Noua de vniuersis philosophia libris quinquaginta comprehensa. ... Auctore Francisco Patritio ... Quibus postremo sunt adiecta. Zoroastis oracula 320. ex Platonicis collecta. Hermetis Trismegisti libelli, & fragmenta, ... Asclepij discipuli tres libe

발행: 1593년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 화학

141쪽

imparticipatus, vivens erit. Qua enim uera ratione emortuus queat dici, qui animario in

tellectu, longe est pnestantior,&per se intellectus,& in se. & participari illi us aut lior G causa. laa enim si dic tur , effectus, ipsa causa erit nobilior . Quam rem, rerum natura minime sert. At si in participatus intellectus vivus est, etiam primus intellectus vivens erit, devita.& quae in eo sunt omnia, vita sunt, & erant, &ipse vita est verissima,&sum ima, M optinia. At vita, Senere suo, duo videtur signis eare;essentiam scilicet viventis, qua est vivens,& eiusdeactionem. utramquς Aristoteles quoq; agnoquat. Priorem quando dixit.viuere,viventibus et telle. Secundam quando scripsit, vivere est sentire, & intelligere. Harum duarum, quam dicemus primam vitam, in primo ente,primaque essentia ς Utramque. Nam uita, sicuti esse

tiar proxima est proles: ita quoqus prima est

vivens essentia. Neque enim prima, ac suinnaruessentia videtur polle esse emortua. vivit ergo,& vita est; hoc est, se se mouet, di se in se mouet, & quasi serueicit. Unde a Graecis conquasi ζέουσα seruens essentia, de ebulliens, de το bis της ουπιας videtur dicta,ellentiae ebullitio. Quia sicut inuod seruet, in se monetur, sic. essentia quae se se mouet videtur se tuere. Itaq;. vita, essentia servena, seu essentiae seruor videtur dici posse. Quia nimirum ociosa non sit neqne iners, sed excitata, & expergefacta. Nabsicuti essentia simpliciter, rem constituit,& s . cii existere, de sublittere, sic vita, eam essentiae citat. A uel motus essentiae est , vel in ea est cauta motus. Omne enim quod movetur, quia vitae Particeps est, mouetur. Neque aliud vera uita est, quam essentiae in se ipsa motio.. Igitur si essentia, & ens mouetur, per uitamino uelut sibi intrinsecam. Si intellectus si an

ma mouentur, per uitam eis mouentur innatam. Et si quae corpora ab anima moueantur mox iis quorum, ipsam diximus este principita,

per ui Iam quae animae inest, reuera mouentur.

. sit xester , ubique, siue in intelligibilibus, siue 4n Ixnsibit bus, si pet in inedijs, di motus interis nil uua qua tam est, & vita, est motus quida internus. Et mediusfidiua, essentiali sua desti. nitione comprehendi potest, si dicatur, vita est essentia parturiens actionem. Nam dum es.sentia δε ens quodlibet per vires sibi innata , adactionem se praeparat,& properat a Praeparatio , & properatio, di motio quaedam est intrinseca δε quam sit pra motionem in essentia appellabamus. & eam vitam esse dicimus. Sese enim mouet,& a se monetur. Est autem vita multiplex sicuti,& essentiam multiplicem etia se ostendimus. Et ubique est, inter ens, an uouenit, S: intellectum seu notitiam qua improducit, media . Nam sicuti mec ira, Ens: Vita, Mens ubique sunt. ptimo tamen,& ellen tialitet in ente. In quo, Messentia,& vita,& mens,& entium summitas: ita vita, est medium en-

iseeutrum, entis scilicet intelli sibilis Atelligibilis,& ipsa, in intelligibili ipso, & ente, demuodo . Participans quidem ipsa essentiam, ab intellectii uero participatur. Prodit eni in ipsa ex ente, proseri vero ex se mentem. Omisne autem productum, producentis fert secum proprietatem. Haec ergo de uita intelligibili, ac prima, in qua uitae omnes reliquae intelligibiles sicuti in primo ente, essentiaq; essentiae,& entia reliqua. & in prima unitate unitates

. reliquae omnes. Post quas intelligibiles vitas,& simpliciter vitas, sunt vitae aliae multiplices, sicuti post essentias simpliciter, essentiae aliae multae. Proxima quibus,est vita intellectitatis, qua intellectiis,& mentes vivunt. Hanc sequitur , vita animaria, per quam vivunt animae.. Alia est vita naturalis, qua Naturae habent viuere,& vitam. Alia vita est qualitatum,alia sit malis. Alia denique corporum . Et ubiq; uita, est essentiae seruor,& actioni in parturitio. Et omne quod ab ea constituitur vivens, essentia est seruens,& cognoscens. Neque enim inseriorum quicquam est, quod sicut essentiae est particeps, non sit etiam particeps vitae, & cognitionis; cognitio autem omnis est ab in te Llectu .Quod mox palam fiet. Nunc vero collis

gamus. In prima,ac regina unitate, non solum alias esse unitates omnes, S rerum ideas, Veruetiam ipsas verissimas essetias omnes, Omniaque uere ennia. Sed & vitam primam, & vitas Omnes ueras . inter se distinctas omnes simul,& unitas, ita ut omnes sint in omnibus,& si gulae in se ipsis. Et cum omnibus esse, etiam primum intellectum,& intellectus omnes ab-lolutos, diuinosque .Quod libro sequenti demonsttabitur.

