Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

431쪽

IO. FREI SHEMII SUI PI Εu. se praecipitans auditum accolis auferre dicitur. Captis. quae memoravimus, oppidis, Napata perventum. XVII. Regia Candaces haec erat et ipsa propinquo se castello tenens, legatos de pace misit, captis ad Syenen hominibus statuisque restitutis : neo ideo minus filio reginae puero Napatis profugiente, capta urbs ac diruta. Iam circiter nongenta Pas suum millia processum ab Syene suerat; igitur inteI- Iecto , ulteriora propter arenam vix adiri posse, cum praeda recessit Romanus, relicto Premni praesidio, quod oppidum diligentius permuniverat, copiisque, quantum viris quadringentis in biennium sufficerent, instruxerat. Captivorum maior pars Alexandriae vendita ; mille delectos ad Caesarem Petronius misit, tum recens e Cantabris reversum, ceteri morbo interierunt ex peregrini caeli impatientia. Dum ad hunc modum praemiis victoriae Romanus persi uitur, Candacen, numerosissimo exercitu coacto praesidium oppugnaturam, summa celeritate usus anteve tit; ipse Prem nin ingressus, cum multo rerum necessariarum apparatu.

XVIII. Quod ubi erat sactum, Candace, desperans armis, legatos iterum misit, qui Caesarem adire iussi, nec quis esset Caesar, nec ubi esset, scire se responderunt. Idcirco datis ducibus ad Augustum deducti , facilem ad desideria sua repererunt; isque tributum etiam, quod erat imperatum, remisit. In Samo tum hibernabat Caesar, ad obeundam imperii partem Urbe prosectus. Illa peregrinatione patuit, quam necessaria Romanis Potestas unius esset. libertatem ultra ferre nescientibus. Vix in Siciliam CaesaP

432쪽

transmiserat, quum Romae consularibus comitiis tanto ambitu certatum est, ut parum a tumultu res abesset.

M. Lollius iam inierat, gerebatque solus, quod Augusto servari locum populus voluerat. XIX. Postquam ab illo non suscipi consulatum innotuit. studia candidatorum miris Certaminibus exarsere. Q. Lepidus, L. Silanus petebant, ea magnitudine et vehementia factionum, ut acciri Cuesarem prudentissimo cuique placeret. Ille competitores evocare in Siciliam maluit; castigalosque verbis, et abes se , dum comitia peragerentur, iubens, dimisit. Ne sic quidem satis quietae res suere; postque multas turbas vix creari consul Q. Lepidus potuit. Ergo CamSar , nec passurus talia, nec soli vacaturus Romae , quum in tam diffuso imperio saepe adeundae provinciae essent, cum Maecenate deliberavit, utrum ne M. Apimum . quo Plus ei ad taritum regendum Populum auctoritatis esset, data in matrimonium flia, Vrbi prae fceret' quo tempore responsum a Maecenate Caesariserunt, re Tantum iam Agrippam secisti, ut aut generis habendus sit, aut occidendus D. Id consilium quum dedisset, excivit Agrippam ab Asia Caesar , misitque Romam, dimissa Marcella Iulia in ducere iussum, Vrbisque curam capessere. Habeo auctores, Marcellae matrem Octaviam id consilium dedisse Caesari,

quum videret anxie cogitantem, quemnam amicorum tanta conditionct attolleret.

XX. Eadem filiam, ab Agrippa dimissam, Iulo Antonio M. F. collocavit. Ceterum minime seselit Caesarem opinio: motus urbanos Agrippa mature composuit; praesectum Vrbi Latinarum causa, quum ea

433쪽

quoque de re certamina exorta non quiescerent , creari vetuit; aegyptia sacra, iterum in Urbem dissimulanter introducta , ultra quingentos passus submovit. Caesar interim , constitulis Siciliae rebus . et Syracusis aliisque civitatibus coloniae romanae iure concesso, in Graeciam traiectus, Lacedaemoniis, quod Liviam suam, quo i mpore cum viro ex Italia profugerat, hospitaliter habuissent, de quatuor et viginti Eleutherolaconum oppidis , Cythera cum aliis quinque dedit; principes civitatis coenae suae adhibuit. Atheniensibus contra, propter Antonii favorem , Aeginam ac Eretriam ademit; interdicto etiam, ne ius

civitatis suae cuiquam venderent.

