Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

81쪽

rum negotiationes rationem obsignemus, qui ita mundo valedixit , ut simul per negotiationem ad illud regrediatur, alloquendus est iisdem verbis quibus Ilid. Pelus. l. 9. Epist. 13. Cyrillum quendam pseudomonachum affatus est. Quid tibi utilitatis affert Ioannis in locu aesertum secessio, quam olim

studiose imitatus es, cum nunc eum minime imit Iis ; Verum ad priuatas curas te referas, atque in s litudine tumultueris, de ab hominum coetu remotus perturberis i Etenim externo habitu ac specie quie-1cere , mentis autem mutationibus di perturbationibus inquinari, tum sensum caligine pcrfundit, tum susceptos iam labores extinguit, atque perturbationibus animi pronam ac facilem victoriam reddit , esticitque ut miles abiecto scuto Fugiat. Porro nemo militans implicat se negotiis secularibus , ut ei placeat, a quo in militiam ascitus est : Verum arma omni ex parte gestat: ad id certamen, quod tribuno militari placuerit, se comparans. J, 32. Ratio alia qua Religios mira negotiationes convelluntur , ex eo ducitur , quod auaritia summopere dedeceat Religiosos, qui paupertatem profitentur. Atqui negotiatio acuit Avaritiae famem, Mincendit sortius cam flammam misere depascentem auari pectus. Est igitur a Religiosis aliena negotiatio. Quod dico,auaritiam dedecere personas facras, maxime ecligiolas, est principium per se notum, si perspecta habeatur notio 'status Ecclesiasticorum,no natimque Rcligiosorum. Sanὸ Isido. Pelusi. v. Epist. 17. Phari imauium aulicum in Scripturis euoluendis auiduum, demiratur quod auaritiae studere diceretur : quod absurdissimum putet , eum qui in sacris libris assiduus elset, inhiare caducis opibus,

quarum

82쪽

quarum effusio & abiectio, passim in Scripturis e 1ebratur. At quartio absurdius est, quamque manifestius praeposterum, ut qui prosem sunt nuditatem

externorum bonorum, congregent circum se don-

sum lutum λ Egregie in absurdam hanc monstrositatem, auaritiae seruorum Christi, sub duce paupere Ec paupertatis labaro militantium , Hildebertus Epist. 7. sic concludens post plurima. Quanta ergo sit pestis cupiditas, quae virtutis abiuratio, quam praeceps ad infernum descensus ; nec etiam tardiores credimus ignorare. Turpe nimis, Christum Dei hoc inquinari atramento quo prophetia ingenerationem degenerat, exinanescit interior spiritus unctio, mysticus legis obscuratur intellectus, ausertur Euangelicae sapor doctrinae, & qui se iactitant regnum Christi, regnum fiunt Antichristi. Turpe in- Quam nimis, animam Domino similem , huic Idolo substerni, curuare genua ante Baal: his hominem amittere maleficiis, quibus etiam sapientum oculi

fascinantur, ut non Videant coelum, neque recoΓ-

dentur iudiciorum iustorum. JItaque quod auaritia, s ut altumebam, in personas

sacras dedeceat, extra dubium ponitur. Iam quod negotiatio, ut addebam,) auaritiain acuat, & eius acrimoniam efficiat in dies vegetiorem, recte attigit Soto l. 6. De Iustitia, quaest. r. art. r. significatiim que est ab Anacharside, qui apud Laertium aiebat, i forum mercatui & negotiationi feruiens,esse locum mendaciorum & auaritiae. Optime vero suffragatur experientia & ratio. Ea quippe est omnis quidem prauae cupiditatis , ut disterit S.Chrysostomus ho- mil. 43. ad pop. sed nominatim auaritice natura, iudita Cassianum lib. 7.cap. item 7.ut cum pabuli incre-

83쪽

mentB, auctior fiat appetentia eius & fames : Et ubidem addit c. io . haec flamma qub plura absumit , eo evadit inexplebilior , quod Iudae proditoris exemplo confirmat ibidem Cassianus c. aq. Proptereaquet constans Patrum doctrina fert, longe facilius esse, pro Esus abjicere ii se augendae rei cupiditatem, omnibus sibi interdicendo, qu4m illam temperare,

dando operam ut res domestica mediocriter augescat. Igitur quam turpe est, & ab eius statu dissentaneum, personam sacram auaritin morbo labora- fre; tam turpe & ab eius statu dissentaneum cst, negotiari : Praesertim cum cupiditas , cuius ignitabulum est negotiatio, radix sit omnium malorum. Omnia enim mala in negotiationem conccirrunt, ita Vivacaverit Maiori in A. d. o. concl. 6. Vagari per omnia praedicamenta, & monstrare , peccata nego tiantium diffundi per omnes categorias Radix ergo malorum adeo ramosa, maxime abhorret a personis virtutum studia, & malorum verorum declinationem professis, quales sunt Religiosi.

