Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

422쪽

LIVIANORUM

LIBER CI

LlBRI CENTESIMI TRIGESIMI SEXTI. Rhaetia a Ti. Nerone et Druso, Caesaris privignis, domita. Agrippa, Caesaris gener, mortuus; et a Druso census actus est.

I. Hoc tempore Caesar, sive continuationem tot consulatuum invidiosam putans, ellectisque, in quae tetenderat, inutilem, sive propter frequentes morbos otii cupidior, quum duodecimum designaretur, antea quoque reniti solitus, constanter abnuit, quoad plures hic pervenire honor posset. Et quo mugis hoc sentire crederetur, magistratu abdicato in Albanum prosectus est. L. Sestius suffectus, Publii filius, qui bello Philippensi pro quaestore Bruto suerat, eiusque ne tum quidem, licet damnatum vi triumvirali, memoriam laudibus et benigna recordatione, servandisque eius imaginibus, atque ipsi quondam Augusto monstratis, recolere desinebat; unde et Augusto gloriae fuit. honore potius, quam odio, dignam duxisse viri fidem et in amicitia constantiam.

423쪽

IO. FREINSII EMII SUPPLEu. II. Nec ignarus ille, talibus se testimoniis animi magnitudinem approbare, laudemque sine detrimento Polentiae consequi, bene de praecipuis eorum, quos expertus adversarios fuerat, et sentiebat, et loquebatur. Mediolani statua Bruti erat conspicuo loco posita, quam ex aere diligenter a C artificiose saetam quum Augustus inspexisset, Praeteriit; moxque Subsistens, multis audientibus vocari magistratus iussit, animum se ciuitatis ab se alienum deprehendisse ex eo, quod hostem suum secum haberent. Perterritis his, ut necessum orat, et pernegantibus, uc in mutuo intuitu defixis, converso ad statuam contracto vultu , ta Hi C,a ergo, inquit, hostis noster non vobiscum est 3 is

Tum vero impensius illis paventibus arridens laudavit Gallos, quod etiam infortunatis amici esse non

desinerent; statuamque moveri loco prohibuit. III. Idem studenti aliquando nepotum alicui superveniens, quum Puer territus volumen Ciceronis. quod manu tenebat, veste tegeret, requisivit, inspectoque, magnam eius partem stans evolvit. libro deinde reddito, a Doctus, inquit. hic vir suit. fili; doctus, et

x, patriae amans . . Ob has igitur aequissimi animi demonstrationes hoc anno senatus ei perpetuum tribunatum plebis decrevit; perpetuum proconsulare imperium. etiam in Urbe, neque renovandis an spiciis. indigens; iusque reserendi ad Patres, tametsi consul non esset. de tino aliquo negotio, quod ipse legis

IV. Ah lais temporibus inolevit. principes romanos, et ceteris iis honoribus, et tribunitiae potestatis titulo ac iure uti; quod et priori Caesari decretum ,

I. a. Plutareh. Comparatione Dionis et Bruti. i. 3. I lutarch. in Cic. eap. 62. - Dio.

424쪽

lN I.ΟC. I. IB. CXXXVI LIVIANI 42i Augustus omnium primus exercuerat, tribuni quidem nunquam usurpato nomine. Sed haec neque per adulationem tributa videbantur: dignus erat, qui haeci consequeretur libera voluntate tribuentium, quos ubique tanquam Ii heros imperiique consortes tractare consueverat. Igitur et Teridaten induxit in curiam et Parthorum legatos, qui adhuc in Hispania agentem

accesserant; neque Prius Cognitionem earum controversiarum, quam ab Senatu mandaretur, suscepit.

Exitus hic suit, ut silium Phrahati sine pretio remitteret. captivos pro eo signaque militaria Crassi primo , deinde Antonii cladibus invicem recuperaturus. Teridaten dedi adversus sidem videri respondit:

eidemque, donec apud Romanos esse vellet, alimenta liberaliter constituit. V. Eodem anno viam ab Emerita Gades perductam, temporis illius verbis, quam meis explicare Ina Io.

