Noua de vniuersis philosophia libris quinquaginta comprehensa. ... Auctore Francisco Patritio ... Quibus postremo sunt adiecta. Zoroastis oracula 320. ex Platonicis collecta. Hermetis Trismegisti libelli, & fragmenta, ... Asclepij discipuli tres libe

발행: 1593년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 화학

171쪽

- - - -

FRANCISCI PATRICII

LiBER VIGESIMUS PRIMUS.

D E SEMPITERNITATE.

2Erum, quando haec, prope infinita entia secit Deus e

poris principio e An vero ante tempus e Et omnia ne simul produxit . An uero

aliud post aliud Pcreauit. Magnae sunt equidem quaestiones hae, & quae

multorum magnorum Virorum, magna ingenia desitigarunt. Attamen, eodem numine adiuti, & eodem ducti lumine diuino, eas ne exhorreamus. itaque dicamus, unitatem, bonitatem, smplicitatem, sussicientiam,per.

sectionem, omnipotentiam, Infinitatem ιμω

ροδα, MI infiniti potentiam , unae trinae Deitatis , a nobis esse iam, philosophicis rationibus , & mathematicis fere nece stitat ibus deis monstratas . Pergamus ergo his annectere,etuae deinceps,ad propositas,& expositas quaeis

iones consequuntur.

Equidem , quoniam unatrina Deitas, est άπειροδω .ime infiniti potens , eam corpus este, minime omnium est dicendum. omne enim corpus, finitum est, finitamque habet essentiam . Si essentiam finitam habet , finitam quoque habet potentiam, ac uires finitas.Si potentiam finitam,finitam quoq; actionem, operationemve habere est necelle.Haec

enim tria,ut iam dictu est saepius ita se se iunctim consequuntur , ut unum sine alio esse, nequeant. Itaque ridendus Aristoteles, qui haec vidit, & tamen finitae essentiae , coelesti scilicet cor eori, finitaeque eius potentiae, contra dogma suum probatum, infinitam tribuerit actionem . Motum videlicet aeternu . M tus enim coeli,si ex hac secunda,primae contraria domina ternus sit, nullis terminis finietur . Infinitus ergo, ex finitis, & viribus,& eL sentia. Sed incostantia huius hominis ommi tenda. Nos ad rem nostram regrediamur.Vna trina Deitas ,& Essentia, & potentia,&acti n em habet infinitas. Non erso essentia, ξις, eius corpus suerit, quod tria omnia finita habet. Si corpus non est, vel ergo incor porea est, vel incorporea, & corporea, vel corporea incorporea. At in horum duorum numero non est, ut postea patebit. Ergo incorporea est prorsus.Si incorporea est, nulla est praedita quantitate . Omnis enim quan titas, vel i corpore est pars eius, vel est corpus.

Si nulla quantitate est praedita, est quoq; --

mensa .Quod enim mensuratur, & quod mensurat,in genere est quantitatis.Si immensa est, nulla mensura mensuratur. Si hoc, neq; etiam mensuratur tempore, vel toto, vel parte, quae motus sunt mensula. Nam si tempore mesu-

Iaretur,etiam motu mensuraretur. cuius mensura est tempus. Si vero motu;etiam magnitu

dine.Omnis enim motus,fit super magnitudibneedocente id prius Hermete AristAeledeiade. Si tempore non mensuratur, neque etiam mensuratur aeuo , cuius imago est tempus , Reuum aute id dicimus,quod Graecis est HA, quas αta ον semper ens Quod Latini etia seculum dixere.Siaeon,& aeuuin semper est,αει ἐν, de rerum numero est, quibus verbu hoc, Est. competit.Competit aute ijs omnibus,quae en ria nuncupatur. At omnia entia inter se distincta,& numeta iacietia,in spiritu, ac filio sunt,

in patre uero unomuia erant, & cuncta entia supereminebant . itaque cum aeuuin, numentium sit, in spirituae filio erit, non erit in

172쪽

perdurat,qu na coelestis, seu quiuis alius m tus duret,& tenebrae in eo carcere stent,status rae earum perseuerat,& durat. Tempus ergo iud non eu, quam μονοῦ, permanentia,& di

ratio corporum, rerumq; corporearum.Tempus autem ab aevo, seu aeone, Aristoteles quoque distinxit. Quod tamen interpretes eius omnes, videntur ignorasse. Habet enim ipse verba haec.