s. Ad extremum, mercaturam sordidum quid esse & illiberale, sin minlis absolute, at per compa' rationem ad Religiosum, multi demonstrarunt,non modo si agatur de mercatura tenui, quam Tullius l. i. officiorum, vitrb dat sordere,& illiberalem este, sed etiam agendo de quantacunque & qualicunque mercatura. Ita latissime Tiraquellus l.De Nobilit.

c. 3Brcuiter Stracha l.De Mercatura p.2. num.17. oc habetur diserte t. Nobiliores, c.De commer. &mercat. & l. Nequis, c. de dignit. & l .si color talis, c. de cohort. Quae iura a nobilibus seiungunt, degradu impetrarae nobilitatis dejiciunt mercatores,n goriatorcs,tanquam sordidos, si post exoratam nobilito

Di iii

84쪽

τ nobilitatem reueniant ad mercimonium. Eo igitur nobilitas contaminatur & inficitur.Suffragatus perspicue est Aristoteles 3. Polit.c. s. statuens Vt manifestuin, in ciuitate recte constituta, mercatores Zc negotiatores arcendos esse a dignitatibus. Fropterea quod, inquit,) ignobilis & abiecta, ac virtuti contraria est huiusmodi vita. Nempe propter de fas peccandi illecebras,& continua labendi pericula, etiamsi per se , possit non aduersari virtuti. Apollonius quoque Tyanaeus , referente Philostrato, t. q. c..9. nesauit gentem ullam deiectiorem & miseriorem este, quam negotiatorum: dc Spartiatam quendam qui se negotiationi addixerat, tanquam generis sui dehonestatorem, valde increpavit, & ad abjiciendam eam vitae rationem potenter est adhoditatus. Denique l. 8.c.j. agens de quodam Euphrate, secure pronunciat, mercaturam & negotiationem

esse Philosopho & nobili quocumque pectore indignam. Intellexit hoc Theophilus Imperator , qui

Xorem mercaturae addictam, tanquam nobilitate se exuentem, acriter corripuit, nauem cum mer

cibus lassit flammis tradi, ut memorat Constanti nus Manasses in Annalibus nu .i88. Nec satis apposite Adamus Gonteten l. 8. Polit.c. 9. Theophilum. sugillans, uxori patrocinatur. Nimirum, dignitatis homini inquit creditus Augustinus q. I O . e cVtroque mixtim, negotiari dcforme est. J Functionem ergo cum seculari 3c mundana nobilitate non cohaerentem , quis velit consociare eum Religioso statu , quem supra Regum quoque dc Imperatorum conditionem ,extulit iusta lucubratione S.Chry

Fq. Concluditur ergo ex praedictis, nulla ratio-

85쪽

ne serendum videri, ut Religiosi fiant negotiatorest Et sane ut alia occasione , sed tamen aeque apposite ad hanc rem dixit Petrus Cluniac. Epist. ad Sa chum Bernardum apologetica pro zo. articulis. Annon videtur indecens, imo indecentissimum, ut fratrω qui assidue in claustro morari, silentio, orationi, lectioni ac meditationi, ac caeteris Regulae praeceptis, &ecclesiasticis ministeriis intentissime operam dare praecipiuntur, his omnibus dimissis, vul- aribus operibus intendant; & qui, ut Byssus , ta-ernaculi interiora sua pretiositate & subtilitate, hoc est coelestium subtili contemplatione ornare debuerant, ut cilicium extrinseclis positum, ventorum impulsiones, imbrium inundationes, &vni uersas aeris perturbationes, hoc est mundanorum operum , ninicas occupationes, eos ab intimis extrahentes, sustineant. J

g. q. Supponenda ad Controuersia Dij

dicationem.

HActenus in utramque partem agitata per

Concertatores controuersia, iis uniuerse asductis, quae 9 negotiationem cum Religioso statu foederari posse videntur astruere, iuxta Mediastinis porem ; & quae inconcilia te eorum dissidium

confirmant, iuxta Timotheum. Nunc ut solidam eontrouersiae dijudicationem subjiciamus, praemit tenda sitiit aliqua in eam rem vel necessaria, vel OP portuna. . 3. Verum priusquIm manum tabulae admoueo, anteoccupandam video Religiosi Lectoris prudentiam, ne desiderium tollendi iraeuos Sanctorum cor porum

