Ti. Hemsterhusii Orationes, quarum prima est de Paulo Apostolo. L.C. Valckenari Tres orationes, quibus subiectum est Schediasma, specimen exhibens adnotationum criticarum in loca quaedam librorum sacrorum novi foederis. Praefiguntur duae orationes Io

발행: 1784년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

tanti caput sundatoremque veneramur omnes:

sed is quidem fixis legibus , quibus modum regni salutaris ordinemque totum praescripsit, postquam mortem, poenasque Piaculares , quas irati numinis irritata justitia deposcebat , exhausisset , triumphali pompa in coelos invectus, alios quasi legatos sub suis auspiciis summae rei sacraeque militiae praeposuit: horum munus non tantum providere, ne quid detrimenti constituta Christi resp. caperet , sed lsignis etiam in peccata peccatoresque acerrime motis coelestis imperii fines impigre quaquaversum prolatare, eamque ab hostibus reportare victoriam, cujus omnes fructus incredibilesque lcommoditates in ipsos victos cumulatissime redundarent. Haec quidem militia , quamquam armis vulgaribus ex aere ferroque conflatis carebat , haud tamen eo minus gravissima S quotidianis horrens periculis. Qtioties ad dimicationem fuit descendendum Τ cum copiis hosti. Iibus omne genus pes conferendus p cum vi- ltiis peccatisque, molestissimo hostium genere, lcum seris bestiis, cum ipsa denique morte, &, iquod pejus est, perpetuo terrore mortis de- 1 Pugnandum. . lJam si vos appellem A A. ΟΟ. ac rogem, ut apud animum vestrum quisque dispiciatis, quemnam inter praeclaros Duces, qui sub Summi Imperatoris auspiciis primi nobilillimam hanc militiam suerunt infressi, tacito cogitationum

72쪽

DE PAULO APOSTOLO. xx

vestrarum praejudicio maximum S rebus egregie gestis longe praecellentem existimetis, quid respondebitis δ quem suffragii vestri praerogativa designabit L extat, ut quidem opinor, Occupatusque jam nunc Vestrae menti sponte ob versatur, quem dicere volebam, P AV L v s. Pa

tum AA. heroem invictum, fulmen Christianae religionis, cunetis animi, erectae indolis, viris tutum denique omnium, quibus ad tanta rerum agendarum molimina erat opus, dotibus instructissimum vobis proponam; cujus materiae dignitatem quandoquidem minime sum ignarus, quam nullam in partem dicendo consequi valeam, illud mihi reliquum est, ut ad benevolentiae vestrae,' vestri favoris aram confugiam; sie Hihi Pauli virtutes compendio dinumeranti

secundis auribus adsitis. Vereor autem, ne jam nunc tacito mentis convicio perstringar,

atque hunc in modum aliquis apud animum suum rationes instituat. - Quid agis y Quid conarisy Tune vim illam in Paulo Sancti Spiritus , tu miraculum illud divinae gratiae, tu

dotes illas divinitus attributas ad humanam conditionem devocabis, ad sortem ac modulum humanarum virtutum exiges y piaculum deni que S grande nefas committes 7 At compone, quaeso, animum, S aequa mente patere, ut ab ipso orationis exordio tam gravem invidiam justa defensione . removeam. Equidem istum e

coelo delapsum in Pauli pedius ignem, istos am

73쪽

I2 T. H. ORATIOrae divinae sacros fomites, quibus incaluit, &ad munus fortiter obeundum est inflammatus, tam confirmo certosque habeo quam qui minime. Sed quid Τ ideo ne tollenda videtur ipsa natura indoles animique congenita semina, quae dudum praeformata in lucem attulit, penitus abolenda 8 nativus actionum humanarum ac proprius fons plane obstruendus y quasi nihil amplius istius Pauli, qui dudum fuerat, in Paulo. renovato, postquam Christo Imperatori sacramento dixit, foret reliquum ' Imo mitius ag mus, &, quod certis rerum documentis .est consentaneum, statuamus, eosdem agendi naturales impetus, eandem indolis excitatae, nullisque periculorum obstaculis restae nandae

vim ac vigorem, sed lustratum, sed perpurgatum; sed ad salubrem bonamque frugem conis versum in Paulo fuisse Christiano, qui fuerat in Iudaeo. Suffocari sane jubet S interfici anguem illum vitiorum insidiatorem, atque in intimis haerentem medullis salutaris doctrinae regula , non extinguit eXtinctosque cupit altesxos atque insertos ab ipso naturae conditore Deo hominum animis affectus motusque, sine quibus agendi principiis trunci simus stipitesque, non homines; sed emendat, conformatque ad illum veri rectique finem, . ad quem ut adspiremus palaestrae propositae leges adhortantur: ac si linteum aliquod turpissime maculatum, quod munditiem amantibus grave fastidium

74쪽

dium commoveat , eluas, adornes, eXpulsisque sordibus gfato nitori restituas: in eadem, quae modo nares corrugabat, materia quantus sibi. to splendor, quanta porro ad omnes usus adhi

bendi commoditas.