Extra uero coelum, demonstratum est quod is neque est, neque gigni potest corpus . Cla- rum ergo, quid neque locus, neque vacuit, ., neque tempus,est extra. Atque ideo nequeri in loco ea quae ibi sunt, nata sunt esse. Neq, ri tempus ea facit senescere. Neque est vilius,, vlla mutatio, eo ium, quae supra extimam is lationem sunt ordinata.Sed inalterata,de si . ,, ne passione , optimam habentia vitam,&is suincientissima degunt per totum aeona. Nam si extra coelum, non est tempus. ea tamevitam degunt toto aeone, proculdubio, aeon, ct tempus, non sunt idem . Cum alterum ibi non sit. alterum vero sit ibi.Quae res ita est per se clara,vt quamuis eam mox ubi contradices, ibidem confundat Aristoteles, rem tamen sua non iuuat,&inconstantiam sitae doctrinae prodit. & Alexander eius interpres, ut creditur summus in eo loco exponendo, stultescere videtur.Nam illud sexti mam lationemὶ exponit, pro recto elementorum motu, ad quos extima sit luna. Cum tamen Aristoteles ibi quaestionem satis longam , de manifestam replicet. De ijs quae supra supremum coelum n5iunt, nec corpus , nec locus, nec tempus, at supra Lunam, & corpora multa sunt,& Loca, & Tempus in eorum motibus creatur. Sed stultitiam itultis nimium iuratis . relinqua

mus.

Cum autem supra extimum cadum, Aristoteli nullum corpus sit, sed ea quae ibi esse, nescius est vaticinatus, incorporea sint, uere di chum est,ea Ob tempus non scenescere. Tepus enim eδ non ascendit. Neque eis ulla est mutatio, sed inalterata, ct impassibilia optimam vitam, toto aeone degunt. AEon autem Graecis uti diximus. Ob nominum hac in re inopiam, quatuor illa significat,quq Latinis sunt aeuum, seculum, aeternitas, sempiternitas. Quorum tria, nobis pro rerum quae ibi sunt triplicis naturae diuersa, singulis singula placuit accommodare quartum , seculum tribus est,& etiam tempori longo,commune. Nempe ut aeon sit, duratio, ac permanentia, Mentium creatarude quibus mox. Eternitatis autem nonae proprium tribuimus primo , ac secundo intelle tui. Sempiternitate vero primo omnium principio, assignamus. tamquam supremae,& a te nitatis,&aeonis est seculorum ,& temporis causae. Nam aeon dicitur, Gὶ ῖν, hoc autem nomen ἱν ens, nullo modo primae causae competit. Est ergo supra omne ens , supra Omnemaeona. Quorum omnium sit genus, veluti generalissimum μνὰ, Mansio, seu manentia.Cuius quasi subalternum genus διαπινὰ perm nentia sit, quam Hermes aeonis actionem esse dixit , sitque etiam tempori communis. Sed hae disserentia, ut aeon dicatur perpetua μγνu, κ, διαuiνη, manentia, & permanentia Tempus autem quod duratio corporu est, an & ipsum perpetuo esse possit,commodiore loco disse tietur. Nunc rem praesentem prosequamur.

His ita terminatis dii id ad quaestiones respondemus Hoc sane modo. Deus pater, si recte est a nobis ei sempiternitas tributa, habuit entia, & non entia in sempiternitate, & adhue habet. Quae vero in Filium deduxit, quia ipso sui esse, ia deduxit, non in tempore, sed in sempiternitate esse deducta dicimus. Quae uero Filius in Spiritum effudit, ea asterimus in aeternitate elle effusa. Creationem auteseparatarum mentium, quia a toto profundo sunt procreatae,&in sempiternitate , pro ut a pati e,& in ae Pernitate , prout a Filio, ac Spiriata , dicimus esse factam. Quae uero hae intelia operantur, aut erga profundum, unde pr dierunt, eas in aeuo,sive aeone operari dicimus. Mundus vero, quod ad quaestionem pertinet, ereatus est, non in principio temporis, non in tempore. Mundus enim, sui natura, prior est tempore, quia in mundi creatione, orcii ne naturae, nullum adhuc tempus rat. Ergo mun. diis, ciuia sit sempore prior, neque in temporis principio,neque in tempore potuit creari. Quando ergo creatus suit i in parte tum iam .

so velle,Patris,inquit Herme s.Quid ergo mu-dus est sempiternus 3 est aeternus e Minime. Non enim ab omni aut aeternitate, aut sempiaternitate est creatus , sed utriusque, in parte, quado scilicet trinitas illa,eum creare uoluit. Et si dpeta Angelicorum ordinum in eo crea-do intercessit,etiam in parte aeonis est creatus. Tempus autem sui natura posterius esse mundo , ex Aristotelicis probamus sundamentis. Ex temporis nempe des finitione . Tempus inquit ipse , est numerus seu mensura motus. Esto ita; Locus tamen esto, tot illis eri in ribus.

