장음표시 사용
61쪽
minus in die illa justus 3udex, non solum autem mi bi, sed U' iis qui diligunt adventum ejus.1 Vides Certe ut cunctos in eamdem gloriae communionem vocet Τ Quia igitur . omnibus eadem corona gloriae proposita est, studeamus omnes digni illis bonis , quae promissa sunt, inveniri. Neque solum magnitudinem atque eminentiam in illo debemus considerare virtutum, & promtum illud animi ejus atque ro. bustium propositum, per quod ad tantam meruit gratiam pervenire; sed & naturae societatem, per quam ct nobis in cunctis ille parti. cipat : oc sic etiam quae valde sunt ardua nobis facilia videbuntur & levia . brevique hoc tempore laborantes incorruptibilem illam gestabimus atque immortalem Coronam, gratia
ci misericordia Domini nostri Jesu Christi, cui est gloria & imperium in secula secutor L
62쪽
64쪽
I st mirifiea quaedam ae paene incredibilis
verum humanarum vicissitudo, quae scenae in modum perpetuis circumact a conversionibus alias ex aliis facies , easque exigui temporis momento dissimillimas ostendat. Quemadmodum enim hoc in universo ex immensa corpusculorum minimorum congerie, quae varietas motuum inaestimabilis nunc conglutinat, mox divellit, infinita quaedam producitur mutatarum , leontinuo formarum diversitas, se pariter in isto casuum humanorum volubili circulo, qui parvam omnino totius naturae partem occu-Pat, ingentes oriri rerum agitationes necesse est, quarum species velut in hoc theatrum ProVolutae postquam aliquantisper eonstit*runt, statim impulsu subito labeiactatae cor- Λ s ruanti
65쪽
Constantissimam mutationis certae legem ipse sancit humanae naturae genius: primum enim cur in hanc terrarum orbis coloniam homines mittuntur, nisi ut imperio necessitatis, rationis auspiciis, non illam tantum vitae societatem, quam duplicis sexus discrimen inire jubet, cupiditate petant vehementissima, verum etiam ad mutuam rerum omnium agendarum communieationem publico vehit naturae
consilio cuncti serantur. Quod si in hac universa generis humani civitate gentium inter se populorumque mores, instituta, disparata
multum vivendi munera componas, quantam
non discordiam, quam longe dissitos ac sejunctos fines invenies: miraculo fere proximum videbitur eos, qui communi nominis ejusdem sic naturae vinculo continentur, tam potuisse diversas in partes abire.
Quid de singulis hominibus 7 illorum sei licet
inter sese multi exacte plane congruent ac CO spirabunt, sic ut vix levissimum aliquod reperire liceat vestigium, quo alterum internoscas ab altero & distinguas: imo vero tam lato intervallo a singulis singuli discrepant, ut nihil omnino videantur habere Commune, quam solum huncce hominis titulum: quin tu multo citius duos pluresve dederis, qui prorsus pari sint lineamentorum vultusque similitudine, quam
66쪽
quam ait totidem indole, moribus, animi do- 'tibus aequales in medium proferas. At tandem tenemus in unoquoque homine,
ubi consistere liceat, ubi ex hac fluctuatione certum pedem figamus: hic itaque, quantumcunque a ceteris omnibus discedat, sibi similis erit atque idem, & per omnem vitae cursum
At nihil agimus A A. quid enim est tam inconditum, tam ' nullam in partem secum consentiens, tam denique discrepans, quam homo sit sibimet ipsi: neque ad hoc animadvertendum quicquam opus est, ut recludamus illam Momi requisitam in pectore fenestram, cujus ope ad intimos animi recessus aditus aperiatur: prostant & ab unoquoque dimanant in publicum actiones, totidem animi intus fiu-ctuantis indicia, qui reciprocatis gravissimOrum motuum aestibus sibimet ipse illidatur. Neque sane opus est, ut in iis probandis magno opere laboremus, quorum in sinu quisque suo domesticum gerit testem conscientiam. Iam si tot mortalium numerus diversissimis ingeniis in mutuam agendi gerendique negotii societatem coeant & congregentur,fieri profesto non potest, quin ex illo tantae varietatis conflictu ac veluti collisione admirandi eventus nascantur, non quieti tantum S pari consensu aequa hiles, sed mutationum maximarum qilasi tempestates quaedam ac pro ccllae, ut aerem istum,
67쪽
in quo spiritum ducimus, nunc tranquilla se
renitate compositum, alias ventorum toniis truumque furoribus turbidum aemulari humana vita videatur. Quae autem in longo seculorum decursu meis morabiles inprimis contigerunt rerum humana rum conversiones, eas omnes videas ab uno
