장음표시 사용
202쪽
summus opifex primum omnium extra se pro
duxit Quid aut debuit , aut expedi je prius produci, quam id quo om
di sine quo esse non poterunt, ipsum autems ne aliis elle poterat, & aliorum nullo eguit ut esset. Id enim ante alia omnia necesse est esse, quo posito, alia poni pollunt omnia. quo ablato , alia omnia tollantur. Nam sine quo aliorum nihil est,.se id sine aliis possit esse, ne- cellario primum est, inquit Aristoteles quoq; Id aute i plum spacium est. Omnia namque &corporea,& incorporea,s alicubi non sint nul- tibi sunt, si nulli bi sunt, neque etiam sunt. Si non sunt, nihil sunt. Si nihil sunt, neq; anime
neque naturae, neque qualitates, neque se mae, neque corpora erum. At hosce esse rerum gradus extra profundum,iam antea est dictu . si haec non sint, iam nulla rerum extra prosundum erit uniuersitas.At id contra sensum,contra omnem est rationem. Ergo hi rerum gradus sunt; Si sunt nulli bi n5 sunt. Sunt ergo alicubi sunt ergo in loco sunt ergo in spacto,aut longo, aut lato, aut profundo, aut in duobus horum; aut in tribus. Spacium ergo ante haec omnia est .Et eo illa vi sint indigent, ipsum vero,ut sit, illorum indiget nullo. Amici quidam nostri e Peripato, eum duos a nobis libellos editos de spacio legissent, suauiter nos subsannarunt. Quoniam nihil tale scripssset eorum
princeps. Ridiculi sane,ac bardi homines, &scriptorum sui principis ignari. Quid enim illi aliud eli locus, quam spacium, longum,latumque tametsi in loco profundum, qui proprie magis locus est, ipse ridicule Ommiterit Quid aliud illi est magnitudo ,super quaei fit
motus omnis, sursum,deorsum,in latus, in ci-cuitum P An non credunt, a terra ad coelum
esse spaciumὶSed hos ommittamus. Qui quoniam Aristoteles de nouo orbe nihil dixerit, orbem nouum esse, minime sibi persuadeti tanunt. Alijs qu in talibus ingeniis philos
phemur,sensuumque testimoniis, rationumque probationibus utamur. Nulla magna no mina exhorreamus. Res ipsas, verumque in rebus, verique causas vestigemus. Veritatem , veritatis gratia inquiramus.Ad rem igitur regrediamur , De corporibus quidem, nihil viis detur , cuiquam posse esse dubium, ea esse in loco, hoc est in spacio. Quoniam corpora ci cumquaque intus & extra , spacio & circunia dantur,& occupantur. Formae vero toto compore extensae, eamdem trinam occupant dimensionem. Qualitates, calor, frigus, humidum,siccum,molle, durum,reliquas,quis non videt, & extra, & circa, & intra corpora esse protensas ἰ Si vero, natura de qua postea, per corpora,& ipsa protensa esse reperiatur, & eois rum estierna attingere,&interna habitate ipsa
quoque in spacio esse erit dicenda. Vita itidem & ea anima, quae sensitiva dicitur, si per instrumenta corporis sit distributa, per spacia erit distributa. Sin vero ratio,& mens animae corpus informer, quod uidetur Aristoteles voluisse, & quod nobis hactenus maxime est dubium9 sicuti sormae aliae per corpora erunt extensae. Sin vero anima si in corpore,non ut forma,sed ut formatrix, quia corpus in spacio est ipsa quoque erit in spacio.Sin uerocorpus
sit in anima, haec si diuisibilis sit, inspaeio erit diuis bili. Si indiui sibilis sit, in fracto erit indivisibili. Sed si diuinitas uniuersa indivisibilis lit,ut est, in spacio erit indivisibili,& a diui-
203쪽
sbili spacio circumque erit obuoluta. Si nulli bi item sit sine spacio non cogitatur, si sit alicubi , vel in coeli culmine, vel supra
coelum, in spacio certe erit. Si vero sit i-que , in spacio, non esse nequit. Sunt ergo entia cuncta , & ea quae supra entias int . in spacio. Et in spacio, non esse nequeunt. I Sicut antequam entia extra profundum prodirent , i pacio eguerunt , quo ipsum est circumuolutum , ut extra ipsum prodirent, & consisterent, si entia esse aut debuerunt, aut potuerunt. Itaque spacium, a primo uno , ante entia alia omnia est piosa sum , & veluti spiritu oris eius es flatum atque distatum in finitum, atque infinitum: Non ergo amplius quaerendum an spacium in rerum sit uniuersitate. Sed indagandum ,
an spacium sit aliquid. Communis quaedam omnium homin si notio, spacium, & esse , & aliquid esse videtur
voluisse , cum nomina haec, vel talia sol in ret, Di mensio,Distantia. Interuallum, Interc edo, Spacium, Diastasis,Diastema.Consensusic Latinorum Graecorumque a sensu videtur ortum habuisse . Quis enim non cerni coelum a terra, in mundo distare e Orientem
ab Oecidente e pedes a capite in seipso in capite oculum ab oeulo e ab ore nares e Siquis has distantias . seu interualla , sues pacia non discernat, haec legere, aut Intelligere , non laboret. Cernentibus enim, &mente praeditis nostra scribimus. Cellauit
ergo , primo statim speculationis huiusce ingressu , quaestio illa. An spacium sit. Sed forsan non cessat alia illa : An spacium sit aliquid λ Forte enim spacium quidem suerit , sed nihil fuerit. Hanc rem , ita disic tiamus. Ens , & non ens , idem ne sunt, vel non idem e Si idem, ergo aliquid &est,& non est. Hoc autem impossibile esse, consensus Philosophorum omnium declarauit, Sicut de hoc aliud. Si est aliquid, ens est. Si
ver , non est, iam nihil est..Hoc enim e na- mero entium excludit ni , sicut illud inter entia connumeratur. Non ergo spacium, deerit aliquid, & in entium numero: & simul non erit aliquid,& ὸ numero entium reiectu.
