Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

361쪽

' IO. PREIIS HE Ma I si PPLEM. quod citra tuam invidiam intrepide irrogabis: nec enim principi. ut medico, vitio vortitui', si recidat quidquid insanabile, et corpus contagio insecturumdcprehenderit. Illum potius onerabit omnium indignatio, qui similiter atque ceteri educatus , tantum

et a bona mente et a modestia ceterorum desciverit.

Sed de senatoribus et equitibus hactenus. Ad milites transeo: quos tibi perpetuo retinendos esse sub signis Rutumo, Per provincias aestivis hibernisque constitutis. ut cuiusque loci conditio hortabitur. His certum stipendiorum numerum definies, ut eis aliqua parsi etatis vacua labore post missionem supersit. Sed ex sociis etiam ac provinciis auxilia delecta nostris legionibus 'adiunges, quae Parata sint ad quoslibet Usus I,. M Nec enim in ipso bellorum discrimine sucit nobis erit auxilia contrahere, qui et provincias longe

distantes, et uicinos hostes habeamus; neque Consultum sit, armorum usum omnibus pPOmiscue Concedore, ne ad seditiones atque intestina bella abutantur: sin autem amorum tractatione simul omnibus interdicitur, imbelle atque imperitum vulgus arixilia imperantibus mittent. Vtilissimum igitur erit, ex Oinninum ro deligi robore corporis validos, iacultatum inopes; atque hos exerceri in armis, reliquis omnibus militiae vacationem dari. Ita et belli et pacis artes melius excolentur, divisis inter cives ossiciis, et quam

Disquc Spartam nactus suerit, Continenter Ornaturo. Hinc eveniet. ut pars hominum ferocior, et latrociniis propter audaciam et inopiam dedita, citra cuiusquam iniuriam alatur; et Ceteris non ab his securitas modo sit, sed etiam adversus externos hostes praesidium. LI. is Iampridem sentio te eXspectare, quos Simos tensurus reditus. immanibus expensis pares: idcirco

mihi praefandum hoc loco est, nullam reipublicae for-

362쪽

IN I.DC. LIB. CXXXIV LlVIANi 3 Hymam carere pecunia posse. quin ad omnia, quae agenda sunt, his veluti nervis moveatur, ne prinCipatus unius haec esse putetur, aut praecipua invidia. Ceterum hic quoque partim fortuna tua providit, partim providebitur industria. Multae sunt ex omnibus Superioribus bellis possessiones publicae; ex his sepone

pura cas maximi usus suturas, ceteras venire iuberpecuniam aequo foenore crede his, qui cavere populo

poterunt. Sic et terra gnaviter exculta, dominis Praediorum praesentibus, abundantiores RC Perennes PBi- publicae fructus asseret; et ex taenore non aspernanda summa Proveniet. Ante omnia vero tum horum redituum, itim Eorum etiam, qui ex metallis, aut undeunde percipi constanter solent, ineunda ratio

est; pari deinde subtilitate indagandum, quid in omnis

generis erogationes atque necessitates expendi, aut ad incertos subitosque casus praeparari Oporteat. LII. is Sic enim sciri serme poterit, quantum adhu G super ordinarios proventus ex tributis atque vectigalibus conficiendum sit pecuniae. Atque id quidem

Contrahere nec operis magni, nec criminis fuerit, si simpliciter in omnes patrimonii partes, quae fructum possessoribus afferri I, pensionem imponamus omnibus hominibus: quao enim invidia est, omnes ot privatos et populos conserre, unde rediturus ad omnes salutis atque incolumitatis fructus est ' Vhixis ara tem Constituentur, qui statis temporibus debita pecpartes exigant: ea res et his faciliorem ossicii sui sunctionem efficiet, et debitoribtis proderit, ne ali quandiu non compellati, simul multa tempore alieno Cogantur exsolvere. Neque me fugit, omnino futurum, ut principio moleste multi tribui a serant: ceterum