173쪽

ribus. Sed quis nescit, inen suram sui natura

posteriorem elle mensurato λ Hoc enim vel corrupto, uel ablato, tollitur & mensura. Hae uero sublata, illud remanet. Alit et Ten pus est mensura motus. Ergo motum antecedere est necesse, si mensurari debet. Motum autem praecedit , id quod mouetur quod in bile appellatur. Necelle enim est ut natura id ante faciat, quod moueri queat; deinde ipsum uel a se ipso, vel a natura, uel ab alio moue

tur. Et dum id mouetur, motus fit. qui a tempore mensuratur. Mobile autem in proposito motu, est primum mobile, hoc est coelum primum. Hoc autem .uel maxima, uel praecipua est mundi pars. Coelum ergo ut mobile . natura &dignitate,praecedit motum . Motus uero, natura & dignitate precedit tempus. Ergo motus,ergo mobile, et coelum,ergo mu-dus, ante tempus sunt. & tempus tertio gradu est post mundum. Quo modo ergo Mundus, uel in principio temporis,uel in tempore potuit creari, ii nondum erat, quando mundus

suit creatus P Quo loco mirari liceat, magnos quosdam Theologos in hanc sententiam pe- cibus urisse, mundum in principio temporis sutile creatum. Haec de qiuestione prima. Deseclida uero, utrum omnia simul fuerint creata, an aliud post aliud, facile respondemus philosophice. Ostendimus enim ante , Deum, Q τύ Id, omnia fecisse ipso sui elle. Hoc est

quia erat,& erat unus, & bonum ideo omni produxit .Hoc autem suum else, non per uices exercetur,ut modo sit δε hoc creet.modo non

sit δε nihil creet.Et post spatium aliquod, es Iere sumat, & creet aliud . Sed cum semper, de habeat hyparx inδε habuerit in ea L. tat quando libuit lacere,omnia simul secit. Simul ergo produxit omnia. Cumque Deus ille trinus summus, in suo est e sempiterne , a ter neque perpetuetur, immortalis quoque sit est necesse,quae altera suerat, Hermetis conclusio. Et si immortalis est, de sempiternus, & perpetuus est,nullam omnino sentiet mutationem . Vbi nulla est mutatio, ibi nulla est alteratio. Quae Aristotelis quoque sententia fuit, &a nobis est etiam antea probata. Vbi nulla est altera, tio,ibi nulla sequetur debit itas. Vbi nulla de bilitas, ibi integrae permanent, & essentia, Scpotentia ,&actio. Neque ullius rei unquam indiga sunt.ubi indigentia nulla,ibi susticientia summa. Vbi sui scientia summa, ibi etiam ει licitas, ac beatitii do. Ac recte dictum ab Hermete,Dei ueluti ΟυσLi essentia est η' εὐδα - ιον Ια beatitu do. Quod aliquando, sed quasii balbutiens scripsit Aristoteles. Itaque lacuti hyparxis perpetua illi est, tota sempi.

ternitate δε tota aeternitate, & toto aeone: qui-biis tempus ab eo excluditur ; ita illi optima me uita, ac summa σαφ δει inquit Hermesi est.Et si haec illi sunt, potentia nulla ei defuit, aut deerit umquam; aut ulla actio . Sempitene ergo,atque aeterne, & suit δε est,&erit omnia. Et omnia potuit, & potest, depoterito omnia fecit,& facit, & faciet. Et quae

nunc facta conspicimus,abeo etiam nunc fieri, est assit mandum. Hoc est, omnia ab eo sacta, i ta suo quaeque esse, conteruantur, & sotienturn inde pendent. Et perpetuo fient, &conservabuntur ,&souebuntur; & inde peridebunt. Itaque uere admodum a uetere illo philosopho , interrogato. Quid Deus ageret responsuin est, Mundum creat. Et Plotino dictum uerissime.

, , sed quid nunc facit e Vel & nunc seruat ,, illam intelligere sacit ea, tuae intelligunt,

& uiuere ea, tuae uiuunt, inspirans men . - tem, inspirans vitam . ,

FINIS UIGESIMI PRIMI LIS RI.