Ergo spacium , de distantia quae in homine , ad pedes est; de numero entium est, & est alitiquid.Et ita de cς teris interuallisquibat cunq;. At hoc ens, hoc aliquid, quale nam est Amplius namque de eo licet ambigere . Ita consideremus. Consensus veterum comma nis, tria spacia esse docuit. Longitudinem, siue lineam. Latitudinem, seu superficiem. Profunditatem, quam cum illis duabus v cauerunt corpus. Ita, ut Mathematici, qui se se nusquam errare profitentur, docue-
rint, longitudinem sine latitudine, primum
spacium, seu mauis interuallum esse. Latiatudinem secundum; profunditatem tertium. Ita tamen ut latitudo , considerari nequeat
nisi praecedente , ct coniuncta longitudine, neque profunditas per se cosistere queat, nisi duae illae antecedant, ct sbi coniungant ut . Et
sicut illa prima, lineam per se sola essicit se
duae coniunctae super sciem conficiunt; atque ita tres simul iunctae corpus formant, quod vocant mathematicum . Physicolum veto probatissimi, dixerunt, corpus naturale essile, quod constat, ex longitudine, latitudine, profunditate, de antitypia, quod est resistentia. itidem, Corpus est,quod habet tres diastases hoc est distantias) cum antitypia . item aliter. Corpus est, quod trium interuallorum distinguitur dimensione , cum an tyti-pia. Denique . Corpus est ex congerie, magnitudinis , & figurae, & resistentiae . Magnitudo autem , α figura, non sine ali tua, uel una, uel duabus, vel etiam tribus diitantiis lai 3i dictis constare potest. Itaque tria sp cij genera sunt, vel tres species, siue illae machematicae, siue physicae sint per se solae consideratae, Longitudo, siue linea . Latitudo , siue supei scies,dc prosunditas, sue corpus. Quastia expotuerunt in corpore physco, ut longitudo aliquando acciperetur,maximum, quod in corpore aliquoii pactum apparetet g aliis quando autem id, quod esset, luperne deo sum . Latitudo autem ellet medium in corpore spacium, siue quod esset a dextris , ad sinistrain. Profunditas vero, vel minimum.
quod in corpore esse spacium, vel quod est
ab ante , retro. I n corpori bias ergo singulis. qualiacumque illa sint , vel mathematica , vel naturalia, spacia tria reperiuntur , quae& mente , & sensu peicipiuntur. Quis enim non cernat in corpore quouis obuio, disiantiam, quae est superne deorsum Et eam, quae est , dextris ad sinistra , & eam similiter . quae est ab anteriore eius parte, ad posteriorem ρ Haec, respectu notiti aliquando mutan. tur, ut lupera fiant in sera , dextera fiant sinistra; anteriora fiant itidem posteriora . In qua tamen mutatione , nihil harum perit distantiarum. Namque , longitudo , ct i titudo , de prosunditas perdurant , Vsque ad corporis illius corruptionem. Tres hasce ab omnibus cossessas dunensiones,corpori naturali cuique ineste,& cuiq: proprias,nem amplius dubitauerit.Verum addimus nos,eas in elle rebus corporeis omnibus: hoc est iis quae P corpora protenduntur,vel tota, vel per eorum partes, unam , vel plures. Corporeas autem res eas appello,quas vocant qualitates,
calorem, frigus , albedinem, nigredinem , ta
204쪽
higredine, Screliquas. Vel . n.tota corpora int', α extra occupant,vel partes eorti. Hoc est,uel superficies operiunt,vel etiam penetrant pro standa; atque ita per tres illas dimensiones , ac spacia, iplae quoque protenduntur. Itaque concindenius, dimentiones has,atque distan. tias.& per eas, spacium simpliciter, in corporeis rebus, hoc est, per corpora protensis, reperiri sicuti in corporibus ipsis. Sed in hoc different hae ab illis, quod illae sint corporum propriae, hae vero,qualitatibus sunt alienae. Quali- rates namque non sunt quantae, aut magn*, aut longae, aut latae,aut prosundae per se,& sui natura, sed sunt tales ex accidenti, quia nimi rum per corpora quae,& quanta sunt, & magnitudinem habent, & trine sunt dimenta protenduntur. Est ergo in iis, spacium, sed alienum. Est itidem in corporibus omnibus, sed proprium. Sed tis actum esse,& elle aliquid, & trinum esse;& in corporeis, corporibusque omnibus reperiri, proprium, & alienum, latis est superiore sermone demonstratum. Uei sim non in hoc sorsitan quaestio haec versatur,an corpora
inles pactum habeant. Sed in eo potius, An vllum sit aliud spacrum , quam quod singulis inest corporibus. Quod scilicet nulli corpori sit propriumὶ Quam quaestionem in hunc modum discutiamus. Tria illa acta longitudo, latitudo, atque profunditas, loco etiam tribu ta sunt, se enim de eo,apud veteres scriptum is est alicubi . Diastemata quidem habet tria, ,, longitudinem, latitudinem, &profundi-
., tarem , quibus terminatur corpus omne. ,, Impossibile autem est, locum elle corpus. Quibus verbis, loco, tria spacia illa, tributa sunt, quae omnia corpora temni nant,& locum esse corpus, licitur esse impossibile. Locus e go tria spacia habet, quae habet omne corpus, re tamen locus non est corpus. At si locus non
est eorpus. quid ergo est f Linea quidem ne
quaquam eli, haec enim unum spacium solum habet, & non tria. Quid ergo est Nempe i corpo i eum quiddam , corporis dimentiones
omnes habens, neque tamen corpus existens.
Ueriam Aristoteles , qui loco tria spacia dederat, quasi oblitus sui. quod consessus prius suerat, negauit postea. Negat enim cum ait. Necesse est locum elle, terminum conti- nenti Scorporis,quo contingit contentum.
