Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

411쪽

TRIVMPILIM. CAM FcI. VENNONETES. ISARCI. Ceterorum

deinde populorum longa series sequitur, quam ob ignota pleraque veteribus etiam monumentis vocabula praetcrmisi. Operis reliquiae prope Monoecum Portum visuntur in Liguria : nam duobus supra milliaribus in praeruptis, collibus adhue Columna cochleata superest, qua speculae et arcis loco utuntur incolae, corrupta nonnihil voce Tomia pro Tropaeis appellantcs. Ob eiusmodi tam laeta. quum oppressa tibi vis bella viderentur, quorum CauSa Du- per apertum Iani templum fuerat, iterum claudi placuit. Ducibus ac legatis AuguSti, quorum. OPera hella consecta suerant, ius datum, singulis annis uno die kal. ian. gestandae coronae cum triumphali habitu. XVII. Omnibus his annis multus in Urbe suis sumptibus exornanda M. Agrippa fuit. Plurima et egregia opera molitus. Inter quae porticum EXStruxit, navalium victoriarum praemium , Neptuno, quem Argonautarum celebri pictura decoravit; in omnibus suis operibus exemplo confirmare nisus, quod oratione magnifica sane, et maximo civium digna, de tabulis omnibus signisque publicandis habuit. Igitur et thermariam suarum calidissima parte marmoribus parvas tabellas inclusit; et ante eas Lysippi Distringentem dedicavit; et templum Vltori Iovi positum, cum Syracusanis columnarum capitibus , si exornavit , ut propter omnium deorum confiicua in eo signa Pantheon appellaretur; quamquam nominis eius causam alii in simulacra Martis et Veneris deorum cunctilis varie exculta conserunt. Dio sic dictum a forma rotunda putat, quae caelum, deorum omnium

412쪽

domicilium. imitetur. Sequentia tempora, quum diis omnibus sacratum suisse existimarent, omnibus Sanctis et Vivgini caelorum reginae dedicarunt; hodieque durans id opus propter solidae molis firmissimam stabilitatem, sub vocabulo Sanctae Mariae Rotundae , in exemplar persectae architecturae cernitur; testante titulo, M. Agrinam L. F. consulem III iecisse.

XVIlI.simu IacrumAugusti collocare ibidem Agrippa

voluerat, eiusque nomen Operi praescribere; sed utrumque illo recusante, dictatoris Caesaris statuam in aede, suam et Augusti in vestibulo posuit. Haec tam magnifica Opera, quum proxime conlingere principato culmen viderentur, honori tamen Agrippae potius apud Cuesarem, quam si audi fuere: notus enim erat viri animus, Caesaris reique publicae causa sa- cientis omnia, ut lianc operibus institutisque praeclaris, hunc gloria et benevolentia Civium. decoraret. Nam ornatui commoditatibusque romanae urbis plurimum studens Augustus, per se et amicos in tantum enisus est, ut iure gloriaretur , marmoream se relinquere , quam lateri vim acc*isset. Igitur et nuptias filiae suae, quam M. Marcello vix pueritiam egresso,d sponderat, quod per valetudinem Romam venire prohibebatur, Agrippa vices absentis gerente, Celebravit; et aedibus M. Antonii in monte Palatino combustis, quas M. Agrippae et M. Messallae concesserat, huic quidem pecuniam dono dedit, Agrippam in suas aedes recepit. Quae quum maximo honori tanto viro essent, nihilominus alios quoque haudquaquam pamribus meri tis popuIus tum celebravit; C. Foranium , tribunum plebis, quod Patrem suum, quamquam li-

413쪽

bertum, iuxta se considere in theatro iusserat; P. Servilium, quod eius ludis ursi trecenti, totidemque Africanae consectae suerant. XIX. Proximus deinde annus, quidquid abesse potestatis Augusto videri poterat, obvia senatus voluntate delatum contulit. Kalendis ianuariis , quibus magistratum decies consul, collega C. Norbano Flacco, absens iniit, senatus universus in acta eius iuravit; et quum adventum suum nuntiandum curasset nam ob valetudinem infirmam diutius abfuerat . et ob eam causam divisurum populo quadringenos nummos. Si senatui videretur; legibus semel omnibus eum solvit, ne quidquam sacere, quod nollet, aut quod vellet, praetermittere cogeretur. Haec absenti data; postquam ud venit, et alia propter salutem eius atque reditum facta sunt, et honoris eius causu propinquis quaedam concessa: Marcello , dicendae praetorio loco sententiae , petendique consuIatus decem annis maturius .

quam per leges liceret; Tiberio , ut quinquennio. prius quam leges annariae sinerent, in petendis honoribus ratio eius haberetur. Simul etiam hic quidem quaestor, Marcellus iam pontifex, aedilis cuculis designatus ESt.

