Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

131쪽

longo situ quasi emarcuisse, de euiguisse viderentur,

innovatae sunt in Tridentino seli. 22. .c.2. De Rer

88. Et non sunt quidem sententiae latae, sed ta tum ferendae , nisi post monitiones desistatur. Item non feriunt quidem Clericos in minoribus consti tutos, si careant beneficio ; neque constitutos in sineris vel beneficiarios, si semel aut iterum sic impi gant, quae omnia habentur ex textibus allegatis,1untque fere recepta apud DD. Tamen in omnes Religiosos cadunt, dc tam quoad illos quam quoad alios quoscunque, in quos vibrantur , suppeditant Inanifestum argumentum peccati mortalis incurrendi per frequentem violationem post praemissam monitionem. Negat tam grauem obligationem C tetanus in summa, V. Clericiti. Sed eam merito agnoscunt, Molina Tractam secundo de Iust. d.; a. Leso libro De Iust c. i I. numero A. Gutierres Tract. de Gabellis, quaestione numero 19. Fumus V.

Comitolus l. s. q. q. & multi quos recenset & sequitur Diana Tract De Contract. Re l. a. & videtur liquere ex grauitate poenae constitutae in delinquentes. Idque est anathema illud quocunque pure humano anterius & fortius, quo LOrigenes obseruauit homil. is. in Exod. expendcias illud: Custodite vos ab anathemate,ne sorte concupiscatis togatis ab a themate, faciatis castra filiorum I Hael anathema,Oconteratis vos , ct omneny IInagogam Domini. f Tale

est, inquit,) quod indicatur in his verbis : Videte ne quid in vobis secularc habeatis, ne sicculares

mores, ne vitia, ne tergiversationcm de seculo vo-blicum ad Ecclesiam deferatis : sed anathema vobis

132쪽

sit omnis conuersatio secularis.Nolite diuinis mun- clana miscere: nolite negotia seculi , Ecclesiae secretis inserere. Hoc est quod & Ioannes epistolae suae Personat tuba, dicens: Volite diligere mundum , ne Fue ea syra in mundo sunt. Et Paulus similiter: Vol re, sinquit, in confirmari huic mundo. Qui enim haec faciunt, accipiunt de anathemate: J Et ut mox addit Origenes, polluunt castra Domini, vinci faciunt populum Dei; quae est nota grauis culpae, gramuibus poenis merito obnoxiae.

89. Subduxi tamen , & ab hac culpa, & a, poenis quibus est obnoxia, primum eos qui ex graui neces- state negotiarentur. Quo nomine intelligendi in

primis sunt, pij illi patrisfamilias administri, qui vicum terrenis mercibus coelestes ingerant, omnibus

omnia facti, personam induunt Mercatorum , quia alioqui excludentur aditu orarum illarum, in quibus peream speciem admissi, collaborant Euangelio, & fidem ac pietatem promouent; summa digni laude, quam illis merito quis panxerit verbis S. Ber- nardi Epist a. statuentis, ut summa laude dignum, quod ad lucrifaciendas animas, post bene constit tam conscientiam propriam , vir plus f seipsum deferat,& quodammodo perdat,ut aliquos lucrifaciat. Cum infirmantibus infirmetur, uratur cum scandam ligatis, fiat etiam si oportet,) Iudaeis Iudaeus , nihilque formidet, cum tali conscientia , exemplo Hieremiae, & Ezechielis, in AEgyptum vel in Chaldaeain cum transgressoribus captiuari, & cum sancto Iob frater fieri Draconum, & socius Struthionum; cum Moyse quoque quod grauius est deleri

de libro Dei, & cum Paulo anathema esse a Christo pro fratribus. Ipsiam denique, si necelse est, intrare

133쪽

gehennam, securus medias penetrans flammas Iartae decantet conscientia; Etsi ambulauero in medio umbra mortis, non tiniabo mala, quoniam tu mecum es. 1Qui igitur ex necessitate pereuntium animarum fiunt negotiatores, & socii Struthionum,fratresque Draconum, δc quodammodo in ipsam seculi gehennam propter Deum amantem animas, ex charitate regrediuntur, laude digniss1mi sunt; tantum abest ut culpae eam ob causam, vel censuris sint obnoxii. 9O. Censerentur praeterea ex graui necemtate, negotiationem a culpa & censuris liberam praesta re negotiari; quibus aliunde non suppeteret, nec Iuppetitura decetius speraretur sustentatio; & quot