Quo sermone luperficiem ambientis corporis designat locum esse. Allertionem hanc illi contrariam, vel illam contrariam isti, uti contrarias nihili pendamus, sed veritatem rei ex ctissime perpendamus. Duae sunt sententiae, Altera,quae alleuerat; Locus tria habet in tetis ualla. Altera, quae ait, Locus duo habet in te Dalla. Vtra harum vetior Certum iam factum
corpus, quod locatur, tres habere distantias. Locum vero lententia priore tres itidem habere, posteriore, duas. Primo sane intuitu, cuiaque hominum, verisimilius videri potest , ut tres locati corporis dimentiones, in tribus I ci talibus distantiis , locum habeant. Si quis
contra sentiat , rationem validam, verainque
afferat oportet, qua ostendat, quo pacto, tria sinterualla, locentur in duobus λ Deinde .qu lniam alterior ille idem, inter loci conditiones posuit, locum, nec maiorem, nec minorem locato corpore esse; ut demonstret est necesse, quo nam pacto, superficies tantum, e duobus constans interuallis, corpori e tribus constanti, aequalis elle queat e Et quomodo locus; si superficies est, corpus ita locet, ut locusaliquis sit, qui corpus non locet' Non enim a supermcie , profunditas locati corporis locatur. Et quo item modo corpus aliquod sit,quod maximὸ profunditate constat, de non ut in loco sua profunditate ρ Inter loci itidem conditi
nes haec alia est posita, ut locus eontineat locatum.Totum ne interrogo cominere debetλ ian partem, vel partes aliquas extra relinquere i pars aliqua extra relinquatur,tam locus, non continet locatum, uti alle rebatur.Totum ergo nece illa est, ut locus, contineat locatum. Et si totum continere debet, prosunditatem etiam locati, ne cellario continebit. At quomodo superficies, quae loeus esse dicitur, cum duas tantum habet dimensiones, longitudinem & latitudinem, locabit longitudinem, α latitudinem,& tertiam praeterea locati corporis profunditatem 3Si non continet, & hac, neque haec locata est, neque locus continet locatum; neque locus aequalis est locato, nee locatum aequale loco est. Si ver b continet,quo pacto locatum corpus seposita profunditate, ex corpore superficies euasit 3 Ad haec,si in loco est id corpus, quod aliud corpus extra se habet, quod locarum ambiar, quaerimus, an ambiens corpus inde moueatur. secum auferat suam superliciem, quae locus dicitur,an vetb ibi relinquat e Si relinquit, iam corpus datur sine superficie, quod cachinis sub sinandum est. Sin vero secum auserat, quo modo seruabitur, alia conditio illa, qua ab eodem assertore dicitur. Vult enim immobilis ellelocus 'Praeterea quo modo immobilis erit locus, si corpus locatum ex eo discedat e Neque enim locus ipsum sequetur si immobilis ut ,& immobilis cum sit, locus amplins non est, cum nullum amplius contineat locatum . Vel ergo vacuum ibi fiet, quod ab eo non est concessum. Vel superficies confundetur; & in uni
molem cum suo corpore coibit, atque ita in mobilis non erit. His ergo omnibus rationiatius salsum esse apparet, Locum, duobus in X 1 tum
205쪽
tum constare interuallis; Et verum esse , constate ipsum, interuallis tribus,quibus tria corporis locati intervalla capiantu r. Ita ut longitudo loci, longitudini locati. & latitudo, latitudini AE profunditas profunditati, te correspondeant, & omnino sint inter se aequales. Locus ergo integer erit, non superficies ambientis iola, sed profunditas etiam, intra su perficiem existe ns, simul eum illis. Sed quidnam Ambiens,corpus e uod locatur, corus itidem est,corpora ne avo, prosunditatius luis,se te penetrabunt & corporum penetratio concedeturὶ Id v ero impossibile est. L catum corpus, prosunditatem suam , locum ingrediens, deinde egrediens, secum semper gerit. Locans vero corpus profunditate sua,
Iocati profunditatem, & recepit prius, &dimisit postea ut secum auferret. At quo nam locantis prosunditas abierat,dum locati prosunditas reciperetur Id ne imaginari quidem licet. Ergo necesse est, ut locans corpus,dum i catum cecipit, ipsum totum inde discedat, de spacium quod ibi immobile est, telinquat seipso vacuum, ut ingrediente corpore impleatur. Et hoc itidem recedente toto, seacium il
lud ipsum,quod ibi est immobile,aliud ingre
diens recipiat corpus. Atque ita spacium ilia lud, idem semper, & immobile semper, io gum, latum,& profundum stare necesse est,ut egredientia omnia dimittat, & ingredientia omnia recipiat corpora. Vel corporum penetratio dabitur. At hoc impossibile eli. Illud erso est necessarium. Hac erso mutatione, des paed semper eiusdem mannone,liquido constat,locum aliud esse a corporibus locatis. Manet enim ille,haec vero alia, atque alia , & ingrediuntur , & regrediuntur, nihil illo dim to . Vnde communes liae loci notiones, ab omnibus Philosopliantibus consessae, & conia
cessis; Quod locus aliud sit a lo cato; & quod
locus maneat immobilis; locata veris corporara ex uno loco,in aliud moueantur. Cum autem dicitur locum et se aliud a locato, ita est accipiendum,ut locatum omne,corpus site Locus autem sit non corpus, ne scilicet duo compora se se inuicem penetrent. Ergo locus, quia corpus non est, necetiario erit spacium trina dimensione praeditum, longitudine, latitudine, atque profunditate,quibus corporis Ioeati longitudinem, latitudinem & prosunditatem in se recipiat, & capiat. Et spacium tale trinum,uerus est locus liud I locato,im. mobile per se, & locato corpori quaqua uersum aequale. Locus ergo proprium spacium habet , diuersum aspacio corporis proprio. Imo spacium ipsum trinum, vere est locus; de locus vere est spacium trinum. neque spacium loco accidit.sicuti corpori accidit. Proprium
enim corpori naturali,qua corpus naturale estantitypia illa est ,& quam vocant anteresim .