FINIS DECIMI VARTI LIBRI.

142쪽

FRANCISCI PATRICII

PAN ARCHIAE

D E INTELLECTU E T

Irruaris amσ Reuerendusimum Caranalem . FERRARI AE. ExTvpographia Benedicti Mammarelli. M. D. XCI.

Superiorum permisse.

144쪽

GABRIEM PALAEOTTO.

Gnotum me Ane tibi , GAERI 2 PALAE OT TE,

Purpuratorum Senator optime ad te nunc munere cum

hoc , venire, possem credere, nisi Alexander Burgius Modianae Antistes tui cultor maximus , mihi amicus Optimus, me suis litteris certiorem fecisset, tibi me non selum notum, sed etiam in non infima esse existim, tione. Qua bonitate,ac benignitate tua,ita me tibi toto animo devinxisti,ut neminem sene habeas,qui tibi,tam sit deuinctus. Accedit ad haec,&maximopere,deuotionem animi erga te mei adauget, quod Camillus frater tuus, Senatorum Bononiensium scientissimus, multa ac magna me prosequitur beneuolentia, sicuti ego eum, non minore

Prosequor veneratione. Amorem autem erga me suum , Opere suo non Vno,

satis persensi. Quid igitur, quod me deceret, te non dedeceret, sacerem ut sensum aliquem, meae erga ipsum gratitudinis, erga vero te, summae Venerationis summaeque obseruantiae vobis darem Specimen testimoniumque aliquod eius rei tibi exhiberem ὸ Non illud quidem exiguum, sed quam maximum possem. Possum autem de fortunis nihil. nihil de corporis bonis in munus tibi afferre. Possum tamen de iis quae in me sunt optima,maximaque, Mentis, quae nostri in summo solio sedet,siquid tibi donare. Operam scilicet intellectus nostri, viro tibi. Summo intellectu ornato, de intellectus, intellectibusque contemplationes offerre. & in conspectum tuum, in conspectum orbis totius,in conspectumni fallor,posteritatis omnis etiam afferre. Tibi igitur Panarchiae nostrae, posteriores libros octo, De intellectu nimirum & reliquos, affero,offero, dedicoque. res sacras viro sacro. Quos si intellexero esse tibi & lectos, & intellectos quod minime omnium dubitvi spero sore,ut sentiam eos ibi acceptos etiam

145쪽

DE INTELLECTU

N vnitate primaria,aliarum unitatum omnium sente, ac regina , quam diximus apud Platonem, Ideam illa boni fuisse, quὲm tam ve. cordirer, vecors carpsit uel Aristoteles, uel eius filius Nicomachus, reliquas omnes uni ates, quae rerum sequentium sunt Ideae, tabernaculum habere est demonstratum . Et similiter in ea ens primum habitare, & essentias omnes . &vitam primam, & reliquas vitas omnes. Nec non ibi esse ,& intellectum primum,& intellectus cunctos . Cum autem,& de unitatibus,&de essent ijs,&de vitis veris sit peractum, videtur esse reliquum , ut de intellectu, seu

mente, etiam agamus,tum primo, tum secumdo, tum etiam de intellectu in v niuersum. Itaque dicimus a nobis ostensum esse, in verbo, & unitate primaria, omnia esse, qua sunt in uno patre Deo. Παντα γαρ ἰ γ νψωρ ἔχει. Omnia enim, habet, quaecumque genitor habet. Inquit Damascenus. Et ipsum mei. Omnia mihi tradita sunt a patre meo. In patre quidem, omnia erant uniter una. In verbo uero, quod nos unitatem primariam iam diu vocamus,eadem omnia. Sed iam inter se distincta. Non quidem subiecto ullo,

sunt enim unum,& idem subiectum omnia, quod est ipsa unitas . Sed sunt distincta proprietatibus. Sed haec unitas omnia, quo modo facta est intellectus e ipsa quidem,& vni- eas est primaria,& unitates omnes; & essentia,& ens primarium, & entia omnia, & vita primaria , & uitae omnes. Quid igitur obstabit, quin sit etiam intellectus primus, & intellectus omnes Obstat sane nihil. Sed quibus modis,& essetia,& vita factus sit, ostesum est; Ostendamus modo, quo modo factus sit intellectus. Emana uita patre, & genitus est Glius,& verbum. Duo haec, ut Theologi nostri

docent, emanationem intellectus secum s run Recte admodum. Sed nondum modus innotuit. De quo nos aliquid. Dum a patre emanat verbum, eam sui emanationem sentit

ipsum. Est enim, & ipsum patris sapientia.