86쪽

porum vitio vertatur, arguarque malevolentiae in lanctos Ordines , qui eorum, imo nonnullorum in eis praeter ordinem viventium probra retegam. Hac ego siriminationem non aliter amoliar, quam fecerit Philippus Abbas l.De contin.cler .c. 89. f si quis inquit) protervum me dixerit, qubd audeam vel

mutire de moribus Monachorum, videtur enim praesumptio vitam arguere meliorum,) viros sanctos ducam ad medium, qui non livoris toxico, sed gelo Iustitiae ferbuerunt, feruentesque spiritu, nequaquam Monachos reprehendere timuerunt.Gregorius & Hieronymus, quos constat vita & sciemtia floruisse, & quos tam re quam nomine scimus Monachos extitisse; & ordinem Monachicum prout decuit dilexerunt, & Monachorum vitia, nec timo- Te nimis, nec amore noxio tacuerunt. J Subdit Philippus , varia sanctorum illorum Patrum loca, quisbus quain illi Religiosorum ulceribus non sint immisericorditer abblanditi, sed eis scalpellum & ca

terium in tempore adhibuerint,testatum facit. Mihi non tam expressi imitatione,SS.Patres, quam re praesentati & exscripti, praesidio erunt. Fere enim illa duntaxat Rcligiosorum probra referam, quae apud Patres deprehendi : Et reseram ipsorummet Patrum Verbis, ut nemo me, absque Patrum Viol tione, Velle notatum possit. Quamquam est& illa

ad manum parma ex Cantipratano l. I. Apum. c. LO.

n.9. t si quis culpabiles de duritia verborum dictorum conqueritur, corrigat se, & contra se prolata non audiet. Si quis vero legentium, se a reprehensis mordaciter vitiis, inuenerit innocentem , non

irascatur, nec indignetur mihi; Sed gaudeat vitia, de quibus conscius non est, in consciis reprehendi.

87쪽

Is Si quis veco indigne dicta verba tulerit, notabilem se reddet in dictis, & veritatis planissimae detractorem. J Sic praefatus, ad rem aggredior. 36. Illud itaque in primis statuendum est , Religiosos tametsi auaritiam bello indefesso exagitare, vi vaei Paupertatis ac status sui profitentur, tamen praestigiis communis boni a Satana fascinatos, auseritiae scabie interdum corripi, & in paranda vel arigenda re domestica, urgente auaritia, eonsectari interdum lacrandi rationes indecoras, & statu suo distentaneas, ne exceptis quidem Anachoretis,quos nesciuisse quid esset auaritia, scribit Isido. Pelus. l. s. Epist.2s . Pudet dicere ,& videri possem Paradoxum incredibile proferre, nisi Sc experientia quotidiana , & Patrum increpationes attestarentur, ac etiam externorum sibili; Ethnicorum dico. Sane Iulianus Apostata Orat . . in Cynicorum exagitatione . notam auaritiae Religiosis Christianis

inussit. Equidem inquit, iamdudum hoc nomen

vobis imposui, quod nunc mihi videor esse scripturus. Genus est quoddam hominum, quos in talices Galilaei, enunciatores vulgb nominant.Horum ple rique , postquὶm exiguis sese bonis abdicauerint, admodum multa, vel omnia potius undique corradunt. Adeo ut ipsenti aliorum honore, stipatu , atque officio celebrentur. Eiusmodi fere est quod 1 Vobis geritur , praeter pecuniarum quaestum , qui quod minus vobis sup petat ; non vobis , sed nobis ipsis tribuendum est , qui fatuis illis paulo plus sapimus : ac fortasse pro eo quod nullus corrogandae pecuniae, quem illi habent vobis est color, quam nescio quomodo , eleemosynam appellant. Caetera

vobis Sc illis sunt simillima. Patriam, ut illi, reliquistis,

88쪽

77quistis, vagi ubique discurritis, & comitates Principis magis quam illi, & procaci, importuni estis

Illi enim vocati ; vos etiam rcpulsi, molestiam e

hibetis. J

37. Patrum dicta, tanquam elongatiora a calumnia, validius rem conficient. Cassianus, insignis plane rei Asteticae magister, totum librum 7. huic vitio in Monachis extirpando addixit, supponens ut

indubitatum,eos esse huic morbo obnoxios. Et collat. .c.22. refert prae extus Monachorum auaritia corruptorum , nempe aedificationem n i Moo

sterij cui praeficiantur, Latrum aut famulorum nutum, & his similia charitatis speciem praeserentia. S Hieronymus , creber ac multus est in sugillam da Monachorum auaritia, & foedis planeque indi- gnis rationibus faciendi diuitias, non in iudicio. Loeum ea Epistola ad Rusticum,de Institui. Monaehi, supra protuli. Idem S. P. Epist.ad Nepotianum, tribula auaritiae Monachorum, & Clericorum, leges ciuiles quibus excludebantur aditione haeredistatum. Pudet dicere, inquit,) Sacerdotes Idolorum, mimi,&aurigae,&scorta,haereditates capiunt:

solis Clericis & Monachis hoc lege prohibetur, &prohibetur non a persecutoribus, ted a Principibus