363쪽

IO. FRE INSHEMII SUPPLEM.quum se nullo alio onere gravari, et hac impensa Pacem publicam, ceterorumque bonorum suorum securam fruitionem redimi sentient, sine murmure haec praestabunt, et insuper gratias agent; Praecipue quoniam honestissimi quique per Varias praefecturas aut magistratus militiamve, stipendii nomine pecunias .a te accipient. LIII. is Vbi vero te temperanter etiam vivere, Privatimque parcum, publice liberalem videbunt, nemotam erit bonae mentis inops, quin lubenti animo tali principi tributa pendat, cuius in opibus suam sitam ESSE Securitatem , suam copiam intelliget. Sic igitur coacta, quanta OPus Wit, pecunia, non omnia necessitatibus tantum publicis, sed etiam ornamentis decorique insumes. Vrbis tibi praecipue quum aedificiorum magnificentia, tum ludorum celebrabitur: nam dominos tot gentium, omnibus rebus exsuperare ceteros Convenit, atque haec quoque in speciem inania habent 'aliquid, quod in mentibus sociorum reverentiam, apud hostes terrorem excitet. Ita domi constituta republica, ceteris nationibus optime moderaberis, si nulla populorum concilia, nullos conventus publicos esse patiaris. Hinc enim neque boni quidquam exspectandum erit usquam; et subinde turbarum aliquid ac motus orietur. Id minus aegre serent, si ne romanum quidem populum ad ullam consultationem publicam vocari cognoverint. Prohibenda etiam erit aedificandi cupiditas, ne plura aut sumptu Siora, quam sit opus, excitent: neque in Iudorum impensas serri debebit apud hos ulla prosusio, ne per inanium rerum studia et futilem ambitionem in rixas aut paupertatem incidant.

g. set. Aristol. Polit. II, 3.

364쪽

L v. M Celebrent sane ludos quosdam ac Spectacula, exceptis in nostrum morem equestribus; sed hactenus, ne aut respublica, aut privata domus, detrimentum sentiant, aut peregrinus aliquis apud eos quidquam hoc nomine sumptuum faciat, aut Omnibus ludis victores promiscue perpetua alimenta accipiant. Nam locupletes extra patriam suam aliquid impendere cogi iniquum est: et certantibus sussicere debent praemia, quae ubivis locorum Constituta sunt; praeterquam si qui Olympia , aut Pythia , aut hoc genus

celebre certamen vicerit: hos enim solos alimenta capere sis esto , ne civitates frustra sumptibus onerentur, neque homines, nisi praestantissimi quique. exerceantur; ceteris in alia sibi et publico utiliora tempus impensuris. Circenses autem nulli aliarum urbium permittendos censeo, ne magna vis pecuniae nequidquam insumatur, et aurigarum studiis homines insaniant; maxime vero, ne optimi quique equi usibus bellicis subducantur. Νumisma, mensurasque et Pondera, seorsim habere neminem, sinito: romanis utuntor.

LV. is Ad te legationes, nisi res cognitione tua digna inciderit, ne mittant; aut ad proconsulem aut legatum desideria sua deserant, atque is aestimet, de quibus rebus ad te referre debeat. Hac ratione simul et sumptibus parcetur . et malis artibus ibitur obviam ; responsaque gratis et citra ambitum auferentur. In reliquis ita mihi videberis optime consulturus, si regum nationumque legatos primum in curiam introducas nam et alioquin magnificum erit, sen 'tum rerum omnium arbitrum videri, et inique agentibus multos resistere ; deinde, quidquid agendum erit, Secundum leges, ex senatus auctoritate fiat. Sic enim et dignitas imperii servabitur, et planum erit omnibus certumque, te, quidquid statueris, ex praescripto

365쪽

362 io. PREINSI EMII SUPPLE.M. legum statuisse. Sed et senatores, Contrigesque eorum. aut liberos, qui maiore quadam animadversione digna commisisse dicentur, ad senatus cognitionem adduces;

eique rem integram committes. Nec enim verendum erit, ne cuiusquam gratiam tuae ante rant Patres:

et ipsis in noxios vindicantibus, hi citra tuam invidiam PunientUr; et alii. ne et ipsi publico senatus iudicio

exponantur, tanto diligentius flagitio abstinebunt. LVI. M Haec autem de his criminibus me sentire Inemineris de quibus introducta legibus iudicia exer-Ceri consueverunt. Nam si quis in te forsitan aliquid inclementius dixisse aut contumeliosius arguatur, id. neque si deseratur audiendum. neque ullo modo vindicandum aio. Haec talia ad animiam admittere, male imperantium est, qui dicta possunt Credere, quae dici in se merito posse sentiunt. Conscium hene gestae reipublicae magno esse animo decet, nec atat credere salsis horum criminum indiciis, aut veris commoveri: nam et qui haec impatienter serunt nudum praebent maledicis latus, essiciuntque. ut hos delectet rumusculos spargere, quos tibi dolori

futuros esse confidant. Te vero sublimiorem omni Verborum contumelia videri resert: ne itaque aut in animo tuo concipias hanc opinionem, aut aliis Concipiendi causam praebeas, ullius te immodestin peti posse; ut assuescant homines idem dct te sentire, quod de diis immortalibus sentiunt, augustum te atque

venerandum esSE.