Nam si non persentit, se a patre emanare,iam profecto imperfectum,& emortuum est. Perisientit ergo, se a primo emanare, &in essentia venire, & vitam. Ea persentiscentia sui ita vocemὶ in se vertitur,& in patrem, amore ardentissimo conuertitur.Ea versione, & conuersi ne,&se,& patrem agnoscit. & cognoscit. Haec agnitio,& cognitio, amentia non est,sed mentis actio,&intellectio. Intellectio haec, intuitus quidam est , in patrem. Intuitus hic, cuius nam alterius fuerit prius actio, qua intellectuse Sane non vitet, non ei lentiς,non unitatis. Haec enim est propria intellectus operatio, in se, & in causam suam conuersio. Et per suam essentiam intueri alia. Ebergo intui. tu, dum emanat, & conuertitur, intellectiis est efiectus, & quidem primus. Nemo enim iante ipsum, ea est usus actione. Sed ea conuersione,& pretierea amore in Patrem, secundus

processit intellectus, quem Spiritum appella- iuimus . Nam eodem emanationis actu a P

tre in Filium, a Patre procedit, & per Filium eodem conuersionis, & amoris in Patrem actu, procedit Spiritus, ab eodem patre pr cedens , & per filium in eundem patrem re

146쪽

diem. Et unum,& idem cum eis fictus, alteritate quadam inessibili, alter ab eis euasit. Que ideo, ex ea cum patre, & filio identitate exiit. Ita enim cecinit Zoroaster. Μη 5 --λθεν, α ε μεν ἔν 'ia παπικωNeq; exijt, sed malit in paterno profundo. Imo ipse, eadem illa sui in filium, & patrem conuersione, & amore, factus est intellectus, sed secundus. Cui, inquit.

Omnia persecit pater, & intellectui tradi- ' dit secundo.' Qu cumque ergo habebat pater, ire filium

sunt ab eo transfusa,iam distincta in unitates, in essentias, in uitas, in mentes. Eadem liqca patre per stium,sunt in spiritum suta, iam etiam distinctiora, de ad exitum ex prosundo propinquiora. Sed hςc suo loco. Nunc quae

de intellectu supersunt conficiamus. Duobus Mentis,& Intellectus nominibus rem eandem significamus: Quam Graeci nominum ditissimi, non nisi uno rata liabuer ut nominare. Intellectus omnium consessu intelligit Et nisi intellectus esset,non intelligeret, & nisi intelligeret, intellectus esset minia me. Munus ergo eius proprium , & opus , est antelligere, & intellectio. Haec nulli dubia. scuti neque hoc, Intellectionem, cogniti nem esse quandam. Cognitio autem quidnam sit,quis nam philosophorum explicaui te Dicamus nos aliquid , tum de eognitione in genere, tum de praestantissima cognitionum, intellectione. Unde aliae derivantur cognitio

nes omnes.

Cognitio igitur quid nam est sui natura Videtur sanὸ, non aliud quid esse, quam conuerso, & intensio cognoscentis in cognoscibile, studio vetitatis adipiscendae. Haec quide cognitio est,in uniuersiim. Prima autem e gnitio est in intellectu primo. Quia hic primus omnium, amore veri intenditur in cognobile . Perquam intensionem iactus est intellectus, & achum intelligendi est consecutus. Nam cum essentia illa primaria, in se ita sit unita, ut nullo modo a se secernatur, fit

ut id quod ab ea prodit, discretum sit ab ea de secundo ab ea gradu distans. Quod cum in se iam consistat, & se ipso circumscriptum, in seipso in Gulam suam quasi ad remedium suae

Ciscretionis conuertitur, &ab ipsa ueritatis

fulgore oppletur . Atque ita primus fit intellectius. Tum cognitionis suae oculum, in se primum intendens , ut contemplatione eius a

quo prodijt, in illud redeat. Et illud, quam tum in iam discreto fieti queat, in se reducat, adnititur. Atque ita fit, ut cognitio, nihil sit aliud quam Coitio quaedam,cum suo cognobili. Unde facile, e coitione , in cognitionem

p ATRICII,

nomen est conuersum. Graecis uero est sorte, γνῶσις cognitio quasi νέα γένεσις, noua gener tio, & o. ru, νοεω intellectio, reditus sit quibdam i n ipsam essentiam. Sed haec elyma, a re non distantia,sunto satis. Res vero ita se habent, ut γνῶσις cognitio. & νωις intellectio, hanc habeant notionem , ut utraque sit, reditus eius quod prodi jt, ad id, unde uenit. Et uod a causa sua quasi abiit, egeat ad eam re- ire. In quo quidem eius reditu, non abolet distantiam eam, qua a causa sua, ente clistat.