I. Eam sibi calamitatem suisse significatam prodigio, Athenienses putavere, quod Minervae stans in arce Aimulacrum, ab Oriente se ad Occidentem Converterat, sanguinemque exspuerat. Ilis aliisque rebus ita consectis, in Samo hiemem exegit Caesar. Romae pontem Fabricium resectum a L. Fabi icto C. F. curatore viarum. Q. Lepidus M. F. M. Lollius M. F. coss. ex SC. probaverunt; et L. Sempronius L. F. L. N. Atratinus proconsule ex Africa IV idus Oct. triumphavit. Iam M. Apuleius Sex. F. P. Silius P. F. Nerva Consules erant, quum Samo Progressus Caesar Asiam ac Bithyniam et Syriam invisit. Quamquam enim hae populi provinciae dicebantur, non minori curae erant omnium principi, atque animo regis omnia complectenti. XXII. His etiam Iocis. Di meriti quique Videbantur, his beneficia dedit, aliis iniunxit maiora prioribus onera: Trallianos, terrae Inotu graviter amictos, gy

434쪽

IN LOV. LIB. CR XXVI LIViAM 43imnasio partibusque aliis ea peste dirutis, pecunia iuvit; itemque Laodicenos e Phrygia; pro quibus

Thyatirenisque et Chiis senatum Tiberius erat deprecatus. Contra Cyzicenis Tyriisque ac Sidoniis adempta libertas: his ob continuas seditiones; CyZiceni cives romanos flagris ceciderant. Profectio Caesaris ad eos imperii fines Phrahati suspicionem iniecerat, ne propter neglecta pacta bello peteretur. Igitur

aquilas et signa militaria, captivosque, Ρraeter Paucos , qui Pudore sibi consciverant necem, aut in Parthis alicubi se occultaverant, ad Tiberium remisit. Maior ea laetitia Augusto fuit, res olim amissas citra certamen , Sola nominis sui magnitudine recipienti, quam εi bello Parthiam superasset. Auctum dein decus, ultro filios suos nepotesque mittente Barbaro,ac his obsidibus firmante amicitiae fidem. Constat tamen , id magis suorum metu, quam romanae Potentiae, secisse, ne Parthis ex Arsacidarum regia stirpe

cui uni erant addictissimi quemquam relinqueret,

quem Tegem adversus se creare possent. Vocato igitur

in colloquium Tiberio, qui tum Syriae et provinciis

Orientis praeerat, Sarospadem , Cerospadem, Phrahatem , et Vononem, Iegitimo matrimonio genitos, cum duabus horum uxoribus, filiis quatuor tradidit; quos regio cultu deinceps Augustus, et post hunc Tiberius, Romae habuerunt. XXIII. Haec igitur, sed ma ime signa recepta, Variis

laetitiae testimoniis celebrata, nummis quoque transmissa ad posteros memoria ; quorum nunc quoque supersunt multi. Romae supplicationes decretae diis:

435쪽

ovatio Caesari, Currusque triumphalis : mox et tem plum Marti structum. inque eo , tanquam ad exemplum Feretrii Iovis, astixa signa recepta cum parthi-

eis spoliis. Bis Vltorem cognominari placuit, quod iam eoat Martis Vltoris aedes, quam bello Philippensi,

Pro ultione paterna Suscepto, voverat: sed haec postea iacta. Τum vero quum viarum Curator constitutus Caesar, duos e praetoriis cum binis lictoribus praefecisset; ab his opera multa iacta, aut resecta sunt, in quibus et milliarium aureum nominatur.

Sub idem tempus, quum Iulia Caluin Agrippam peperisset, inter alia natalem .eius Stato sacrificio quotannis colendum Patres Censuerunt.

XXIV. Augusti quoque natali Circenses et venationem privato sumptu aediles ediderunt. Interim Ca sar paci ornandae. procul ablegata bellandi cupidine, Provincias secundum leges et iura constituit, liberas Civitates amicosque reges suis institutis uti permisit; atque, hoc sibi consilium manere, senatui quoque scripsit. Iamblicho, et Tarcondimoti siliis, patrum nomina reserentibus, quas in Cilicia et Arabia regiones illi habuerant, reddidit: nisi quod maritima quaedam Ciliciae donavit Archelao, cui et Minorem Armeniam concesserat, post mortem Medi Artavasdis, cuius in potestate regnum istud suerat. XXV. Nec Herodes sibi defuit, quin commoditate temporis, et Augusti amicitia ad regnum augendum uteretur. Gadarenos accusatores Suos ab Agrippa sibi traditos impune dimiserat. Id benesicium, quum animos eorum implere amore tam benigni regis de- huisset , incitamento fuit, ut iterum auderent de eo-