174쪽

FRANCISCI PATRICII

DAN ARCHIAS

LIBER VIGESIMUS SECUNDVS

DE RERUM CREMTIONE.

Omen errationis , Cominmodum venit Theologis Latinis,ut eam productio

nem fgnificaret, quae ali. quid facit ex nihilo. Qua in re nomen nullu est apud Graecos . Id enim , quod initio Pentateuchi Mosis legitur. In principio creauit Deus: Septuaginta i

terpretes Graree dixerunt. E'ν εποιησεν ὀ θε D. In principio secit Deus. Damascenus, author vetus, & nobilis,& Catholicus,pro creatione,& creatore,nominibus κτι εως,& κτι posvtitur sablicationis , & fabricatoris . Quibus ante eum ,&Paulus Apollotus , & Dionysius sunt usi frequenter, sicuti , & his alijs duobus , δεμουργὸς, ὰ, Mia ργἰά, opifex, &opificium. Qia saepissime sunt apud Graecos

Theologos omnes. Et ante eos apud Plato. nem , 8c ante Platonem apud Hermetem, stequens est eorum usus.Sed nomen Creationis, significatione hac propria , ex nihilo facere aliquid, a vetere quadam glossa, ut D. Thomas annotat, ortum habens, eo significatu, per nos maneat. Reliqua vero nomina quae attulimus, sunto communia iis et rebus,quae ab artifice quoppiam,ex materia fiunt aliqua,&ijs quoque quae e nihilo fuerunt sacta. Nam D. Paulus, τεχνίτης υ δημιιουργὸς, dixit, quae is versa sunt: Artifex , & conditor Deus. Nos emanationis, & proditionis, nomine usi sumus libenter,ad telum processionem significandam , quae ex Patre in tuum iacta est profundum, ut eam a rerum creatione ad extra profundum facta, distingueremus. Sed i haee de nominibus satis, Ad res ipsas accedamus . Triplicem rerum multitudinem es se,diximus alicubi . Primam in Patre, quae ingenita & improducta est,ae virtualiter mulutitudo, neque ab eo prodiit vinquam . Alia est in Verbo, quaetuor gradibus distinctam, quos exposuimus. Hane a Patre asseruimus suisse emanatam. Et ab eo in paternum pr-sundum prodijsse . Quae nullo modo creata potet 1 dici. Non enim ex nihilo, sed ex omnium maximo est prosecta. Nam si in Patre prius erant, & ex eo in t tum profundum suum sunt diffusa , Pater autem erat omnia ; omnia non sunt nihilum . Non sunt ergo ex nisi lo ; Non sunt ergo creatae .l At quae nam sunt quae creatae uete dicentur e Reliquae omnes quae ex- ltra profundum sunt. Eas Theologi nostri, iquatuor dixerunt esse. Naturam scilicet An- gelicam ..Coelum empyreum, Materiam , de

Tempus. Sed ubi mundum reliquerunt e Vbi Coelum ubi terram e Quae in principio Deus creauit. Vbi lucem e Vbi fi

mamentum e Vbi aquas , ubi tot reliqua in Genesi recensita Nos vero , res extra profundum positas , aliter diuidimus , de quidem diuisione necessaria istius modi. Entia necessse est , vel incorporea esse om

nino

Vel incorporea, & corporea simul. Vel eorporea simul,& incorporea. lvel corporea penitus,& corpora.

175쪽

F R A NCISCI

Quae vero in profundo sunt, qi iam uis incorporea dicantur ; atramen incogitabili nobis modo, atque ineffabili,hisce extra positis supereminent. Scimus communem elle rerum diuisionem, in corporeas simpliciter, &incorporeas. Nos tamen, ubi intermedia duo diuisionis membra locum habeant, suis locis indieabimus. Nune ad rem pResentem. Haec quatuor generum entia quo modo aprosundo profluFerunt . Si illinc prodierunt, quo modo dicuntur ex nihilo creata e Sane s acra eloquia pro- is nunciant.in ipso condita elle uniuersa , o in eoelis, & in tecta , visibilia de inuisib M lia: de omnia per ipsum , ct in ipso, , creata sunt, & iterum ex ipso, de per ip- , , sum , de in teso sunt omnia. Quibus,ex ipso entia prodijsse omnia, satis confirmatur . Quo modo ergo ex nihilo3Hoc prius , dc facile. Ex nihilo ita interpretamur, ut e nulla vel prima, vel secunda facta sint in teria . Quae omni factioni, omni fabricatio. ni, omni generationi , omni denique opificio, artificio, necessario vel subijcitur, vel

