Noua de vniuersis philosophia libris quinquaginta comprehensa. ... Auctore Francisco Patritio ... Quibus postremo sunt adiecta. Zoroastis oracula 320. ex Platonicis collecta. Hermetis Trismegisti libelli, & fragmenta, ... Asclepij discipuli tres libe

발행: 1593년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 화학

231쪽

FRANCISCI PATRICII

Sunt omnia igne uno genita.

Potest id oraculum, di plici, & utroque ambiguo accipi sensu. Nam & pro conditrice uniuersi causa, quasi opera ignis sint effecta omnia : Et pro materiali causa, quasi ex eo sint omnia procreata. Quo eum modo Heraclitus rerum generationi videtur supposuisse. Sed de materiali agendum postea. Nunc e fi ctorem illum consideremus. Zoroaster idem,humanae totius sapientiae pater, diuinitati uniuersae ignem videtur tribuiLse. Nam & Deum patrem ignem nominat, quando ait: Εαυτον ἔ-ηρπασεν,ου δ' ἔν ὲν .

Se ipsum pater rapuit , neque in sua Potentia intellectuali, claudens proprium ignem. Pater inquit proprium ignem, non clausit in potentia sua intellectuali,in primo nempei saepintellectit,qui ab ipso, uti iam saepe vidimus , potentia patris,& paterna nominatur. Sed si

hunc suum ignem, pater non clausit,quo eum effudit,aut diffudit Et in mentem primam, &in secundam,& in Ideas,& in mentes alias, &in animos,& in corpora omnia usque ad centrum. Horum testimonia afferamus.De prima quidem mente ita canit.

δε Non enim in materiam, ignem ultraneum ,, primum.

is Suam potentiam, includit operibus, sedis Menti. Pater,inquit, suum ignem primum qui Hira trans omnia est, eiusque est potentia, non includit in materia, eiusqtie operibus, sed in Mente. Scilicet prima, quae potentia patris est vocata. Deinde hunc ipsum ignem. secunda Mens,sibi induit. Ait nainque.

,, Qui ex Mente exiliit primus. ,, Indutus igni ignem vincientem , uti imais pleat. ,, Fontanos crateras , sui ignis florem ii

ri mittens. ut eo igne repleret sontanos crateras,ldeales scilicet unitates & essentias. Hanc autem secundam Mentem, Hermes, alter sapientiae pater. Deum ignis & spiritus nuncupauerat. sed & multis sic rotum Bibliorum locis legere est, Deum, ignem nominari. Sed sufficiat locus unus Danielis. In quo scripta

sunt

,, Thronus eius flamma ignis. Rotae eius ignis accensus. Fluvius igneus rapidusq; , is egrediebatur a facie eius. A quo sorte loco, si eum legit Orpheus sum piit.

ri Tuo throno igneo,astant,laboriosi Angeli. Sed & Apollo Delphicus, oraculo quo dam suo, a Lactanti O adducto, cecinit de

,, In isne habitans . Singulae ergo Trinitatis pet sonet,&simul omnes non diuisim, sunt nomine ignis appetulatae. in igne habitare & sedere.Sed & Ideas igneas,Zoroaster facit, cum canit.

232쪽

is Sed in partes, mentali igne sunt diuisae. Et alio loco. Πολυ δε αμαι πυρος ἀνθεe.., Multum decerpentes, ignis storem. Mentium quoque creatarum , is ordo quisieraphinorum est,igneus,& flammeus est,c gnominatus . Et Ezechiel vidit ignem inter Cherubinos. Itaque & mentibus Dei mini. sttis, ignis est tributus. Sicuti secerat suis no minibus idem Zoroaster. ι ἐργάτις, ου ἐκδοτια δω ποῖς .is Quia operatrix,quia largit rix est ignis vi se iistri. Et xvi niva τεις Σ-οχευσι ἀλαι- ζηδε ρον - δε Et insuit Synocheis, robur, vitidonum ignis.

Et Hypetoeos ignis nos. Et alibi.

παντα. .

,, His vero ignis mentalis, mentalibus suuis minibus omnia . .

Sed & intellectui, ab anima participato dat

ignem

M Sed Mentis extensae, extensa flamma. Et animam ipsam appellat ignem.

,, Quia anima, ignis, potentia Patris exiis stens lucidus.