Sed ipsum quod distat, qua distat, in id redi Cirur, a quo prodiit, & a quo distetit. Itaque

cognitio, dum cognoscens in cognobile, quasi suppetias petens vertitur,& in ea conuersio me illustratur, dici potest collustratio quaeda,& luminis a cognosciti,in cognoscens immisso,& in susio, talis ut ei essentialis fiat. An vero potius, per hoc quidem fit cognitio . sed ipla sorte non hoc est e Quid igitur patitur cognoscens, uando nondum cognoscit An sorte cupit,ipsum cognobile, ut eo indigum ' At quid nam est hoc cognoscite 8 Ens sone est. Sed sorsitans non qua ens, cognoscite est. E

enim qua ens, tantum est. Cognoscite vero,

i n ente, forte est aliud. V e l sertasse hoc illi ii est, non tamen quo disserant, adhuc est notu. Forsitan hac methodo noscetur.Ens est hypostasis sue substantia. Cognoscite uero est eius claritudo . Nam Ne in materialibus formis, idem videtur euenire. Aliud enim est substantia, aliud est sensibile. Hoc enim ab illa veluties florescit: & ei, usque ad sensum praelucet. Sic & entis claritudo est flos quidam inde enascens, de splendor qui ei praelucet , vique in cognoscens. Eique salsum intenso occurrens inditur, & ipsum perficit, de cupiditatem eius, luminis proprij repletione saturat Inte, lectus ergo, non cognoicit ipsum ens,sed eius

efflorescentem claritatem . Uel etiam ens co

gnosci t, sed per eius claritatem,& per id quod in ente est cognoscite. Appetit quidem intellectus ens ipsum, & ad id redire nititur, ut cum illo coeat, & illud coeat secum: unde coitio fiat,& cognitio. Adipiscitur autem id, qua cognoscite est. Forte & appetitio haec dirucenda est fieri,per cognoscite ipsius.Hoc conseisini esto.Coiecutio,& adeptio entis,cognoscenti intellectui fit,qua e st cognobile. Haee aut claritudo, non nisi a mente percepta quidnam sueritὶ Nain per ipsam cognosci diximus ens. Ens aut ipsum, non per se cognosci.An uero,uetum fuerit hac claritudinem. emuxu atq; emanationem quada elle ab ipso ente. A quo ita emuit, scuti a sole lumen hoc circumte raneum emuit . iEt sicuti quis, solem ipsum intuens per claritudinem suam non supe scialem tantum intuetur, sed totam, quae in

147쪽

PANARCHIAS, LIB. XV 3α

in toto est sole perspicit. Sic intellectus nonem illain tantum ab ente claritatem , sed ei quoque intimam, perque totum ipsum ensmeantem. Neque enim in eo quicquam est

quod non resulgeat, & non properet, ad sese mani sellandum. Sicuti diapnanum quodvis, ptum sit vilite, quia per totum ipsum natura visitis diffunditur. Et nihilominus,aliud est eius diaphanotis , Per quam secundo

corpus ipsum , uilit ut . Sic & in ipso ente. naturalis, atque essentialis est ei claritudo. Et per hanc a mente prius cognitam, i plum ens intelligitur.Igitur intellectus, qui ab ente per mediam vitam prodisit, iactus est cognoscens illius a quo prodsit. Atque ad illud s uaco. gmtrice vi,& actuali cognitione conuertatur. adipliciturque quod apetist per suam cognitionem, quae est intellectio.Et cum eo unitus, ct ei inexistens ipsum secit cognitum. In quo tria haec,Ens, vita, intellectus, ita unita sunt, ut nihil sint distincta. nisi notione, & ratione hacabilia diuersa. Dum vero vita,abente seis cernitur procreat intellectum , in quo iam sunt discreta haec eadem. Et tria haec alia,cognoscite, cognitio, & cognoscens. Sed hoc principale et t. deinde est cognoscite . Atque hinc eit, ut quaecumque ab eo per cathenam usque ad i nfima deducuntur, α formae sunt. ει aliquam inexi stetem habent cognitionem , quantacumque ea iit,pro tor ἰ dignitate. A que ita fit, ut apud nos, omnis sorina vivens vel anima est,hoc est vita cognoscens. Vel Mnimalis huiust nodi cadauer . quando scilicet passumsit priuationem&sormae viventis. de animalis. Pendent enim ab Idaeis. Quae intellectum te ipsis implent. Qui in se ipio discretus totus, per totum se ipsum, cognitor est s ctus,&cognoscibilis,& cognitio. Nam petsecretionem ab ente cognitor est factus. Qua vero est ab ente sectetus, ad ipsum optat regredi , cognobilis est reddatus. Hoc autem nonali per mediam cognitionem . Neque tamen ideo intellectus,eli factus ens; Neque ens lactus est intellectus.Sed intellectus eis per propriam hypaaxin. Ens vero est per essentiet pa

