Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

101쪽

possessionem abiurauerat propriorum.Hae oecasione Dei fetuus, mammonae essicitur famulus; ut cum se fingit egenorum utilitati prospicere, cupiditati suae valeat inseruire. Ea de causa, omnes ad subueniendum pauperibus exhoctatur,ut Jum Paulus ministrans sanctis esse creditur, Ananias fraudator nuru latenus aestimetur. Hoc astu, tugurium pauperis fit

Regum gazophylacium; solitarij inopia, Salomonis

opibus ante sertur;& de spelunca egestatis,Indorum thesauri largissime profunduntur. J6 . Et aliud ad hunc ordinem pertinens sordium 'genus, quo Religiosi , candidatos ordinum suorum

iusto acrius exsugunt, contra hutin faciebant M

Vestes quidem candidati, cedere in coenobii bonum sinebant, & nihil plane ab eo inferri pcrmittebant. Aliter tamen Serapion in Regula f. i. Nec ego item nego, quin iustum sit ac conueniens Religionum candidatos inter pauperes, in quos de Christi consilio sua erogint cam ingrediuntur; numerare cC2AObium in quod cooptantur: idque facient ex Vsu a ei quo Eeclosiae, de quo Bellarm. l. De Monach.c. s. Sub disiunctione S. Bened. c. - .Reg. Novitium, bona sua, aut pauperibus , aut solenni donatione M nasterio dare, mandat; Ιd igitur innoxium est. Nec ferendi sunt seculares,qui ruos petentes coenobium,

non secus ac extraneos, vel nothos, nulla haeredit

iis portione in bonum coenobii vertenda, frui volunt ; quos acerrime & plenissime in opere ad C tholicam Ecclesiam exagitat Salvianus, ubi Machaerentinus l. s. ac.a. nihil cognatis relinquendum late confirmat. Quod igitur dieci , illud duntaxat est, dcdecere religiosos nimium studium exsugendi Candi,

102쪽

Candidatos; sed ita debere quod commode , & vltrb conferunt, ab ingredientibus accipere , ut non quod improuidi sponsi faciunt,) censum potius, quam personam quaerere videamur. Bene S.Bernardus Epist. io .alloquens Thomam de Beueria Cisteriensis coetus candidatum. Nos te, non tua diligimus. J Et Epist. i. agens de adscripto ut ferebatur a pueritia Cluniacensibus , Roberto. Ostenditur terra, quae cum illo ,& pro illo, dicitur data suille;

Sed si cum terra eum receperunt, cur non δί cum terra eum retinuerunt Θ An forte requirebant magis

datum, quam 1 ructum , & pluris aestimata est terra, quam anima Z J Conati tamen sunt hanc maculam a se remouere Cluniacenses insigni statuto , quod 'edidere sub Henrico Abbate. Habetur in Bibliotheca Cluniacensi pag. is o. ubi excommunicatio dc- cernitur in quoscunque Cluniacenses,sordibus ause Iitiae inquinatos in receptione ad Ordinem. Itaque sicut seculares decet in liberos humanitas, quam in Sancta Iulianae ac Probae, auiae matrisque Synoride, id est pari dc concorde binario,) laudat S. Hieronymus Epist. ad Demetr. testatus cas quicquid fuerat nuptiis praeparatum, ad Virginitatem seccdenti Demetriadi, reliquisse; ita Religiosi moderationem suam testari debent. 68. Ab his sordidis S: illiberalibus, tametsi aliquo colore obductis augendae rei domesticae rationibus , longe abfuit Abbas ille Villari ensis, quem

Cantiprat. l.2. Apum. c. 26. n. . refert noluisse ulla ratione admittere magnas oees, suo Monasterio Per usurarium legatas, ctiamsi non referatur de-tasse usurario unde sarciret damna perustrias illata. Quanquam enim rebus ita constitutis, posse aue

103쪽

. , mitti usurari j legatum , recte agnoscit s. Bonari. in determinat. circa Regulam S. Francisci, q. 26. IamCHS. Abbas eam foeneratoris largitatem obfirmate re , pudiauit, nolens contaminari per se didum hominem , tamaetsi de suo , non de rapina, ptaebentem diuitias . Nec Deus pium ac generosum Abbatis PQ-ctus dimisi irremuneratum, ut ibidem recitat Cau-tipratanus. 69. Quia inter has sordidas ditescendi , & quaestum faciendi rationes , tametsi iniustitiae vacuas, numeratur negotiatio , praemittendum lcrtio est,

quid ea sit, & quotuplex. QMd sit negotiatio,inquirit Author Imperfecti operis in Matth. Homil. 8.ad illud, ejiciebat ementes 2 vendentes e templo.Cum enim multis vcrborum telis appetiisset negotiato, res, inducit sc interrogantes auditores. Ergo ostende nobis quis est negotiator Omnes enim homines videntur negotiatores. Ecce qui arat, commparat boues, ut spicas vendat ; Et qui operatur lignum, comparat lignum, ut utensilia vendat: & li Leonarius comparat linteamina, ut vendat & ostendat,& foenerator mutuat pecuniam,vi tollat usuras.