Lapis est Emeritae cum in Scriptione : IMP. CAE A. DIVI.

F. AUGUSTUS. PONT. MAX. COS. XI. TRIBUNIC. POTEST. X. IMP. VIII. ORBE. MARI. ET . TERRA. PACATO. TEMPLO. I ANI. CLAUSO. ET . RE P. P. R. OPTIMIS . LEGIBvS. ET . SANCTISSIMIS. INSTIT PTIS. REFORMATA. VIAM. SUPERIOR. COSA. TEMPORE. INCHOATAM. ET . MULTI s. LOCIS. INTERNISSAM.PRO. DIGNITATE. IMPERII. P. R. LATIOREM. LONGIORE M QUE. GA DEIS. VSQUE. PERDUXIT.

I. Haec eius anni gesta servavit antiquitas; et quod novo exemplo C. Calpurnius, quum isntea Curulis editis suisset, tum in demortui plebeii Iocum sussici passus est: quodque seriis bini singulis diebus praesecti fuerunt, et in his quidam puer. Anni intemperies his et proximis consulibus tanta suit, ut

425쪽

IO. FREI, SI IEMII SVPPI Lu. vuletalis morbis maetna vis hominum interiret: is casus Liviae patrocinari visus est, quo minus verisimilis ea criminatio videretur, per quam aliqui Marcelli praematuram mortem artibus eius mulieris imputa-hant, amoliri Conantis adolescentem, qui suorum fiIiorum obstaret incrementis. Prodigiis annumeratus

intra Vrbem lupus deprehensus; ignique aut tempestatibus afflicta aediscia ; et quod auctu Tiberis pons

sublicius si actus est, Urbsque sic inundata Per triduum . ut navibus transiri posset. VII. Idemque et sequenti anno factum , quo Consules II. Claudius M. F. Marcellus Aeserninus, L. Arruntius L. F. L. N. fuerunt. Tum etiam fulminibus Praeter alia statuae in Pantheo ictae . et Augusti SimuluCro hasta, quam manu tenebat, excussa. Fames deinde, ut solet, sequuta pestilentiam, quod aegris aut mortuis cultoribus arva squalebant, religionem iniecit multitudini, merito sic laborare rempublicam. quod Augustum sine magistratu agere pateretur. Igitur. dictatorem dicendum , conclamant: ad curiam pergunt; Patres lege sublatam dictaturam causatos includunt, ni postulatis suis obsequerentur, incendium denunciantes. Mox ad ipsius fores prosecti, cum quatuor et viginti lascibus, uti dictaturam, et

exemplo Po eii curationem annonae susciperet, Ora verunt. Ille quum Constanter excusando Parum moveret vulgus, Scissa Veste, ac nudo pectore, genunἰxus deprecatus est.

VIII. Annonam, licet id quoque invitus, recepit curaturum; constituitque, ut ex praetoriis , qui sortiri provincias deberenι, bini quotannis frumento

426쪽

IN l.OC. LIB. CXXXVI Livi ΑΝi 4as dividundo praeessent. Interim quaestori Ti. Neroni curandae frumentariae rei negotium datum. Nec dirictaturam tantum abnuit Caesar, sed censuram etiam Perpetuam rogatus accipere noluit: statimque designavit alios, Paullum Aemilium L. F. M. N. Lepidum, L. Munacium Plancum, quorum alter Proscriptus ipse fuerat, hic proscripti frater. IX. Hi discordem censuram, parumque reipublicae utilem egerunt; neque is honor postea cuiquam privatorum tributus est: ne principes quidem, ante Claudium Caesarem. receperunt. Id significatum omine credidit vulgus, quod prima magistratus die tribunal in quo censores consederant, fractum fuit. Augustus. quum Lepido vis atque industria, Planco propter

vitam turpiter actam auctoritas censoria non inesset,

plerasque magistratus eius partes ipse obiit. Id quam fuerit necessarium, vel inde intelligas, quod L. Domitius Plancum censorem via sibi decedere aedilis