Hoc eit relinentia, cu renitentia .Quae renuenis
tia, inon illo spacio opus habuit, ut subsiste. ret. Qua ratione tres di stantiae, sunt sere cor. poti, tam alienae,qua in suerant corporeis. Loco vero ita propriae sunt, ut ei non accidant, aut ei aliunde accedant , sed ipse locus, non sit aliud, quam distantiae illae. Et spacium, verus sit locus. Et locus, verum sit spacium.Ita vere dictiim fuerit. Loci potentiam admirabilem quandam esse, de ominum
primam. Locus enim natura, ante corpus ita ,, est, sicut corpus est, ante corporea . Nam
,, sine quo aliorum nihil est, Se id sine aliis ,, possit esse,necellario, primum est. Verum locus, non ne relatione dicitur ad locatumὶ sicuti relatione ad filium pater dicitur Id ita esse consensu omnium est firmatum. verum sicuti pater,s relatio cesset ad Glium, est etiam vel animal aliquod,vel homo, ita locus, sine locati relatione, potest aliquid
per se elle . Id autem Veteres vacuum vocati
re; hac scilicet altera ratione, vispacium idem, si corpus contineret, locus appellaretur. Si
vetis nullum contineret colpus, vacuum n minaretur . Re autem vera eadem res essent,
vacuum,spacium,plenum, & locus. Qua plenum corpore est, este locum . qua vero sine corpore est, esse vacuum . Atque ideo vacuo huic necesse est, communes esse tres illas dimensiones, longitudinem, latitudinem, duprosunditate, sicuti & loco. Et vacuum ipsum, non aliud esse, quam trine dimesum spacium. Quid ergo, spacium ne in rerum natura reperirietur,quod vacuum sit re vera, & nullo corpore plenum ρ Hac sane de re, variae veterum sententiae suere . Alii namque eorum, neque
in mundo,neque extra inundum, vacuum eia
se spacium ullum asseruerunt. Alij non esse in mundo, extra mundum esse. Alii ve id extra mundum non esse, in mundo elle polle. Nos autem circa haec ita philosophei nur. v cuum corpore spacium , si alicubi sit . vel in mundo necesse est esse , vel extra mundum . An extra mundum sit, pollea conliuderandum . Nunc vero , an sit ullum in mundo spacium, quod corpore sit vacuum , videamus. Plerique sane veterum, in hanc sententiam descenderunt, ut nullum esse in mundo vacuum affirmarent. Idque reperiri prorsus negarent. Alij sola contenti negati ne. Elii vero, rationibus etiam annixi sunt probare. Sed iis ut videtur non demonstrantibus quicquam, quod sensus ipse refellere non valeret. Rem igitur hanc in hunc modum per
vacuum esse in mundo,tripliciter quaeri potest.
206쪽
test. Primδ, an in mundoingens aliquod si spacium, quod mundi ipsius magnam occupet parte in , in eum scilicet modum, quo vulgus totam aeris regionem vacuam elle existimate solet,quia dum aeris nullam sentiunt, ut aliorum corporum, resistentiam, nullum ibi esse corpus sibi persuadent. Secundo,an in mudo, paruum aliquod spacium vacuu dari possit. Tertio an minima quaedam inter corpora veluti l paciota,vacua concedantur. Sane priore illo modo,nullum inane in mundo elIe,ne. gatibus assensum damus. Duo velo reliqua,&Parua,& minima, in mundo inania poste esse,spacia, non solum non negamus,verum etiam maxime contendimus. De tertio prius ita ag mus. Sicuti inter arenae particulas, aer mlnu
tim est interspersus, ita cogitandum est inter aeris particulas,s pacti inanis portiunculas ecse interspersas. Id ipsum esse inter aquae etiam particulas,& reliquorum omnium solidiotu corporum . Quae res etiamsi sensu non cern tur, ratione tamen a sensu orta, ita esse probari videtur posse. Sensu enim coprehendimus, aquam , &rarescere, & dentari; Idem sacere, quamuis non tam perspicue aerem. Aqua si de setur, in vacua spacia sibi interspella necelle est, ut resideat, vel corporum penetratio concedenda erit; res tantopere a veteribus oppu-A B gnata. Etenim si aquae pars A.
quae corpus est, densetur in par. tem aquae aliam B. quae itidem qita corpus est, iam corpus penetra. δε η iuid corpus. Et trina dimensio corporis A. in trinam dimensionem corporis B. est i ngrella. Quod si negetur,interroga densita bimus quo na abiit dimidia pars aquae videmus enimmolem, quae dupla erat in simplam esse redactam , & dimidia parte minore esse eam, quae est densata , quam fuerat, ante. quam dentaretur. Quo facto . necesse eli fateri dimidiam illa, vel eorruptam esse vel in altera dimidiam penetrasse , vel spacia multa exi gua vacua, aquae interspersa. At corruptam noesse, ostendit, quando eadem dimidia in glaciem densata, calore, vel solis, vel ignis rei omli ita, in eandem qua prius erat, duplam mola redit. Penetratio autem dimidiae in dimidiam non coceditur.Necessaricli ergo tertium reli quitur , ut in spaciola vacua sibi interspersa sese receperiti atque ita sit densior effecta. Aetludem quando in eo, locum muto, corpori meo cedit. Ea cessione , vel corrumpitur, vel in proximas alias sui particulas se se recipit.Et ita vel altera, alteram penetrat, vel in spacia vacua sibi interspersa concedit. At corruptam esse, nulla praecedente alteratione, non est dicendum; Neque concedendum aetis partem, in aeris Partem penetrasse. Ergo in vacua sp cia proximi sibi aeris se se contulisse,est necessario confitendum. Atque in hunc sensum, veterum sapientissimi quidam, & rerum naturae gnari, asseruerunt densum, de rarum in rebus ratione vacui fieri: de motum corporum, per inane fieri: cedente scilicet obuio,de in proximi inania spaetola se se reeipiente.Cui sententiae sucum fecit Aristoteles, qui ne se sapie
tior videretur alter,vetustiores omnes fatuos,
atq; in sinos etiam vocavit: quasi illi affirmas
sent, in mundo magnam vacui molem reperiri,per quam corpora mouerentur. magnisque
caii illationiim aggeribus hanc sententiam, quae a nemine. vel lata,vel prolata suerat,annixus est pessum dare. Quos cauillos siquis ad rectam rationem a nobis modo expositam reuocet, de sucum sophismatu facile cosnoscet, ct vanitatem hominis agnoscet. Se a ad rem
reuertamir. Qua ratione ostendimus aquam,
de aetem densaria eadem o siendi potest ali
rum corporum condensatio. Quae tunc de santur, cum partes ipsorum in poros, qui inania sunt spaciola, se se recipiunt. Rurius verbrarescunt, cu ex vacui recessibus illis in priora itidem loca, quae recesserant partes ,rede ui.