LVU. D Sin veco tibi quis insidias struxisse dicatu D nam et hoc evenire potest . in tua causa iudex idem

et accusator esse noli; hoc enim recta ratio repudiat sed in senatu cognosci iube, Convictumque Puni, sed quum poteris mansuetissime. Sic enim persuaseris omnibus, non ab ira aut odio in hostes animadver-

366쪽

tEre, si cunctanter et invito simillimus ad vindictam prodeas: neque cupide in quemquam, aut crudeliter consuIas; fictum enim alias crimen putabunt propter Occultas Causas; nec enim probabile est quemquam inermem armato insidias struere. Diversa erit exercitus obtinentium causa ; horum enim quisquis insurgere in te conabitur, non iudicio, sed armis, prosessi hostis instar, percellendus est. Haec igitur, et ceterorum plurima et maxima publicorum negotiorum senatui

trade: communia cnim communiter tractari est aequius; et multiplicem humanitas ea tibi fructum asseret. Iam primum magna parte molestiae, quae ProPter multitudinem rerum imperantes premit, te EXOnera veris; deinde magnam ab his inibis gratiam: insitum enim hoc est homini, si fastigio potentioris specie quadam aequali iuris se videat admoveri; postremo, quod ita statuetur, tanquam sua decreta tuebunturae defendent. LVIII. is De his igitur omnibus reserendum ad senatum arbitror, sententiaeque dicendae fieri potestatem Omnibus, qui unoquoque tempore aderunt ;Praeterquam si causam dicat aedilitius aliquis, aut eo maioribus honoribus lanctus; tum enim inferioris dignitatis nemini de hoc sententiam serre liceat, sed his tantummodo, qui eundem atque reus , aut hocvmpliorem magistratum gesserit. Ab omnibus autem maioribus magistratibus praesectisque, ubiubi erunt, ud te Provocatio esto; neque eorum quisquam Summa et absoluta cum potestate iudicet. Sed nec quibuslibet appellare liceat, nec ob quaelibet; verum ea tantummodo , quae ad vitam famamve romanorum equitum aut Centurionum, et ex paganis atque provincialibus

367쪽

IO. FREIΝSHEMII SUPPLEM. honestissimi cuiusque pertinebunt. Assessores autem adhibebis ex Patribus et equite praecipuos, consula Setiam ac praetorios; nec eosdem semper, sed alios aliosque : nam hoc pacto multorum ingenio moribusque cognitis . rectius deinceps , cui quisque administrationi sit idoneus, aestimabis; et illi vicissim, tua consilia atque instituta noscentes, ad impositas sibi lanctiones instructiores erunt. Sententias autem non palam , in causis utique dissicilioribus, perroga, ne sortassis antecedentium placita sequenda putent. qui postea rogabuntur; sed tabellis inscribi iube, quas solus legas, Iectasque continuo delendas cures: sic

enim nemo sententiam suam simpliciter aperire verebitur, si videat nullius eam taxationi obnoxiam fore. LIX. et Ceterum ad iudicia, ad epistolas, ad urbium decreta, ad desideria singulorum , ad reliqua deinceps, quorum imperanti sustinenda sollicitudo

est, equitum romanorum operam atque ministerium

adhibebis. Id ad negotiorum celeriorem expeditionem plurimum proderit; praeterea multorum memoria et attentione subnixus, et salteris minus et satigaboris. Inprimis autem cura , ut, quicumque tibi consilium dare cupit, id sibi licere secure atque libere sacere, intelligat: nam sive recta suadere Videatur, maXimam hinc utilitatem ceperis ; sive secus, nihil tamen perveniet ad te detrimenti. Bonis consiliis apud te honos et gratia esto; ineptis contra et latuis, modo prava mens absuerit, offensa etiam et ignominia absit; nec, quid suaserint magis, quam quo animo suaserint respicito. Eadem etiam in ducibus moderatione erit opus, ne fortunae eorum irasci,, ne virtuti invidere videaris: valde enim in ingi animos, et titubare COn- Silia , necessum est, ex adversis rebus poenam timentium , ex prosperis invidiam. Quod autem ab his,

368쪽

IN LOC. LIB. CXXXIV Livi 1Νi 365 quos magnis rebus praeficies, Verbo factoque praeserri volueris, id tu prior dictitare atque iactitare

LX. re Deterior enim ossicii magister metus legum , quam exemplum imperantis est; neque satis Credunt

homines vitari debere, quae fieri ab his videant, qui prohibuerunt. Hanc igitur tibi legem dicito, nihil

inconsulto neque loquendum tibi, neque agendum esse: nullius delicti veniam tibi dato, memor, Vivere te in clarissima luce summi imperii, ac velut in communi terrarum orbis theatro , ut impetrari nequeat, quin iacta dictaque tua omnia excipiantur producanturque, nec tuum quidquam, sive sit laudabile, sive reprehendendum, lateat. Quidquid enim ages, magna circum erit hominum frequentia; quin et secretiora principum , ac interiorem vitam, rimari curiosa modi talium satagit indoles. Ergo ubi semel, alia te Praecipere, alia facere sentient, iam haud perinde prae-Cepta tua metuent, quam iacta imitabuntur. Aliorum autem vitam introspicere tibi conveniet; ne tamen molestius inquiras, neve quid, te solo teste, aut

quaesitore, vindices: dissimula potius, nisi ad periculum reipublicae spectet; haec enim talia omnino

tibi eruenda atque coercenda Sunt.