coegit. Tum ergo collegia Augustus antiqua correxit, nova sustulit; ludos curari a praetoribus iussit, sed ita ut supra certam summam non liceret iis imperudere; cetera e publico aerario depromerentur; nec munus gladiatorium iniussu senatus, aut saepius. quam bis eodem anno, aut pluribus, quam sexaginta paribus, ederetur. Aedilibus curulibus ad arcend incendia sexcentos attribuit servos. Equites romanos et seminas illustres scenicas operas sacere Vetuit. X. Haec quum usurparet Summae potestn is munia. celeris adeo civilem se exhibuit, ut et amicis adesset in iudicium voeatis, et adversariorum convicia patienter exciperet. Forte M. Primus, ob illatum tu Maca-

427쪽

doniae proconsulatu Odrysiis bellum, causam dicens. modo mandatum id sibi ab Augusto, modo a Marcello , lactabat. Ea re intellecta , sponte ad iudicium

Augustus venit, interrogantique Praetori negavit se mandasse. Tum L. Varro Murena gravibus maledictis adortus Caesarem , quum ad extremum adderet , re Tu vero, cuius vocatu ades 2 is G Reipublicae. respondit. M Hoc eius iactum dictumque collaudaxunt Patres, eique decreverunt ius , quoties vellet. senatum cogendi: nec desuere tamen , qui non modo absolverent Primum suis sententiis, sed etiam qui perniciem Augusto machinarentur. XI. Fannius Caepio Conspirationis auctor habebatur: inter socios et Murena nominatus est; fecitque fidem criminationi in homine , cetera non improbo

nimia dicendi libertas. quam in omnes promiscue sine modo stringebat. Igitur a Tiberio, Caesaris privigno, Iege maiestatis apud iudices postulati fugerunt; nihil aut causa, aut propinquorum potentia confisi

Nam Proculeius, Murenae frater. et paterno in eum animo, tam carus erat Caesari, ut de collocanda ei

Iulia deliberaret; et Maecenas assinis in flagrantissima

Caesaris gratia . cuius ille et coniugem . sororem Murenae, Terentillam ad amabat. Hanc tamen aperuisse fratri creditum sibi a Maecenate secretum Compertae coniurationis; eoque maturius fugissct reos Caesar

suspicatus, quum neque defuturos putaret, qui absoI- verent, si latere potuissent, legem tulit de his, qui iudieium defugerent, uti hos damnari absentes fas esset, et in talibus causis iudices palam suffragia serrent. Id utilitatis publicae causa , non a proprintra, secisse Caesarem . argumento fuit, quod sequitur.

I. at . Veli. Il. st. - Dio. - Sueton. in Aug. e. sε , 33, et Tib. e. s. Tarit. Annal. IV, 33. - Iorat. Carm. il , ' h.

428쪽

l I.OC. MB- CXXXVI LIV XI 42. XII. Quum aqua et igni reis interdictum esset, Caepionem servus in cista detulit ad Tiberim; pervectumque Ostiam , in Laurentinum patris Caepionis noctu perduxit. Inde clam pervenere Cumas, conscensoque navigio, tempestatibus ad Neapolin eiecti, quum proderentur , in ea urbe servus Caepionem abscondit; exceptusque a centurione, nec i, nec minis, ut dominum proderet, expugnari potuit. Hemtamen pietas ea non prosuit, quin alterius Servi scelere deprehensus, poenas morte daret. In his duobus pater Caepio liberrime animi sui iudicium exercuit. manumisso fideli servo , proditore ad supplicium crucis per medium forum rapto, et titulum meriti palam praeserente. Vnde et ipse non inglorius, et celebrata sermonibus Augusti aequitas fuit, haee omnia civili animo serentis. XIII. Neque dubitatur, quin etiam iniquissimis satisfacturus fuerit; nisi mox in iudicio Castricii, per quem de coniuratione cognoverat, exorato Coram iudicihus accusatore, reum eripuisset. Etiam Murena deprehensus periit: cui Athenaeus philosophus, B inam deductus, quum fugae tantum, non etian scelexis, socius suisse videretur, ab Caesare dimissus est. Eodem tempore . Cyprum et Narbo ensem Galliam, pacatas iam provincias, populo restituit Caesar; et ex eo proconsules in has missi. Tum et aedem Iovis Τonantis in Capitolio, marmoreis ex solida gleba parietibus structam, dedicavit, bello Cantabrico volam, quuin per nocturnum iter lecticam eius fulgur perstrinxisset , servumque praelucentem exanimasset. Tum qnoque inter ipsa sacra tonuisse memorant ;Oblatumque postea somnium ei, Iovem Capitolinum

