Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

151쪽

odore, ut plerisque Monachis moris est, quicquam licebat: Ars ibi, exceptis scriptoribus , nulla hin batur; cui tamen operi, minor aetas deputabatur; maiores orationi vacabant. J Non negat Sulpitius aliquid emptum fuisse ac venditum in Monasterio S. Martini: pleraque enim saltem empta fuisse, dubitare non licet, ut vita posset a Monachis exigi. Sensus ergo est, nihil fuisse emptum a secularibus, siue externis , quod per Monachos interposita mutatione Venderetur, ut plerisque tunc Monachis sua

artefacta vendentibus ex Vsu erat. Hanc vero venalitatem , S. Martinus ad maiorem persectionem, &ad praecludendas plerasque abusiones, a suo monasterio arcuit, solo artis scriptorum vati relicto, i1on ad venalitatem, sed ad usum Monasteri j. Tametsi neque scriptionis , neque artificiorum Monachis congruentium venalitatem improbauit, ut inhonestam & malam, simpliciter loquendo. Icii. Hinc vero inferre licet, ex duplici genere

peris manuum, quorum unum a negotiatione a iunctum, alterum cum ea nexum est ; tametsi neutrum vel malum est, vel in praecepto, sed utrumque est liberum; tamen prius este securius , quia magis recedit a peccandi periculis. Hoc secundum patet ex proxime disputatis ex mente Sanctorum, variis incommodis timentium ex venalitate artesectorum& opificiorum. Quod vero neuter operandi modus sit vitiosius , est extra dubium. Insaniebant enim Messaliani siue Euchitae apud Epiphanium haer. 8o. Sc unus quidam apud S. Augustinum 3.Retract. c.M. qui negabant fas esse Monachis laborare manibus, contendentes , Monachorum opus perpetuum &nunquam dimittendum , orationem csse. Quod ex

Apostolo

152쪽

IAI Apostolo refellit S. Augustinus. l. De opere Mon cho. Nec magis sobrie e Diametro Niclesiis apud

bilia , e quibus consus ad victum suppetat, Guliel. De S.Amore, Giraldus De Abbatis Villa,Desiderius

Longobardus, Richardus Armachanus, hostes antiqui mendicantium, quibus Lutherus ac Bren tius ; ille art. vltim. iste in Conseis. Vitemb. cap. De votis Monast. adscripti sunt; effutiverunt opus manuum esse Religiosis in praecepto. Sed hoc tanquam erroneum , dc mendicitati ab Ecclesia approbatae aduersans, merito convellunt S.Thomas in pust. IT. cap. vltim. sic opust. 9. cap. I. & quodl. 7.

naventura in Apol. Pauper. q. l.sub sinem. dc in Exsositione Regulis S .Francisci cap. . Cantipratanus

a. Apum. cap. o. num. T. Castro. V. Labor haer.et.

Sixtus lib.6. Biblioth. annot. 3IT. ac Bellarmin. l. De Monach. cap. 3. Qui bene ostendunt, fas esse Religiosis vivere mendicato , nec teneri ad opus manuum , ut victum parent. Quin etiam neque ex isto capite, neque ex alio vitandi oti j pro quo opus manuum Monachis ex necessitate suscipiet dum este , fgnificant Cassianus lib. Io. a cap. 8. ScIsidor. Pelus. lib. i. Epistol. 9. & varij asceticae vitae Magistri , qui adunantur in Concordia Regul. S. Benedicti. Antiat. cap. 3. Ex nullo inquam praedictorum capitum , alterutrum modum operandi

manibus esse Religiosis in praecepto, bene prosequuntur Rupertus lib. 3. in Regul. S. Benedictiis 1 cap. 4. Sanches libro 7. in Decalog. cap χq. quandoquidem vi us, siue ex mendi atione relis

153쪽

I et giosa, siue ex nidificatione passerum super Cedros Libani, sui S. August. in Psal. tos. & Rupertus in vita S.Heriberti c. Ιχ. piε exposuerunt locum Psalmi Io3.) id est ex fundationibus per diuites seculi factis, potest suppetere. Occupatio autem,amantibus' studia sacra nunquam deerit, quantumuis ab externo opere, de labore manuum sericiatur.

g. 7. Sigintim de Religiosorum Coa

uicuribus. Ior. T Toc est aliud singulare exemplum, inuol-

'uens, saltem ex parte , negotiationem' tertiam, cuius honestatem, atque decentiam quoad Religiosos, excutimus. Conuictoribus enim quos quis excipit,cibos coemptos de artificio suo ac ope ra mutatos exhibet, & inde quaestum facit, quod est tertio illo modo negotiari. Fuisse autem veterum Religio torum praxim , certo pretio excipere & alere conuictores , monstratum est 3. i. Ratione js vero aduersus probatum Sanctis usum, muti