436쪽

dem apud Caesarem queri. Zenodorus his aderat. inter Galilaeam et Trachonitidem haud parvae regionis tetrarcha. Semel auditi delatores, quum purgationem regis accipi viderent, metu, ne iterum doditi

crudelissimum experirentur, noctu semetipsos interfecerunt. Renodorus Antiochiae, ruptis morbo aut

casu visceribus, effudit spiritum: ditionem eius Herodes dono Caesaris accepit, et ob haec merita ei templum in eadem illa regione Posuit. Commagenes regnum Mithridati tradidit Caesar, puero adhuc, quia patrem eius Antiochus occiderat. Artaxias, Maioris Armeniact rex. qui Parthorum opibus steterat, his Caesari de Armenia concedentibus, iactioni suorum resistere non potuit, fratrem eius minorem natu Tigranem ad regnum vocantium . quem, Alexandria

capta , Caesar Romam adduxerat. Igitur Caesar privigno suo Τiberio Neroni negotium id permisit, Archelao quoque monito, ut adiuvaret. Sed priusquam hi quidquam molirentur, Artaxias dolo propinquorum occisus est. Tiberius Tigrani vacuam possessionem regni tradidit, diademate pro tribunali imposito. Supplicationes, ob haec decretae . spes adolescentis inflarunt, quas nuper. dum in Syriam exercitum per Macedoniam ducit, apud Ρhilippos conceperat; quum ara, quondam ab Antonio victricibus in castris posita , adolente nemine, subitis ignibus colluxisset. Iamque crescendi facultatem et vitricus dabat, legionibus provinciisque praeficiens, et relicta per aliquot

annos Orientis cura : quo tempore et Tigranes, Armeniae rex, et liberi eius, quum in regnum atque matrimonium aegyptio more sociati essent, interierant.

f. 25. Dio. - Ioseph. Antiq. Ind. XV, S. - Strab. lib. XvII, p. 8at. Ge. Ann. II, 3. - Supra CXXXIlI, 64. - Sueton. in Tib. e. s et 1 . Eu eb. Chron. - Veli. II, 34.

437쪽

Tu in iussu Augusti Tiberius Artavasden imposuit; sed ipse quoque paulo post deiectus ESt, non sine

clade romana. Ceterum haec postmodum acciderunt. XXVI. Tum vero Augustus, ex Oriente reversus. iterum hibernavit Sami. libertatemque velut in mer-

eodem hospitii Samiis dedit. Nec ibi persegne otium

traductum tempus est, multarum nationum reguli Seo legatisve confluentibus. Tanta enim inaiestas Caesaris suit, ut Scythae, Garamantes et Bactriani oratores de foedere mitterent. Sed prae ceteris Indi Cacelebrata legatio est . a Pandione missa et Poro regibus; quorum alter utique prius in extremum usqUE Occidentem amicitiae petendae causa ad Augustum , in IIispania belligerantem, legaverat. Nicolaus Damascenus, qui, Se hos vidisse Antiochiact, scribit, tres tantum Pervenisse auctor est, ceteris in itineres mortuis: plurium enim mentio fiebat in literis, quas graeco Sermone scriptas attulerant in hunc sensum :a Poro scribi; qui, tametsi regibus Sexcentis i eret, plurimi amiciliam faciat Caesaris, transitum daturus ei, quocumque Pergat, et adiuturus in quolibet iusIoneyOlio. XXVII. Dona quoque per octo Servos Praeter PU-bem nudos et odoribus conspersos, quae Vocant diaρasmata, obtulerunt. Hermam, sive hominem sine brachiis gcnitum. qui pedibus tendebat arcum, emit tebat sagittus, tuba canebat; qualia nostra aetate Sa Pe,

et his difficiliora vidimus, Dio vix fide digna iudicavit. Fuit inter munera et tigris, tum Primum Romanis, et, sicut existimat Dio, Graecis etiam conspecta; et vipera immodicae magnitudinis, cum angue qui Π-

438쪽

quaginta cubitorum, ot testudine fluviatili in tres cubitos porrectu; perdix irae vulture maior. Gemmas insuper et margaritaS et elephantos dono dederunt. Sed prae omnibus longinquitatem itineris imputabant quod vix quadriennio consecissent. His domum repetentibus , apud Augustum Larinanus Chegan pe mansit unus Indiae sapientum , spectaculum Caesari exhibiturus , quale Calanus olim Alexandro. XXVIII. Quum enim Λthenas ventum esset. initiari

Sa ris, quamquam, Ut aiunt, alieno tempore, voluit; votoque potitus, quum, se rebus secundis semper usum , priusquam aduersae succederent aliturum octa, testaretur, nildo unctoque Corpore ridens in rogum insiluit. Sepulcrum ei structum est Athenis, nomenque adscriptum genusque mortis. adiecto, Indum ei Bargosa fuisse: quae Si ea est, quam au tores

alii Bartaraam appellarunt, in litore Calecutiensi: non procul ostiis Indi, quaerenda creditur. Iam consul in Urbe C. Sentius C. F. Saturninus, quo litidem, ut superiore anno erat iactum, AuguStoreservabatur Iocus, solus gerebat, sortiter sane et

constanter.