quot pij & prudentis viri iudicio ad negotiationem

adigerentur ex urgenti, & plane graui causa. Vbi Cauendi sunt praetextus, quos cupiditas saepe in hoc genere nomine necessitatis obducit,ut monuit Concilium Parisiense sub Ludovico l. i.c. 12. Si tamen reverR interueniat praedicta necessitas, labis pura dc sensuris libera erit sacrorum hominum negotiatio, ut habetur ex Concilio Eliberit. c.19. rectequesta tuunt Nauari in summa c.2 . n. HO. Mol. tract a. de . Iust. 4.3 i. Zexola in Praxi Episc.V.Clericus 3. I .S- as Trin. De Empi.& venditione,d. 2.n.I. Ex Iuri iaperitis straccha p. . De Mercat. n.6. adducens Salicetum, Troilus Ue persecto Clerico c. a. & . adduc s P mortalianum ad e. secundkm Institutaaita cier. vel 2hion, In praedicto igitur euentu, nece State graui excusante, negotiatio non est sacris hominibus illicita. Vnde recte insert Molina. supra s. tertio obseruandum, Gutierres Tract. de Gabel-kis,quaest ' .ia. . ex tali negotiatione non deberi ve

ctigal qui ibutum, si quod pendatur a secularibus;

134쪽

sed etiam immunitatem sacro homini silvam esse, quod non recte in hoc euentu negat Maas supra

VI. Subducebam praeterea culpae & poenis saς 0rum hominum negotiantium, eos qui non pex se, sed per tertium negotiarentur , simodb tertius ille haberet se ut causa principalis, non autem Yt merui administer. Quae videtur legitima ratio conciliandidissidentes in hoc puncto sententias. Nam negotia tionem per tertium, non esse sacris personis illicistam, etiam extra necessitatem, de qua proxime,cem sent Sa.V. Clericus, num. 2. Medina q.lo.de rest. Ini causa illicitae negotiationis , versic. haec tamen. V lentia 2.2.d. . q.2o. puncto s. Lemus,Molina,Rcbelsius,Aragon, Salon, dc alij quos profert Salasaram De Empi.& Vend. dub. 2.n. 8.&Diana Tract.de con trach.resolui. a. qui pro contrario placito Religio sis interdicente, negotiatione per alium, adducit Megalam , Genuensem, Ricium, Hugolinum, Sal-cedum,& Prosperum ab Augustino. Idem habet G tierres trach. de Gabellis, q. 93. a num. o. adducens alios.

Mihi distinctio adhibenda videtur. Nam si illφ

alius , per quem negotiatio exercetur, non sit nisi administer, nec habeat rationem concauis principalis, puto negotiationem illam per alium,eue Ct ricis dc Religiosis illicitam; quia is qui ita negoti tur per tertium, est vere & propriὸ negotiator; de sic accipio quae habet Straccha parte i. operis De

Merc. n.26. monstrans, negotiationem per alium, constituere Verum negotiatorem. Ad haec, talis negotiator, etiamsi tertium adhibeat, re tamen Obnoxius est omnibus illis inquietudinibus de fluctibus

135쪽

eararum,ob quas negotiatio per seipsos, vetatur stacris hominibus. Videmus sane maximos quosque negotiatores, etiamsi pluribus administris non destituantur, agitari animo, & irrequietos sempereiate, ac procul ab illo sancto otio, quod in sacras hominibus, Ecclesia, &ipsum eorum vitae institutum 'cit. Itaque talem negotiationem per alium, illicitam esIesacris hominibus, pono extra dubium. Sicque accipio Rodericum t.'.qq.Regul.q. 7 .art.8. At si agatur de negotiatione per alium qui sit con- causia principalis , S curas omnes ac sollicitudines negotiationis exsorbeat,admitto negotiationem per sertium , posse per sacras personas , & Deo dicatas exerceri. Sic enim supra M. 1. ratione ου. recte positum est, fas esse Religiosis inire contractum Soci

ratis cum Campsore, aut Mercatore conferente to

tam operam : Religiosis ex parte sua, non nisi ne uos negotiationis, siue pecuniam conferentibus: in quo ne venialiter quidem peccant, quicquid dicant. MOLTract.2.disp. 3 2. versic.eturum autem dc Gutie ires Tract.de Gabellis q. m.n. 3 o. sane huiusmodi negotiatio caret admistione defectuum illorum, ob quos negotiatio malὸ audire solet ; nimirum obnoxietate mentiendi, vel etiam peierandi & rixandi; nec habet adiunctam eam mentis dissipationem, quae auertit negotiatorem ab otio minis beriis ecclesiasticis, dc vitae Religiosae consentaneo. Fateor iuxta receptum pronunciatum , quae per amicum facimus,uideri per nos ipsos facta. Verum qui per alium iacis , purus maneis cum ille alius solus contrahit sordes, si quae contrahendae sutat ex opere quod ex quendum suscipitur, Et ita contingit in hoc ne