Cumque, dc liquida corpora, de solida, quae omnia porosa sunt, inania illa spaciola tibi interspersa habeant, cur non poterimus assirmare tantundem in mundo vacuum esse , quan tum lit plenum i Non est enim a ratione alisnum, naturam ex aequo utrumque prouidisse, quando utrumque ex aequo , rebus sitis, visi esse pollet; dum ex densis rara essicit , dc rara,
uae iunt, addensitatem redigit; quisus m
is duobus,generationes omnes suas peragit. Omnia autem recta cum ratione,naturam agere, omnibus pli ilosophantibus est iam concessum. Atque haec de minimis vacuis natura rebus inter seminatis dicta sunto. Ad alterum illud transeamus. ad maiora scilicet vacua. Fieri namque , ut aliqua, atque arte adhibita, spacia vacua maiora, interdum sensus ipse declarat. Exemplis hoc declaremus. Sphaeram lamineam conficiamus, stamno suso, undiq; optime ocelusam, in eamque foramine uno siphonem lamineum immittamus ad media usque. Eam proculdubio aere plenam esse e sh dicendum.Tune ore Siphoni admoto, intemnum aerem attrahamus, proculdubio multa extrahemus. atque ita necessatib vacui multu relinquetur. Praeterea, Clepsydra illa horten sis,qua vacuum non dari, multi conati sunt strtiere, contrarium ostendit, inane scilicet in
ea posse fieri. Nam si ipsa in fundo paruula habeat foramina, digitoque osculum superius
comprimatur, aqua non effundetur quidem perfundi illa soraminula . Atque ita videtur vacuum non admittere.At si solamen unum, vel
207쪽
vel plura in suadosiant magna, aqua per ea sine dubio estuet; & antequam tota est uat in
parte eius vacuum intus remanebit. Hanc autem rem experientia ostendit. Quinimo, perparuula illa solamina, si Clepsydra impleat ut
arena,haec illico,uti aqua grauior decidet.Ide,& mel,& oleum faciet. Si itidem vas aliquod aqua repleamus, vel oleo, vel vino , ad amus. simque occludatur, deinde Ioui stigi dilIimo in hyeme exponatur, liquor ille in glaciem concrescet. & vasis partem vacuam efficiet. Haec omnia per se quisque experiri potest. Contrariis ergo pluribus his experiet iis,quod priore illa negabatur, vacuum spacium dari posse confirmatur. Quod hac alia quoque patebit. Si viris aqua plenus, pressus aquam ecfundat, compre lius remanebit . Tunc os eius
per quod aqua est effusa , quam arctillime
obligetur.Hoc facto,venter viris, manibus extendatur equetiit ille manus. atque ita intemnum spatium amplum fiet, in quod, cum nec aer, nec aqua,nec aliud corpus, per os obligatum , ingressiun est, cui dubium post hae erit, totum illud spacium omni corpore elle inane. Et natura ergo , & arte adhibita, elle, & polle esse in mundo vacua, & inania fracia, sensus ipse,&experientia, Sc ratio ex hiice ducta cla. tissimε demon strauit.
Extra autem mundum uniuersum , inane spaeium esse, nihil obstant Aristotelis aut authotitas, aut rationes. Quibus extra coelum;lo
cum, acuum,corpus,motum,tempus nullum
esse contendit. Neque enim negatrit,spacium inane ibi esse. Sed negauit,tale vacuum esse , quod corpus caperet,Eclocus fieret. Et si maxime negastet,spacium ibi elle,neque tamen rationibus id demonstrasset; nihil nobis obstas set,quin spacium ibi est e,rationibus ostendere pollemus. Probemus itaque, non quidem sensu, qui illuc non pertingit, neque ullius
authoritate , quam tamen aliorum vere.
rum , Aristotelicae contraponere haberemus. Sed rationibus sere sensatis, extra mundum spaeium est e,illud inane demonstremus. Dicimus ergo inter stellas fixas, duodecim Esse signorum Zodiaci figuras, cum aliis non paucis. Signum unum integrum sumamus. E sto Arietis. Hoc Astrologi, nerum coelestium gnari, longum este ponunt gradus xxx. latum xi, sicuti Zodiaci signa reliqua. Longitudo haec Arietis,est in intima coeli superficie:est,&in coeli corpore prosundo, atque interna mole:Cur non stetiam hisce continuata, & co respondens in eoeli eiusdem extima superficie, de suprema Uel enim ibi superficiem coelum habet,vel non habet Si dicatur non habere, ridiculum fiet, ut vel coelum non sit corpus,
vel sit corpus sine superficie . Quae si falsa
sunt, necesse est, ut coelum extimam quoque superficiem habeat denecesse est eam longam.& latam esse, vel xxx. illos, ct xij. gradus, vel maiores,vel minores alios . Si ergo signi in ea Dperficie longitudo est,& latitudo , necesse est alterumtantiam1pacij iux ,- I lius inanis ei contiguum e G, se, xxx.scilicetgradus longu.
I I xij. latum. Et quanto a c i stipei scie extimae lineae Arie tem includentes, magis Pro
I f trahantur, semper maius, ac I maiusspacium compraehe
dent. Hae in re Ariete exti mo demonstrata nemo dubitet , quin in reli
quis signis xj.idem seri possit. X ij.ergo Zodi
ci signa, in suprema caesi supelficie, intumdem spacii inanis, contiguum sibi singula habebunt, quantum ipsa sunt. Longum nempe t ta longitudine gradus cces x. latum vero xij. Si vero a principio, & fine cuiusque signi lineae per superficiem cadi eandem, usque ad virumque polum protrahantur, instar peponis
cuiusdam . eam in xii.partes aequales dispescet.