Ex alio tamen capite, non desunt quae ei negotiationi fac csIant negotium. Est enim formaliter ea dem negotiatio cum ea quam exercent caupones &tabernata j,nec minorem animi dissipationem inferti, ob necestarium ad innumeras minutias descensum,' & ob operositatem nutricationis & educationis puerilis intra domesticos parietes. Exempla verbSanctorum, quae adducebantur , non videntur ad

rem facere. Nam pueri, quos S.Basilius de S.Benedictus domi suae excipi volebant, ij duntaxat fuisse Videntur, quos parentes adeseebant coenobiis : ita-

154쪽

ueque in eum finem excipiebantur,ut I pueritia coinbiberent monasticam disciplinam, Ac assuescerent portare iugum Domini a prima aetatula , vltro ei- dem colla sisbmissuri, cum per tempus sui potenteSserent. Apud S.Anselmum cap.78. simit. Vocantur Monachi nutriti. Caeteros autem pueros non fuisse intra Monasteria admisses, vel si id aliquando te latum est,correctum postea suille tanquam abusum, constat ex Concilio Aquisgran. in causa Regulae s.

Benedicti cap. s. habeturque etiam in Appendice ad i.T. Capitat. Franco. Ibi enim decernitur ut schola in Monasterio non habeatur, nisi eorum qui oblati simi. J Similiterque in Regula S. Caesarij c. . conceditur admissio infantulorum septennium, qui imbui liter js, &ad obedientiam fingi mature possint; unde significatur agi de infantulis Deo oblativper parentes. Subditur verb de aliis. Nobilium filii siue ignobilium , ad nutriendum , aut ad docendum, penitus non accipiantur. J Concinitque quod Petrus Damiani opusc. νγ. cap. I 6 gratulatur , Rucia Cassini, scholas puerorum non reperillet. Quod ve-rd attinet ad eos qui a parentibus oblati admittebantur , clim ellent veluti plantationes coenobh, Scin spem posteritatis Monasteri j exciperentur, non alebantur constituto certo pretio, aut pensione. Id quod etiam perspicuum est dei pueris illis Anglis quos Sanctus Gregorius , multo studio conquisitos in suis coenobiis ali, & erudiri mandabat. Esto, nobiles quoruna filii ad S. Benedictum destinabantur, antidoro fortassis aliquo, citra omnem pactionem, compensarent expensas factas in liberorum suoruni nutritione: Idque S.Benedictus, non ut pretium, sed ut antidorum ac eleemosynam bono conferen-

155쪽

re voluerint in eleemosynam monasterio pro mercede sua &c. 4 Quomodo in eleemos nam , si pro mem edet Itaque illud pro mercede, iuxta Τurrecrem

tam ibi Tract.1 n. idem est quod pro Redemptima

animarum suarum in pro remedio animarum 'arum. Quare nulli fuerunt in S.Benedicti camobus co uictores, ex constituto mensurno pretio. Io3. Minus Vrgent exempla puerorum per Bedam & alios Monachos institutorum, de quibus fio illo a . ratione 4. Vltrb quidem do, praeter oblatos Monasterio paruulos, scholas alus patuisse, in quΘbus Monachi minWtam aetatem docerent, Tametti enim id S.Cqsatio,& Abbatibus ord1nem S.Benedicti resormantibus, ut ex Capitularibus retuli Hollendum visum est. Tamen in S.Gall1 Monasterio 1dsuisse in usu, constat ex Actis s. Notheri. De eadem Monasteri, Fuldensis antiqua praxi, testatur Bromerus l.i. Antiq. Fuidens. c.9. Presbyterorum suo-thm Nepotes & consangineos, ad scholam mittI intra monasteria sibi sutiecta, indulsit Theodul- vhus Episcopus Aurelianensis in Synodica Ep1stolan. I9. Hoc igitur vltrb concedo. Dato tamen quod Seholae queis Monachi praeerant, non solis pueris Monasterio oblatis, sed indiscriminatim aliis quo que pueris paterent 3 non sequItur , puero eculares, qui Magistris illis dabant operam, fu 1ta cotis uictores coenobiorum in quibus erant scholae, aut

quas Magistri inhabitabant. An enim hodie Ado lescentes, qui ad Religiosorum scholas doctrmas