Et opera eius nominat ignea. Μιγνυμένοιν δ' πυρος ἀφθhου εργα τε-

λουσα

,, Mistis canilibus ignis incorrupti opera ,, efficiens. Sed & calidam Animam nuncupat.

Calida, animans cuncta. Sed & mundum igneum habet. μυς γαρ' ἐς ἐςiν, ὀ κόσμου τεχνιος κυρίου. is intellectus.n. qui est mundi artifex ignei. Et canales etiam igneos quosdam. Mai rorris ἐμπυρἱοις σποραδι- ἐχετο .ri Neque incedere super empyreis sparsimis canalibus. Sed & ignis molem aliam esse ait, huius mundi fabrum. Evi γιρ' τὶς πυρος ιγκος ὲ ta ἔτερος , ις τα σ

πασα.

,, Erat enim quaedam ignis moles alia . quae

, haec omnia. D Efficiebat ,ut corpus mutinu euolueretur.

Hanc autem ignem ait a superis huc d fluere per canales.

Hinc abunde cadit, Genesis multi risis materiae.

,, Hinc traebis praester, te nuis ignis nos. ,, Mundorum cadens in cauitates. Alibi quoque ait, usque ad centrum, hungignem penetrare.

ηφόριον πυρ.ri Desuper penetrans, ad oppositum. is Per centrum terrae, oc quintum medium ,, alium, ,, Igneum, ubi descendit usque ad materia. δε les canales.

- Viuiser ignis. At de Solem,& astra ignes sicit.

E πηξι θ πολ- οῦ μυλον ἀτέρων ἀπλανων .TO' πυρ ωος το πυρ αναγκασας is Compegit multum coetum astrorum inviis errentium .is Ignem ad ignem cogens . De Sole vero. Eξ αύτους υπευσεν,ἔβδομον κελι s

M Sex eos constituit. Septimum solisis In medio iecit ignem. De quo iterum. Πυρπυρὸς ἐξοχέτο ua, D πυρος ταμIας .is Ignis, ab igne derivatio, & ignis dispem is sator. Animae quoque nostrae ignem dedit.

undecunque non ficta anima,ignis habe

is nas tende.

Ignis ergo hie supernus, a patre Deo, per suum profundum primo protensus et Deinde

extra profundum per omnes rerum gradus, incorporeos δc corporeos, usque ad mu di omnes cauitates de usque ad centrum terrae

eum extendit. Sed quia sibi vult hie ignis pAn sorte , lumen illud quod anteriore libro a Deo prodire demonstrauimus. hie idem ignis est , quem modo persecuti s mus e Omnis enim ignis in se lucidus est , & de se lumen emittit. Et omnis lux , calida est ; & omne lumen calet . Ita ut vere videatur dici posse , ignem hunc nihil esse aliud. quam lucem. Et haec quatuor eandem esse rem , ignem de

calorem,

233쪽

calorem,& lucem lumen. Ratione quidem inter se distinctauubiecto vero idem elle omnia. Itaq; ubicunque lux est, ibi de lumen est, ibi & ignis est, ibi & calor est, & ubi eorum vnum est, ibi sunt de reliqua. Sed eorum,duo

videntur in se consistere, lux,& ignis. duo vero alia,extra ea prodire, lumen, & calor. Et sicuti illa duo , semper sunt sibi iuncta. ita haec

duo, nunquam a se inuicem disiunguntur. Neque vero duo haec, ab illis duobus , aut diueuluntur umquam, aut auuelluntur. Neq; duo haec, illa duo non producere , possunt. Neque enim lux , de se lumen non emittere potest. Neque ignis non emittere de se,cal rem potest.Neque lux calida, non esse,potest. Neque ignis, non esse lucidus. Sed cur ignis, de lux,sunt a Zoroastre,ab Hermete,a Prophetis,a Sanctis viris, Deo tributii Philosophicam rationem aliquam, si possimus adhibeamus. Inter corporeas res, igne nihil esticacius. Cabore nil vitalius. Luce nihil euidentius. Lumine nil blandius, nil iucundius. Et quide ignis est, calor corpulentus. Calor,ignis sere incorporeus. idem sunt quoque ignis, de lux. Ignis est lux calida. Lux est calor lucidus. Per calo

rem entia generantur, & vivunt, de constant, de augescunt,& conseruantur, & generant, &perficiuntur. Per lucem vero, & lumen,& c

gnoscuntur;&cognoscunt. Et ijs oblectantur, de libentissime fruuntur. Quoniam igitur, lux, de ignis,& horum proles, calor,& lumen, corporearum rerum sunt praestantissimae, humana mens non habuit illustriora nomina, quibus, Dei aliqua noritiam, vel ipsa susciperet, vel alijs praeberet. Vel maiore Deum honore in serinone assiceret, quam his nominibus.

