura sup.c. V. dixi eo quoque fine, ut pro rege suo extra discrimen po- έito dimicent, eumque tueantur et Quod ex fide praestant; dum pro eo Corpora bel O bjectant,pulcrum l. petunt per vulnera mort e. Rege autem vel Duce prehenso ab hoste vel caeso,totum quasi tenetur agmen,vel fuga dissipatur. Ovidius d

Amisso dubiae rege vagantur apes. Haec est: pulcra imago expeditioniS, Castrorum & praeliorum inter homineS. . -Qui a late & corpore valent, mittantur in militiam ; patres & senes domi curent; qui provideant, muniant & tegant limites regni; lpraecipue fide consilio viribusque animi regere bella iuvent. Quod Servius Tullius a- lpud Romanos primus instituisse fertur. e Patres, & qui ad gubernaculum sedent, ex publicae rei & patriae bono in medium consulent ; sed sub tuta silentii fide, ad exemplum Venetoru Patrum ; qui suas de publico consultationes ita occultant, ac si prorsus ignorarent. In belli praecipue metu vel ipso actu praecavebunt, ne in sinu propriae reipub. ὶ-veant proditores ab hostibus aere corruptos, ipsis apertis hostibus nocentiores. Ignavi ac natura timidi separentur ab aliis corda-

254쪽

RIs PUBLICA APUM. 24ycordatis militibus ; vel in praesidiis locentur donec arte &usu exerciti, animosioreS red dantur ne ceteros exemplo corrumpant; aut ignavia metuque suo cladem accelerent:

quod Deus ipse in populo suo sanciebat. f

Castris, sive sint hiberna, sive aestiva, eXpel- Iant otium, lasciviam, luxum, securitatem. Defixos & intentos in omnia oculos habeant, excubias ac praesidia bene disponant ;nihilque eorum, qMod ad cavendum holtein facit, praetermittant ; qui, si cautus sit, nullum insidiandi momentum negliget. Fabius ad IEmilium apud Livium : Armatus intentus que sis, neque occasioni tuae desis, neque suam ho-Fides. Si periculum sit, ne occupentur ab hoste, occupent eum potius. In praelio sint viri ac strenui; nec tamen adeo acreS, Ut virtus velut extra ipsos ,& ira sit supra modum, ne infra cautionem sit; neve authori suo magis , quam hosti nocumento. Pro Rege &patria sua fidum certamen, &ipsam, si res ita ferat, mortem non abnuant: pro qua illis immortale decus supererit. Rex vero dubiis, praeliorum exemtus, summae rerum & imperii se reservabit, ut Tacitus docet: ne amisso capite,membra militesque concidant. Quod intuentes Hebraei, Davidem in praelium adversus Absolonem descendere noluerum: quod illis rex pro decies millibus esset. Si vero im

peratorem, pro patria & subditis suis pu-

255쪽

a 8 Jola. Lo CCANII gnantem , in praelio occumbere contingat, milites Consistant& recolligant animos. Ducis lethum sit ipsis iustae vindidi e& virtutis incitamentum ; ut erat GUSTA VO MA. CNo in acie fortiter occumbente, militibus illius herois ; non ignavae desperationis te Ium. Ideo autem bellum geratur, ut opta

CAPUT XL

De bufo ac motu intestino, ejusque causis : plurium imperis, validiorum potentia, inaequalitate, paupertate mel divitiis nimiis. On solum soris hostem habent apes, sed etiam intra siua pomarria quandoque in-Veniunt ό quod ex non una fit causa. Si plures uno sint unius populi reges, inde inter ipsos dissidia, & ex his populi in partes distractio & motus. Maro :Saepe duobuι Regibus incessi magno discordia motu. Varro : Nigrum cum altero rege esse seditiosum

α corrumpere alveum.

Ita regni societas, ex Minutii effato,

256쪽

REspux LICA APUM. I. iquam cum fide carpit, aut sine cruore deis it. Caesaris & Pompeii civile bellum, alio rumque bella intestina, etiam nostra aetate, ex hac causa orta, nota sunt ; & firmant illud Homeri:, ἔκ ἀγαθὸν πολυκοιρονίη,

Non bonum mestorum imperium.

Item si senior apium rex a iunioribus apibus submoveatur aut elidatur, inde, subla, to custode, turba partim licentia perstrepit, partim senatus iuniorum imperio subjicitur,

vel validiorum potentia atteritur, uti obseris vat Columella; .inde novae turbae nascun-

In Rehabeami imperio, spretis seniorum & peritorum consiliis, turbatum & die stractum est regnum Israelitarum. Quomodo enim non distrahatur aut corruat imperium si fulcra ei subtrahantur, id est , si re,. rum periti& bene imperio volentes postponantur aut supprimantur 3 si animo pueri, imperiti, elati & pertinaces extollantur; qui vires nacti, imbecillioribus insultant. Breves etiam adversus longas apes flagrare odio feruntur, easque alveo pellere coinnari: si illae ab his in angustiam cogantur aut infestentur. Quod etiam in aliis animalibus videre est, ut plus valens Plus um