Et quo modo antiqui Iudaei & Apostoli artificia laudauerunt quia magis sunt sine peccato. Sicut &Paulus fuit sutor tabernaculorum, & ipse mandat dicens : Curent & nostris bonis operibus praeesse.

Et Apostoli quidem sicut legimus piscatores J Ad

hanc dissicultatem sic respondet autor ille. Ego o rstendam qui non est negotiator , ut qui secundum istam regulam non fuerint, intelligas omnes negotiatores esse : id est, quicunque rem comparat, non ut ipsam rem integram , & immutatam vendat, sed ut opus faciat ex ca, ille non est negotiator quia

104쪽

qui materiam operandi si comparat, unde faciat opus,ille non rem ipsam vendit, sed magis artificium suum , id est qui rem vendit, cuius aestimatio non est in ea ipsa re , sed in artificio operis, illa non est mercatio. Vipula Faber comparat serrum, & facit ferraimentum: sed ferramentum illud, non tantum habet serri quantum valet, sed secunddm opus fer-xamenti appretiatur. Qui autem comparat rem, ut illam ipsam integram, & immutatam dando lucretur, ille in mercator, qui de templo Dei ejicitur. Hate est strictissime dicta negotiatio, qua merxemitur , ut eadem nullatenus immutata reuendatur ad lucrum faciendum. Est autem alia negotiatio, qua res coempta & mutata, venditur alteri. Ut cum

ferrum formatur in securim, vel cumὰ ligno conficitur scamnum, idque postea venditur. Idem est de pullo equino, qui emitur ut nutriatur donec crelcat; & pro cquo vendi possit. Vtraque haec emptio & venditio dicitur negotiatio lucratiua , quia 'fit ut res postea cari is Vendatur : potestque vel immediate ac per seipsum, Vel mediate ac per alium

o. Addit Ioannes Medina Cod. De Restit. q. I. duas alias negotiationis formas , quas Vocat negOtiationem oeconomicam, & politicam. Priorem dicit elle negotiationem quae exercetur ad sustentan dum se, ac domum suam , prout necessitas exegerit. Exemplum assignat, eius qui comparat pretio , quae domui suae sunt necessaria : vel eius qui de reditibus bonis ac supcrfluis, vendit quantum necesse est, ut comparet magis iaccessaria. Politicam vero negotiationem , aliter sumit Medina, quam alii, apud quos ea vox designat negotiationem naturalem,qua

105쪽

emuntur quae ad vitam sunt necessaria , aut res mutata reuenditur. Refert eam vocis praedictae nationem Rebellus 2.p. l.9. q. I 8. f. I. n. 2. At apud Medinam, Negotiatio politica ea est,qua publicis populi necessitatibus succurritur. Caeterum haec negoti tionis membra, sunt mere materialia, nec pertinent ad formalem negotiationis diuisionem. Quod eniti hic aut ille exerceat negotiationem in familiae aut cἰuitatis eommodum , est discrimen mere materi te, nec pertinens ad diuersam formam negotiationis , sicut pertinebant alia anteriora membra, quae proposuimus. Praeterquam quod, si haec membra conuenienter assignarentur, aeque addendum esset aliud membrum, nempe negotiationis monasticae, quo quilibet mercatur sibi necessaria. Inde tamen colligi potest tertia negotiationis species utrique illi membro communis iuxta Medinam, nempe ementium sibi ac suis necessaria, vel vendentium

- quae sibi ac suis sunt superflua. r. Atque ita habemus triplicem posse statui negotiationem. Nempe primo simplicem, qua emu tur nec elsaria, aut venduntur luperflua, quae dici potest latissime sumpta negotiatio , contradistincta

aucrativae, Ut notat Maior.in A. d. I .q. O.muro. Secundb lucrativam stricte acceptam, qua reS non mutata, nec in aliam formam redacta venditur, siue

per seipsum , liuo per tertium ad id adhibitum , ut adhibenti lucrum fiat, quae est propriissime & str

istissime dicta negotiatio. TertiMucrativam,qua Tesempta in eum finem, mutatur in aliam formam, vel statum meliorem, & per se aut per alium venditur carius ad quaestum faciendum, quae est medio quodam modo usurpata negotiatio, pressior quam pri