gratia confluunt, omnes eorundem sunt conuict

156쪽

Monalium disciplinam datas ex Beda narratum est f. illo 1. ratione ε. fuisse Monalium contubernales Nam hodieque cernimus , Parthenones in quibus puellae seculares erudiuntur, plerasque ad disciplinam admittere citra conuictum. Et in actis S. E

phraxiae c. 7. diserte habetur, nullam puellam nisi se Christo deuouisset, admissam esIe, ut iti Monastello maneret. Quanquam quod de docendis pueris sion oblatis Deo circa Mon*chos a o.Caesario, & Abb tibus Germanis improbatum Vidimus, aeque circa Moniales improbat Sanselmus I.De Vita Eremis ad Soror. c.6. in sine verbis illis : Pueris & Puellia, nullum ad te concedas accessum. Sunt quaedam inclusae quiet in docendis puellis occupantur,& cellam sitam vertunt in scholam. Illa sedet ad fenestram,1stae in porticu residerit. Illa intuetur singulas, & i

ter puellares motus nunc irascitur, nunc ridet,nunchainatur, nunc percutit, nunc blanditur, nunc ose latur, nunc fientem Vocat pro Verbere propius,palpat faciem, stringit collum; & in amplexum ruens, nunc filiam vocat, nunc amicam. Qualiter interllaec memoria Dei Θ Secularia & carnalia, & si non perficiantur, mouentur tamen, & quasi sub oculis

i vivi vero statuendum sit de usu illo, puellas p

sertim non contubernales,cum tam frequenti septorum claustralium reseratione intro admittendi ad

disciplinam, tamen cx usu hodierno, liquere potest de antiquo; & efficaciter colligi inde videtur, non si quae puellae iam olim ad Moniales mittebantur doctrinae gratia, oportuille eas admitti in Montalium conuictum, ut de pueris quoad Monachos dictum est.' Atque ita antiquus vlas non suffragat

157쪽

nouo usui pueros ex certo pretio in conuictum Re ligiosorum aut Montalium admittendi; quae ratio conuictores habendi, sola pertinet ad negotiationem tertiam , de qua inquirimus an Religiosos de

claceat.

' io . Videtur posse maior vis fieri in postremo exemplo, nempe conuictorum Societatis ΙE S U, approbante S.Ignatio. Nam q. parte Constit. cap. 3.lit. T. permittitur , ut cum in Collegiis non est iustus numerus Scholasticorum Deo per Vota illigatorum,uel habentium propositum seruiendi Deo in Societate, admittantur alii Pauperes Scholastici ex licentia Praepositi Generalis, & ad tempus , quoad eidem Praeposito videbitur. Mandatur tamen ut hi ascitui j Scholastici seorsim degant,nec commisceantur cum iis qui institutum Societatis sequuntur, sed

tantam cum eis Versentur, quatenus maius Dei oh

sequium iuxta superioris arbitrium tulerit. Subditurque Et aliquando honestas ob causas, quamuis illi diuitum ac nobilium hominum filii sint, modo

suis vivant sumptibus , nihil esse videtur, cur admitti non possint. .ssitas conueniens fore a I . ad 23. annum videtur , si in litteris progressiim aliquem non fecisseiit. J Declaratur quoque ibidem, cum pacta fundationis id ferunt, non repugnare instituto, tales conuictores ac commensales in Collegio admittere, seorsim habitaturos, nec versaturos nisi cum personis a Superiore designatis. Id verb institutum esse occasione Collegi j Con imbricensis, quod Rex Lusitaniae de Societate bene meritissimus onere aliquorum conuictorum grauauerat, intelligitur ex prima Congregatione Generali, can. 22. En igitur praxim conuictorum, suis sumptibus cum Religiosis

158쪽

giosis degentium , s Ignatio probatam, atque adeb.piam & sanctam. Ios. Verum S.Ignatius , vel potius autor Decla rationis Constitutionibus appositae , Iacobus LaVnes; sex Declaratione enim , non ex Constitutio num contextu, petita sunt quae retulimus;) aliud de Conuictoribus tradit, quana ferat multorum sensus,& praxis hodierna.Vult enim Conuictores,sere non

esie nisi pauperes Scholasticos, ad quos alendo vel ex charitate de superfluis Collegii non satis numerosi, vel ex conuentis cum Fundatore , astringantueCollegia: perque horum pauperum Scholasticorum

occasionem, permittit, ut aliquando alij aetate similes, qui scilicet annum. t . attigerint, nec excedant,cum eis educentur suis victuri sumptibus,cvni honestae causiae id tulerint. Nam non nili alιquando,& honestas ob causas , dc atatis annorum I 4. ct 23. dc