Ignis praesertim. Qui est per se, de in se lucet,& extra se lumen spargit, Scalore vitalio inrinia repleti Deus damque sui natura & supereminentia, tam alte positus est, ut Omnes n stras cogitationes, & mentis conceptiones trascendat , ut humano intellectui sit penitu ignotus. Atque ideo dictus est , se ipsum a nobis rapuisse. Ignis igitur, quatenus sui natura est calor,entibus omnibus dat ut sint. eisque τι lentiam,& vitam largitur. At haec ipsa,a Deo esse, iam est demonstratum . Et se Deus,ignis dicitur. Ergo dictum verissime est. ,, Ab uno igne, onania esse progenita . Nihil

enim hie ignis significat aliud, quam summi

Dei virtutem illam, infinitam , omnipotente, Per quam entia Omnia sunt ab eo cieata. Et

de illo uti de proprio sonte educta. Igne nimirum hoc procreatore,& rerum generatore,in

suum prosundum prius sparso . Deinde in ministras suas mentes, atque animos consperso,& distributo, omnia sunt a Deo, igne Vno, Progenita,& vivendi viribus donata. Ideoque a Zoroastre eodem, ignis hic de

ριον- vitiser,& vitam serens,& ζM A er, vividonum est appellatus. Igitur, a summo opifice. per mentem per segenitam, per mentem secudam, per ideas,per Dei ministros Hecaten, Synoelieas, Teletarchas. per animum mundanu, per coelos omnes, per mundum hunc Hylanivsque ad terrae centrum,& vltra, calor vitalis,& ignis vitam seres omnibus, penetrat, dc permeat.Namque tametsi, a D. Paulo dictum sit. Deus, noster ignis consumens est. Ad H braeos scribens tunc,ad id retulit, quod in ve tere lege, ob eorum peccata, saepe experti suerant,quando per igne poenas luerunt. Et sorte sensu aliquo alio, luem Theologis relinquimus. Deus inquam, non est ignis ut hic no stras, comburens omnia. Neque etiam qualis est coelestis, per radios solis, ae lumen ad nos protensus.Qui tametsi caiisa quaedam sit generationis rerum nostratium . Sol enim, & homo hominem generat. Et calor qui in animalibus est, elemento respondeat stellarum: a tamen sit quando diutius nos serit sol, res a se genitas etlain consumit. Et ab Hippocrate scitissime est pronunciatum. Idem calor, qui nos constititit,etiam consumit. Sed animi rerum calor, ignisque , vigor nempe uiuificus, quore bas Oipnibus, quibus ipse iungitur, vitam

tribuit,&animatione, θερμὰ, ψυχουσα ταπα,

τα. Calens, animas cuncta. longe est excellentior,& suauior coelesti, ne dum quouis elem tali. Hi enim,& comburunt,& consumunt. ille vero animarius, nulli accedit rei, quam noillico vivificet, animet, nutriat, & caetera tribuat in lineia,quae animalium, animatarumq;ter uni sunt propria. Namque elementarium. calorum,is qui subterraneus est,superterranei

est proles proxima. Hic vero caloris coelestis est proles,& i imago. Calestis autem calor, proles & imago est, caloris Empyrei, Ein pyieus vero, tot de ignis,proles,& i inago est uininis eius, quod uniuersum infinitum spacium ostendimus primo repleuistea Huic animus primarius, ac funtanus. ptetsidet . Ipsusque progenies.& iinago,in lumen illud cui bl dissimum calorem suum infitit Mens secunda. Mens autem haec, quae Deus ignis dicta.