quopiam homine tanquam capite S publicaa fortunae moderatore suspensas pependisse. Quot regna, subversis aliis, eonstituta: resp. fundatae: inopinata, quae nullius ne minima quidem hominis solertissimi suspicio attingerct nedum praevidere potuerat, Perpetrata, &eunctis stupentibus ad exitum adducta: haec quo majora fuerunt atque admirabiliora, non plurimorum consiliis opibusque collatis , sed unius duntaxat magni alicujus viri sapientia, sortitudine, &, quae tantis virtutibus fidelis sima plerumque comes suffragari solet, felici 'fortuna reperietis administrata. Non feretis aegre, si, quo mentem clarius aperiam, inusi, lato quodam more in hoc ipso orationis introi. tu exemplis agendum existimem. Alexandrum vobis ob oculos pono: sed prius, ut compar fionis fructus ad utilitatem nostram redundet, Philippum considerate Macedonem, belli simul artibus de astutissima calliditate instructissimum: is quidem in Persas arma movere decreverat: quo putatis animo , quo tandem consito' an
ut laxissimum imperium, atque incredibili mi
68쪽
Iituni: divitiarumque copia commmitum e scinderet 8 minime gentium : excelsior erat haec cogitatio, quam quo pertineret restrictior Philippi animus, cujus his tantum finibus ambitio fuit circumscripta, ut Graecos sibi comciliaret atque obnoxios haberet, quos nulla lenocinio facilius inescari perspexerat, quam si Persas, perpetuos suae libertatis insidi tores , uleiscendi spes quantumlibet tenuia ostenderetur: quid amplius Τ ut ex vasta regni Persici mole membra quaedam Asiae carperet, suisque adjungeret ditionibus. Iam mihi, quaeso, cum hoc parente, viro sanequam illustri, filium Alexandrum compone: hic, interemto per conjurationem patre , dissicillimis atque impeditis rebus, magno undique belli terrore
circumstante nihil conturbatus eam animi praese tulit magnitudinem, quae non partes quas.
dam exiguas praelibare destinaret, sed corpus imperii Persici universum velut legitimam possessionem spe futurique fiducia complecteretur, quasi Darii vivi perinde ac patris desuncti hereditatem esset creturus: haec & inchoata sunt & gesta in illa aetate, quae, quum
primum ab Alexandro vix contemtum defenderet , statim documentis virtutum egregiis Probata eo majorem peperit admirationem. Convertamur ad alium juvenem elato animo ac bellica fortitudine paene parem, Veris Virtutibus , ambitionis moderatissime tem-
69쪽
peratae gloria superiorem: tenetis, opinor, ΑΑ. Scipionem Africanum. Annibal, illud tam terribile Romanis nomen, ut majorum trepidationem S pericula proverbiis etiam posteri sint testificati, Annibal, inquam, quum veluti strage gravissima, quicquid ruenti fuerat ob-Jectum, impulisset, eum in locum rem Roma-aeam, quo lentius a parvis principiis enitentem ac progressari, eo firmiorem, adduxerat, ut cives, quando Principes tot cladibus percul- si jam animos desponderent, desperatione potius, quam ulla salutis fiducia fortunam urbis
praecipitem sustentarent. Qii id in his patriae tenebris Scipio 8 sublimis animi vis S supra
periculorum omnium metum erecta non victum
Annibalem & Italia pulsum, sed imponendum a se finem bello subactamque Carthaginem spectabat: tanta suit in clarissimo juvene mentis nullis casibus Dactae magnitudo , ut se talem lese confideret, qui decernendae potentissimo- lrum populorum fortunae solus arbiter adhiberetur: parum scilicet erat cum Annibale comparari, cum quo neminem alium ea tempestate quisquam comparare auderet. Scipionis igi- itur sola virtus adflidiam jacentemque patriam trecreavit: recreavit inquam 7 quin imo- erexit, in eoque collocavit fastigio, unde jam tum
terrarum orbem Romanas leges subiturum prospiceret. Poteram I. Caesarem, poteram com
70쪽
. Cosmet A A. spatium historiae veteris respisciter domesticum memoriae vestrae 3 tabula. rium, perquirite : satis inde , quae meam adseverationem constabiliant. argumentorum de prometur. Neminem autem fore arbitror, qui sit in dubium vocaturus, quin ii, quibus tot tantarumque rerum momenta librare fuerit concessum, pro viris haberi debeant divina quadam S longe praestantissima natura praeditis δquorum copiam inter mortales sane parcissimam ita dispensat reducta multum S obscuro velo contesta divini Numinis providentia, ut subinde stupendorum eventuum, quos infinita mente descripsit, luculentissimos in publicum producat administros & auctores.
Porro inter omnes rerum humanarum com mutationes , quae ab ipsis usque mundi nasce tis incunabulis ad nostram memoriam contigere, quemadmodum admirabilius nihil, sic nihil miscrrimorum mortalium rationibus utilius accidisse fatendum est, vos certe omnes fatebimini, quam regnum illud longe lateque, conspicuum, regnum inquam Christianae religionis solidissime fundatum, & brevi temporis intervallo prolatis per cunctas fere terrarum gentes pomoeriis insigne: hic, - quos naturae nexu coniunctos teterrima vitiorum affectuumque pestis dissociaverat, religionis arctissmum adstringit vinculum, reconciliatosque in salubrem concordiam redigit. - Christum imperii A s tau-