136쪽

123 . I V. Propositio. Negotiatio aliqua lucrativa ex

mercibus immutatis per negotiatorem,sacris pers nis illicita est, aliqua verb non est illicita. 92. Haec est negotiatio quae in trimembri diuisione superius posita, locum tertium tenuit, contineturque venditione mercium per negotiantem immutatarum. Aio igitur, quasdam huius generis ne- igotiationes dedecere Religiosos , ob adiuncta cum eorum statu pugnantia. Atque adeo nego fas esse Religiosis,lucri causa vendere quascunque materias ab ipsis immutatas. Late hoc prosequitur Molina

tio breuiter cst, quia aliquae huiusmodi negotiati nes , inserunt negotiantibus nimiam in externa effusionem. Aliquae verb sunt obnoxiae variis peccatis, quae facilius adiunguntur negotiationi ex certis mercibus. Denique aliae secundum prudentem aestimationem, respectu sacrorum hominum sunt sordidae, & lucrum ex eis captatum, ctiamsi in se & absolute sit honestum , tamen attento statu hominum Deo dicatorum , existimatur turpe lucrum, qui

ei se addicerent Religiosi,valde vilescerent. Huiuia modi est negotium tabernari j , &macellari; seula

nij, ut bene notauit Spcculator lib. . tit. de Clerteo conivg. nu. O. Vnde quamuis Religiosi haberent ex suis fundis unde exciperent accedentes ad tabernam, appositis cibis sua opera mutatis, tamen indecentissimum ellet Clericos aut Religiosos seri caupones aut tabernarios : idque illis expresso vetatue Clementina De Vita&honest. Cleric. c. i. dc Can. y. Trullano. Recteque mortalis culpae id damnat Rc-

bellu 2. p.l.9. q. Vlt. n. 9. Quem tamen non audio;

si ut subjudicat taberna nomine intelligar est Mn

137쪽

lacum in quo Clericus minutatim vinum Quin vendat per matrem, aut sororem, aut famulum quempiam subscribit Layrnan l.3. Tract. . cap. II. i. o. Sed perperam sic statuunt. Id enim longe aliud est, quam taberna in qua vina per cauponem coempta bibantur, & cibi apparentur hospitibus; nec prudentum iudicio sordet aut venditorem Cle-iticum depreci at,sicut faceret taberna. Et ita Gulieries Trach.de Gabialis, q.93. n. 37. & Gironda de Gahellis 7 parte,in princ .n.Is. Adiunxi tabernario ma- hellarium seulanium,ob eandem rationem vilis ministerij. Itaque tale negotium dedeceret homines sacros, etiamsi carnes vendendae, essent ex animalibus Religio tum, vel per eos in hunc finem saginatis, Ut postea auctias venderentur, iugulata. Esto . enim emptio iumentorum, ut vel adulta, vel secta meliora, aut saginata caries vendantur, non sit Religiosis illicita, praesertim si abundent pascuis , aut pabulum eis de suo fiappetat ; recteque eam negotiationem Religiosis concedant Med.q. Io. de Rest. in causa secunda isticita negotiationis. Salas Tract. de Empt. & venditione d. 2. n. 9. Ac Rodericus x. . qq. Regul. q. 7 .art. 8. Mol tract.χ.de lust.disp. 3 2. Gutiertes Tract. de Gabellis, q.93.n. i. malὸ n. a. id liis mitras ad animalia opere Religiosorum condocefacta, exclusis suibus qui tantum pinguefiunt,nec uli' artificio adhibito expoliuntur. Sint inquam ista probabilia. Tamen venditio carnium ex illis animalibus iugulatis, aded sordet, ut plane abhorreat 1 statu sacrorum hominum. Idem iudicium fert Molina Tract. 1. De Iust. disp.3 a. cones. . de offi-eio Coriarij, & eorum qui aleas, taxillos, sol lu ita, ερ arma bellicia conficiunt, aut divendunt. His