requiritur . Itaque quatuor harum retu crea tioni, non opus habuit Deus conditor, materia ulla; ex qua, aut ex quibus, ea faceret,aut in quibus ea ectrinaret. igitur dictum recti sine, de verissime, ex nihilo, quia no ex materia , res omnes Deus creauit. Nulla scilicet ad eas est ciendas substrata materia,nulla pre-lcedente. Sed quia omnia in ipso erant, ex ip-iso, de per ipsu ut factastini. Scimus suill e quosdam , contra quos P.Rassilius disputat, qui illud Pauli. Ex ipso, de per ipsum illa interpretarentur , ut illud sex ipso i patri tribuerent illud vero speriplum) filio,tamquam instrumento. Tertio autem Sc in ipso; spiritui darent, ut loco, in quem omnia confluerent . Quos ipse redarguit , oitendens, voces hasce omnes,toti competere Trinitati. Et optima quidem ratione Sunt enim unum,dcidem

ipsi tres, quandoquidem stant consubstantia. les, de nullo inter se distinguantur alio,quamivi Damascenus lolet loqui, ingenitura, genitura , processione. Et nos dicemus,IἈμιουρ opificis, de conditoris, de nomen, dc operam si ut tribus omnibus couenire. nia enim perfecit pater, deinde menti tradidit secun dae . Quid ergo , non etiam primae Immo maxime. Non enim ea emanatio per saltum, a P ire in secundam mentem facta est . Sed a patre , transitu per primam, in s ecunda usq; profluxus hacderiuauit, usque nimirum, ad ultimum sui profundi terminum. Ita intelli gendus eo carmine est Zoroaster.Cum autem

Pater, primum omnium principium str Filius si principium secundum, Spiritus Prin-

I ATRI CII,

cipium tertium, entia quae a primo in duos

emanarunt, principiant ne dicemus aut non

principiata s videntur, utrumque dici polle. Principiata quidem, quia a principio primi si

simo.Non principata,quia in principi s restinterunt. At ea, quae extra prosundum creata sunt, a patre creata sunt, a Nio creata sunt, a spiritu creata sunt. Ab unotrino igitur cre tore , dc conditore.

Sed quo modo id factum est Per verbum Dixit enim , 5c ficta sunt. ut ergo verbum lex ore prosertur, ita et entia, extra illum ab eo sunt proi ta . Et cum extra illum pro- lata sint , non amplius talia sunt, qualia quae in eo remanserunt. Quia scilicet secreta sunt ab uno, no amplius unu simpliciter sunt, sed multitudo, eaque varia, in multos dissil-

gradus,&latitudines,& series,de catenas. Cuius multitudinis,per omniseram,& Om

nigenam suam simplicitat ein, ipse unus trinus Deus principium fuit, de causa, deesse. ctor, de conditor,& factor. Et dum eam de se,extra se proseri,illa quasi ab uno decidant, in multitudinem dissunduntur. Non ea qui dem impersecta.

is No enim a paterno principio, imperfectum quid rotatur. Inquit Zoroaster.Neque confusa prodeunt. Consulto enim maxima quaedam est impersectio, sed ordine quaeque tuo, quod est iam'

stensum. Et nunc etiam astit marnus, de ostede ui .Primo nimirum incorporea, prodisisse. Secundo incorporea corporea. Tertio cor porea, dc icorpora. arto uero,corpora ipsa. Sed haec corpora, siue corporea, materiam ne

dicunt ' Nam ea philolophantium quibusdam , corpus es talijs non corpus, aliis inter

corpora , ct in corpora medium. Quae res miris modis, philolophoru ingenia torsit, de adhuc torquet . Sed si nulla sit materia ea , quam nominauerunt primam, informem, in- 1lguratam , Inqilalificatam, nonne omnis hic

frustraneus eorum labor, de suit, de est Et sorte in posterum quoque erit, Quod equiadem nos pro certo habemus. Nullam enim tale in materiam, in mundo arbitramur, aut ille ,saut esse . Quod suo loco demonstrabimus . Et si ulla talis aut est, aut suit, vel Deo suit coaeterna , ut autumarunt, α autumant multi philosophantium greges avel as Deo fuit condita . Si coaeterna luit, condita non suit . Si condita fuit, coaeterna minime fuit. At virum horum verius Conditam sibille. U Hermes autumat, dc ratio con firmat nostra. illius verba sunt.

176쪽

PAN ARCHIAS. L I P. XXII. 48

is seu vero materiam, seu corpus, seu essen- , , t iam dixeris , scito,& lias ipsas effectus is esse Dei. Quem locum,ad hanc rem probandam, attulit olim lamblichus, Platonicorum maximus, ut ex eo citat Proclus. Nostrae vero rationes, id ita confirmant. Materia haec prima, vel nihil prorsus est, vel est ens, uel medium quid, i ter ens,& nihilum ; ut Aristoteles videtur voluisse, quando eam, non ens per accidens arpellat. Si materia est nihilum, nihilum autem est non ens, a Deo eli producta . In eo enim

erant Omnia, entia,& omnia non entia; Entia manifestauit,non entia,ut ait Hermes,in se retinuit, reliqua omnia praeter ha ne materiam,

quam extra ipsum ponunt. Si ea, ens est, itide est a Deo producta; omnia enim entia ipse, uti latissitne est demonstrat um, de se produxit. Si uero interens ,&nihilum est, ex utrisque eompositum . qua entis habet partem, cum entibus est producta. qua vero nihili partem habet, itidem ab eodem est producta.Prςter ii c. Si materiam Deus nonproduxisset; vel quia impotens, vel quia nescius id ei accidit, vel quia noluit. At cur noluit, si bonum est e Et cur nescius, & impotens, si est persectissimus3 Et ad haec, productor omnium,non erat dicendus. At hoc contra demonstrata e lL Addimus, si materia prope nihil est, quo modo suis viribus substat,ita ut Deo si eo ua,quando corpora etiam praestantissima, & quae diuina Arist steles nuncupauit, caesi, sui natura, & per se, stare,ut elt ostensum nequeunt: multo minus per se stabit id quod sere nihil est. Materia etago, si talis ulla in uniuersitate est, qualem Peripatus circumscripsit: per se non siit Deo coaeua, de creata est. Nos uero materiam, ex qua corpora omnia mundum constituentia constate dicimus, & corpus esse astirmamus, &ualificatum, & formatum, etiamsi sorte non guratum, & a Deo creatum,pro certo habemus. Idque suo loco demonstrabimus. Nunc reliqua creationis prosequamur. Quae res ergo fuit in causa,vi Laec toti ac tanta , ct tam varia entia,extra se Deus proserete eaque ex nihilo,ex nulla materia crearet Una eius bonitas. una Patris bonitas. Quia enim bonus est Pater est; Quia vero Pater, etiam principium. Quia vero principium, etiam caula rerum est. Et quia rerum causa est, Deus est. Et quia reruomnium causa est, omnipotens est.Haec enim duo nomina, inquit Hermes, soli ipsi competunt.Bonum,& Deus.Et quamuis ab omnibus utrumque dicatur nomen, non tamen ab Omnibus , inquit, intelligitur,quid sit Bonum eia se . neque quid sit Deum esse. Quid ergo est. Bonum esse, respondet idem scitissime. Quia

Dei natura est, esse bonum. Mια φ υσις τ τι άγαθον.is At bonum quid nam est e

,, Bonus enim omnia dat,& nihil accipitiis Deus igitur omnia dat, & nihil accipit. Et alibi.

Παν γαρ' χωρηγουν,άγα. ἰν .is Omne largiens, bonum.

At quid nam lar)itur e vi sint, omnia facere.

T. γαρ ἀγαθὸν, ob το ποιητικοῦν. Bonum enim est, esse factorem. T. γαρ ἀγαθὸν , η ,α δαίαme π ποιειν τα

is Bonum enim est, tota potentia faciendi

omnia. Oυδ . θεος δ' -ατιω - , μυοῦ ποι δε το αγα oriis Neque Deus potest vivere, non faciens bo

num.

Ideoque vere dicit, Deum coactiim fuisse om- l lnia facere. Φ

Omnino necessitate coactus,a bona volun

tate.

At quae causa finalis, voluntatem hanc suam mouit Z Profecto,ut cognosceretur, & manifestus fieret. ιέι ν γαρ π ἀγαθου το γνωρίζεR.,, Propriu boni est, cognosci. At a quo ut coinis gnoscatur e Ab homine. οὐ γρ' ἀγνοι ἀνθρωπον o θεος, αμα xsa πάνυ γνωριζει,κ, Θελει γνωρίζεPI.,, Non enim ignorat hominem Deus, sed ma, , xime cognoscit,&vult cognosci. Quo modo cognosci docet.