257쪽

at, & minor sit esca majoris, secundum Varronis versuS :nutos Magnu comes, ut aves enecae accipi

Sic in repub. propter inaequalitatem motus exsurgit: quum una parS civium, forte Valentior & opulentior, plus posse & extolli, quam altera videtur. Ita Romae non una seditio plebeiorum contra patricios exorta est ex inaeqUalitate opum , hinnorum,

coniugii &c. de quibus alibi. Apes insu. per quaedam, si ipsarum alveo de sat cibus,tmpetum in proximas faciunt, rapinae proposito, ut loquitur Plinius g) Item in convehendis floribus quandoque rixa & motuS o-In imperio civili idem quandoque v.

suvenisse constat, si necessaria deessent, vel consueta non suppeterent. Sallustius: Ammus ferox, pmpa Via ingressus, ubi consueranon suppetunt , fertur accensu modo in socios, modo in ciυes , movet composita. Aut, si cives, florente statu pub. ex copia rerum luxurient, & quieta turbent. Inde Plato h paupertatem & divitias nimias , duas reipub. pestes appellabat: Quod illa ex desperatio. ne fortunae improbas arteS & rerum noVa- Di pote plus, urget: pisces ut saepe mi

ritur.

258쪽

Rs spuBLICA APUM. rum studium ; hae ex abusu ignaviam, luxuriam , fastum, aliorum contemtum & oppressionem excitarent. Sinense regnUm exemplo sit. Illud tam dives & omnium rerum copia assiliens imperium primo otium, luxuS, potentiorum, alios prae se contemnentium, aut vicinos Tartaros indigne tractantium,

coniuratio, proditio, discordia & rebellio misere concussere; uti scriptores regni Chinensis vel Sinensis fuse referunt ; deinde eaedem, accedentibus praedonum ex desperatione fortunae suae rapinis, & tandem intestinum bellum, nobile illud imperium in Tartarorum potestatem redegerunt. Quid Cretam veli Candiam nuper Turcico iugo subjecit aliud p Quam ex fortuna & opibus insolentia,& aliorum vitiorum sentina λ

g) lib. XL natur. hist. c. i7 .ch, lib. IV. de

E CAPUT XII. De motuum intestinorum remediis. E. os arte , consillio , 'ada, re ad ex- tremum ferro, si non aliter queant, a Rege reprimendos esse. ui

plus possunt, vel a s lectis sidungen-Gi, rii, si quieti sint , tractabiles,

259쪽

νn JoΗ. Loc CENII eae virtute praestent, beneficiis rio conciliandos esse.j Omnes in gire es Me quavis honesa via neri satira esse. In nimia ei abundantia Auper os re reip

graves in coloni, emittendos ; rem quos domi remanentes, si ditior

sim, a luxu re insolentia per legersumtuarias retinendos; si egenti res, necessariorum copia continendoiin SEd ne isti motus civiles perniciosius

pant, quomodo via illis obstruatur, cis hic pro instituto nostrol dicemus. mum motuum remedium est, si leniter a tractentur, atque, si sua natura nequeanmolli consuetudine mansuescant. . Si vel aliter non possint, iactu pulveris , aut lIactisve respersione aut fumo vel tinnitu aer Compescantur ; uti, qui apium naturam de schipsere, docent Pari ratione motus civiles non vi & impetu, sed arte& consilio reprimi, praestat. Si turbulenti cives adhuc in primo aestu sint, advocandus aliquis Nestor : qui fide & aucto-

ritate apua eos conspicuus sit: qui verbis eapte demulceat, & ad concordiam & conliationem

260쪽

liationem hortetur ; quod poterit eo escacius, quo melius blandis promissis eis pulla rem ob oculos sparget, donec in saniorem Antentiam iIlos perduxerit. Deinde per

occasionem exaggeratione discritanis, atque si hoc negligant, nec alio modo compesci possint, ex auctoritate pub. metu poenarum ferri reprimendI sunt. in .Si plures sint duces in uno alveari, ex illis melior solum retineri, reliqui ad eos auueos, qui sine duce sunt, transferri solent.Virgilius: iὶ ' . Melior vaeua sine regnet in aula. Quum imperium multorum in regno, socii impatiente, non salutare si s eos sejungi praestat, si plures sint Principes fratres , eos alio honorifice iusteque traduci , si possint ;ves,'si non possint, eis de liberali & statu suo digna sustentatione ac loco prospici , primo-

genitum vero solum, virtute ac prudentia praestantem, rerum potiri, & ut penes eum

vis imperii sit. At si natura populi ac status imperii plures admittant , illi consiliis 3e animis in usum publicum amice conspi

. Ne autem imbecilliores apes a valentioribus premantur , illae his cedunt, vel secretae sub alterum regem subiiciuntur, ut

Quintilianus ci di Varro notant. Quin-:

SEARCH

MENU NAVIGATION