est, a Mente prima, de a patre rerum omnium authore,&sonte, retulit. Non enim calor, subterraneus,aut superterraneus, principium, calorum,& ignium omnium est. Sed hic. veluti sex est superiorum,tiim eius qui in aqua,tu in aere, de in sole, & in astris,& coelo est,de ipsius denique Empyrei. Nam quod ante de natura , de cognitione, deque lumine noitrati bus ostendimus i idem est de calore, atquo igne faciendum. Hosce nimirum in suam primissimam idem , & unitatς per gradus rei Nuendos

234쪽

DE PRIMA R

hendos. Nam calor qui in te ita, in aqua & inmistis est,ab aereo pendent. Hic a coelesti. Is a sole,& astris.Hic vero ab empyreo. Empyreus aluminis calore. Hic ab Animatio.Hie ab in tellectitati, hic a vitali primario. Hic quoque a primatio essentiali.Hic itidem abideali. Qui

in Deo habitat, & a Deo patre est derivatus Ignis igitur,& calor, patris,& ipsius profundi

virtus ipsa reru conditrix omni u est, vivifica trix, servatrix,& perfectrix. Inuisibilis sui na

rura, sed per visibilia lumina per ignem Empyrei coeli, per ignes astrorum ac solis, & per c Iorem coelestem,in elementa diffusis in per canales uti loquitur Zoroaster usque ad uniuersicentium propriis quasi vehiculis est deuectus,ad vitam omnibus largiendam.Qui quidem calor, & ignis, Deus ille sorte eit, quem Hermes, Deum ignis & spiritus nuncupauit.

Ae forsitan spiritus ille, quem Moses, superi quas serri dixit:eas nimirum in omnes enO natas rerum formas:& per omnia means, Omua fouet, omnia generat, Omnia nutrit, Om-ria conseruat. Quo dixit Hermes omnia animata egere. Et quem Democritus, animum

appellauit mundi . Et Stoici, mundi spiritum per omnia meantem, & Omnia vivificantem. Et cum eis Aristoteles vocavit spiritum,& potentiam omnia penetrantem, &stirpibus, de animantibus spiti tus praebentem. Et ut vergilius cecinit.., Coelum ac terras, camposque liquentes

3, Lucentemq; globum lunae, Titaniaquei, a strari Spiritus intus alit. Totamque infusa per

ἐν artus

,, . Mens agitat molem, de toto.se corporeis miscet. - Et alio item carmine. Deum namque ire per omnesia Terrasque tractusque maris, coelumque , prosundum L Hinc pecudes,armenta, itos, genus om- ne ferarum, a Quemque sibi renues nascentem arcesce-

M re vitas.

His forsitan,illa Damasceni,& Nazianzeni

consonant,quae ante attulimus.

Omnia essentia implens. omnia conti- , nens, impletivus mundi per substantiam. Cui consonum & illud. ,, Spiritus domini repleuit orbem terrae. Sed cur orbem terrae tantum non & orbe aquaeqde orbem aeris e Se orbes coelestes omnesedc orbem Empyreum s Et orbem luminis primarii ὶ Quem necessario sua praesentia re-

calor. Qualia voluit etiam extra profandum quaquauersum extendi. Nam cum ignis in profundo,ignis esset idea atque ideo luminis de caloris, necessarium nit,extra prosundum, ab eo ignem formalem esse . lumen scilicet&calorem. Atque ita lumen procreatum, calore sibi congenitum , a catas primis traxit. Vesenim haee duo, in suis causis suere, vel in ca sis non fuere. Si dicamus non fuisse dam Deus non erit omnium causa, omnium conditor. At hoc.& nefas est dicere. & est contra toties demonstrata.Tria ergo haec sunt, primo consequentia ,spacium infinitum,in eo lumen in-s n itum. & in lumine calor. At hic finitus ne . An de ipse uti comites sui, infinitus e Hoc est rationibus discutiendum. Demolitatum iam est, lumen esse per totum spacium diffusum. Neque ullam esse spaci, partem , in qua non sit lumen. Neque in parie ulla lumen ,ubi non statiam spacium . Calor autem lumini con-

genitus, si toti lumini est congenitus, per torum spacium necessario erit susus. Horum . n. alterum ratio di stat esse necessarium. Nelenim lumen totum, lotem habet comitem. Vel pars tantum vita luminis est a calore comitata, pars vero alia non est ei comes. Si hoc detur, lumen non erit sibi toti similate. Quia arte habeat calorem comitem. parte alia D abeat. Atque hoc obstaculo aliquo e vcniet 'At quod obstaeu tu ibi ab initio, huic rei suit,