106쪽

s ma, & Iaxiat quam secunda. Ad has negotiandi rationes , aptanda est resolutio controuersiae propositae , definiendo quaenam earum absque auaritiae labe , & status Religiosi dedecore possit a Religiosis

exerceri. Qua in re est difficultas non modica; ita ut Maior. in Φ. d. 13. q. I. in dubio annexo , fateatur, non posse assignari hac in parte Vnam certam regu lam , penes quam statuatur qua negotiatione sit si cris hominibus interdictum, qua iecus. Conse tiunt quidem omnes, vetari Clericis & Religiosis negotia secularia, & turpe lucrum , ac sordidos

quaestus. Sed qui sint ij sordidi quaestus, & quae sint ,

turpia lucra, non est definitu adeo facile. Sirnilite que non est adeb facile exponere,quae sint negotia δε cularia dedecentia sacras personas. Concilium quidem I. Mogantinum sub Leone 3. Tempore caroli Magni, c. I . Id tentauit exponere ; non videtur tamen eius resolutio explere animum. Ait enim fMinistri altaris Domini vel Monachi, nobis placuit via negotiis secularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia secularia; de his tamen pauca perstringimus, ad quae pertinet omnis libido, non soldm in immunditia carnis, sed etiam in omni concupiscentia carnali. quicquid plus iusto appetit homo; turpe lucrum, munera iniusta accipere , vel e iam dare pro aliquo seculari quaestu pretio aliquem conducere,contentiones & lites, rixas amare,

in placstis secularibus disputare , excepta defensio

ne orphanorum, aut viduarum. Conductores aue procuratores csse sucularium rerum , turpis verbi vel facti ioculatorem elle, vel iocum secularem di ligere,aleas amare, ornamentum inconueniens promposito suo quaerere, in deliciis vivere velle, gulam

107쪽

& ebrietatem sequi, pondera iniusta vel men iras habere, negotium iniustum exercerc. J Interjicitur parenthesis de iusto negotio, tum subditur. Canes& aues sequi ad venandum,in omnibus quibuslibet sit causis, 1uperfluum esse. Ecce talia, & his similia ministris altaris Domini, necnon & Monachis omnino interdicimus , de quibus dicit Apostrius, nemo militans Deo , implicat se negotiis secular

D. Haec notio negotiorum secularium, non vid tur satisfacere quoad rem praesentem. Quia quamuis quae a Concilio recensentur inter negotia secularia, vere sint deuitanda sacris hominibus, tamen non iis duntaxat, sed omnibus etiam piis Christi nis declinanda sunt, maxima saltem ex parte. Maxima item pars eorum quae recensita sunt,proczl abcsta negotiatione, qua sacris hominibus interdicitur, etiamsi non sit iniusta, nec secularibus vetetur. Nec aliter statuerim de ea negotiorum secularium notione quae traditur in adscripta Melchiadi Papae Epistola, cum tamen a leget Nicaenam Synodum quς post Melchiadem sub Sylvestro est habita. Baronius

anno II1. n. 8o. tribuit eam Isidoro Mercatori. Sic

porrb in ea epistola habetur. f Quae sint negotia secularia, Sancti Canones manifestant, & inhibent, dum perspicue docent, quod quidam qui in Clerovidentur electi, propter lucra turpia, conductores alienarum posseuionum fiant, & secularia negotia sub cura sua accipiant, Domini quidem ministerium parvipendentes ; per secularium vero domos, discurrentes, & propter auaritiam , patrimoniorum sollicitudinem sumentes. Decreuit namque supradicta S.Synodus, nullum deinceps Clericum aut' posses-

108쪽

pollessiones conducere , aut negotiis se laribus se miscere, nisi propter curam pupillorum, &orphanorum , ac viduarum. J Haec notio negotiorum secularium de quibus per Ecclesiasticos abjiciendis, agebat hic PseudoMelchiades, admodum imperfecta est. Quare aliquid in eam rem aptius , restat in

f.F. Extremarum sententiarum in binis superioribus insutationibu propositarum, Anacrisis uni - . '

7M T N. utraque disceptatione superius adducta, Iest quod approbari , & qnod rcjici debeat