Quarum patrium singulae, totidem spacii inanis illius partes sibi contiguas necellario h bebunt. Atque ita uniuersum coelum,ac mundus uniuertus extimo spadio citcmidabi rurnecessario. Quae res ita clara modo sacta est, ut siquis de ea dubitet amplius,dubitem an compos ociatorum, & mentis siet. Verum si quis amplius amet audire,aiidiat,& haec. Veterum elegantissimi quidam Physici autumariint, mundum hunc codagraturum. Si in vapores, vel in sumum resoluatur,tum centies millies,& forte amplius, maiorem occupabit locum. At locus hic, si acium illud fuerit inane. quoacorpore replente, locus nuncupabitur. nunc nullo implente corpore, inane tantummodo est i pacium .idque cogitatione eo in praehenderunt ij, qui hoc dogma intulerunt, non absimili ab ea abstractione qua Physici alii in iram hematum intellectione utuntur. Et sicut has nihili equitur absurdum, ita illi cogitationi conii grationis .ablurdi sequetur nihil. Sicuti neque huic aliae.Si mundus uniuersas mente cogitetur suo loco moueri inane illud spacium, ne- cellario replebit,locumque in eo sibi essiciet. qucd nunc,quia corpus nullum concinet, spacium tantummodo est inane. Praeterea is mundus etiam hic, in minorem a Deo con Irahatur molem eius loci,qui nunc est,uacuum re
manebit spactu, ut ommittamus, quae, aliqui de homine in supremo coelo state, vel brachio extra porrecto cogitatione admiserunt.jEsto hisce rationibus comprobatum, extra mundus pactum inane esse . Quod, locus non est quidem,sit autem cogitatione locus,& re ipsas optes
208쪽
Spacium hoc, quod mundum uniuersum.
unde quaque extrui secus amplectitur, veterii
Llij finitum esse dixeriint,infinitum alti : Sunt
etiam qui rerum Omnium maximum dixerui. Hoc qui affetuit, a vero non aberrauit,Thales Miletius, rationemque dicti sui optimam attulit. interrogatus quid nam maximum esset, locus,respondit. Alia namque Omnia, mundus continet; locus vero mundit iplum. Optime inquam respondit, si pro loco hoc maximo,inane extra mundum spacium intellexit.
Posidonius veto, infinitum non e iste docuit, sed tantum, quantum sussiciat ad capiendum mundi resolutionem in ignem. Stoici vero alii infinitum elle assirmarunt; sed quibus rationibus id confirmarunt, nequaquam constat.Nos alia ingredientes via, licimus, s aciduod est extra inundum,& finitum esse, M innitum. Finitum quidem ea parte,qua mundi extimam supelficiem contingit. non quidem proprio,& naturali fine suo,sed mundi terminis. Qua vero digreditur a mundo,ab eoque procul abit,in infinitum transiit. Idque ita eL se, his rationibus probamus. Si alicubi in eo
abitu , &discessu spacium illud finiretur , vel
proprio finiretur termino, vel alieno, vel utroque,vel neutro.Proprio quidem terminari, ratio non videtur suadere posse. Etenim qua terminaret, alterius elset naturae ab ea, qua terminaretur,& fieret idem & terminus,& terminatum. ac veluti idem locus esset, & locatum . Haec autem nulla rerum permittit natura. Dissimilitudo itidem hae quo modo,a seipso genita comprobabiture Terminari namque passio quaedam est, terminare uero actio. At quo
pacto aliquid,& agit, in seipsum, S a teiplo
patitur respectu eius dein 3 Si id fieri nequeat quoniam qua patitur in potentia est, qua vero agit iam actu est dicendum si spacium it Iud terminatur, ab alio terminari aliquo. Veluti eiusdem spacij ea pars,quae mundum proxime ambit mundo patitur, & terminatur.
At procul a mundo, quod est positum longil-sime quo modo a mundo terminari poterit, cum termini eorum qui se se mutuo terminant,& terminantur, contigui,&se se contingentes esse debeant e Non ergo mundus, spacium, quod a se distat longillime, terminate Potest. Neque ergo a seipso.neque a mundo, acium, quod a mundo e liprocul,terminatur. Neque etiam ab alio ibi term i nati potest.
Vel enim eorpus illud esset, vel incorporeum aliquid, vel medium aliud tale, quale est spa-cium ipsum.At si tale medium dicatur,ta , spacio reliquo,nihil dissimile,cur non potius ideeum eo dicetur atque ita a se ipso terminare. turae Cuiux contrarium est,oitensum. Neque etiam a corpore ullo ibi terminati potestramne enim corpus intra mundum est. Deinde si
corpus etiam aliquod extra mundum. altera. tur elle, quaeremus nos, an id corpus spacium occupet,ut locum Si respondeatur non Occuare,quia spacio uniuerso superficie aliqua suinem imponat, tum dicemus nos id non es le corpus. quia trine non sit dimensem. At si tria ne dimensum esse supponatur, necessario spacium occupat. atque ita spacium aliud extra
uniuersum spacium erit, quod ei finem imponat. Deinde quaeremus, an & spacium hoc
liud,& corpus ipsum occupans, finitum sit, vel infinitum3 Si finitum dicatur. a quo nam finitur Per easdemque interrogationes, ad hanc ipsam infinities recidemus.Si infinitum respodeat esse,iterum rogabimus, cur nam,vtvni
infinito finis statuatur, infinitum aliud si ustra fingat ut 'A corpore ergo nullo, vel sitito, vel inlinito,spacium illud primit,a mundo abiens rerminatur,aut terminati potest. Quod si ii corporeo aliquo asseratur spacium primum finiri ; Quaeremus nos, an incorporeum hoc, terminos & ipsum habeat,quibus spacium tetminet,vel non habeat Si non habere dicatur.
tunc inseremus nos, id non posse terminare. Omne enim quod alia terminat , suis ea te minat terminis . si asseratur terminos L
here , iam , vel linea est , vel superficies , vel corpus . At.lineari, & superficies quo modo profunditatem etiam spacii illius terminabunt Et praeterea, & lineam, desuperficiem,non nisi in corpore, aut in spacio trine dimensia reperiri: Corpore autem , vel spacto , non finiri spacium , iam est demonstratum a Cum ergo,nec corporis terminis , nec sp cii alterius, nec suis,nec incorporeis finiatur .
necessario concluditur, spacium illud a mundo recedens, in infinitum recedere,& infinita esse. At qua nam infinitate e potentiali ne vitta loquar9 an actuali/Sane si potentiali diceretur,lequeretur necessario, ut nunc finitum
esset, postea infinitum fieret, & quidem in potentia adhuc . Quod si dictu sit absurdum, nos
spacium illud , actu infinitum esse concludemus . At infinitum, lineis ne e an superfici bus, an etiam profunditatibus e Sane omni bus. Nam si infinitum uno sit, omnibus etiam necessario est infinitum: praeterquam ubi madum tangit, uel mentis nostrae conceptione terminatur . Sed hic terminus naturam eius non mutat, nec ab infinitate sua dimouet.