LXI. α Privata autem cuiusque peccata te quidem non ignorare intererit, ne deceptus ineptum aliquem cuivis administrationi admoveas; produci autem atquct coargui non attinebit. Neque vero in hac imbecillitate

naturae quemquam serme carentem vitio repereris;

quae nec puniri propter multitudinem delinquentium

Poterunt, et aequitatem iusque bene temperando multi fortassis meliores ad mores revocabuntur. Lex enim, utcumque graves constituat poenas, emendare naturam non ubique potest; et tollere malos ei, quam

369쪽

ossicero bonos, multo est proclivius. At illa, quana praecipio, lenitas incidere in talia ingenia potest,

quae latere vitia sua existimando, aut etiam moderato castigata sentiendo, iterum peccare Pudeat; eadem, publicatis delictis suis. aut acerbius punitis, verecundiam metumque abiiciant, et tanquam gravius

nihil passura, frenum cupiditatibus Iaxent.

LXII. ci IIac ego te moderatione circa delicta hominum versari. at eumdem in ornandis recte factis immodicum prosusumque Volo. Nam ut ibi mansuetudine tua quosdam a peccando avocabis, ita hic omnes ad ossicii virtutisque curam beneficiorum magnitudine pertrahes : neque Vereare , ne quando in

pecuniae deficiant, aut alia, unde benefacias qui

enim possit tot terrarum atque marium imperatorem 2

et ego ante timuerim , ne desint digni. quibus des); aut ne malam tibi gratiam sic habiti reserant: nullum enim tam agreste ac serum est ingenium , quod non, ut alia vincula spreverit, duobus his sit domabile:

si nempe nec iniuriam patiatur, et beneficia sentiat. Propemodum exegisse Videor. qualem ndversus varia ceterorum genera te gerere debeaS: reliquum est. ut edisseram, quemudmodum Versandum in his, quae ad te pertinent, sentiam. In uniVerSum, recipere nul-Ios honores a senatu aut quibuscumque dolatos de

bes, qui verbis aut rebus aliquid habeant insolitae arrogantiae: nam ceteris quidem a te prosecti honores ornamento sunt; tibi vero quid dari potest iis . quae habes, augustius8 Quin et adulationis suspicionem vix effugit, quidquid imperanti decernitur: nec enim aliter decreturos suisse creditur; eodemque rem redire, atque si sibi ipsi princeps ista gratificetur non modo nullum inde relaturus decus, sed ludibrium ultro debiturus.

370쪽

LXIII. ci Tu vero egregiis saetis augere famam memento: statuas vel aureas Vel argenteas Poni. Veta; magnam enim illae impensam postulant; et tibi vixeris, avaritia aut necesSitate superati tum Conflabuntur: tuum opus sit, bene ciendo tibi in animis tuorum pulcherrimas fabricare imagines, quas nulla aut hominum, aut temporum iniuria corrumpat. Sed neque templum exstrui tibi sine; praestat in res necessarias eiusmodi Sumptus comparcere: magnas enim divitias rectius pauca erogando, quam multa accipiendo,

Paraveris. Sed neque divitiae gloriam hominibus quin immo virtus conciliat, quae multos in par diis

fastigium reposuit: at suifragiis mortalium deus no-mO factus est. Igitur recte atque ordine imperanti totus orbis sacer erit, omnes urbes templa, omnes homines simulacra; num ipsorum in mentibus cum gloria collocaberis: secus autem Utentes potentia, neClionestant talia, licet omnibus in populis ponantur, sed eorum augent crimina , quod tanquam tropaea quaedam improbitatis eorum et monumenta iniustitiae adspiciuntur; et quanto diutius exstant, tanto longiorem ipsorum es liciunt infamiam.

LXIV. Ergo si tibi veram immortalitatem proponis animo, et quae dicta sunt, hunc ad modum perfice;

divinum quo numen semper et ubique secundum patrios mores cole , aliosque, ut ita colant, adige; novatores autem odio habe ac Puni, non solum propter deos, quos qui spernunt, ultorum etiam Contemptores esse necessum t, Sed quia nova introducentes,

multis ad peregrinos desciscendi ritus occasionem

praebent: atqui ea licentia coniurationes, coitionesque et sodalitia procreat, res unius imperio mirum quantum inimicas. Sed neque deos esse negantem ullum , neque praestigiatorem toleraveris : nam n

SEARCH

MENU NAVIGATION