ubi nullum erat obstaculum e Et lumen quod ibi etar,sui natura obstat nemini. Ergo sublato impedimento, lumen totum omnibusque sui partibus, simile sibi fuit. Partium igitur singularum vites quoque erum similes. Umnibus ergo luminis partibus, calor erit congenitus. Ab omnibusque similis emittetur. C Iot igitur, quia sit toti lumini congenitus:lumen autem congenitum spatio, necessatio erit infinitus. At cum omnibus luminis partibus ealor sit congenitus, 3 aeque ab omniabus emittatur,in quae nam emittetur, vel compora, vel loca φ Extra spacium nequaquam. Nulla enim extra spacium, sunt vel corpora, vel lota. Extra lumen iterum, nequaquam Totum enim lumen in spacio est. Et non aliabi. Intra ergo & spacium,& intra lumen. Et intra etiam te ipsum, quia illis ambobus, ipse coextenditur. At emissus,quoquo uersum hic calor, Ociabitur ne,an aget aliquid e Ociari eunescire cernimus. Aget ergo aliquid. idque necessario,vel in se ipIum tantum,vel tantum in lumen, vel in spacium latum. vel in horum duo.Vel etiam in tria semetipsa unita, spaciuergo calet.lumen ergo calet.Calor ergo calet. At nulla res sui natura,in se ipsam agere vid tur.In aliud ergo aget. At non in lumen a quo ut a proxima prouenit causa . Neque quicqua

235쪽

r FRANC. T ATRIC DE PRIMARII CALDRE.

in stram causam agere videtur posse. Neque igitur in spacium, a quo,& si non proxime, &in quo essentiam habet. In quam igitur rem aget,si ibi,praeter olorem,lumen, di spacium alia est nulla Necesssum igitur fuit,aliud quid; in spacio,& in lumine esse quod calorisactio nem sulcipere posset, & ab ea aliquid pati. Id autem tale, necesse est esse,ut per spacium se di possit. Per totum ne spacium, an per eius partem aliquam Si partem dicamus. quantistas & magnitudo eius partis erit assignanda. Et causa etiam afferenda, cur non per totum landi queat. Idque necesse sit, vel vitium sua. rum debilitate accidere. Veli obstaculo , vel conditoris voluntate . At conditoris summa bonitas,cur per totum landi nolit eum ei ma.tot gloria inde sequatur, qvim si per partem dicatur fundi e Spacii quoque obiee non im peditu eius effusio, cum in eo adhuc nil se rit, quam lumen & calor. nullis obsistendi praedita viribus. Haec res, si natura sua, litis &ipsa sit,ut lumen, ut calor, cur se ipsam dicetur impedire, ne sentature Et dum aliud posisit nihil, qu1m landi,quo modo dicetur , non polle iandis Fundetur ergo quocumque loco rum per spacium, per lumen, per calorem. quousque impediatur.At ab hisce tribus, nurulibi impeditur. neque a bonitate Conditoris . neque a se ipsa.Per tota ergo tria illa fusionem faciet.Perque illa tota infinita, susionem inia nitam, nullis terminis, aut proprii aut alienis terminatam. Sed quid hoc tandem estὶSonat aenigmaticum. Sequenti igitur libello et it

aperiendum.

Finis Libri Quinti Pancos a.

ANNOTATIO R. P. M. IACOBl DE LUGo., cum dieit in hoc libro, pater non clausit ignem in potentia sua intellectuali, id es in filio dicimis quod clausit oe non clausit. Classit quidem in filio Uuem e sentialem increarum, id es illuminet quem habet isse generando illum et don claint quia ulcum ipso Ilio O spiritu sancto quem να-