De Spacio vero, quod mundum capit, &quod mundi est locus, & in quo mundus est, de quod in mundo,qnid alemus' Eiusdem ne est naturae,cum exteriore illo infinito, vel natum alietius Et eius profecto est, & alterius.
209쪽
Eiusdem quidem est,ueterum testimonio.qui omnes dixerunt, idem elle ι paci um inane, &locum. Locum quidem tunc vocari, quando corpore est plenum; quando vero corpus non continet, vocari inane.Cui dogmati, rationes aliquot addamus. Neutrum ipsorum, corpus est: virumque corpus recipere est aptum. 6trum' ue corpori cedit' utrumque trine est diis mensum utrumque corporum dimensiones penetrare potest. Neutrum corporibus resistit, utrumque corporibus motis, locum & caedit,& praestat. & sicuti corporis propria est res- stentia,& renitentia, ct antitvpia, quae ut corpus naturale sit, ei causam praestat. Sic spacti utriusque proprium est, cessio corporibus, eorumque motibus prcist ita. In eo tantum differunt,ut alterum,quod mundum locat, si plenum mundi corpore;alterum vero . sit corpore omni vacuum. In eo etiam, ditieri hoc ab
illo, quod illud, & finitum est , & infinitum,
hoc antem totum est finitum. Et i medio sui, unde quaque aequale . Si enim a centro ipsus, quod est mundi centrum, quaquauersum lineae protrahantur usque ad mundi conuexam supersciem,aequales erunt omnes,sed finitae . Si vero etiam , atque etiam protendamur,suousque protrahi possunt, aequales itidem,
sed infinitae erunt, possunt enim per uniue sum, extra mundum positum spacium infinitum,protendi. In medib ergo uniueis infinitis paci ;centrum spacii est.Et spacium quod circa centrum est, vi que ad mundi convexum , medium uniuersi spacii est.Diuersum quoque ab exteriore illo,na undanum hoc medium, ac finitum est rationibus aliis. Illud enim inane,
ac vacuum totum est, quatumcumque est. Hoc vero plenum mundo est, ac mundi corporibus omnibus . minutis tantum inter corpora
interualli vacui distinctum: quae tamen vacua interualla tanta, ac totidem lunt, quanta, " sunt pleni spacia reuera. Plenum tamen vulgo,& sensui vocatur; vacuum est uti ostendimus,rationi. Et qua plenum est,non equide ad eius pertinet ellentiam, sed plenitudo ei accidens est ;a corporibus nimirum plenitudo illi accedit,quae ab eo natura sunt diuersa,ita, ut jacia, quae propria corporum superius diximus , accidentia sere sunt illis, essentia vero eorum, in antitypia illa,& renitentia consistit. Quare si plenum esse, spacio huic mundano accidit;vacuum esse ad essentiam eius pertinebit. Nam , & dimidia mundani spacii pars v cua est, ct uniuersum illud extra mundanum est inane. Quae res etiamsi ita sit, attamen magnam vim,erga se se implentia exercet corpora. it ut ea cuncta, nihil res stentia, eoru resistente,aut obstate nullo penetret. Et E contra, intantum viribus caret,ut 1 corporibus omnibus,nihil eo prorsus renitente penetretur. Diuidat etiam corpora omnia: & a corporibus omnibus diuidatur. Nullum corpus laedat; an ullo corpore laedatur. Nullum tamen impossibile inde sequatur. Non est enim eis simile; non est eis contrarium.Neque enim eis repugnat. neque ab eis repugnatur, & dum illis r sistere nequit omnibus tamen sese indit. Atq;
illis lua puncta, suas lineas, suas superficies, impertit de prosunditates, se ieq; his neutiqua priuatis, illis largitur,ut illa sibi habeant, quae
sibi retinet ipsum. Atque ita euenit, ut dum qua plenum est, omnia penetrat, & ab omnibus penetretur; omnia item comptaehendat,& ab omnibus compraehendatur .de dum nia terminat, ab omnibus terminetur. Cum vero haec omnia, & faciat,& patiatur,& corporibus omnibus largiatur,ut sint, ut agant,ut patiantur, cur omnis corporum essentiae, acti
nis , ac passionis non dicatur esse principium Et cum corpora omnia finiat, cur corporum etiam finis non existimetur Atque hinc,&principium rerum, & finis itidem esse non aiaseratur & cum sinitum,& infinitum sit, cur,& principium ,& finis, sinita, & infinita non dicentur Quorum pleraque praestantissimi veterum dixere, vel sorte dicere voluere. Corporeas qualitates, quas per corpora diximus protendi, corporibus ipsis esse posteriores, nemini dubium videri debet. Suntat. ipsae,quaecunque,& quotcunque sint. accidentia; corpora vero substantiae sunt, substantias autem accidentibus priores esse, nemini dubium itidem esse p otest. Corpora ergo qualitatibus suis sunt priora.Corporibus vero priores sunt loci. Nam si locus,pitur corpore non esset, tunc corpora non essent in loco , quod
impossibile elle philosophis omnibus est confestum. Atque ideo dictu est veterii cauillatori. is Admirabilis quaedam est loci natura, &,, prior omnibus. Nam sine quo , aliorum is nullum este potest, & ipsum sine illis p
, , test esse, ne cellarium est,primum esse.