Quis igitur vitio vertat, si Pauli mores, ingenium , . consiliorum prudentiam certis veluti signis ac notis, quibus a reliquo collegarum numero distinctus multinnque dissitus eminuit, deseribam Τ si admota historiae legitimae norisma rerumque gestarum fide Paulum non solis Christianis, verum cunctis, quantumvis a sen- su religionis abhorreant, dummodo judices aequi, quam in aestimandis ceterorum virtuti.bus admittuntia eandem hic amussim non repudient, admirabilem exhibeam: id quidem non enucleate, nec tali, qualem res postularet, Orationis apparatu, sed digito tantum ad fontes

porrecto.

Quod si quis in hoc aditu speciem quoque Pauli corporisque habitum desideret, solemus

enim delectari considerato magnorum virorum vultu, veluti quodam mentis speculo non hae etiam in parte, quanquam sacra pagina nihil prodiderit, cu lositati nostrae non omnino consuluit vetustas. Statura fuisse dicitur medio. cri, compacto corpore & robusto, firmis crudiribus surosisque, capite calvo, aquilino naso quod quidem, si Platonem audimus, regiae dignitatis .erat S praestantiae: contractis junctisque

75쪽

que superciliis: vultus erat consideratissimae meditationis index , sed idem divitia quadam

gratia & comitate, temperatus. Haec ego plane vera esse ut non summopere contenderim, sic tamen neutiquam video, cur fides eorum Iaborare debeat: tantoque minus, quod cum

Actorum Theclae testimonio inimicissimus Christiano nomini, qui sub persona Luciani latet. scriptor Philopatridis consentiat: quid si addidero, nihil in hac inveniri figurae descriptione, quod ingentem animum Ρauli dedeceat. In enarrando genere Tarsensis nostri non est quod multum operae ponamus. Pater Pharisaeorum addictus sectae suum in erudiendo filio judicium probavit, missumquo Plierosolyma, ubi necessitudines habebat permultas, ad G malielem deduxit, qui clarissimus patriae legis doctor ob ingenium mite & animi mansuetudinem', castigatissimaeque vitae moribus in Symedrio multum auctoritate, apud populum summa gratia floreiit. Quid ibi Saulus P utamur enim eo nomine, quod tunc temporis usurpabat ipse: quo studiorum prosectu, quibus incrementis excelluit 2 sic penitus istius disciplinae, in quam fuerat traditus, rationes tota mente hausit imbibitque, ut eam quasi integerrimam exactissimaeque normae manibus pedibusque, omni nervorum animique contentione sibi defendendam putaret. Hic ego vos rogo atque obsecro ΛΛ. ut me .

76쪽

moria paulo eonsideratius recolatis historiam plane memorabilem, non in angulo quodam obscurove loco, sed in Hierosolymorum luce g stam, quaei vobis illos indolis acerrimae spira, tus, . vehementiam illam suscepto semel negotio instantem manifestissimum in modum ob oculos ponat. Post Christum coelo receptum prosper-ximo cursu res Christianorum publiea ferebὐtur: aucto quotidianus incrementis numero in mutuum societatis legitimae vinculum sese com gregabant: causam communem nulla obtrectatione , nullis odiis, botansi ibus nullis commoti palam, S constantissima dicendi, libertate tutabantur. Iudaei jam inde ab initio minimedaeti divinae religionis origine, quod hac coΠ-

.firmata res suas omnes totamque illam vete-atum ceremoniarum pompam obsolescere atque

ad nihilum recidere intelligerent, stirpi , in .cujus capite praeciso tantis gaudiis exultav atant, laetissune succrescenti radices fibrasque omnes incidera magno conantur molimine, nuhilque sibi praetermittendum ducunt, quod ad memoriam: ichristiani nominis extinguendam sit comparatum. Disputationes m imum, , Fixae per synagogas ec altercationes. summis odiis αmaxima apud plebem invidia jactatae: in quihus verborum . contumeliarumque velitationb-hus quum parum. Videretur esse prassidii,3 ad judices eosdemque hostes est concursum: te-1msi lassi subor ti: vincula parata: expedit

77쪽

virgae: tandemque tantae tempestatis procerula in Stephani parricidium erupit. His omni. hus interfuit Saulus, ct quidem juvenis admoduri: quo animo 2 quo mentis habitu 2 sustinuitne spectatoris otiosi partes' tantum aboest AA. ut inter saevissimos irae poenarumque ministros se praebuerit s primum , ceterorum inflammatorem egerit, ita demique se gesserit; ut hoc quasi proprium sibi destinatumque munus eruendi Christiani nominis administraret: nihil oratorie dico, nihil in majus auditam propono: habemus hujus insectationis vehementissimae testem; at quem p Paulum ipsum, habemus confitentem reum, qui sane, postquam ad melio-