cat mentem,eum usu est diffudit in creatas res creando illas. x Nominat profundum paternum compluriet bic, praecedente libro, necnon in aliis Dis scriptis eum inquit ibi, extra paternum pros dum pacιμm fruisse necessario productum, hic cum ais, ignem praereatorem, o rerum geueratorem in s 'mi fundum prius sparsu, ct recte , quoniam diuinam Hsentiam. iuicquid habet pater otum infudit is filio generando ipsium . quare per profundum paternum intelligitur filius in diuinis. ideo in Euanctio Luca ipse Christus sebi rindicauis, omnia sibἰ-tradita fuisse apatre.Pater enim generando filium communicauit illi essentiam suam, O dedit illi nataturam diuinam, cum natura diuina tradidis ei omnipotentiam, O quicquid Dei es, absque aliqua rea migratione..3 Theologi tamen non admittendum eumprofundum paternum scilicet filium, necessario fuissepr ductum Jacium iu Pniuerso, quoniam negant Deum agere de necessitate natura . Sed quemadmodun cxtati Diuus Thomas se habet artifex per suam artem O voluntatem ad ara clara, ita Demper sesentiam O suam volumiatem se habuit ad creata. Possumus tamen dicere,Deum produxisse necessario eonditi aliter , id eri supposita determinatione voluntaris diuinae, necessario agit ad extra , Verbi gratia si iste gamus Deum esse ignemperficientem, magis deseruit nostro proposito materia de qua tractamui , cum inscripturis consumpti accipiatur etiam pro perfectione iuxta illud P nti ad Hebraeos inlicientes i a consumaetorem Iesum despersicientem.

236쪽

FRANCISCI PATRICII

LIBER SEXTUS,

I corpora omnia per spacium congenitum, sunt trine dimenta sunt corpora. Si per lumen sunt visibilia. Si per calorem, & constant, & via uunt , magno merito'haeetria corporum omnium dicentur elementa esse. ex quibus ipsa constent , & in quae resoluantur . si resolui eis contigat, unquam , ita esto. Corporum vero an tyti pia, seu antetresis, seu dicas resistentia,unde nam suetit Trinam quidem dimensonem a spacio habent con- genito,quod spacij primaevi, pars est quaedam. A lumine,ut sint vel lucida, vel diaphana, vel etiam opaca, ut partim est ante demonstrabitur postea . A lumine habent etiam cal rem, a calore essentiam , & vires, & actiones. Αntitypiam, a quo nam habebunte A re nimirum, quae resistentiam vel indere, vel inferre possit. Eam nos,fluorem, seu humorem,nominamus. Veterum multi,dixere aquam. Eamisque vel principale elementum posuerunt, ex quo omnia fierent, vel unum e quatuor esse voluerunt ;quae mundum hylaeum, constitum:& quae corpora omnia mista eonficiunt. Thales, quidem,inter Graeciae sapientes nominisma ni, Princeps elementum, aquam posuit. Sed altior huius dogmatis est origo. Hom

rus enim cecinit. Ωκεανον θεων γενεσιν , D μητερα τηθ in .

Oceanum, Deorum genituram, & Matrem Tethyn. Deorum scilicet qui sub ecelo sunt om

nium .

- Sed is suae stirpis vetustissimum Orpheum est secutus. 3Qui multis seculis ante, id ipsum docue

, , Oceanus, qui genitura cunctis estis Oceanus primus, pulchri quas coepit nuisis pilas. ri Qui sororem eadem matre genitam Teis, , thyn iniit. Sed nullo mystico sabulatum velamine , aliter cecinit. Epὶν υ δυρ ψυχη , θανατος δ' ὐδάτε-

Hanc doctrinam videtur Orpheus in Aegypto didicisse. Est enim apud Hermetem,

in hanc sententiam. Tenebras mutatas in humidam quandam naturam.

,, Ut viderer me videre tenebras mutari in ,, humidam quandam naturam, indicibilio

,, ter turbatam.

Quasi idem hoe sit eum illo Mosis . Et tenebrae erant super faciem abyssi. Profundis Iumae nimirum aquae. Fit & alia aquarum mentio a Mose satis multa. ,; re spiritus domini serebatur super aquas. is El. Fiat firmamentum in medio aquainis rum, d diuidat aquas ab aquis.