138쪽

quippe de senilibus negotiationibus,Religiosi valde vilescerent apud homines, secundum p udentem aestimationem. Vnde supposito tali statu,ius ciaturae eos obligat ad abstinendum talibus negotiationibus Nec Ecclesia hac in parte siluit; nam praeter decreta iam allegata, .constat vetari iure positivo humano, ne homines Deo dicati implicentur tui iis ac praediorum locatione. Quanto ergo magis censendum est, velle Ecclesiam , ne sacri homines

praedictis sordidioribus negotiationibus distineam par, per quas Rςli io 'ilipenderetur 3 Quod autem Graiianus cap. Diciens, dist. 88. ex credito Chrysostomo, sobri negotiationis presse dictie meminisse

videatur, parum reseri r quandoquidem Gratiani autoritas non plus Vrget , quam eius ex quo prose-cit. Videsis opus de AEquivoc.cap.χ .n. 8.& Sancheml.9. de Matrim.d. u.n. .Autor autem ille Operis Imperfecti, quem Gratianus ibi descripsit, non est pud Catholicos magni momenti ;mcc re vera solam negotiationem Presse dictam ablegat ab Ecclesiasticis personis; sic enim eum supra limitauimus; quamuis eius solius negotiationis mentionem fece dirit. Ex his abunde conficinatum lc illustratum m net, quod primo dixi, aliquas ex negotiationibusteriij generis, dedecere Religiosos. 93. Quod vero aliquae ex eiusdem generis nego- tritionibus sint Rcligiosis licitae,gcneratim & indistincte loquendo, cit extra dubium, agnosciturque a multis Iurisperitis , quos refert & sequitur Strac-

cha operis di Merc. parte s. num . . Et Rodericus Tom. 3. qq. Regul. q.74.art.3. conci . l. Et ratio est,

quia hoc genus negotiationis , potest plerumque abique dissipataone Uiritus,& vlla indecentia 1 Ro-

139쪽

ligiosis obiri. Quare generatim loquendo, non pstest censeri prohibitum ; siue iure naturali; Cue enimὶ siue iure positivo. Imo pleraque iura hum na, ratam habent huiusmodi Religiosorum negotiationem in singularibus quibusdam materiis: aenominatim Concilium Moguntinum I.c. 14. De quo mox in discussione particularium materiarum, circa

quas hetes negotiatio potest esse vel non esse illicita; Qub descendendum est, quia ibi est seges copiosa difficultatum huius negotii:

Sigistatim de negotiatione per venditionem opificiorum , quae Religiosi labore suo σ

manibuι operando con

fecerint. LAbor siue opus manuum, cui Religiosi dare

possunt operam , potest duobus modis spectari. Nempe primo per se & absque nexu cum negotiatione. Secundo cum eo nexu, ob venditionem opificiorum ex materia mutata. si . Priore modo spectatus labor manuum, extraneus est huic disputationi, quae ad negotiationem arctatur: Dubitare vero non licet, quin opus manuum possit a negotiatione seiungi, quia pleraque opera manuum sibi solis suscipiuntur a Religiosis. non quaerentibus ea vendere , vel ex suo labore quaestum facere: sed vel sibi prospicere, quoad corporis necessitates, Vel animae consulere, per otij deuitationem. Habemus exemplum luculentum in Cisterciensibus, qui agros suos ac fundos sua mana operabantur: non ad fruges, quas ipsi quoque m teban

140쪽

tebant sua manu, exportandas in mercatum, sed ut victus inde suppeteret, & pauperibus de sua tenui tale non deessent. Quod Stephanus Tornacensis E- pist.r. his verbis collaudat. . fBeata paupertas co- tum scisterciensium, ) quae licet eos fame premat aut frigore, non tamen aut mendicare compellit, aut diuitibus adulari, suis ac suorum manibus victum exquirunt & vestitum , non veriti sequi Paulum , qui citis licite posset de Euangelio vivere, ac spiritualia seminans, carnalia metere , maluit tamen manibus operari, ne quod offendiculum daret Euangelio Christi. Honosant Dominum de sua, non de aliena substantia; & de primitiis seu

gum , non alterius , sed suarum , dant Pauperibus. Quanquam rectius non sua, sed omnium dixerim , quae uniuersis secundum gradus ordinatae charitatis, quasi in commme deseruiunt. Nec enim buccellam tuam comedunt soli,& non comedit cum eis pupillus ex ea, M. In sudore vultus sui vescuntur pane suo , nec eos lasciuire & rixari faciunt, otium, & alienus cibus. Tanta in cibo parsimonia, vi duobus tantum pulmentiS Vtantur , quae aut ager ex leguminibus, aut ex Oleribus hortus affert. Ipsis tanto rari is utuntur,quantum frequentius apud eos auditi selet, quam videri. Terram disrumpunt voluntarij,& violenti diripiunt coelum.J Inuenio qui- deni Petrum Cluniacensem , Epistola Apologetica ad S.Bernardum est 28. libri primi) tanquam impossibile & damnosum, sugillantem hoc opus agriculturae in Cisterciensibus; Tamen iudicium S.Bese nardi, quoad messem diuinis quandoque suffragiis

ut eius acta referunt, communitum, & a sancto Be-- nedicto approbatum c. FS, Reg. anzeserendum est,

SEARCH

MENU NAVIGATION