XX. Forte quaestores ad numerum non erant, qui in provincias mitterentur: idcirco placuit senatui, ut, quotquot proximo decennio magistratum eum gessissent, neque in provincias exissent, Lortirentur. . Dum haec in urbe fiunt, Asturies et Cantabri, simul atque decessisae Hispania Caesarem audiverunt, novae servitutis impatientes, arma resumpserunt. Ceterum, priusquam consilia nudarent, arte capere Romano S

414쪽

lΝ l DC. IIII. CXXX l. rat i siliconati, missis nuntiis ad L. Lamiam is tum hispaniensibus legionibus praeerat , seu mentum et alia quaedam dono se dare exercitui significarunt. Deinde milites accipiendi gratia missos, quo quemque Voluerant perductos, interemerunt. Sed huius facinoris haud diuturnum eis gaudium fuit; quippe vastatione agrorum, et Oppidorum incendiis, aliisque belli eladibus celeriter domiti, poenas turbatae per insidias pacis dederunt. Alias eques romanus, Gallus Aelius in Arabiam Felicem signa romana primus intulit :quam expeditionem ex Strabone potissimum, auctore

quantivis pretii, qui Gallo amicus sodalisque suit,

XXI. Miserat hunc Caesar, ut cas gentes. finitimasque tentaret, simul locorum situm, Aethiopicosque fines , et Troglodytas, Aegypto vicinos, eXPloraret, qui sinu

Arabico minimo Iato ab Arabibus separantur. Hos quia ditissimos esse sciebat, auro argentoque aromata et lapillos permutantes,nec ementes ab aliis quidquam; aut amicos habiturus opulentos , aut, si hostes esse maluissent, ingentia inde spolia reportaturus videbatur. Spem dabat et Nabataeorum SOCIetas, quorum Syllaeus fraudulento, ut res docuit, consilio, se ducem

itineris, socium periculorum olferebat. Ad Album pagum id maximum Nabataeorum emporium erat dirigendum iter quum esset, negavit pedibus penetrare eo exercitum posse ; quum tamen mercatores , tanto camelorum et hominum numero, Commeare

inter Petram et Album vi cnni soleant, ut, si multitudinem species , disserre nihil ab exercitu videantur. Primum in eo peccatum suit, quod adversus homines minimo bellicosos. mari praesertim, naves longas Ppud

415쪽

Temes triremesque ac phaselos circiter octoginta construxit.

XXII. Errore dein animadverso, centum triginta onerarias aedificavit; imposuitque militum romanorum ac sociorum millia ferine decem, in quibus erant cum Syllaeo milIe Nabataei. Herodes etiam, in magna fame frumento nuper adiutus a Petronio, quingentos ex praetoria Cohorte delectos auxilio miserat. Hi circumducti per anfractus et aestuaria, brevibusque aut occultis saxis insidiosos Sinus propter quae magnis navibus in eo mari nemo utebatur ) , quinto lecimo die vicum Album attigerunt, multis umi Ssis navigiis, quamquam nemo dum hostium occuPrisset. Id socordia fiebat Nabataeorum regum , praesectis Suis , quos fratres appellare consuerant, Committentium omnia. Praesertim quae ad rem militarem pertinerent. Hoc instituto tum rex obo das omnem harum rerum curam in Syllaeum inclinaverat. Hunc autem id agere suspicio erat, ut, explorata regione, Romanos in Subigenda parte eius adiuvaret; deinde, illis morbo. me, et ceteris, quae structurus ipse esset, malis absumptis, ipse ab his occupata Possideret. XXIII. Huius scelere sactum, ut Per vasta loca et squalentia aestu circumducti, quum aquarum herbarumque malignitas insueta corpora tentaret, quod aestatis reliquum erat, cum Sequuta hieme, circa vicum Album contererent. In primis molestae stomacace et scelotyrbe suerunt. ignotae nostro orbi hactenus pestes, sed illis locis familiares: nam in capita primum incumbens vis mali, dentibus deiectis