volens ergo intellectus, postquam ab ente secretus fuit, ad illud iterum reuerti eique ciniungi collegit suam ipsius cognitionem, in cumulum cognItionum omni uin. Et cum ex omnibus, cognitionem unam costailet,omnibus vicibus ad primum cognobile contendit . ADque ex multa illa cognitionum nitione,veluti una ellentia factus,enti se se applicuit.Et cum eo runctus cognouit coniunctionem, non amplius ut cognoscens ad cognitum, sed ut ellentiae suae,ad Illius ellentiam . itaque reuersio ad illud essentialis potius est. Ad se veto

Cognoscens magis. Quia vero appetijt rediatum : & appetens omne rvt indigum, ignobilius est appetito, factum est, ut & cognobili, ignobilius sit cognoscens. Concludamus, quoniam intellectus, enti iunctus, essentiam est adeptus, & ellentialiter est factus intellectus,non potentia, sed actu . semper est intellectus.Et eius intellectio non est aduentitia. Intelligit enim a se. Si a se . etiam ex se. Si ex se,etiam per se. Si per se, etiam in se.Si in se,habet ergo in se,quidquid intelligit.Essentiae namque sese coniunxit. Et essentia ipse quoque factus est, etiamsi eam per participationem habeat. Intellectus e go in genere,ea essentia est, quae vires intelli. gendi habet ab essentia venientes . de in acti nem Intellectionis exeuntes. Quae quidem intellectio,non aliud est, quam intuitus, tum in se ipsum, tum in propriam causam. tum etiam per semet ipsum in posteriora,a se prouenientia. Cum igitur intellectio sit intelle. s. utrumque simul erit, & actus, & actu . Actus autem hic, essentia illius est, cuius est.& actio: nimirum ipsius intellectus . Atque ita intellectus, & intellectio eadem res reuera suerint. Intellectio autem, motio quaedam

est.Atque ideo circa aliquid versatur. Circa id nimirum quod ipse intellectus intelligit. I telligit autem per intuitu, tum causam ipsius, tum se ipsum, tum ea, quae a se sunt. Idque cum omni intellectui natura sua competat, ne cellario primus quoque intellectus, & causam sui videlicet, patrem Unum, & se ipsum.& quae a se sunt intelligit omnia.Sunt ergo de Pater,quem nemo novit nisi filius,& ipse sibi.& quae a se sunt illi intelligibilia. Et dum circa ea uersatur,sunt ei intelligibilia,& intellecta. Et ipse tum est actu intelligens. At se per est in actu. Semper ergo haec omnia intelis ligit. Et ipse,& intellectus , & intelligens, de intellectio,& intelligibile est, & intellectum. At, & vita est, de vicit. Et essentia quoque est,&vnitas summa, &Vnum. Haec ergo sunt ei intelligibilia. Sed quoniam, omnia tradita sunt ei,a patre suo;& genitus in se habet,qumcumque habet genitor. Et in genitore erantentia omnia, & non entia. Ergo entia omnia,&non entia in ipso sunt, & sunt ei intelligiabilia . Omnia ergo intelligibilia, ei sunt intrinseca. Et extra ipsum nihil est eorum, quae sui natura intelliguntur, cum ipse ea sit, de

omnia. Ita enim net, ut vere, & verus sit inteulectus, cum omnia quae intelligit sibi habeat praesentia . Et ea Opus non habeat aliunde quaerere. Neque eorum obliuisci possit unquam, aut opus habere eorum reminisci. N que salietur unquam,aut salsum dicet.Neque

aliunde scire quaeret, aut fidem ab alio requi

148쪽

FRANCISCI' P A T R ICII,

retia scire ullo, quὶm a se ipso. Neque per coniecturam sciet. Neque scientia eius dubia erit, neque ambigens. Neque ab alio audiet, aut addiscet. Neque per syllogismu scientiam