Quare excerpemus ex Vtraque primam uniuerse hoCloco, tum in particulari quoad aliquas materias, quod circa proximc lissignatas negotiationis formas, statuendum vidctur. . Prima Propositio. 'Negotiatio non vetatur Religiosis, tanquam per se , & ex obsecto, vel elisin ratione adiunctorum necessariorum , inexpurgabili

ter mali. - . t

Hoc susscienter monstratum est 3. c rati*ne r. Nec est cur in eam sententiam , vel Patrum , Vel Scholasticorum suffragia conquirantur', quae ibi quantum necesse est, tacta fuerunt Vilicus S Augustini locus ex concio. I. in Psalmum TO. . erit instar. omnium. Ibi tractans illud iuxta Io. Quoniam non cognoui negotiationem, inducit mercatorem Christi num pro negotiatione disserentem, & suboffensum, eo quod negasse videretur S Augustinus, posse ne 1 r G

109쪽

gotiatores salvos esse: Ex eius igitur persona, sic rott ndit S.Augustinus omnia , quae ponunt objici aduersis negotiationis honestatem, undecuque aspergere quis velit dedecore negotiationem: f Sed, ait mihi negotiator ; Ecce ego affero quidem ex longinquo merccs , ad ea loca in quibus non sunt ea

quae attulero , Vnde vivam, tanquam mercedem linboris mei, peto, ut carius vendam quam emerim. Vnde enim vivam , cum scriptum sit, dignus est op raram mercede suaὸ Sed agitur de mendacio, de periurio. Hos vitium meum est,hon negotiationis:N que. enim, non si vellem , possem agere sine isto vitio. Non ergo culpam autor ad negotium transse ro, sed si mentior,ego mentior, non negotium. POGsem enim dicere; tanto emi, tanto vendam,si placet, emeΘNon enim viam veritatem audiens emptor repelleretur , Ut omnes potius accurrerent, quia plus fidem quam mercede diligerent. Hoc ergo, inquit, me mone ne mentiar, ne periurem, non ut abjiciam negotium Vnde me transio. QUO enim Vocas,qua do hinc reuocas 3 Forte ad arcem aliquam Ero sumtor, calceamenta faciam hominibus,mendaces enim

re ipsi non sunt i periuri & ipsi non suntὶ nonne i

catis ab alio calceamentis , cum acceperint ab alio

pretium Udimittunt quod faciebant, & suscipiunt alteri facere, & fallunt eum cui promiserant citb se facturos 3 Mnne saepὸ dic t hodie facio, hodie impleo ξ deinde iam ipsa futura,tantas fraudes non faciunt 3 Faciunt ista,& dicunt ista: sed ipsi mali

stat, non ars quam profitentur. Omncs ergo artisseces mali Deum non timentes. Vel pro lucro,vel pro timore damni, aut egestatis mentiuntur, periurant, non est continua Dei laus in eis. Quomodo ergo nis

110쪽

reuocas a negotiationeὶAn ut agricola sim,& ad uetissus tonantem murmurens ut grandinem timens,sor

tilegum consulam, & quaeram quid faciam contra coelum ὶ ut optem pauperibus famem , quo possim vendere quae seruaui λ ad hoc me adducis 3 sed non ea faciunt, inquis,) agricolae boni : nec illa, negotiatores boni. Quid enim & filios etiam habere malum est, quia quando eis caput dolet, malae & infideles matres ligaturas sacril zgas quaerunt. Ista hominum peccata sunt; potest hoc mihi dicere negotiator. Quaere ergo Episcope quemadmodum intelligas negotiationes quas legisti in Psalterio, ne forte tu non intelligas, & me a negotiatione prohibeas, Mone ergo quemadmodum vivam. Si bene, bene mihi erit: Unum tamen scio, quia si malus fuero , non negotiatio mihi facit, sed iniquitas mea. JSubiungit his ex mercatore auditis, S.Augustinus. f Quando verum dicitur , non est quod contradicatur. J Hoc est, recte negotiator egit causam suam, negans illicitam per se esse negotiationem: quod si aliquae abusiones ei adiungantur, dimittendas &abjiciendas esse, salua negotiatione cui extrinsecus,& solo negotiatoris vitio comitantur. Nec aliter taomni sere aric & scientia est statuendum: Nulla enim est tam illimis, S pura ex suo obiecto,& intriniecis circumstantiis, quin possit vitio artificis aut scientis dehonestari. Nemo tamen idcirco vitium perlonarum abutentium transfert ad improbationem scientiae vel artis. Sicut Apostolus, nega uit legemelle culpandam . nquam malam , tametsiliomo pro sua fragilitate da malitia abutatur legis

notitia in suam perniciem. Generatim ergo indubitatum esto, negotiationem non vetari saccis hora

SEARCH

MENU NAVIGATION