,, Ob hoc ipsum omnia secit, ut per omnia ,, eum cernas. Hoc bonum ipsius Dei esti,, hoc eius virtus, ut per omnia appareat. Hoc autem per Omnia apparere, quid aliud inferre potest, qu m gloriam ipsius Dei. iuxta illud Io: Apostoli.,, Dignus es domine Deus noster, accipere,, gloriam,& honorem,& virtutem. Reddit rationem. Quia tu creasti omnia, & propter volunt ,, tem tuam erant,& creata sunt.

FINIS VIGESIMI SECUNDI LIBRI

179쪽

VoctiGraeci veteresPunico υχης', nomine significarunt , id duplici , Ani mi , & Animae expressere

Latini. In etymis eorum ,

errauere utrique. illi quod ψ, a uerbo ψυχας , refrigero deduxere. Contrario ab eius opere , significatu . Quoniam nulli bi sit animus ψυχη , quin ibi calor quoque exit at . Isti,

quod a uoce Craeca α uae , qui ventus est, parua admodum detorsione animum , & animam , deriuauere . Contraria maxime a veta re sententia. Nihil enim minus, quam uentus , animus est, & anima . Error hie uterqueia respiratione venit. Nam ea, quae consesso, animum habent, animantia sunt,& animalia . Haec uero respirant . Respiratio fit vento , ventus internum restigerat calorem ' A uento animus, a restigeratione ψυχη , sunt efformata'. Haec sane non videtur vulgi suisse formatio . Qui cum animam nec videat, nec percipiat an eam habeat , an ea vivat, prorsus ignorauit. Sed sciolorum vulgus, rerum naturau,sen sit tantum', eoque non integro, uenatur .

Rationes, a mente , a sensu ductas , penitus negligit . 1 Saniores Vtroque , & res alias , & animum , & animam altius indagarunt, receptis tamen nominibus sunt usi, Nos iisdem , quoniam inseram uetusta re , noua fingere non liceat, abutemur'. Non nomina, sed res ipsas sub nominum signita fleatu indagabimus: . Hoc praefati, nos hactenus nominibns animi , dc animae , promisene , & indistinctim usos . Posthac di .stincte usuros, ut anima dicat nobis huma

nam tantum animam. Animus.vero, re

liquarum rerum animos significet, planta tum, brutorum, & si qui sint in . uniuersi tate , alii. Id autem ea dei causa facimus, quod humana anima , proprias quasdam, nec eas paucas habeat proprietates , quae

cum animis reliquorum , non facile communicantur, aut permiscentur . Atque ideo peculiares, ex igit contempla tones . Quas

ad humanae nostrae philolophiae initia disserimus. Reliquis vero , quae animata vi dentur entia, animi nomen tribuamus. De animis ergo esto nobis. in praesentiarum , contemplatio instituta . Haec enim post Mentem atque intellectum omnis generis peractam tractationem . necessario vide tur consequi . Natura enim in suis ope ribus non saltat , sed ordine , a proxima causa , proximum producit essectum . At opus sane, perarduum molimur apud sopientes omnes, usque a seculi initio, maxime controuersu.Non est tamen nobis,qui ueram atq; integram philosopli iam condimus, aut desperandum, aut in opere quantumuis magno, atque arduo, desistendum.

inde igitur usque ab initio huius nostrae

180쪽

FREANCISCI P TRICII,

i posuimus , A Mentibus esse Animos . Sed ' proposuisse , de posuisse , philosopho non

est latis. Velum quod est , de in naturae niuisitate latet, ei est aperiendum , explican dum, &demonstrandum. Hanc ergo rem, Dei. Optimi , Maximi nomine , ac numine inuocato , nouo labore aggrediamur. Pio-fecto, demonstratum iam nobis est, ab uno Deo. primissimo, omnia proueniisse , Primam scilicet Unitatem, & in ea , & extra eam , Omnes unitates. Ab his, primam talen tiam, & in ea & exrra eam, omnes essen tias . Ab his, primam vitam ; & in ea , &extra eam, omnes vitas, & ab his , primum intellectum, Se in eo , & extra eum Omnes intellectus, siue dixeris Mentes. Si in uniuersitate , est rerum ordo:& ab ea semota est omnis confiisio, necesse est, ut a Mente,& a Mentibus sit primus animus, &in eo , i ct extra eum , sint animi omnes . Sive is piimus animus, sit mundi animus , siue etiam mundi animo superior. Quod rationes haud multo post . nobis patefacient . NO uem ab initio, atque etiam postea, in uniuersitate constituimus retum gradus . Inter quos, animus , medium tenet locum. Supra animum quatuor esse demonsitauimus abunde, Intellectum, vitam , essentiam, v nitatem . Sub eo totidem sunt . Natura , Qualitas, Forma, corpus. Inter intellectum

de animum , nihil intercedit medium. Superiorum nullum. Ad impot sectionem nam-rue, eorum nullum properat, nullum ex eis escendit. In sublimi consistunt . De suis proprietatibus quasdam non tamen Omnes inseris largiuntur . De sua dignitate non dimouentur . Nam neque Peripatus permit tet, Primum illum suum, primi coeli motorem intellectum ad Saturni spheram moueri dam descendere . Neque huius motricem, anonymam illam , substantiam , ad Iouem aut etiam in serius te se demittere. Ne- quae Lunae motricem concedat ad Venerem, aut Solem scandere.. Sed suis quaeque locis immotae , stabilesque permanet . Supero

rum ergo quatuor graduum, nullum, suum mutabit locum : neque infra animum cadet. At neque inferiorum quatuor, ullum supra animum ascendet. Non equidem natura ei proxima , minus qualitas , ab eo.remotior . multo minus sorma ab eo , longinquior. Ac minime omnium coipus ab eo, natura remotissimum . Sed in suis quaeque gradibus,quibus eas Optimus Maximus.CO ditor mundi Deus locauit , in suo quaeque munere, manere perseuerabunt. Neque et go superorum, quatuor, quicquam: neque

inferorum quatuor itidem , quicquam . in ter intellectum , de animum , se se inter.

ponet . Neque enitum gradus ullus alius inter eos sedebit. Neque enim alius vllus, praeter ostensos illos nouem , in uniueis ita

te, aut est, aut esse potest . Q od etiam imagis, haud ab hinc longe , demonstrabi.

tui. Cum haec ita sint , di antea si multis, validisque philosopliscis rationibus demo stratum , . Animum , in rerum uniueuitate, quod tamen Theoprastus , ac Democritus lvoluerantὶ neque esse primum omnium, ne- que omnium principium, necesse esse, it demonstratum, supra animum aliud ens esse, quod Mentem & intellectum appellauimus. Modo ita piogrediamur. Nullum entium Dei bonitate caret. Qum lcumque enim secit. suere ualde bona. Si bo- lna sunt, Dei bonitatem quatenus poterunt, imitabuntur propria eorum bonitate. Bonitatis omnis , proprium est benefacere . F cient ergo aliquid . Factio, haec, actio est. Actio omnis a viribus . Vires ab essentia .hllentiam ergo beneficam cuncta entia ad usique minima , &uilis lima habent. Et quia essentia omnis benesca,in se prius uires parturit . & per uires, actiones parturit ad extra. Et pregnans prius est ire se,& extra se neces.sario secunda'. Bonitatis enim primi bonicum sit particeps, sterilescere non potest, & cunditatis quoque , necesse est ut si parti ceps. Nullum ergo ens, sterile est . Omne

ergo ens se candum est. Sisiecitndum etiam praegnans. Si praegnans, etiam parturit. Si parturit, etiam producit. Quid enim essenἀtia citiusque careat viribus Minime. vires he,

an erunt ociosae e Si a bono liant, si boni iulius participant , Ociosas esse, est impossibile. Si ociolae non sunt, sunt igitur in motu .

In motu, vel interno, vel ad extra 3 Vtroque. Ille quidem intra essentiain est,&i vitam ei praebet . Ostensum enim est vitam veram, motum infra essentiam esse. Hoc vero, quia

vita, nihil est aliud, quam essentia parturiens liactionem, tum in se ipla, tum ex se ipsa. Si

in se ipsa, actione edit,ea amo, e se non exi in se ni,& in se manens, nihil edit aliud, quam se ipsam. Si uero ex se ipsa actionem profert, ea actio non est ociosa. Si ociosa, non est,& motus ipsa est,& motu eo, se ipse, aliud a se essicit. Cuius ipsi sit causa uti uocant

immediata . Vires vero , quae eam actio. nem ex essentia efferunt, causa sit anterior. Essentia;autem quae virium, & actionis r

dix est , & sons , de se parii effectus , primaria sui ordinis est causa . Causa autem omnis', uti est antea demonstratum , de prior est , dc potentior, causato suo . Ut

quae proferat, id quod prius non erat.

vero

SEARCH

MENU NAVIGATION