Christianis, nec de lege conqueror , sed doleo, cur meruimus hanc legem. Cauterium bonum est, sed qub mihi vulnus,ut indigeam cauteriol Providas ueraque legis cautio, & ramen nec sic res natur auaritia. Per fideicommissa legibus illudimus, Sequasi maiora sint Imperatorum scita, quam Christi. leges timemus, Euangelica contemnimus. J38. Autor libri de Operibus Christi Cardin. in Prologo Db Anm, praefatus , etiam in iis qui san-

89쪽

ctimoniam profitentur , Religionem manum non claudere porrectis muneribus, solitudinem aures non obserare oblatis fauoribus,gulam communibus non elle contentam saporibus , humilitatem inse-

stante superbia quasi canem applicari contumeliis , mente desideri j sui veneno ebria; haec inquam praefatus Autor ille, subiungit in his omnibus,serb post-

nitentiam adducere confusionem; f Sed auaritiae solius dc quaestus ardor , nec satiat cupidum, nec poenitet eum cumulasse quod crescere optat non minui ; & discola obstinatus , semper quid Idolo sito

immolet, sedulus coaceruat. Vnde haec stis diuiti tum miseris pectoribus avid et, & ambitionis Salsugo bibulam animam occupat, ve per fas & nefas ad loca superiora, etiam de latebris eremi nonnulli se ingerant : dc de omni gradu ubi aliquis aditus patet, anheli prodeant , discurrant ad Iudices, blandiantur mediatoribus, conducant auxiliarios , &modis omnibus elaborent, ut sedeant cum Principibus ue eo quaestu, Vt maledicat Deus, quod ipsi benedixerint , & benedicat quod maledixerint. JIoannes Sarisbez7. Polycrat. c. l7. praeclarὸ i ipsum prosequitur, his praeter caetera. Declinare nituntur aliqui,& si non maculam, odibilem tamen auaritiae notam ; Nam & ab alienis videntur abstinere , & suis, cem res exposcit, libere uti parati sunt. Eis tamen de sente malorum oritur alicuius viiij vena, quae semitas eorum a tramite verae foeIi citatis deflectat. Sicut enim in horto deliciarum,de uno fonte oriuntur flumina, quae scucundant suavita smi odoris agrum, cui Dominus benedixit: Sic in loco horroris, & vastar solitudinis in terra scilicet

obliuionis, quam illi inhabitant , qui sui obliui scuntuus

90쪽

scuntur in mundo, velut stupidus ludorum vanitate captus in theatro, quasi de sente uno , omnium c pila pullulant vitiorum. Hic autem puteis iniquitatis est. J39. Insigniter in hanc rem disserit, & optimam

rationem v mmae pronitatis Religiosorum utriusque sexus ad auaritiam subministrat S. Augustinusi e Bono Viduit. c. it. qui liber ad viduas continentiam professas dirigitur, ut ex libri fronte liquet. Ait ergo ibi S. Augustinus. f Absit a vobis, ut Diuitiarum cupiditate capiamini pro cupiditate

nuptiarum , & in cordibus vestris nummus pro viri amore succedat: Intuentes enim hominum conuersationem, saepe experti sumus, in quibusdam lasci uia compressa, creuisse auaritiam. Nam sicut in ipsis sensibus corporis, acutius audiunt qui non V dent , & tangendo multa discernunt, nec tanta vis uacitate tangunt qui oculis utantur ; Vbi intelligiturlex uno aditu, id est luminum, repressa intentione , sentiendi vim in alios sensus promptiorem dignoscendi acumine exercere, tanquam ex altero conetur implere quod negatur in altero: Ita etiam saepe carnalis cupiditas a coneumbendi voluptate cohibita, maioribus viribus in pecuniae se porrigit appetitum, & illinc a versa, huc se impetu ardemtiore conuertit. JCreditus item Augustinus, re vera S. Anselmus i

De vita Eremit. ad sororem c. . scabiem auaritiae

Nonnarum, siue Monialium , siue Inclusarum , sic exponit. fAliae non multum ista curantes s quod fere vitium per omnes huius temporis serpit Inclusas,) pecuniae congregandae, Vel multiplicandis p coribus inhiant: tantaque cum hac solicitudine in

SEARCH

MENU NAVIGATION