416쪽

IΛ κ . LIB. CXXXV . Livia rei sit 3 faciem exsiccabat. Plurimi hoc genere morbi stati in perempti; aliis a capite citra noxam mediarum partium ad pedes ea pestis transiit, genuum compagem solvens: nec remedium inveniebatur, nisi quod oleum in vino potum inunc tunique paucis profuit. Ne vivum

enim iis locis nascebatur, neque maximam eorum CP-piam secum attulerant. Idcirco transacta demum

hieme, quum Augustus undecimum consul, Collegam Terentium Varronem Murenam, et, hoc Celeviter desuncto, Cn. Calpurnium CD. F. Cn. N. Pisonem ultro ambitum a Caesare ac rogatum haberet, Aelius Gallus, ex Albo vico copiis eductis, terrestri itinere similem ducum perfidiam expertus, post aliquam multos dies, maxima cum defatigatione hominum animaliumque nam et camelis aquam portari necessum

fuerat in Aretae regnum pervenit. XXIV. obodam affinitate contingebat Aretas; EO promptius excepit Romanos, donisque hospitaliter coluit. Nec ideo minus per tam aridam regionem dinsicilis eis transitus Syllaei perfidia et artibus suit. Triginta dies per devia consumpti; quibus seruae Zea.

et dactylis raris, et olei loco butyrum praebente regione, vixerunt. Inde penetraliam in campos magna parte desertos, quibus tum Sabus imperabat: vagam ibi vitam pastoralemque degunt hominus, Ararena vocatur. Per hane quinquaginta dierum spatio per inculta et invia loca, mitem pacatamque gentem attigerunt Negranorum; quoru in rex quum ad gentis

ignotae samam dii rugisset, oppidum primo impetu

captum est. Sextis deinde castris ad flumen quoddam progressi, cum hostibus magno magis, quam dissicili, proelio contenderunt. Arcum et gladium, lanceamque.

417쪽

fundas etiam nonnulli, sed plevique bipennes habe.bant: his armis quam imperite et trepide sint usi, nst dicendum quidem arbitror, quum ea pugna , decem millibus suorum amissis, tantummodo duos de Galli

exercitu interfecerint.

XXV. Haec victoria eis Ascam oppidum, itidem ab rege derelictum, aperuit. II ine Athrullam processum ;captaque insigni, ut iis locis, urbe, copiis oppidanorum, Dumento maxime et dactylis resecti, Rhamanitas invaserunt uasaro parentes. Horum caput in Catin-giorum natione Mariaba fuit, superba appellatione ;nam dominos omnium interpretantur: nee abhorrebat oppidi magnitudo , sex millia passuum circumitu complectens. Nec in potestatem Romanorum pervenit, inopia aquae septimo die solvere obsidionem coacti S. Praeter haec Oppida, Nestum quoque, Magusum, et cum Tam maeo Labeciam diruisse Gallus traditur. et, quo longissime processit, Caripeta. Sed quantum viribus superior erat, tantum eoque amplius morborum violentia in stabatur ; a quibus ad postremum Expulsus est: occupata pristini Cultores receperunt. Gallus , quum tantum itinere bidui ab aromati sera absuisset, ut ex captivis est cognitum, sexaginta diebus omne id spatium remensus est, quod fraude ductorum loto semestri vix consecerat. Nonis castris Negranu rediit; undecimis inde Septem puteos , a rebus ipsis denominatum locum. Inde pacata exceperunt; Vietas

Chaal Ia deinde Malotha flumini adiacens: hinc per

deserta et sitientia Νegrain itum, maritimum vicum ex Obodae regno.

XXVI. Inde diebus undecim celeberrimum Aegypti

418쪽

lX LV . l. 1ll. CXX V LIVI 4Nl 4 I . , Porium, quem Muris appellant, tenuit. Inde Coptu in; a Copto Alexandriam reliquias exercitus reduxit: nain morbo et sume , tum desperatione ac taedio, maior pars interierat; in bello septem omnino desideratis. Hic annus saepe aegrotantem Augustum decumano quasi morbo propemodum deiecit : omni certe spe salutis abiecta, magistratibus senatoribusque et equitum primoribus domum convocatis, testamentoque iacto, annulum Agrippae, Pisoni consuli rationaritim imperii tradidit, quo numerum exercituum, et quid ubique caperet populus romanus, aut CXPenderet,

conscripserat. Successorem nominavit neminem, admirantibus, qui Marcellum eam in spem educari Coniecerant. Antonius autem Musa, quum destillationibus vitiatum iecur calidis sementis non iuvaretur,auci pitem rationem medondi necessario complexus, Digidis eum lavacris potionibusque, et multo lactu-Cae usu, restituit. Pro hoc merito multam hic Antonius et ab senatu, et ab Augusto pecuniam , cum immunitate . non sibi tantum, sed et aliis medicinam facientibus, in perpetuum decreta, abStulit.' .XXVII. Ne tamen artis experimento nimium gloriuretur , non multo post Marcellus ab eodem Musa simili methodo curatus, in Baiano suo, intra duodevicesimum aetatis annum obiit. IIoc tam acerbum satum , et Prius quoque purum constans Marcelli valetudo, Plani cuiusdam audaciae colorem Praebuit,

se OCtavia natum asserentis. Nam se, propter Summum

corporis imbecillitatem, ab eo, cui datus esset nutriendus, retentum. substituto suum in locum illius

silio. Sed haec diu post acciderunt. Τ in vero publico

419쪽

funere, ad quod sexcenti lecti intra civitatem ierunt. ingenti cum gloria pompaque elatum in Campo se .peliendum curavit Augustus; eiusque laudationem ipse peregit. Civitas eius inortem vehementer doluit, quod assabilitatis et ingenuarum virtutum opinionem. frugalitate et continentia in illa aetate et opibus admirabili , haud exiguam sibi comparaverat. Sane ut

Augustus cum populo commendaret, praeter alias ingentes summas, quas eius uolni ne insumpserat. paulo ante in eius aedilitate celebrandos curaverat magnificentissimos ludos, quibus et eques rornanus et matrona nobilis mimum egit; et quum aestas Praeservida incidisset, velis inumbrarat forum, ut salubrius litigantes consi Ste Pent.

XXVIII. Memoriae traditum est, Virgilio carminis sui partem aliquando recitante, quod Marcello sepulcrale magno operi inseruit, Augustum et Octaviam prae nimio fletu vix durasse, donec locus absolveretur. Ad leniendum deinde luctum, colendamque adolescentis memoriam, honores ei decreti, theatrumque iam coeptum a priori Caesare, iuxta Pietatis aedem, Marcelli appellatum; effigies etiam aurea,

. Cum Corona ex eodem mel allo facta. quae ludis Romanis in medio magistratuum, qui ludos sacerent, curuli sella ponerctur. Ceterum recreatus e morbo Caesar, testamentum suum in curiam illatum ne re- Citaret, reclamante senatu prohibitus est. Neminem imperii successorem a se relictum sciri volebat; quinali Iuanto plus Agrippae, quam Marcello. tributum ; ut sibi de se permissum populus intelligeret, et tamen, Si libertatem nollet, Agrippae notas probatasque virtuteS.

420쪽

N LOC. I ID. CXXXV LIVIANI 41 7 quam spes incertas adolescentis, potiore Ioco habendas. Credo, post mortem Marcelli magnam ei curam fuisse placandi Agrippae, cuius, Marcellum sibi putantis anteferri, patientiam desiderabat. XXIX. In Syriam eum miserat, compositurum transmarinas provincias, ne Marcello, magnitudinem Agrippae haudquaquam aequis oculis adspicienti, Contentionis occasio praeberetur. Hoc ille pudendam ablegationem et frigus Augusti esse interpretatus, ne nimium cupidus negotiorum videretur, legatis suis in Syriam missis, Mytilenen processit. Ibi hiber-Dantem Herodes adiit, qiii Caesaream urbem recens condiderat, cum templo Romae et Augusti, quo loco prius turris Stratonis steterat. Ob hoo, et quia etiam Agrippae carus erat, nihil contra eum Gadarenis creditum ; vinctique in potestatem eius accusatores traditi. Augustus porro praetoriis comitiis decem iterum creari iussit, maiore numero rempublicam indigere . negans; octo enim solitis provinciis, duos aerario

sussicere.

g. 28. Dio. - Plin. VII, 36. - PlutaIeh. in Marcello, cap. 54. - sue . in Aug. eap. 66. as. Ioseph. Antiq. Ivd. XV , 33. - 'Il. II, 8s et s3. - Plin. VII. 45. - Dio. - Sueton.

SEARCH

MENU NAVIGATION