rem mentem revoratus est, g avissimae culpae commissum crimen uberrimis expiavit lacrymis. Hinc fidelium magnus terror : trepidissima fuga : dii spatio vastissima : quid Saulus pcontentusne infelici . . victoria sese continuit, atque irae modum posuit 8 nihil minus : minas caedemque Dirans, auditis Lucae formulam loquendi gravissimam profecto ; minas . t quam, caedemque spirans a Pontifice commentiticiis petitis impetratisque, Damascum advolare contendit, ud receuti- plaga perculsos Christianos obrueret, incendioque . illo Hierosolymitano cunctos involveret. duas non clades , quantam calamitatem Censetis hunc hominem, tanto maeditum agendi

vigore, in Ecclesias importare potuisse' qui

nus Diuitiaco by Coral,

78쪽

nusquam remissus, semper alacer ct intentus, patium sibi conquiescenda nullum concederet: quis non talem temporibus iniquissimis causae Claristianae , propugnatorem , talem vindicem. optaret 8 Sed cui Vel prudentissimo poterat in mentem venire, quis ulla vel devissima cogit aq- di suspicione assequi , Saulum, vastatorem il- Ium sanctissimi gregis, desertis repente palli bus mutatisque, quae infestus intulerat, signis in illa transiturum esse castra, quibus ipse faces admovisset, & cum maxime admoveret 8 Herculi prius clavam extorquere quis se posse spe- Tet, quam Sauta illam penitus infixam dc sub alto pectore flagrantem vexandi vastandique Christianos opinionem: neque profecto huma

nae Opis erat tam pertinacem animi rigorem fleetere, tam ferreum pectus emollire: miraculo debebatur Sauli ad contrariam bonamque mentem conversio. x

Quid ergo Τ in illo ipso itinere Damascei o' hostem infensissimum Christus. prostravit, ab in-

copto nefario caecitate multatum repulit, quae tamen oculorum poena mox remissa ad perspicaciam mentis veraeque lucis usum est conver- sa, extra ordinem, nullo unquam, dum in his terris viveret, consortii genere , nulla cum

veris discipulis necessitudine conjunctum suorum in numerum cooptavit, suis sub signis militiam illam legitimam militare justit, eo animi. ardore, eo mentis votarumque virium impetu. B quo

79쪽

quo sibi bellum ante indixisset: quid multa dignus est habitus, tantoque intervallo Ceteris omnibus praelatus, ut ipsi paene soli ab Imperatore summo integra pro fide Christi in gentes terrarum ultimas expeditio concrederetur.

Haec vero Ρauli tam subita mutatio, tantum vitae rationumque omnium discrimen, adeo le- vcm apud plerosque primum merebatur fidem, ut, quum se sanctissimis hominibus applicaret, eorumque coetibus immisceri cuperet, pristi- nae plagae recordati conspectum ejus haud aliter fugerent ac reformidarent , quam dirum aliquod mali venientis omen: quin Paulus ipse miraculi magnitudinem ita praedicat, ut in ejus frequentissima commemoratione sui criminis 'memoriam refricet atque interponat, sita sci licet consessione ignificans, non minore quam praesentissimi Numinis machina sui Te opus ad concutiendam obstinatissimae mentis duritiem & convellendam. Habetis A A. Paulum ex Iudaeo Christianum, ex adversario amicum , ex insensissimo hoste acerrimum defensorem, ex auctore stragis S ruinae columen Ecclesiae firmissimum. Atque ille mox praeclarissimi, quod in ullum mort lium unquam fuit collatum , beneficii servitutem non testimonio tantum adstrinxit sempiterno, sed vigiliis, sed laboribus, sed pro re Christiana subeundis omne genus periculis. Iam primum omnium excelsam illam animi

80쪽

rnagnitudinem considerate, robur illud invictum, quod in acerbitatibus perpetuis nulla unquam desperatione concidebat, nihil tam arduum ublebat tamque discite, quod vigilando & n Tendo superari non posse confideret: si suis

ponderibus temporum eorum eXaminemus conditionem, patimini, quaeso, seponi paulisper

virtutem divisam, quae, quod destinavit, nullo negotio consequitur, atque ita nos rationes inire, quasi Fehus, quae tum gerebantur, ipsi praesentes interessemus quam non natae modo religionis S tantum quod exortae spes viis debantur ad angustum omnes redactae ; hinc Iudaei odiis atque inimicitiis incensi naturalem in dissidentes populos furorem justi servoris pri-seaeque legis tuendae praeteXtu instimulantes: filline Romani imperii potentissima majestas; quae . quamvis in peregrina religione toleranda paulum humanior S indulgentior, nullum tanen videbatur id cum, nullam progrediendi saeuitatem telictura Christianis , qui cultum fict

rum numinum omnem, omnium majorum sacra,

quibus reipublicae talutem contineri non sing li quidem, sed cuncti certe credebant, de me in dio tollerent, ac penitus projicienda vocifer rentur. Porro, quasi ab his, quae extrinsecus irruebant, malis non satis impenderet periculi, iam tum intestinisi vulneribus ac domesticis conscissa lacerabatur civitas Christiana: aderant, ut genus humanum mirifica quadam imbecillit

SEARCH

MENU NAVIGATION