XXIX. Nam et publicanorum fraude coercita, pecunias publicas in aerari iam retulit. et comitiis quaestorum , quos indignos iudicabat, profiteri vetuit: et PerSeverantibus, consularem vindictam. si in Campum descendissent, interminatus est. Consularibus Comitiis maior etiam moles fuit, postquam Augustum nollo seri, tum quoque renuntiatum est. Soditiones etiam et caedes factue, praecipua Rufi Egnatii violentia,

439쪽

qui favore populi subnixus, quamquam vetante Sentio. profiteri perseveravit. Tum pari veteribus consulibus animo iuravit Sentius, M quidem sussragiis ρvuli consul factus esset Egnatius, non renuntiaturum. Quum finis pugnandi non sieret, senatus praesidium consuli decrevit; eoque repudiante, miserunt ad Augustum legatus, binis additis lictoribus. XXX Ille . superioris anni consilio non posse sanari praesentia, putans, Q. Lucretium, qui in numero legatorum erat, quamquam in triumviratu proscriptum, consulem designavit, et ipse quamprimum ire Romam constituit. Advenienti decreta multa: nihil acceptum , praeter aram Fortunae Reduci, et anniversarium eo die sacrum, Sub A ustaliorum vocabulo, cum ludis solemnibus. Pugnabat tamen Senatus. populusque romanus, ut Obvia in ivi pateretur; idcirco declinaturus hanc molestiam, ne Se et Populum inquietaret, noctu ingreSSus ESt.

XXXI. Postridie, quum de rebus in Oriente gestis

reserret, praetoria insignia Ti. Neroni decernenda curavit; Druso, uti celerius quinquennio, quam Sineretur legibus, honores peteret. Ipsi deinde, postquam sibi displicere significabat, quae absente se peo

seditiones , et re VerSo Per metum actu erant, Praesecturam ei morum cum Cenwria potestate detulerunt

in quinquennium; consulare ius in perpetuum , cum fascibus duodecim, et sella curiali in medio consulum. Censoriam deinde potestatem in Ρerpetuum accepit;

quam antea quoque certum ad tempus habuisse constat ex actis eius, censu Praesertim . quem hoc iure egisse in sexto consulatu suo retulimus. Mox etiam

440쪽

Iegum emendandarum serendarumque arbitrium senatus ei dedit, in eas et iurare paratus. Iusiurandum remisit Caesar, servatia ros existimans ultro, quae Placuissent; cetera mutaturos esse, Simul Possent, etiamsi sexcentis sacramentis adigerentur. XXXII. Dum ista fiunt, aedilis, excusatione Paupertatis usus, ultro abdicavit. Virgilius, vatum vomanorum maximus, Augusto et Maecenate heredibus, decessit, anno vitae primo Et quinquagesimo. IuSSerat is testamento cremari Aeneidem suam, quod ei

Suin mam admovere manum nequivisset. Vetuit Augustus, licet legum alias servantissi inus , ne pulchorrimus nobilissimi ingenii foetus interiret. Sepultus est Neapoli: apud Tarentum exspiraverat. Sub hoc tempus Agrippa , qui rebus urbanis interea praefuerat, in Gallias missus est, discordia principum , et

Germanorum incursionibus laborantes.

XXXIII. His celeriter pacatis , in Hispaniam transiit, Cantabrorum serocia denuo turbatam: magnus enim numerus Sub hasta venditorum. intersectis dominis , in patriam redierant, superStitesque popularium ad arma hortati, castella quaedam communiverant. Tantus erat immanis populi terror, ut Agrippa negotium habuerit in coercendis confirmandisque militibus, qui expeditionem metu detrectabant. Neque levius, quam pro opinione, bellum suit. Multa, dum

apud Romanos serviebant, viderant Barbari, quorum adversus hostem usus esset: hac peritia, et quia victos nullum non supplicium exspectare norant, Plurimum et detrimenti Romanis intulerunt, et ignominiae.

SEARCH

MENU NAVIGATION