장음표시 사용
401쪽
quoque nihil pacati agitare nuntiabantur. Igitur in
Merdos Serdosque exercitu inducto, nationes istas proelio non uno victas, magno labore domuit; amputatis multorum manibus, quod aliter frangi seritas crudelissimorum mortalium non poterat. Α Serdis istis vocatam regionem, quam Serdicam, et Sardicam, variante scriptura , celebrant historiae; pro Merdis.
quod nescio an usquam Praeterea occurrat vocabulum , Maedos intelligere malim, vicinos Denthelelis, et a Serdis flumine tantum Nesso Separatos. II. Ceterum subiecta quaeque populando, quum ad Odrysas Crassus penetrasset, his in pacis speciem
occurrentibus pepercit. Bacchi se clientes asseverabant, neque dignum ab eius imPeratoris exercisu sacras terras pastari, cuius mPerii praedictionem M. Octauio de fise consulenti exhibuissente risu enim loci Dinum aris infusum, superato aedis culmine in caelum emia
casse laetissima summa ; quod ostentum nemini post Alexandrum Magnum factum fueris. Lucum eum turn temporis Bessi obtinebant; itaque Crassus his ad om-Ρtum . prioribus cultoribus restituit. ΙΙaec agentem Rotes excivit, cui cum alio Getarum regulo Da pugierat nomen bellum inciderat. In hos invectus B manus , quum equites pulsos in peditum ordines im-Pegisset; non Proelium ultru , Sed Caedes turbatorum Atque diffugientium suit. Dapyx in castellum munitum se contulit; quod quum obsideret Crassus, quidum de muro graece Salutans eum, colloquium expetivit: per hunc proditi Barbari, ne in manus inciderent
hostium , mutuis vulneribus semetipsi conciderunt.
Dapygis fratri, nisi captus fuisset, Par cum aliis fatum
402쪽
sortituro, Crassus salutem et libertatem restituit. IIis ita gestis, ad Ceiram signa promota. III. Est in regionibus eis spelunca eius magnitudinis et munimenti, ut Titanes a diis victi eo confugisse dicerentur: huc omnes opes suas sinitimi, et, quod
in his pretiosissimum erat, armenta ac pecora incluserant. Crassus, Perquisitis omnibus speluncae ostiis tortuosa enim et OCCulta erant obstructisque, ne cessariorum parandorum facultate exclusos, same subegit. In itatus hoc successu, ZyraXis etiam regionem.
Iicet Dapygis bello se nihil immiscuerat, invasit.
Robustissimum eius regionis Oppidum Genucla fuit. ubi signa roniana esse dicebantur, quae C. Antonio apud Istrianos Getae ademerant. Ea terra simul et ab Istro, cui adiuncta suerant, OPPugnata, Parvo quidem tempore, sed non parvo labore, cepit, absente
quidem Zyraxo , qui ad primam belli famam , cum
pecunia , comparandorum auxiliorum causa , in Scythas prosectus , nondum redierat. Interea Moesorum
etiam populos, qui desecerant, per legatos recepit. Artactos, illibatam libertatem nullaque *iolatam deditione iactitantes, ipse aggressus, ne vicinis fastidium
conditionis suae sacerent, quamquam sortissime re- Pugnantes, in potes tutem redegit, quum partem eorum Superasset armis , Ceteros, Capti is suis metuentes , accipere conditiones pacis coegisset.
IV. Ob eas res liriumphum ei concessit Augustus; itemque M. Valerio Messallae propter Gallorum rebellantium partem domitam. Circa amnem Aturuinet Pyrenaeos saltus res gesserat, Aquitanorum Inaxime serocia fracta. Triumphavit igitur proconsule ex Gallia VII kal. Oct. et ex manubiis viam silice sternendam Iocavit, quam ne suisse Valeriam existimemus, Tibulli poetae, qui bello Aquitanico sub ues-
403쪽
salla meruit, auctoritati damus, per Τusculanum Albanumque agrum ductam testantis, quum Valeria Tibure in Marsos et Pelignos pertineret. Dum haec aguntur, Augustus in Hispaniam ex Gallia prosectus
eam quoque Provinciam pro ratione prues nitum Ordinavit. Adhuc Turracone agentem kalendae ianua-xiae deprehenderunt quibus consulatum ipse Octavum,
T. Statilius Tauriis iterum inierunt. Tum Agrippa, cui nulla munienda Obtigerat via , aliud non minoris sumptus opus, Septa dedicavit. Locum eum in Marιio campo Lepidus antea comitiorum habendorum causa porticibus instruxerat. Agrippa incrustavit, tabulisque et statuis eXOrnavit, adeo pretiosis, ut pro quibusdam capite spondere tutelarii cogerentur. Sed Agrippa, nihil honori suo tribuens, Sema Iulia vocavit, omnia referre ad Caesarem solitus , eoque et apud ipsum integra gratia; nec minus in magna gloria apud ceteros, quod optimorum Consiliorum auctorem esse Caesari scirent.