Nam si corpora fierent, & locus eis non esset praeparatus,vbi nam locarentur e si arbor aliqua modo ἡ terra pullulet, ac crescat, quonam crescet,si locum non reperiat ibi elle paratu mel octas ergo vere, corporibus, corporei L lque , natura & tempore est prior. At siclocus lnon nisi quatenus corpus locat, locus dicitur, sui autem natura, ante quam locus sit spacij totius pars est , spacis haec pars ante locum est. Et quia pars& totum natura simul sunt, spa cium etiam uniuersum ante locum est natura. Si item locus & vacuum idem sunt,&vacuum natura & cogitatione plenum praecedat, locus autem quatenus locus est,plenum est j v cuum certe ante locum, & prius loco debet
210쪽
esse. At spacij proprium est,ut vacuum sit,sp cium ergo natura, & tempore prius loco est, At cum entia nulla alia in natura sint praeter haec quatuor, spacium, locus, corpus, quali- tas; coipus aut qualitate prius est ;& corpore locus,& loco spacium,spactu nimiru reru oirinium primum est. Mundus itidem prior omnibus quae in eo sunt locis,corporibus, quali- μtatibus est. Spacium autem ante quam mundus est:*acium nimirum,mundanorum
nium primum erit. Quin etiam prius ipso mundo. Nam si mundus prorsus corrumpa- Iur,atque in nihilum redigatur, quod veterunon ignobiles fore tradidere, acium in quo nunc mundus ut in loco esst, inane prorsus remanebit.At si iterum,cados nouos, terramque nouam, Deus reficiat, quod sapientum multi; & diuino viri assiati spiritu pronunciarunt, spacium praeexistit, quod nouos capere ossit carios, terramque nouam. Ante quam ic quem incolimus mundus a Deo esset se-brefactus inane erat, in quo vel atomi volitabant,vel chaos volutabatur,vel materia in sormis, motibus inordinatis voluebatur.*acium ergo ibi erat ante mundi sermationem. Est ergo spacium sui natura inundo prius primum que rerum omnium mullanarum; ante quod
nihil suit r&post quod omnia suere. Spacium ergo hoc, quod ante mundum
fuit ,& post quod mundus est ,& quod mundum & capit, & excedit, quidnam tandem est Apti ludo ne simplex ad capienda tantum corpora est, ct aliud nihil e Suscipit quidem spacium hoc corpora omnia, sed non vide- tur, aliud nihil este, quam aptitudo. Sane,si qmcquam rerum sit, vel substantia est vel accidens. de si substantia est , vel incorporeum quid est,vel corpus. Si verb accidens,vel quaritas,uel qualitas,vel aliud quid tale. Profecto
dicimus nos,spacium per se ipsum, cum mundum praecedat,cumque extra mundum sit,nihil rerum esse mundanarum , praeter eam eius Partem, quae mundum capit, aut quod mundus suo corpore occupat. verum alia res a mundo diuersa est. Mundus enim corpus est,spacium vero corpus minime est, nulla ergo categoriarum,spacium complectitur,ante eas Gmnes est,extra eas omnes est. Quid ergo est 3
hypoliasis, diastema est, diastasis. ectatis est,
extensio est, interualluin est, capedo est, atque intercapedo. Ergo quantitas e Ergo acci- lens Ergo accidens ante substantiam e & ante corpuse Architas uterque, de senior Pythagorae auditor, de iunior Platonis ani cus , de qui eos secuti sunt scriptores categoriarum, hoc spacium non cognouere. Sed iunio categoriae in mundanis bene positae, spacium de mundanis non est; aliud quam mundus est, Nulli mundanae rei accidit, siue ea corpus sit,sive non corpus, siue substantia, siue accidens,omnia haec antecedit; omnia illi uti accedunt , sic etiam accidunt; ita ut non solum quae in categoriis numerantur accidentia, v rum etiam quae ibi est substantia, illi sunt accidentia . Itaque aliter de eo philosophadum, quam ex categoriis. Spacium ergo extensio est hypostatica,per se subitans, nulli inhaeres. Non est quantitas . Et si quantitas est, non est illa categoriarum,sed ante eam, eiusque sons de origo. Non ergo accidens dici potest, ne que enim cuiquam accidit substantiae. Quid
ergo substantia ne est e Si substantia est , id iquod per se substat, spacium maxime omnius ubstantia est:Substat enim per se, nulli innititur ut sit;nullius eget, quo sustineatur, sed ipsum, substantiis iustentationem praebet, easque ut sint sustentat.Si substantia est, quod
per te existit, spacium omnium maxime su stantia est;quia maxime omnium per se existit Si substantia est,quae aliis substat,spacium maxime omni num substantia est; omnibus e. nim substat aliis natum rebus . Si substantia est, quae nulla aliarum rerum eget ad esse, acium omnium maxime substantia est, nullo enim aliorum eget, ut sit; reliqua omnia, ut sint,egent spacio. Si substantia, primum omnium entium est , spacium maxime omnium substantia est. Primum enim aliarum rerum omnium elle iam est probatum. Hisce ergo rationibus omnibus patuit clarissime, fractu maxime omnium substantiam esse, sed non est categoriae substantia illa. Neque enim i diuidua substantia est, quia non est ex mat ria,& sorma composita. Neque est genus,n que enim de speciebus, neque de singulariabus praedicatur. Sed alia quaedam extra cat goriam substantia est. Quid igitur corpus ne est , an incorporea substantia λ Neutrum, sed
medium utriusque. Corpus non est,quia non est antitypos, aut resistens, aut renitens, non visui. non tactui sensuum nulli obiicitur, aut subiicitur. Incorporeum rusus non est, quia trine dimetitur. Longitudinem, latitudinem profunditatemque, non unam, non duas, aut plures habet, sed cunctas. Itaque corpus i corporeum est , de noncorpus corporeum. Atque utrumque per se substans, per se exititans,in se existens, adeo, ut etiam per se stet semper,atque in se stet: neque unquam, neque usquam moueatur, neque essentiam, neque locum mutet, nec partibus , nec toto.Quod enim mouetur, per hoc spactum m uetur ; hoc autem spacium supra se non mouetur, neque aliud usquam est supra quod moueri queat. Neque etiam, vel in ipso vel extra ipsum terminus ullus est undem