aquiret, neque per demonstrationem. aut aliam ullam arsumentationem. Hae enim quoniam in se dusiae sunt, aliunde alia quaerunt. deasciscunt , ut certitudinem aliquam vel fidem maiorem nanciscantur. Quae si intelle. eius quaereret, vel dubius esset, vel ignotas. At impossibile est, Mentem, vel amentem esse, vel dementem . Mentis enim desectum pateretur,& a sua est en ria recederet. Sed Mens,ne humana quidem, dum mens est, quicquam patitur,quo a se ipsa abeat,& demens fiat. Neq, sit dubia, vel amens. Si amens non fit, nec dein mens ipsa mens, ipse intellectus, nec diuinus, nec humanus . intellectus primus omnium, conditor intellectuum aliorum, in ignora tiam non cadit. Non ignorando, semper eum

seire est necessarium . Si semper scit, semperactionem suam peragit, intellectionem scili cet. Semper ergo intelligit. Si semper intelligit,semper sua intelligibilia habet praesentia. Ergo ea in se habet. Nam si extra se alibi essent, quando,uel quomodo,eis Occurreret EVel se eis occurrisse sciret Si eis non occurreret, ab intelligentia cessaret. Si ab hac cessaret, non intelligeret. Si non intelligeret, intellectus amplius non esset. & in ignorantiam caderet. Et si quando tamen eis occurreret extra se positis, idola rerum, & non res ipsas perciperet. Quae enim extra intellectum sunt, idola rerum sunt. Et ideo cognitio eius, opinio esset & non scientia. Et saepe ideo salleretur.& salsum diceret, & se se. de alios deciperet ;& vera mens non esset. Quibus rationibus, vere Zoroaster cecinit.

Non enim mens est sine intelligibili. de in telligibile. Non sine mente existit. Unde sequitur , intellectunt, dum intelligit

impressiones nullas ab extraneis recipere, aut

ti. Nam cum ipse intellectus primus , omnia silentia, nisi ipsa intelligat non est amplius intellectus. Concludendum igitur verum in tellectum, Omnia intelligibilia, non modo haec, modo nota illa, semper intelligere. Omnia inquam sibi insita, in ulla autem sunt ei non insita in ne scilicet eorum obliviscatur , neue aliunde quaerat, quae intelligere dc scire ebeat. Neque ut vetitas sit in ipso. Sed sit ipse veritas ipsa. Neque entia disperdantur, aut extra illum dispersa iaceant. Sed in eo sedem habeant, & vivant, & intelligant, tum ipse, tum entia,quae in eo sunt, singula & omnia. Et totus simul, singulisque suis patribus. unus sit intellectus, quot sunt entia in ipso

consistentia . Hoc est, Omnes unitates , omnes essentiae , omnes vitae , omnes intellectus, omnesque ipsorum proprietates. Atque ita primus intellectus, entia omniae. rit, & entia omnia erunt id,quod ipse est. Et quia entia sunt, ordinibus distincta ordo e tium omnium ipse erit. Et in se ordines h bebit omnes. Quia vero , entia per unum cuique essentiale, id sunt,quod sunt: ipse om. nia illa una rerum omnium essentialia, in se habebit; imo ipse ipsa met erit. Et quia omnia haec una, a sua propria quaeque unitate pen

dent, in era erunt omnium rerum unitates.

I ipse omnes erit. Has Chaldaica Theolo. gia, principia, &sentes,& Ideas , αρχὰς υ πηγὰr appellat: ipse in se habet rerum Omnium principia,& sontes le ideas. imo ipse, illa ipsa erit. ideas illas inquam omniformes, quas appellat , uti vidimus Zotoaster.

Et quae ut idem alte

is Fonte ab uno volantes, exilierunt. - Α patie enim erat, consiliumque, finisque. Proxime ergo a patre prodieru ut ideae,quq unitates ac sontes, de principia rerum sunt, reconditae omnes in primissima ac regina, aliarum omnium unitate. In qua tamen,ut ait: , E Mura Qησαν, νοερῆ πυρὶ μοιρηθοῖ

,. Partitae sunt intellectuali igne diuisaeis in alias intellectuales. Quasi primarum harum : pedisequas & mianistras, entibus proximiores. Sunt etiam diis uitae inter se secundam rerum,q arum exemplaria sunt, proprietates. Vel potius res ipsae a suis quaeque sontibus per eorum , proprie tes quas inde tulerunt. Ita enim subnectit.

Mundo enim Rex multiformi. Proposuit intellectualem typum incorru,

pium , cuius ornatu.