V. Longe diversis moribus Cn. Cornelius Gallus pro instituti sui vanitate exitum habuit. Ιs immemor,
cuius opus esset, auctori suo obtrectare non verebatur; et, inter alia maleficia, Thebas, Aegypti nobilissimam urbem, pluribus ornamentis opibusque spoliatam exhauserat: nec interim defuit statuas sibi per omnem prope dixerim AegYPtum ponere, et acta sua insculpere in pyramides; nam Heroum urbem deficientem Parva manu receperat; domueratque Thebas propter tributum tumultuantes. Haec, quum accepto successore Petronio in Urbem redisset, Valerius Largus ex samiliaribus eius obiecit; sactumque est, ut
404쪽
IN LOC. LIB. CXXXV LIVIANI 4o I Augustus Gallo amicitia et provinciis suis interdiceret. Sic cadere incipientem , aliae , Ut fit, adortae accusationes prorsus amixerunt, multorumque criminum, inter quae et coniurare contra Cacsarem voluisse in . simulatus , sententiis Patrum , quibus causam i udi .candam imperator dederat. exsulare iussus est: hona
eius in fiscum Caesaris referri placuit, et ob hanc vindictam honorem habe Pi diis immortalibus, iis quo maioribus hostiis senatus nomine Levi. At Gallus, ignominiam non serens, serro incubuit. I. Hic casus primum ex Romanis Aegypti praesectum, inter paucos Caesari carum, poetam nobilem. bello spectatum, quadragesimo aetatis anno Sustulit, quum tot egregia naturae ac fortunae munera, utendi nescius, inexeusabili vecordia corrupisset. Atque hoc
sicuti ad modestiam documentum, sic illud ad cautionem hominibus suit, quod multorum suffragiis
adactus ad extrema suerat, qui prosperitate magna usum adulationi propioribus officiis impense coluerant: at illi, Largum videntes crescere, ad hunc se transtulerunt, eundem illum, si quando serret occasio, haud segni cis condemnatu Pi. At apud alios, propter amicum eversum, tanta esse in invidia Largus coeperat, ut C. Proculeium, Caesaris amicitia notum equitem, quum sorte factus ei esset obviam, manu os atque nasum compressisse dicatur; quasi indicans. tali praesente delatore, ne respiraro quidem tuto quem quam posse. Alius, testibus adhibitis, Largum interrogavit, an se cognosceret 8 et negante illo, rem consignavit in tabulis, quasi homo improbus calumniari Vel ignotum nequiret: casu Cornεlii cognito, laudatam
s. s. Ei seh. Chron. - Μ reelain. lib. VI. - Serv. ad Virg. Eel. X. Dio. - strisb. lib. XVII, p. 819. - Sueton in Aing eap. 66.
405쪽
quidem ab Augusto Patrum pietatem serunt, tantopere pro se indignantium, sed illac masse eum. nobilique voce questum . sibi soli non licere amicis, quatenus Pellet, ir*CLVII. Tantum exemplum nihil M. Egnatium Rusum deterruit adeo plures aliorum improbitatem aemulari , quam vereri poenam, didicerunt , quominus ad similem sum rem prolaberetur. Aedilis nuper et tilia non inepte secerat, et oborto sorte incendio. persei vitia sua et mercenarios opem tulerat laborantibus. Ob ista populi iussu pecunia ex publico data, sa tusque praeter leges statim ex. aedilitate praetor. in tantum sibi placuit, ut Augustum Contemneret; edictoque Proposito, sua Opera salMam integramque Vrbem successoribus fradi. gloriaretur. His quamquam Offensus eum nobilissimo quoque Patrum Augustus, satis tamen in praesentia habuit aedilibus iniungere, drirenι Ueram . ne qua incendia exsisterent, aut, si exsιisissent ,
VIII. Eodem anno Ponti rex Polemo, inter socios ac foederatos populi ro inani adscriptus, in universo regno suo prima in theatris loca senatoribus romanis dari praecepit. Et Romae Sex. Apuleius Sex. F. Sex N. procos. ex Hispania a. d. VII kal. sebr. triumphavit. Sub idem tempus clausae nuper Iani portae deuito patuerunt. Britannos, Promissa non servantes, bello petere Augustus destinarat; sed praepeditus Salassorum . Cantabrorumque et Asturum rebellione, ad hos prius pacandos consilia convertit. Igitur nono consulatu, cuius collegam M. Iunium Silanum habuit. etiam Tarracone inito, ipse Hispanos domiturus Al-
406쪽
pitia hella Te Pontio Varroni Murenae demandavit. Salassi nuper Gallico bello M. Messallae, castra propinquis locis habenti. ligna ad Meum, et hastilia ad
exercitationes, non nisi pretio accepto dederant; et nuper per simulationem viarum, aut pontium res- Ciendorum, cum magnis copiis iuga montium inst. dentes, saxis in subiecta devolutis , pecuniam , quae ad Caesarem portabatur, interceperant.