admixti pauperibus titulo misericordia , ct fundatio nis alendis; non autem passim, & ex causa quaestuosa, & pueri decennes, & quicunque accessierint, aue ad id induci potuerint, admittendi sunt conuictores, suis sumptibus viventes, de sententia authoria

propositae declarationis; qui addit, magnum esse ha bendum hac in parte delectum. Animaduertatur, inquit, 3 ut cum hullismodi, restrictiores quam largiores simus , habeaturque diligenter deleetiis

eorum qui sunt admittendi, examine aliquo particulari, cum iisdem antequam recipiantur, utendo. 3Haec quam consentiant cum hodierna praxi,permi to considerandum. Sed quod ab eadem praxi abhorret utin longissime, ex mente antiquae Societatissquae nondum ad seculum, sqAod nunc tanta exuit tione recolitur, in Propinquauerat, res nummari

159쪽

quoad Conuictores suis sumptibus viventes , nulla modo a Societatis Religiosis attingebatur. Ita perspicue habetur ex Decretis quartae generalis Congrcgat ionis c. io. ubi sic legitur. Propter ingentem fructum, & penuriam fidelium Paedagogorum , &alias utilitates quae ex hac occupatione videntur sequi flagitatum est,ut in partibus Septentrionalibus, nostri habeant Conuictores, & eorum curam gC

rana Ea tamen lege,ut res nummaria oeconomo tradatur, & non sollicitentur Adolescentes ad Instit tum nostrum , nec admittantur inuitis parentibus. Et iudicatum a congregatione fuit, valde optandum esse, ut Societas quoad fieri poterit, eiusmodi on ribus liberaretur. Atque ideo Patris Generalis prudentiae commisit, ut pro ratione regionum ac personarum, expendat quid in hac re ad maius Dei obsequium, & commune Societatis bonum maxime e pediat. J Ingens fructus ex quo Patres Septentrionales moti sunt ut a Congregatione poscerent f cultatem habendi Conuictores, quorum usum prios ignorauerant, thabita est autem quarta Congregatio post annum is a.) ille inquam ingens fructus

speratus, non compertus adhuc experimento, non

suit fructus marsupij amplificandi, sed fructus spiritualis, qui tunc plurimus sperari poterat, praesertim in humili aetate rectae fidei institutionibus imbuenda , cui alioqui ob corruptam plerumque Paedagogorum fidem,timendum erat in oris illis. Nunc Paedagogorum sincerissime Catholicorum ubertas est ubique maxima ; & de spirituali fructu sperato responder sine optatis variantes sunt sententiae. Societas certe anterior, quae Ope postea prosella est se sub eo onere gemetre, tantos illos quaestus spirituales

160쪽

Ies non videtur agnouisse. Et Congrcgatio Gener iis s. quae decreto suo I . admistionem nonnullorum conuictorum stiis sumptibus viventitim cum Alumnis Germanicis, prouidentiae Praepositi Generalis permisit, ne usus iam inductus, cum multorum

Magnatum offensione aboleretur ; latis significauit sibi multo magis cordi fore , si usus ille non retineretur Romae: & ne alibi serperet, vetuit decretum illud suae quoad Romanos indulgentiae, transmitti alio, nec nisi Romae in actis Confregationis habe dum edixit. Tandem conditio sub qua propositum cst & concessum,ut in oris Septentrionalibus fas es

set habere Conuictores, si Generalis Praepositus id

iudicaret expedire, nunc cxoleuit. Neque enim in vilis Conuictorum collogiis Gallicanis res num maria per seculares curatores administratur, nullatenus in ea se immiscentibus Societatis Patribus, tametsii ita alias seruatum memini Aucnione, Patre Ambrosio Motello cinum Conuictorum quoad litteras & spiritualia regente, nec ullo modo attingente rem nummariam ; quae per Congregationis sic enim vocabant) temporales administros,& curatores colligebatur; quaestu si quis erat, ipsis cedente. Haec conditio nunc exoleuit; nec si vigeret, celebrarentur tantopere a quibusdam fructus spirituales coetuum illorum: ut sane non celebrabantur, cum ea conditio locum habebat.

io6. Effici ex his liquido videtur, praxim Sa

ctorum nec veterum , nec posteriorum , sumagari negotiationi illi ad Cauponariam & tabernariam accedenti, qua adolescentes certo mensurno pretio domi aluntur. Cernitur enim in hac agendi ratione

duplex negotiatio: Vna proprie ac prcise dicta, sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION