장음표시 사용
101쪽
VNUM, OMNIS MULTITUDINIS, ESSE PRINCI PIUM
Andem ergo urgeamus 'uaestionem. Si in uniuerso vita est multitudo, sorte &vnum aliquod fuerit in uniuerso. At in uniuerso multitudines sunt multa Multa rerum genera , multae species: multa indiuidua; Multa tota, multae totorum partes. Essen Liae multae, uires mul. rae, actiones itidem multae. Multitudo lite rerum tam multarum, uel ordine constat ali.
quo; vel ordine constat nullo e Si nullo, nulla caul, essectum sutum praecedet. nullus esse .ctus,causam suam sequetur. Genus nullum, totum nullum, species, partesue antecedet sinis. Neque hae sequentur illa. Neque acti Oa viribus nascetur, neque vires ab ellentia .sed haee erit post vires; & actio uires anteibit. Coeli omnes in sinsulis erunt elementis .haec erunt in illis .&sublime corpus primum erit infimum. & infima terra supremum erit, coe lum. Omnia, per Omnia erunt filia. omnia in omnibus confusa iacebunt. At his omnibus contraria cernimus omnia, & experimur. Si quis id non videat, aut non cognoscat, nec
philosontius dici debet. Neque, Mentis r tionis, sensuum, maximo desectu philosophari se posse, sperare potest. Ergo res mundanae omnes, ordine constant aliquo.&sunt suis numeris, formis, molibus. qualita; ibus, Se Ornatae, & ordinatae. At ubi ordo, ibi primum,& secundum, & tertium est, Se reliqua dein .ceps.Erῖo in rerum uniuersitate primum aliquod est. At primum hoc quid nam aliud est,
quam unum, si monas, quae de a Zoroastre. Misaee πατρικὰ dicta est . Monas paterna. Et ab Hermete quoque.
,, Monas enim omnium existit principium, re radix. Sed nos authoritatibus , ornameto potius, quὶm fundamento philosophamur. Rationibuε ergo, si quas ad id comprobandum reperire postlimus,agamus: Atque ita, si fas & verum sit, licamus. Si rerum aliqua est multitudo, est etiam aliquod unum.omnis enim multitudo, ab uno est, Nimirum, ab uno sibi proprio . Hoc ergo prius demonstremus. Si nullum in rebus fit unum, multitudo rerum per se consistet,&duo, & tria, & quatuor, & reliqua multitudinis nomina, erunt, antequam sit unum: Hoe vero humana mens nulla capit. Si duo, tria,& reliqua per se sunt, nullum erit unum. Si nullum unum,duo,& tria praecedit, nulla duorum, uel trium pars,una suerit. Cui rei nullus sensus, nulla ratio as lentitur. Sed allet unt ut e que unum, elle dimidiam duoruni partem. Trium quoque, unum elle partem, e tribus unam. Itaque stellae innumerae, plantae, bruta tot generum, tot homines, si unum in se non habent, si una, singula non sunt , non erunt prorsus. Quod autem non est, nihil erit . Et eum nihil sint erunt quoque, quia sensus ea affirmat elIc . Et simul non erunt, quia ratio haec ea nihil esse,dicit Igitur erunt, ct non erunt, de conuersim,no erunt, & simulerunt. Et cum nulla sint, erunt quoque infinita. Nam si eorum nullum unum e st , ne-rue finitum erit. Si non finitum,. ergo in innitum . Rursus multorum quod uis, vel unum est . vel non unum . Si non unum,
vel multum est , vel nihil . Si nihil dicatur esse , multitudo quoque , ex nihilis
102쪽
erit. Atqne ira omniannitiss. Et quae entia
iant , non entia erunt. Se nihil attotidem, quot sunt entia ipsa . Haec quis ianus non stomachetur Si vero, singulum entium,mubia elle dicatur', singulum, ex infinita es consti terit infinitis.' At infinito, nihil maius. Duo ergo, vel tria simul infinita, uno infinito non
erunt maiora . EI et Iam erunt maiora, quan
do singulum par est aequo est una illi infinito. Quoniam singulum. & infinitum est, de ex imfinitis constat. Haec omnia impossibilia sunt. Plaeterea rerum multitudo , si ab uno non
Pronaicitur, earum numerus unitatum collectio non erit. Ergo duci, vel tres equi, non aerunt duo, nee tres. Non duci, quia cum unitas nulla in rerum natura sit, duo ex duabus unitatibus non conflabuntur . Neque tres,ex unitatibus tribus. At fanὸ vel e ci duos esse, de ites equos dignoscunt. Ergo rerum multitudo, quae visitur, quae tangitur, quaeque auditur, &gustatur, δέ Gliacit in , num xum de se conficiet. Numerus ex ea consectus, unitatum est varia collectio. Vnitates per se singulae unae sunt . simul postae numerus,&multitudo sunt . Ergo de unitates,&multa taldo sunt. Vt autem multitudo sunt, vel ex unitate una profluent, vel altera ex altera pr
nascetur. vel nulla profluet ex altera, & si sulae per se subsistent omnes. Sin altera ex altera nasci dicantur, duae quae sunt in ducibus, e tribus fieri poterunt. de tres, ex qua tuor, & sex, ex decem, nihilo minus quam tres ex duobus, aut quatiror ex tribus. Atque ita quae natura sum posteriora, priora fient,
sicut & priora fient posteriora. Quod nulla
sana mens concesserit. Praeter haec. Si altera ex altera pronascini risiuae indutibus est secunida, ex priore fiet. Eaque vel inter ei in te. vel remanente 3 Si intereunte, iam non amplius
duae erunt in duobus, sed una . de duo erunt duo, & non duo. Si remanente , de haec fiat ex altera, vel ex priore alia, vel ex socia s quente. Si ex hac, contra naturae ordinem,sitanterius ex posteriore. Si ex alia priore, vel haec, illud unum quod qti timus erisivel non erit. Si id non erit, tunc alia unitas praecedet , ex qua anteriore prima in duobus fiat unitas. Et haec etiam, uel ptima,quam quae rimus est , vel non ea est. si est, unum quod quaerebamus , consecuti sumus . eritisue una unitas, omnium unitatum prima. t unum , omnium Vnorum primum.
Atque in eo indagationem hane sistemus. sin vero non est prima, & haec etiam ex alia set .& haec qiloquae ex alia. Atque ita indagatio abierit in infinitum. Quod si fieri noquit, de philos nitantium concedit nemor plusquam necesse suerit, aliquam primam esse unitatem, aliquod primum vndm . Quae nec ex alias fiant, de per se constant, ante quim multitudo ex eis oriatur . Et pii ma
mnium unitatum, erit ea unitas , S: prior omnibus unitatibus, quae ad numerum coin. earrant constituendum. Et unum . unorum
omnium primum, & prius omnibus unis, quae ad entium multitudinem conuenit intconstandam. Et si entium multitudo , quae 5e visitur, & sensibus omnibus sentitur, ni metus entium est; & singulum entium . quae
hunc entium numerum conflant, unum est,
necessario ad unum primuin, quod prius en tibus sit omnibus deueniendum.Iisdem enim rationum necessitatibus deducemus, vel si ulum entium per se stare , uel ex alio auteri, aut factum esse. Eoque finiro, uel imfinito en te,de nihilo,quibus deducta sunt superiora in primum unum ., Vel enim entium singulum, unum est, uel nihil. Nihil esse, nemo dixerit. Vnum ergo sunt singula. Ergo omnia, plura una sunt. Horum plurium si gulum , vel unum est vel di ipsum plura Si plura,singulae horum plurium partes,vel unq, Δ iplae sunt, vel plures iSi plures abierimus in infinitum . Ergo fingulae sunt unae:& ex pluribus unis, unum fiet totum. At hoc, uni. tas est numeri. Et haec, vel per se constat,uel ex altera fit, vel nulla fiet ex alia. Atque ita eadem impossibilia, quae prius, reuertentur. Concluditur ergo , plusquam mathematica
necelsitate, sicuti unitates numeri omnis . a que omnis multitudinis, ad unam pri inissimam omnium unitatem deducuntur. ita eniatium omnium, multitudinem, ac numerum,
ad unum primissimum necesse est reduci. At primissimum hoc unum, de numero ne alio.
rum entium est an & numerum eorum antecedit,& ex eorum numero non est. & inter reliqua non con numeratur Ita contemplemur. Unita illa prima unum illud primum,
ante ne numerum est e an cum numero, &rii numero Certe unitas est,unum est, antequam duo fiant, aut tria. Neque enim haec, aut alia in numero nasci pollunt , aut seri , nisi unitas , nisi unum antec. dat. Nam cum omnes numeri unitatum , atque unorum sint collectio , nis unitas, nis unum ante sit, nulla unitatum , nulla vonotum fiet collectio'. Unitas ergo , Se
num , Omnem numerum antecedunt. At quo modo antecedunt An ut tantum a
te sint . & sedeant ociosa an uero princia pium sunt ut duo fiant,& tria, & quatuor, a reliqui numeri . Si dicamus , ea sedere
tamquam in numerorum vestibulo ociofa . poterunt etiam inde abesse,sine ullius numeri
maleficio . Et numetis nihil peribit, etiamsi G 3 e uestibu-
103쪽
e vestibulo discedant. Sin vero, & duo, & tria, ct reliqui esse non possint,nisi illa in vestibulo sedeant. Ex quo si iurgant, ipsi pereant,estici etiae uires, unitas, unumque, in eos habebant. Atque ita principium numerorum fuerint, non ordinis tantum, ut ab eis incipientes reliqui procedant. Neque numerationis solius, ut ab eis incipiant numerari. Sed principium , Ut uocant essendi, Se ellentiae ipsorum ,& constitutionis. Nisi enim unitas , unumque essent, nulli essent numeri. At essentia numerorum haec, in eo ne consistit, ut duo , sint collectio duarum unitatum,
duorumque unorum, Tria, trium vnorum, quatitor collectio vnitatum quatuo r,&relluorum eodem modo. An vero, nec duoerent , nec tria , nec quatuor, nisi unitas,
numque eos procrearet . Ipsique ab eis Procrearentur, per progressiam eius aliquem
ac motum . Ita ut antequam unitas, &vnum
in duo ueniret, & in tria, duo ,& tria nihil erant. vel partim erant , partim non erant. ita ut ea pars, quae deerat, adueniente unitate,unoque, est adimpleta. Vel antequam adueniret, erant & duo, & tria,est reliqui 3 si
erant ante , non erant unitatum unorum
que collectio . Si haec non erant, nec sue runt , nec sunt numerus. At sunt numerus, & suerunt . Ergo adueniente eis, unitate, uno e , tacta sunt numerus. Sed uel ex nihilo, uel ex unitate, uno ueὶ Si ex hoe, uel adimplente aduentu suo , quod prius deerat, uel totum integrum numerum ipsa genuit, & mater ueluti est sacta numeri. Qui antequam ex ea productus esset, non erat quidem parte, parte autem erat .sic enim
ea quoque pars fuisset, antequam suillet ii unitatum, uirorumve est collectio. vel si haec eollectio non est, nec numerus etiam est. At si impossibile est . ut quid sit, antequam sit, ne cellarium fuerit duo, & ttia, uel ex ipsa uni tate, unoue fieri, uel ex nihilo. At si nu. merus aliquid est, quo modo ex nihilo, liquid est factus Id si nequit, ne celle suit, duo , de tria, ab uno, unitateve, prodit. ista esse . At id quo modo e ea ne in duo, bis ingrediente , ter in tria e an uero se ipsam in duas tandente, & in tres,quo unitas , unumve amplius non sinit Aut se se integris seruantibus,ex se duas alias uel tres,
uel plures tamquam ex uentre uno, Prodi
cere sunt dicenda e Si scindantur , uel in nihilum abibunt , uel in infinitum. Vtrinque,esse suum peribit . Et nulla amplius Orit unitas, nullum unum . nulla unitatum aut unorum collectio, nullus numerus. Elago necelle est, unitate, & uno se se integris eruantibus, de se, & duo, de tria, de reliquos
producere is Hic enim modus: contempla tionis huius , postremus uuletur esse teli tus . Ergo unum. unita sue, principium, diaeausa est numerorum omnium , non uno quidem , ut numerorum doctores opinati sunt,
sed modis pluribus. Principium enim ninmerorum est, id quod, si ne quo non , appe
lant a Sine renitate namque, de sine uno, nutilus numerorum conflabitur. Principium or divis. Unitatem enim, unumque conlequuntur, duo, tria, reliqui, unus post alium omnes . Principium numerationis.Neque enim rite numerantur numeri , nisi ab unitate , unoque, numerandi initium sumatur. Primcipium productionis. Ab unitate namque, de uno producuntur; ex eisque profluunt. Principium constitutionis. Dum enim unitates , ab unitate unoque productae colligum tur, numeri componuntur omnes,& constituuntur . Principium essentiae . Non enim numeri essent, nisi essentialiter, uni rates, &uni singuli essent. Principium ut materia exqua. Ex unitate enim,& uno omnes fiunt,&omnes sunt. Principium quoque ut sorina. Duae namque unitates, tuo una,duitatem Bona ant, siue eum numerum, qui duo dicit . Tres serinant tria: sic reliquos. Hoc est dant,
eis elle id ipsum, ut duo sint,& tria, & rei
qua . Principium conseruationis singulorum . Omnes enimiunum siuet, & unitas omnes conseruat . cum in eos sint unitas, &unum suis, de eis se persua. Unitate namque aut uno, quotiis detracta, is in aliud mutatur, & quod erat, esse desinit. Principium incrementi. Addita enim sngulis unitas, aut linum, Sid ipsius quod prius erant, sunt adhuc: & id plus habent, quod ab eis, ad eos accessit. Principium perlactionis. Dum enim unumq aut unitas partes cuius,numeri adimplent, causa sum, ut nihil ei desit numero. Principium denique, sunt ut finis omnium.
Omnes enim numeri ad unitatem, atq; unum inhiant. Omnes in ea currunt. Vnum elle optant quam maxime. Vnum non e ite, optant quam minime. imo totis uiribus non unum exhorrent, & refugiunt. Principium reditus. Omnes enim numeri, in unum atque unit tem redeunt , in eaque quando simplicitate opus habent resoluuntur, Mque recur.
Contemplatio haec numerorum uniue -
, & unius, & unitatis: ad phimum illud unum, de ad entium numerum ,& multitudinem est applicanda:& uidendum . An Scipsum primum linum, dicat ut in uestibulo entium sedere ociosum. An vero,a se, & de se producat aliquid ' Si ociosum sedet, nihil iam est Nullum enim eorum quae sunt, Ocio. sum Diuili
104쪽
sum est .Habet enim unumquodq; ellentiam, eamque non vacuam, sed plenam viribus, &his etiam non incassum,sed vialibus, S opera.
tibus. Igitur,& ipsum illud unum,& hvparx in suam habet,& potest,& agit At quid esti id potest, quid agit e Si uti unitas, de unum illud aliud, ad numeros, ita& iplii in , ad entium multitudinem se habet, eadem omnia, & illi,& entibus conlequentur, quae unitati sunt, &numeris consecuta , ut scilicet principium multitudinis entium, atque ipsis entibus,modis ijsdem omnibus dicatur ei se,& ipsum vnu. Pi incipium nimirum .iine quo non . sine eo
namque uno, entium nullum, aut constitit, aut constat. Principium ordinis, inde enim omnis entium ordo, suum ortii in habet. Priniscipium numerationis. Ab eo, enim entia numerati incipiunt. Principium productionis. Ab eo enim,entia prodiaeta sani omnia. Prmincipium costitutionis. Vnum enim illud quod in entibus,eis es essentiale,&quod ea,& una, ει entia facit, ab illo primo uno venit.Principium ementiae. Omnis enim essentia , per unitatem tuam, ab uno prodit, ut postea patebit. Plinei pium etiam,si ita de eo fari liceat, ut ex materia, Ex eo enim entia omnia prodierunt. Principium quoque ut forma. Ens enim ominne, Ideae suae particeps est; ldea autem immediate est ab uno. Principium conseruationis. Entia enim cuncta, tandiu conseruantur, qua in diu una sunt. Uno ab eis ablato in interitum, ac sorte in nihilum ruunt omnia. Vnum autis habemus,quod ab eo non aecepimus De ple-- nitudine enim eius omnes accepimus. Princiri pium persectionis. Ipse enim est Deus qui viis Mificat Omnia, Δ omne datum optimum , Scis omne donum persectum de sursum est,dest ri dens a patre luminum. Principium, ut finis. Ipsum namque,& bonum idem sunt. Bonum autem omnibus entibus, ut finis est propositus.Principium denique reditus ad ipsum , &anagoges,& reductionis. Omnia namque ad ipsum redeunt, eique uniri,& eo frui, viribus omnibus exoptant, & adimuntur. Sin veto non ita se habeat ad entium multitudinem, utivnitas ad numeros, iam multitudo entium nulla erit. Multitudo enim, de
numerus prorsus idem sunt. Si vero multitudo nulla est,entia iam nulla erunt. sicuti si numerus nullus sit, neque duo, neque tria ulla erunt. At sunt haec, & numerus si in t etiam,& multitudo,& entia. Ergo & entia, Sc multi ludo entium,sic se ad unum primum habebui, ut se numeri habuerunt,ad unitatem,& unum suum .Ergo omnia illud unum consequenturentia,quae numeros vidimus consequi,& vnitatem.Unum ergo illud, principium est enitu, ijs omnibus modis, quos nunc exposuimus. Principium sine quo no. Principium ordinis, ct numerationis, & productionis & constitutionis,& ellentiae,&conteruationis, de accre menti,& persectionis, & finis, & reditus. Quid ergo,nulla ne erit unier unum huc,&vnitatem numeri differentia nulla ne diuersitas inter entia,S: numeros Erit sane. Omnes enim numeri,praeter primum, entia sunt. Primum autem numerum appellamus, Id earum
unitates,de quibus suo agetur loco. Qui superentia omnia est. Reliqui omnes numeri entia sunt. At non sunt sorte entia omnia, si uni tantum quantitatis parti discretae,numeti tribua tur. Entia namque ad ellentias pertinent reli quas. & hoc plus,quam simplices habent numeri. Veluti homo, & anima rationalis, & vinnum, & duo , & entia sunt. de conuertuntur. Entia enim sunt,de sunt entia,&duo,& unum. Quid ergo disserunte Eo nimirum,quod,alterum plus habet altero. At quid hoc ipsum este Forte sicuti ab unitate, profluxus numerorum,& cognoscuntur,& dignoscuntur . sic&entia profluxu ab uno,& cognoscentur,& dignoscetur. tum in se, tum ad inuicem, tum etiam indifferentia quam ad numeros habent. Est igitur ante omnia pervestigandum hoc ipsum , quod de uno cones usimus, quo modo enti imqueat eis: principium ;& quo modo ab uno, entium sorte infinita prodierit antea ,&nunc prodeat multitudo. Hoc igitar primum omnium peragamus. ostendentes prius veram esse principii secundam proprietatem. In principio esse omnia. Idq; elle necellarium, si locus,, veritati illius detur diuini oraculi. Nemo is dat,quod non habet.Hoe igitur demonstradum antea, in principio entia omnia praestitia se, antequim de principio, profluerent, aut prodirent.
105쪽
cestario et Ie aliquid primit. Idque earum esse principium . Et hoc ipsum ellevnim .Et hoc unum,este Bonum. & hoc Bonum, elle Deum. Et haec quinque, esse idem. Et simul probata est,prima principit proprietas,& postrema. Duae reliquae, si cunda,& tertia supersunt confit mandae. Altera, In principio esse omnia.Altera a principio omnia elle. Quae quamuis nobis fidelibus lint certissimae, quia eas nos docuit,is qui eas Opti Paul. ad me icire poterat, diuinus spiritus. QuoniaR p. ex per ipsum, & in ipso sunt omnia. t oihi is EL Omnia in ipso constant. Et quae fictata sunt in ipso vita erant: Attamen quia philosophorum greges, ijs non persuadentur, certissimis rationibus eas comprobemus. Prius priorem. Per quam, maxima videtui impossi-Di litas induci. Diximus enim in principio esse omnia.Principium ala unum, idem esse. V nuelle simplicissimum . & omnino non nisi unu. Et modo inserimus, quia unu sit principium, in uno esse etiam omnia. Hoc autem philo phis ommu unpossibiliu, este impossibilissimvi
videtur unum erum,& omnia, adeo videntur inter se contraria, vi non videatur,ea posse in unum conuenire. Igitur, vel unum non erit
idem cum principio, vel in principio no erunt omnia,vel in uno erunt etiam omnia; atq; ita unum multa erit,& non simpliciter unum,nec aliud non quam unum. Quod nam igitur horum erit verius e vel omnia haec aeque erunt verissima. Et unum idem erit cum principio.
unum undequaque est,non nisi unum:quomodo vel in eo erunt omnia λ vel ipsum erit omniar Nam si in eo omnia sunt,unum erit multitudo. Si ipsum est omnia , multitudo itidem erit. Ergo unum, & unum erit,& multitudo. Multitudo autem omnis,ab uno prouenit. Ergo ab ipso, in se ipso: unum erit mul t itudo. Et uatenus unum est, multitudinem in se pro-ucet,& quatenus multitudo ea producta est, se ipsum producet &lerit principiatum , non putem piincipium. Vel, ut unum , principium est. vi uero multitudo, principiatum. Atque in idem absurdum,&quaestio recidit & ratio.
Quid igitur dicendum & quis modus inue.
mendus,ut unum, & unum sit tantummodo, i
& itidem sit omniar Hie sorte. Quod omnia,no ubique sint multitudine distincta. v idetur ienim multitudo numerum dicere.Omnis aut
numerus, per singulas eius species,est necessario distinctus,&ab unitate sua procedit Om. . nis, saepius in se replicata. Itaque unitas omnis, & ad sequentem multitudinem respectu habet. & ab uno derivata, ab eodem pendet. Vnum autem apex quidam multorum est, sicuti vilitas distinctorum est apex numeroru. jQua unitate, unum ipsum simplicius est, cum nullum, neque ad se, neque ad alia respectum habeat. &vnitatem. ipsum producat. Sed si unitas primum quoddam,&ipsa est, & est si mul omnis numerus in se replicatus , ipsa quoque omnia est reuera, ea quς a se,vel prodire pollunt, vel prodeunt, hoc est,omnis numerus in se una, comprehensus. Quae tamen cum ab uno sit producta, aliquid est de multis, seu potius inter unum,& multa media est, quaedam hyparxis . Unum autem unitate,&simplicius,& prius,nihil est, de multis. Atque ideo si unitas, quae simplex adeo no est,omnia
106쪽
quoque, multo verius unum erit omnia.
implicitate enim sua,omnia simplicuer con
prehendit. Et in se, omnia unum iacit, multo verius, quam unitas minus simplex omnia in se claudat. Proprium enim simplicitatis eli, sontem omnium esse. Sed ut clarius dicamus, non uno modo,led triplici, dicimus, omnia. Nimirum. Omnia uniter. Omnia unita. Omnia distincta, atque ideo multiplicata. Duo haec secunda per se clara esse videntur. Primuillud abstrusius, nos ita declaramus. in uno omnia sunt, sed suo modo; licuti suo modo alio,omnia sunt in unitate. Modo uero tertio,& ei proprio, omnia sunt in multitudine. In uno inquam omnia sunt modo suo;nimirum, si ita liceat sat i uniter . ἐνιου eci dicerent, quod Latini plene non exprimunt. um ter dibri, modo quo uni competit, indiscrete, indistincte, indivisim,vne. ut videlicet, omnia sint in uno, ita,ut quamuis omnia sint, unum Potius sint, quam omnia. Omnia inquam,ut sint unum Namque unum est per se,& sua natura,& hypar xi,& ptimo; omnia autem est quate. nus ea in se habet indistincta, atque indiscreta,& ut diximus uniter, & vne. de secundo, &quatenus omnium est causa. Verum, & hoe multiplicitatem quandam,in eo ponere vide. tur.Quoad nostram videlicet cogitationem. Quae id non nisi ut multiplex concipit. Ipsum autem, eo quod unum est, omnia est . Et nihilominus,omnia supereminens,oportet ipsum omnium esse principium,per simplicissimam, ut ita dica omnitatem.& per Omnem sim. iplicitatem,& per omnem unionem.Quam re, quaa secum pater rapuit, veterum sapientissinu, nec nomen inueniri posse proprium docuere: Neque inter homines esse illius vllam ei respondentem animi, vel conceptionem, vel suspicionem. Atque ita esse nobas,non solum inestibile,quia & nomine careat, & ora tione explicati nequeat; verum etiam sere perratus ignotum .Quia nec senius, nec phalatia, neque opinatio,nec ratiocinium, neque scientia ulla nostra eo pertingat. nec sere intellee.
tus ipse noster. Sed ea quae in intellectu,quasi eius apex est, unitas; similis,si fas sit dicere,illives, facit ut simili quadan tenus simile alti gamus , & eius pauxillum aliquid concipia. mus; tametsi vestigia quς iam exigua,& ea quidem vix percipiamus. Non ob eius sane defectum ullum,ob quem notitiam nostram resu. giat Sed ob eius supereminentissimam supra
cntia omnia excellentiam. in qua, dum uel
ti in sui luminis abysso manet, aliquid de eo
vix ariolamur. Nihilominus, summa reuerentia eius nomine,pie inuocato,& deprecato,de
eo aliquid philosophice proferre audeamus. LVnum itaque illud primissimum, de quo
nunc agimus: necestario, vel uerὸ unum est, uel non uere est unum . Si non uere unu in sit, uel multa erit, uel erit nihil. Sane nihil esse, nec ratio, nec pietas ulla. uel contendet, uel concedet, uel concipiet. Neque enim ex nihilo fit aliquid. Je longe minus ex nihilo fiunt omnia.Si nihilum non est, & uere unum non sit, multa erit.Si hoc detur; iam in eadem qua prius sumus dissicultatum naui. Non est igitur multa.V num ergo, uere unum erit,& non
aliud quim unum. Et simpliciter unum,& suprema simplicitas. Si hoc, suprema etiam est abiblutio. Nihil enim ei ad complementum deest Si septema absolutiosuprema est etiam persectio. & est persectissimum.Si persectissismum,libi quoque est suffcientissimum.Si su D
ficientissimum, etiam summe bonum, atque bonum supremum. At haec, non ne iam multitudo sunt Unum, simplicitas, absolutio, persectio, susscientia, bonum Ergo nos in eo ponimus senarium t Aut sane, haec sunt animi nostri non attingentis quidem, concipientis tamen,& oratione qualitercumque parturientis angores. Qui intelligere quidem aueat, &nequeat, eloqui tamen audeat. Senarius hic, unum ipsum, in se ipso est, in mente uero nostra,& eloquio,ienat ius apparer.quoniam sextuplici modo non une, non uniter, ipsum aut concipit,aut eloquitur. Verum si quis ita nos
interroget. Quid unum ὶ Respondebimus, V num.Quid unumὶSimplicitas. Quid unum Absolutio.Quid unum3 Persectio. Quid unu
Sum cientia. Quid unum Bonum. Et conueI
sim. Quid bonum unum. Quid sufficientia Vnum, & reliqua.Haec igitur apud nos sex,in
uno unum sunt, & non plura.Et quae in uno, sunt unum tantum,apud nos plura sunt. quoniam,& nos plura summus.Et unum hoc,non
nisi sub specie,de sub nomine plurium, aut c6cipere, aut intelligere possumus . Unum auteipsum, supra speciem, ac formam omnem P mum est. quid enim, uel sorma, uel figura indigeat, id unum, quod tantum unum,& non nili unum est Et quia unum est, ab uno suo, non descisciti a se ipso, non discedit. Unum ergo, unu est, & quin sex in ipso cogitauimus,
uruone lamma, unum sunt,atque idem unum sunt Neque uero haec sex tantum in uno,unusunt, quia numeri, aut plurium, nulla ibi di. stinctio locum habet.Sed etiam, eadem hac ratione,Omnia quae dicimus in uno, unum suta Entia inquam omnia,in uno,unum sunt.Qus enim maior ratio, ut illa sex in uno unu sint, quam ut omnia, sim in uno unum Nulla enim ibi pluritatis , aut numeri habitat ratio. Nam sex illa, unum in uno uniter sunt. Haec omnia, item uniter. Illa une, haec itidem une.
alia indiscret Mindistincta,indiuisa unum sunt
107쪽
in uno. Haec itidem entia omnia indiscreta, indisti ructa, indivisaque in uno, unum erunt. Nam si illa sex tantum, in illo, unum essent, deessent illi entia reliqua. At carens reliquis omnibus, quo modo vel absolutum, vel persectum,vel iuniciens, vel bonum elle potiet Arque haec irrefragabilis est ratio, quia absolutissimum, & persectilsinum, &sufficientissimum est,nihil ei deest, materia cum nulla est; omnibus ergo assivit. Ergo in te habet om nia. Ergo hyparxis eius sunt ipla omnia. Et quia simplicissimam etiam est, & unum: haec
omnia quae hyparxin ei faciunt, unum In eo erunt,uno suo una sua h7parxi,in unum coarctata in unum redacta,non quidem vi vlla,sed sponte suae naturae, quae vi, res reliquas omnes& cohibet,& eas supereminet. Cum ergo in uno,omnia entia sint uniter, atque indit crete, cognomina illa sex apud nos ei sunt adinventa, unum,simplex,absolutum, perfectum, iusta ciens, bonum. Sed extrema duo praecipue ei remanserunt,unum, bonum. Vnum quidem,
quia simplicissimum, & absolucissimum. Bonum autem,quia persectissimum,& iussiciem tillimum . Et bonum, qua plenum sui, qua plenum omnium, qua plenum sibi, qua plenum Omnibus. Unum etiam, qua unum sibi ει omnibus,qua unum omnia.Qua unum Omnibus. Qua omnia in uno, uniter, una. Qua omnia,uno una. Qua omnia in uno,una sibi, unaloninibus,Sed hoc ipsum,in uno elle omnia,alia quoque demoni tremus methodo.
Ante quM entia fierent, unum , ubi nam erat e Non enim erat, nihil. quod est osten.
sum. Si unum, nihil non erat. unum ergo erat. Si unum erat,erac ergo. Si erat,vbi nam
erat vel inter entia vel inter non entia Si inter non entia dicamus, in nihilo ergo erat qNamque non ens, nihilum est. Et nihilum est non enS. Vnum ergo, a nihilo circundabatur a nihilo terminabatur Si e contra dicamus, unum inter entia suisse, quo modo id vel concipimus, si entia nondum erant Ergo erat siterum in nihilo λ Nullibi ergo erat. ει tamen erat.Hac ingrediamur neces lati adiuisione .vel
unum erat in entibus, vel entia, nondum en tia, erant in uno. vel nec entia in uno; nec unum in entibus .QVnum quidem in entibus non erat: nondum enim erant..Neque entia erant in uno, nondum enim erant. Ergo ne
que ipsum in illis, naque illa in ipso.Vnde e o euria prodierunt Z E nihilo At e nihilo ni, id fit. Ergo a se ipsis, & e se ipsis prodierunt
At contrarium est iam demonstratum.Et praertet hoc, Prodire, actio est. Actio venit a vir Dbus . Vires ab essentia. Erant ergo, antequam essent λ Et qua ratione, vel concipi mente pintest, entia a se,& e se ipsis prodi ille, linon ciat. Reliquum ergo est, quia neque a nihilo, ne- que a se ipsis entia prodierunt, omnia in uno suille,& ex ipso prodisisse. In uno quidem era
per se,& sui natui a, nonduna entia. At quat nus erant in uno, iam entia erant. Per unum enim entia omnia sunt, quod sunt. At, erant iavno,omnia, vel aliqua Si dicamus aliqua, haec unde nam prodierunt e vel a se, vel a nihilo eAt hoc absurdum,idem quod luperius. Elgo
in eo erant omnia. Entia ne,an etiam non entia Utraque respondet Hermes.
Est ipse,& entia, & non entia. Entia quidem fecit manifesta ; non entia vero habet in se ipso. ,, vocat enim ea quae non sint, inquit A.
M postolus,tamquam ea quae iunt. ἰOmnia ergo entia in se, unum continebat, antequam entia extra eum prodirent. Cum que omnia contineret, non dissipabatur, aut spargebatur in ea. Sed unum renianens,ea Omnia habuit, & ab eis non est habitum. Ea quo. que etiam num habet, & ab eis non habetur. Et cum ea habeat, &non habeatur, nullum
ipsorum entium est, in quo ipsum no st. Nam si alicubi non sit, omnia non habet. Et si non sit ubique aliquid ipsum continet, ut nequeat esse ubique.Si id,ipsum continet,etiam ipsum terminat. Atque ita, quod minus est infinito, infinitum terminabit.Et ip*m finitum faciet.& infinitum ergo a se , & finitum ab alio e G- cietur. Hoc vero impossibile est. At si verum est,ipsum esse ubique salsum fuerit, ipsum esse tantum alicubi . Falsum suerit,ipsum elle nul libi. Si ergo nulli bi non est, a nullo abest. Si a nullo abest, erit ubique , & in entibus, & in non entibus. Et ubicumque sit, erit in se ipso, & omnia in ipso. Igitur, neque ipsam abest ab alijs neque ipsum est in aliis, neque ab ullo
continetur,sed ipsum omnia continet.Et omnia sunt in uno, sed uniter. Et unum uniter est
Omnia. Et unum iliceat ita fati) est Vno
At vero, si unum, continet omnia,&est Vnomnia, actu ne omnia est e an solummodo potentiaὶVel de omnium actus est,&omnium potentia. Nam si non omnia in eo, actu sunt, de ipse omnium actus non est, quo modo, quod summus est actus, non actu, in se habet quod habet e bl ens hoc nulla capit.Ergo unu,& actus omnium est,& actu habet omnia. Sed variatque uniter, & modo unissimo. nullat nus inter se discreta. Neque ulla est in eo p tentia talis, qualem Peripatus actui contradi stinxit. Omnia namque etiam quae extra unuiunt, quodcunque sunt, actu sunt. Potentia
108쪽
mitem, non nisi respectum, actus suturi alterius dicit . At in uno omnia sunt praesentia onuria ergo in actu. Alio vero modo. v mim, Potenti est omnium, δe in ipso Omnia sunt Potentia . At qua potentia An ut ab alio omnia reciperet ' An veto , qua ex se omnia da, reteSi,ut reciperet, licatur, a quo nam recipere habuit,aut potuit A superiore ne, dc priore ρ At nihil uno superius , nihil prius esse iam est demonstratinii . naid vero alari e Arvni,pat nihil est, nisil aequale. Quod itidem est ostensum. An denique ab in seliore de posteriores At quae genita sunt,si gignant & ipsa,
sursum genituram suam non dirigunt. Sed eorum est, deorsum serri, de in multitudinem labi. Non ergo, unum potentiam habuit, ut omnia ab alio reciperet: quod dignil ratis est infimae. Sed potentiam,qua omnia faceret. quod dignitatis est supremae. Principist namque primi haec est e scacia, ut omnia e ficiat principiata. Vnum autem principium primum este, demonstratum est . Unum ergo ut principium est,omnia fecit. Si omnia secit, omnia proculdubio saciendi habuit potentiam . Potentiam ergo habuit onan tum pro-l ducendorum. Omnipotens ergo fuit. Et quia unuin, primum quoque exprimam habuit potentiam. Et ideo omniumJest potentissimum. Prima enim omnia sunt etiam suprema. Et quia fuit Omnipotens, dignitate suit summa & maxima. Et omnia quae prodi xit,in ipso vita erant. Haec ergo entia quae dc
cernimus, de non cernimus in apsci ςrant, dc adhuc sunt. Est enim ubique. Et Matia in eo erant,& non entia.Eiquidem utraque omnia. Omnia inquam entia, & omnia non entia.
Non enim aliquid ipsius ita se habet, aliud aliter.imperfectionem namque saperet.Neque totum aliter modo, alias aliter se habet: alterationem enim sentiret. At entia, & non entia simul, dum in eo essent, nullis terminis claudebantur. Quid enim illud fuerit quod
ea includeret, aut concluderet, praeter hoc
ipsum, quod unum dicimus e At quod nullis
terminis, vel hyparxeos,vel potetiae,vel actio. nis includitur , interminatum est his omni . bus . Quod interminatum est, initio, de medio,&sine caret .Quod autem his caret,infinitum nuncupatur. Est ergo unum, suprema, scrinia potentia, de omnipotens, de infinitum, 'parxi,potentia,de actionibus. Est ergo non solum omnipotens,sed ultra omnia etiam infiniti potens . Nam si quis finitam eius potentiam dicat . a quo nam finitur λ A se ne, an ab
alio 3 At aliud nihil est potentius ipso. Non a se ipso. Nam vel se ipso qua finitum,vel qua
infinitum est,finiretur. At infinitum, quo modo,infinitum finiat λ Quo etiam modo finitu
ium finiat infinitum e Cum erga finitum non sit,iufinitum est, de sicuti hyparxis infinita est, se etiam potentia infinita est. Et sicut poten Lia,actionesqnoque euisaerunt infinitae. Nul/lis enim terminis si ititntur . Nullo impediuntur resistente. Numquam deficiet id, cui ope,de opera ia O mn ia de effecta sant. de pet manent,de non dissici lint. lnfinitum quoque est, ratione hac alia. Quod unum, non plus uni est. necive hah t, ad quod terminetur,ne- qire ad se nimirum, neque ad aliud. Ita enim auo esset,& non unum,si in se, ad se terminaretur. Terminus enim esset, de terminatum.
Neque ad aliud in se. Non enim in se aliud
quam se habet. Illorum vero omnium quae habet,nihil ei est par aut aequale, terminus aut terminato qualis esse debet. Ergo interminatum est: ergo sine principio, sine fine, ergo infinitum . Sed de alia methodo. Unum quatenus unum, nullis terminis finitur. Nullo ante se, nullo post se,uel duitatis, vel numeri
alterius. Tale autem interminatum, cur non
erit infinitum 3 Et si infinitum hyparxi, cur non de infiniti potens e Non enim sui quicquam, tali potentia caret. In uno enim , lnane nihil est . Quod si infinitum , de infiniti potens est,ffecessario,in se continet omnia, quia finita sunt. E a nullo eontinetur. quia infinitum est . Nam si contineretur, continens contento infinitius, δc infinitipotentius esset. At infinito,nihil in fialtius. Ergo unum quoniam infinitum,de infiniti potens est,omnia, quia finita sunt, eritia, de non entia in se continet. Finita a me malia omnia esse, partim sensus ostendit,partim ratio demonstrat. Finita verocmi, sint, infinitipotentia non sunt. Finitam ergo habent potentiam. Si potentiam finitam etiam hyparxin habent finitam, a qua vires.
Finitas etiam actiones,quς a viribus veniunt. Initio ergo non carent, non carent fine .lnitio
ergo de sine sunr terminata. Ab infinito ergo facta sunt finita. Ab Uno ergo infinito , infiniti poten te,sunt producta. Non haec, aut illa: sed omnia. Cur enim haec, Sc non illa e Non
enim bonitatis, non voluntatis, non virium
desectu. Omnia ergo produxit. Omnia i gitur in se habuit. Nemo enim dat, quod no n h
bet. Vnum igitur, Omnia continuit, de continet. Et unum est, de non unum: sed ita non unum, ut unum uniter etiam sit. Et ante entia omnia, de entia erat omnia, de non entia omnia. Et ideo sali, de est unum, ut omnia esset. Et ideo omnia, ut esset unum. de ideo unum, ut omnia contineret. Et ideo omnia continuit , ut entia ellet , dc non entia. Entia in non entibus. Non entia in entibus. Entia non entia. Non entia entia. Et haec omnia,ut
unum est, ut bonum est : de hoc solum est, de
109쪽
mon aliud. Et hoc etiam aliud, de non hoesbium . Est quoque primum . Est quoque principium,tum qua unuin, tum qua Bonuul. Omnia enim secat, omnia sicit. Hoc idem Primum, Bonum, Principium, Vnum, quin Io nomine Deus appellatur summus, ae sex O nomine rerum Pater. Dei autem munus, atque opus est inter percipua, & primatiae; deseentia producere, producendo veste, productis prouidere. Prius quidem qua unum, restremum qua bonum; medium qua,& unum qua A bonum . Sed productio rerum, ad se quentem librum pertinet magis.
110쪽
N AB UNO FUERUNT, ET SINT OMNIA.
Eum , Primum, Unum, Boniam , Principium, unum
Dii que Principij conditiones, opere labori olo, satis explicatae.Pt incipium stilicet,ante omnia est . Et in principio ,eta cim. nia. Tertiam vero, a principio atque ab unoeta omnia,quo modo, ut propositum est, adimplebimus Profecto,a principio, esse princ lata, de principiatorum est. principium, ni-il videtur eli. dubium, modo constet, esse ea quae principiata dicimus. Constabit,autem satis,principiata esse, si costet esta principium.
Ita enim haec sibi inuicem respondent,ut alterum sine alteris altera, sine altero,esse nequeant. At principium rerum esse, iam antea
est ostensum.Sed utrum principium sit unum illud, de quo proximis libris egimus, id sorte
maximopere,opus laboriosum fuerit demo strare. sed non est , quantum vis magno in labore, animo deficiendum . Per quem praese rim,& Deo summo maior gloria sequatnr, &philolophantibus uere, ad eum redeuntibus, callis patentior,& planior aperiatur;& gloriolae etiam aliquid, nobis paretur.Unum igitur primissimum, antecedente libro,Geometricis necessitatibus probauimus, omnia entia,&Omnia non entia in se continuisse.&adhue serte continere. Vel hoc ipsum in praesenti vertatur quaestione: an entia omnia adhuc in se contineat: an vero ea de se protulerit,& ijssit exinanitus 3 Et si id sit, an snt haec quae cernimus, ea quae in eo fuerunt An alia, quae non
cernimus, & quae ratio dictauit, inuisilia ante haec visibilia extare. Magno enim hςc,ab illis differre,& toto genere di stare,ut pote corruptibilia, Se incorruptibilia, & consensus vel
rum, de rationes philosophicae comprobarui.
Itaque,cum constet,in rerum uniuersitate,r rum duo haec summa genera esse, aeternarum,
de mortalium, quaesitum est a philosophantibus, unde nam utraeque fuerint. In qua quideindagatione , in uarias abierunt sententias. Alii e nihilo factas esse asseruerunt. Alii a casu,& suisse,&esse. Alij non causa alia . Alii a causa aliqua. Alij denique numqtiam sactas esse; a se ipsis semper, & fuisse, & else. Haec capita, etsi antea quoq; disculsa sint repetamus tamen breuiter. A nihilo non esse . Nihilum enim, quia nihilum,est , neq; hyparxin habet vllam neque vires vllas, neq; alitones,a qua,& per quas, te se quicquam producere queat. Et si quiret, iam nihilum,aliquid ellet. Quod contradictionem sibi implicat. Neque suerea casu. Eadem hac ratione, quδd casus hypam
xin non habet. neque uires ergo hahet, neq; agit quicquam. Neque sunt a non causa alia. Causa enim omnis ad effectum fusi resertur. non causa uero, effectum nullum habet. Si igitur, nona nihilo, si non a casu, si non, a non causa res sunt, a causa aliqua necesse est,eas eia
se . Nempe , vel a se ipsis , uel ab alio. Non sunt uero a se ipsis.produxistent enim se ipsas.
Productio, actio est. Actio a viribus, vires abessentia. Fuissent ergo antequam essentiam
habuistent. Quae impossibilitas manifesta est satis. Si a se non fuerunt, ergo suere ab alio. Idque vel a multis, uel ab uno, vel ab utrisq; Non a multis. Quia de haec multa, res aliquae suissent. & de eis quaeri posset, an a se ipsis es.sente An a non causa 3 An a casu ρ An a nihilo. Et eaedem redirent frustra quaestiones. Et si ab horum aliquo non essent, ab alio quOppiam essent, eaeque vel multo, vel uno, vel