429쪽

IO. FREINSUL IIII SUPPLEM. queri visum, quod cultores ab se abducerentur. Nam Propter nominis et formae novitatem, et quod nobilissimum Leocrae opus praestantia tam artisicis, quam dedicantis, commendabatur, praeterea sanum illud adscendentibus in Capitolium proximum erat; ah omnibus seequentari Tonans ille coeperat. XIV. Ipse visus est respondere Capitolino, Tonantem ei pro ianitore amosisum. Opto igitur die. Somnia neque sua , nequo aliorum de se negliger solitus, tintinnabulis fastigium aedis Tonantis redimi vit; quibus uti ianitores consueverant, noctu Praesertim , si quid sorte significandum dominis incidisset. Sub id tempus iterum mota est Hispania, desectione Asturum, quos Carisius fastu et crudelitate, tum Asturum imitatio Cantabros ad arma egerat. Cantabris C. Furnius erat impositus: huncii tanquam rerum suarum Pudem spernebant. Sed in ipso opere longe alius apparuit, et per eum maxime, nam et Carisio suppetias tulerat, utraque natio iuguin recepit. Cantabrorum tamen plerique, libertatis desperationo , mortem sibi consciverunt. Mitius. aliquanto genus Astures. simul ab obsidione loci, quem adorti fuerunt, reiectos C. Furnius proelio vicit. in deditionem venerunt. XV. Eodem anno in Aethiopiam primum signa Tomana penetrarunt, his causis. Dum partem copiarum Aelius Gallus arabico bello occupat, Aethio-Pes, spretis. quae in Aegypto remanserant, castra cohortium Syene constituta subito adventu expugnarunt. Pari veloeitate deinde Elephantina ac Phi-

430쪽

JN l .ns . On. CXXXVI LIVIANI AQ7lis potiti, captos in servitutem redegerant, Statuis Caesaris ubique deiectis. Igitur Petronius cuin peditatu minus decem millium, equitibus octingentis accurrens, triginta hominum millia fugere ipsa adventus sui fama coegit. Ipse sequutus ad PseIcham, oppidum Aethiopiae, legatos res repetitum misit. Illi, se a nomarchis lacessitos iusta pia quo

arma, Corripuisse, responderunt. Vicissim Petronius. Caesarem esse dominum regionis, non archas non

esse , regerens . tridui spatium petentibus ad deliberandum dedit. Pervenit tamen res ad Pugnam, sed propter imperiliam et instruendi, et inepta arma hostium, facilis victoriae. Scuta ingentia serentes ocrudo bovis corio, securibus alii aut contis rem gerebant, rari gladiis. XVI. Nec eundem omnes locum suga petierunt. Pauci in deserta abdiderunt sese; plures vicinum oppidum accepit: suerunt, qui in proximam insulam nando traiicerent, quod ea parte propter velocitatem amnis minime multi crocodili erant. In his duces etiam suerunt reginae Candaces, quae virili animo mulier Aethiopibus tum imperabat, altero oculo capta. Hos in potestatem statim redactos nam ratibus et quibusdam navigiis partem armatorum transiecerat Alexandriani misit. Nee Pselcha moram fecit, tantaque multitudo captivorum fuit, ut

addita numero interfectorum, pauCOs ex illo exemcitu evasisse constaret. Ab hoc oppido, per arenae

cumulos, qui Cambysis copias intexerant, prosectus,

Premnin munitam situ urbem ex itinere oppugnatam cepit. Inde praeter Aboccin, Phthurin, Catibu- sin, Attenam, Stadisin, ubi Nilus maximo cum fragore

SEARCH

MENU NAVIGATION