IX. Hos igitur divisis copiis Varro, quo pluribus locis invadens distraheret, haud dissiculter paucos
numePOSo succine tris exercitu superavit. Pacem deinde
petentibus quum certam pecuniam imperasset, tanquam nihil ultra passuris, dimisit per causam exigendi milites, comprehendique omnes, et adduci Eporaediani iussit. Ibi sub hasta venierunt omnis aetatis sexusque millia sex et triginta ; praeterea hominum bello aptorum octo millia, lege addita, ne aut in uicina regione
seruirent, aut picesimum intra annum manumitterentur.
Ita perdomitis tandem Salassis , Augustus tria colonorum millia, maxime ex praetoriis cohortibus in optimam eius agri partem misit; et quo loco castra habuerat Varro, condi Oppidum, et muris, quatenus natura locorum patiebatur, muniri iussit. Augustia Praetorianorum appellata. Dissicilior adversus Canta-hros Asturesque labor Augusto suit, quum asperi homines, et pari situ de sensi, nee pacem amplecte ventur, nee in discrimen pugnae se darent adversus validiorem. X. Cuntabrorum praecipua contumacia fuit; qui
libertatem usurpare non contenti, quoties romanus metuS aberat, Vaccaeos, et Cur mogos, et Autrigonas
407쪽
assidue depopulabantur. At ubi, Sagesaina recepta , castrisque ibi positis, tripartitas copias immisit Caesar ; modo nitioribus iugis praeoccupatis, modo per
cava locorum alit silvestria. positis insidiis. in Iaas eum dissicultates coniecere. Ut prue curis laboribusque. Per uiuiorem Parteria aestatis exantialis, in morbum
incideret. Sed et si umenti penuria laboratum in castris est; quod per dissici Ies vias parce ex Aquitania subvectum, incredibilis exorta murium multitudo diripiebat. Ergo et cum hoc tantulo animali belligerandum suit, hominesque conducendi, pretio incertum captorum numerum constituto. Ceterum Αυ-
gustus Tarraconem regressus, C. Antistium bello praefecerat; eaque res ad Celeritatem victoriae profuit: quippe Barbari, contemplo Antistio, quum proelium commisissent ad Belgidam quod oppidum ab aliis Segidam vocavi doctis placet) , magna clade
victi, Vinnium altissitnum montem fuga Petiverunt. XI. Ibi tuti loco, necessariorum inopes, quam deditionem serrum extorquere nequiverat, sarne subigente secerunt. Alia deinde sunt ab Antistio oppida capta; sed cuius titulis Arracillum accedere debeat. quando super haec tempora et C. Furnius, et M. Agrippa his in regionibus res gesserunt, inter silentium unctorum parum liquet. Id tantum reperio, quum diu magna vi repugnasset, captum ac direptum esse. Post haec ulte Piora quoque Gallaeciae victores pervaserunt , classe etiam admota ab Oceano , cui praesuisse C. Furnium arbitror, qui una cum Antistio Medullium montem flumini Minio adiacentem obsedit. Isthaec Obsidio magno labore periculoque Romanis constitit; magnu hominum multitudo huc confugerat:
408쪽
quae cum amnis resi Steret, operibus expugnanda suit.