Vestigium induxit formae, per quae mundus

apparuit.

omnimodis id eis gratiosus. Et addit.

is Quarum unus elisens, ex quo rotantur, partitae aliae. Fons autem hic unus in quo radicantur

unitates omnes, dc ex quo rotantur omnes,

inter se per proprietates suas distinctae,est primaria illa unitas. Quae si omnia habet, qua habet, qua habet genitor, omnes unitates. habet

149쪽

i quod inerum repetimus ea erit.omnes Idri,

lectus. in ipso enim vita erant,quaecumqς Per ipsum iactas unti Atque ita principium erit secundum. Quod itidem repetamus . De qua

Ex uno principio,omnia pendent. Principium veroapsam, ab uno, de solo. Et principium quidem mouetur, ut iterum principiunat. Vnum autem manens stat, & non m

uetur .

Ab uno principio inquit,manente,& stabili,pe ndent omnia, scilicet ut a principio primo . Secundum uero principium pendet a .primo illo uno, quod quidem mouetur, quia vivit, de uita est. Et quia intellectus est, & in--telligit. Viuere uero,de intelligere, vel motus sunt,uel sunt in motu.Hoc autem principium secundum, qui primus est intellectus, Zoroaster, potentiam, dc robur, & mentem appellat Patris. Hermes dc mentem, de verbum, de filium Dei, quod iam uidimusὶ nominat. Et principium quod mouetur, ut iterum princi pium fiat. Orpheus, sicuti Patrem uocauit Plianetam,quia ex eo ἐφάνησαν ἀπαν7α,apparuerul Gmnia, ita hoc secundum nomina vir uranu,

quasi entibus, sicuti coelum stellis omnibus distin mim, de ornatum. Inter vero Pythago reos Philolaus appellauit, Dyadem . Parmenides autem iptum, τι ἔν A, Vnum ens, nuncupauit. Plato vero, de hoc nomen ei tribuit , de secundum Regem dicit, de etiam dueem. Auditor ueto Platonis,uerbum,Sc intellectum.& Dei filium.Platonici nobiles primuintellectum, mundum idealem, Mundum intelligibilem, mundumque archetypam , exemplarem. Nos iam ieceptis hisc e nominibus Omnibus utamur. Mundum quidem di, Xerunt, quoniam sicuti hic mundus visibilis, omnifariam sentibilibus formis est ornatus, sic ille omnifariam ideis est gratiosus . Quia omnisormes ideas, sormaram harum typos, Mexemplaria continet. Unum ens, appellauit eum Parmenides. scideatur hic vesana Aristotelis in eum insectatio) quia quamuis omnia

entia intelligibilia ipsum unum ens,ellet.Et in eo omnia essent. Vnum tamen ens ipse erat,

regina sua unitate sachium. Quis enim nescit ita semine, in principio cuiusque rei, omnia esse ea, de quidem actu, quae ab eo proueniunt.

IAS. LIB. XV. II

m ergo hac seminali,6 principiali origine, tum quia ob simplicitatem in eo omnia emi erant, Vnum ens est appellariim, simplicitate

eius una,& unitate.Sed Laec ita sunto. At entia quae in eo sunt omnia, quo modo,

de ad ipsum sese habenti Et quam inter sese

habent distilichionem Itinc sane,ut in eo alia sint unitates, alia essentiae, alia vitae, alia intellectus. alia animae, alia naturae, alia qualitates, alia sorinae,alia corpora ted incorporea. Unitates quidem , ut ideae, de sentes sequentium , extra prosindem etiam producto m. immobiles,simplicissimaeque. Sed quoniam sunt incorporea , ita se se inuicem penetrant, & permeant,ut mens sit,& uita, de essentia, de vita similiter, de sit,& intellisat. Ita vivere dici

queat, de singula in se elle, dein singulis aliis, omnia in omnibus. Ita quoque eadem ii comnia in intelletiu sunt secundo. nic enim a primo, de a patre simul processit, de eis consubstantialis, de nihilo ab eis distinctus, praeter quam hoc uno, quod non sit illa. hoc est,

nec genitus . nec genitor . Habet ergo dc ipsa mens secunda, in se entia omnia; eodem metmodo quo sunt in mente prima, inque prima unitate,de uerbo ipso. Quatenus vero consubstantiales sunt, unum sunt, de ex duobus unus conficitur mundus intelligibilis, integer. NHhil enim .vere est, quod in eo non sit.Nihil viami, quod in eo non vivat, atque ideo sicuti primum ens dc uiuens, ita primus est intelle.ctus, ex entibus, ex uiuentibus, ex mentibus omnibns constans. Non enim ex non entibus est, non ex mortuis,non ex amentibus. Atque

hic uniuersus est intellectus. Seu potius dc senus de duo sunt intellectus uniuersi,ptimus itule idem cum secundo, ab aliis non participatus . Secundus uero,& ipse uniuersus,de cum primo idem, sed participatus, quia proxime ab eo res extra profundum prodeunt,de ab eo producuntur, ipso participantes. Nam si omne producens, iuς itypaixeos aliquid producto elargitur, se ideo,ut est ostensum, limitem

sibi essiectum produci r prius quam dissimilein,necessario,id quod a secundo intellectu, proxime suerit productum, simile ei erit. Si.

militudo autem haec, vel in essentia suerit, vel in participatione,vel in utroque. Sane dicuntur a ueteribus, aliae quoque innumerae esse mentes, quae essentia sua sint mentes. Et aliaeqtiae ab animis dicuntur participatae. De quibus utrisque paulo post agendum. Sed prius ingens quaestio e st excutienda, de si possimus, proximo libro persoluenda.

FINIS DECIMI QUINTI LIBRI.

150쪽

FRANCISCI PATRICII

p AN ARCHIAS,

LIBER SEXTUS DECIMUS

N DEUS P T ERS IT INTELLECTUS.

vid potuit esse caul, , cur Zoroaster non es h ausus , Deum patrem, intellectum appellare ρ An sorte, ne qui

primus omnium sui natura esset, ipse tertium saceret e Haec prorsus causa suit. Nam si paterna Monas, prima omnium est, eam seq tar δ αυαμις, potentia patris,& hanc παπι ea, νους, paterna mens; procul dubio, si patrem, mentem appellas let, secundi aut ter- iij proprietatem, primo tribui siet. Idem , alia quoque euentilet ratione. Nam cum ipse res superas in tres ordines distinxistet metis iussit.

In itia enim Mens dixit patris, i etati omnia Cuius uelle assensit,&mox Omnia sunt secta. Haec autem tria sint rerum superarum tres ordines, primus απνως, intelligibilium, .cundus is νοησπ 6 νοερῶν. Intelligibilium si uult,& intellectualium. Tertius σνοερῶν, intellectualium, Pater qui tantum intelligibilis est,suisset, vel secundi ordinis, intelligibilium M intellectualium . vel terris intellectualium. Quam consufionein ordinum diuinitas, uti persectissi ina, nequaquam vel patitur,vel pati potest. Hos iles ordines. Platonici Magni, ab Ammonio Sacco profecti, Plotinus. Porphyri iis, A melius, Theodorus Alinaeus, Iambiichus, Syrianus,Proclus, Hermias, Damascius, Olympiodorus, sunt ad animustin secuti. Et Deum Patrem, supra intellectus omnes statuerunt. xQuod ante eos, Diuus Dionysius Areopagita,multis loci, secerat. Et Ioanne, Da. maicenus secit. Hermes autem vir ingens, Patrem Deum , uti vidimus, saepe in Poemandio mentem nimii nauit . Polica tamen libello de Mente communi. & alio de intellecti ne,numquam id repetij t. Neque ullo ex his,

aut alijs locis,quid mens esset explieauit, ne que vires, aut actiones eius expoliti t. neque genera distinxit. Trium tantum Mentium 1atis habuit mentionem sacere;& mundi, ab eis factum opificium enariare. Moses vero,qui vetustate proxime Hermetem sequitur, toto Petateucho,non uidetur Mentis mentionem se- cille ullam. Prosetae alij,non aliam, quam h manam, Ut apparet agnouerunt, ut in eo loco, is Equus,&mulus, quibus non est intellectus. Inter Graecos uelo sapientes, vetustissimus

fuit Orpheus,qui cognometo , Theologus est appellatus, si quid de metem Sermone Sacro dixit, in quo xxiiij. Rhapsodijs uniuersam , &intelligibilis & sensibilis mundi fabricam cecinit,id totum sub fibulis fuit. Et id ipsum totum perij t. Aglaophemus, Orphicorum sacrorum in Lebethris Thracijs,quae patria Orphei fuerit, post DcxL.annos Antistes, nihil videtur, vel scriptille, vel Puthagoram , qui eius

auditor suit, de mente docuiste , quod memo. Ita extet. Pythagori vero Sacer Sermo,integer periit. sicuti & alius eiusdem liber ad Abaronscriptus. quos Proclus celebrat. Perijt quoque Arignotes eius filiς Sacer Sermo alius, 3c alius item Cercopis eius auditoris. Perierunt dentiaque Omnes tot numero Pythagoreotum libri,

praterqua libelli duo de Natura, alter Timaei Locri,alter Ocelli Lucani,& Archytae senioris Categoriq.Supersunt multa Politica,& Ethica stagmenta, rὰ diuina. De quibus, quidquid Plato, quidquid Aristoteles de moribus, aut Repub. scripserunt, eruta sunt clarissime. De

Mente tamen, tot ac tanti uiti,quid senserini, aut scripserint extat nihil. Plato quoque

haud inulta de Mente est philosophatus. Sed ea de

SEARCH

MENU NAVIGATION