Igitur obducta per quindecim millia passuum lassa, quum aliter captivitatem effugere Barbari nequirent,
igne, serro, ac Veneno peremerunt. XII. Taxus arbor in Hispania nascitur; huius ehaccis venenum exprimebant, cetera quoque tam maleficae naturae. ut vasis, ex ligno iactis, vina di Dfusa mortem aiserant: hinc taxica vocata putant, quae vulgo toxica nominantur. Alii, toxicon ex herba fieri
similitudinem apii reserente, t cadunt: id quoniam
itra dolorem necet, asses ovare Hispanos in remedium acerbioris casus; eos maxime, quos geutili more su-Ρervivere Post mortem eius, cui se devoverint, ne shabetur. Hoc modo consumptis plerisque, ne quidem servari magna pars eorum, qui in Potestatem venerant, Potuere: annotatum est, a puero gladium forte nacto, iussu patris parentes cuin spati ibas omnibus interemptos; itemque alios una Captos, R muliere. Nec enim ille sexus erat mollior; et intersecti sunt
eo bello a matribus liberi. ne in potestatem hostis . inciderent. Inter haec relevatus nonnihil Augustus ad castra rediit; fractosque iam hostes et in deditionem acceptos, partim in plana deduxit, ne montium fiducia rebellarent; aliis obsides imperavit; serocissimum quemque sub corona vendidit. XIII. Sub idem tempus Astures, monti hus suis digressi . castra iuxta flumen Asturam unde nomen genti posuerant. Inde trisariam divisis copiis, totidem romana castra oppugnaturi. maximum terrorem
imparatis periculumque intulissent, nisi T. Carisius, Trigaecinis sociorum consilia prodentibus , instructo
409쪽
cum exercitu occurrisset. Cruentum ibi certamensuit, multis utrinque cadentibus, donec in sugam acti hostes Lanciam urbium suarum maximam contagerunt. Eam milites, ab ira pertinacis proelii, delero incendio cupiebant : donec Carisius non parvo apud utrosque negotio , Barbaris deditionem , suis clementiam persuasit, ut victoriae romanae stans potius Lancia, quam incensa, monumentum esset. Hanc victoriam, omnibus circum exterritis, sequuta gentis est
deditio, concessis ei ad inhabitandum castris suis. quae in plano essent. Sic mansuefacti paulatim Astures solum exercere et metalla didicerunt; tum demum opibus suis cognitis, dum alieno lucro Das eruunt. . XIV. Aurum enim fert Hispania, coloresque, quo rum Indico similis ex arena excoquebatur. Miniarium Certe metallum maximi proventus in Baetica suit; in Gallaecia vero Minitim flumen inde nominatum Pu tant, quod in eo magna vis eius pigmenti reperiatur. Haec extrema fuit Augusti ductu suscepta expeditio: qua Perpacata dein uin post annos serine ducentos Hispania, si modicos mox tumultus excipius, provincia facta, romano iugo sat Patienter assuevit. Augustus , hello consecto . militibus emerita stipendia habentihus sedem in Lusitania dedit. colonia condita, quam Augustam emeritam appellaverunt. Ibi ex praetoriis legatum constituit Caesar Carisium. si vo Titus ei praenomen suit, sive nummos potius istius suisse credimus et est vero propius , qui, Drbem cum turribus et portis praeserentes, hunc titulum exhibent:
410쪽
XV. Maiori pavie Hispaniae consularis C. Antistii ix impositus est, cum tribus legionibus, totidemque legatis. Ludos etiam in eastris Marcellus ac Tiberius aedilium vicem ediderunt. Iubae deinde regi, quod pleraque paterni eius regni provinciae populi romani adscripta suerant. Getuliae quaedam concessae partes, et quidquid Bocci ius ac Bogud Mauritaniae
reguli obtinuerant. Per idem tempus Amyntas, multis Cilicum et Pisidarum castellis occupatis, ad Homonadenses progressus, interfecto tyranno. dolo muliebui perierat. Eius regnum, quamquam Iiberos reliquerat, in provinciae formam redegit Caesar. misso M. Lollio, qui primus eam propraetore administravit. Huic Lycaones cum Gallograecis parere iussi. tum
Sagalenses. et Selgenses, et quidquid sub imperio
Amyntae suerat. Pamphyliae tantummodo portes, nuper eidem attributae, Suis legibus redditae sunt. Ob haec, et quia Celtarum quosdam, ob negotiatores romanos intersectos, armis ultus, M. mictu. impη-ratoris nomen Augusto et ipse quaesiverat; triumphos ex provinciis subactis Caesari senatus decrevit; eosque recusanti tropaeum super arcam statui iussit in
Alpibus: id tamen complures post annos Persectum arguit inscriptio. pontificatum Augusti praeserens, quem post mortem demum M. Lepidi assumpsit.