237쪽

FRANCISCI PATRICII,

Deus bone, Quid hoc rei est e Diuinus Plato,

diuino huic oraculo, nulla ratione adhibita, assensum libentissime dediti et . Peripateticus Auen Rois, e contra nullam ei fidem habuit. Quia Moses, ut ipse aiebat, multa diceret,probaret nihil. Atque idcirco, tribus,ut solet ipse dicere,loquentibus in lege, nihil credidit.Rationem in omnibus requirit, sed non aliam

quam Aristotelicam. At hoc non magis philosophicum est, quὶm sine ratione loqui. Quid

igitur nos dice in use Ex ante demonstratis, sepe numero Aristotelica dogmata, radicitus euulsimus.Si ea Auen Roicus quispiam non restituat, post hac arida iacebunt. & in praesens iaceant. Ozaculum sane Mosaicum. verissimuputamus. Sed Theologorum nostratium,

tum vetustiorum, tum recentiorum, opinio-ntina varietatibus,& expositionum,ita in se dissidens,ac discerptum,ut satuis longe sit ipsum integrum, iudicijs ipsoruinae sacrosanctae Ecclesiae relinquere decietis. Nobis vero, nostra demonstrata, quae fidei Catholicae non repugnant secutis, latius est ea deducere,quae, ad mundi uniuersi constitutionem posse facere

videantur. A Deo proculdubio,& ex Deo, ijs

modis quos ante aperuimus omnia entia prodijllς, per medias luas unitates, atque ideas, per essentias,per vitas,per Mentes, & per antia

mas,satis superque est ostensum . Et sicuti itulinc, & spacium veniunt, & lumen, & calor; se venit etiam inde uniuersalis Fluor. Omnis aqua, humor est. Et non solum tres habet sibi connatas proprietates, quas e scholasticis quidam, ex Aristotele plus aequo sibi amico, arripuit,perspicuitatem, stigiditatem, & grauitatem habet. veru propriam ei maxime, fluxionem. Haec enim ab aqua est inseparabilis, nisi

concrescat, illa tres non semper aquae natura haerent.Omnis enim naturali statu aqua,fluit, non omnis est transpicua. Nulla sui natura est

stigida. Aliqua sui natura est etia leuis. Quod in progres Iu philosophiae huius, fiet suis locis

manifestum. Omnis igitur aqua, sui natura fluit,estque fluida. Omnis humor vel aqua est, vel aqueus. Omnis igitur humor fluidus est. Forte alia quoq; resperiantur, in natura, quae, neq; aqua dici pol sunt,nee humor,quq tam eastuunt, de sunt illuda. Generali ergo hoc nomine utamur, fluoris, ad omnia ea significanda, quae vel fluida sunt natura,vel fluunt,seu aque sint, seu humores, seu quid aliud tertium,aut ultra. Fluorem igitur dicimus nos, esse supra firmamentum, esse sub firmamento. Quae positio si coprobata fuerit,omnis tolletur, Theologorum controuersia. Id autem videm ostr

mus ita primo ponimus. Lumen primaevum

fluor est. Nam si actionem fluendi habuit, quod est ostensumὶ etiam vires habuit siue .di. Et si vires,etiam essentiam in fluore habet, seu fluorest.Calor a lumine primaeuo progeni ills filior est. Nam si propria actione stuit, etiam viribus fluendi est praeditus. Et si vitibus, etiam essentia eius est fluxa, & stuor. C lor enim a suo primo sonte lumine,& fluxionem,& ut sit calor, habet. At lumen,& calor, Empyreus est mundus, uti proxime ostendetur. Coelum igitur seu mudus empyreus suorerit,& essentia,& viribus, & actione. Et conuersim,si actione,etiam viribus, si viribus, &essentia. Empyreum autem mundum fluorem

esse,inde constat liquido,quod ardeat. Flamma illa blandissima, & suauissima, ct vitalissima. Omni autem flamma, sluit sui natura, defluida est,& nuor. Quia calore,& lumine con. stat primordiali. AEther, s sit cum Empyreo idem, quod mox discutietur, ardet & ipse,&est suot. Si si ab empyreo diuersus, coelum scilicet, nitor est itidem: calet enim, et luminosus eth. sidera illa in sit premo, ut vocant orbe,& planetae,quia ignea sunt, ut demonstrabimus Se flammae, nitores sunt. Nihil enim

ardorem aut nam mam concipit,nisi fluor sit, quod suis locis, itidem patescet. Planetatum orbes, si orbes sint, ostendemus esse se uores. Si no sint orbes, ostendemus itidem esse se uores. Lunae sidus, Fluorem, sed concretum esse

asserimus. Quod palam itidem faciemus. Si ulla st, inter elementa, ignis sphaera, seu sic

hypeccauma, suorem esse neceste est Superiora haec, dictatu rationum,ac demonstrationu,

erunt tractanda. Inseriora his, sensibus sunt iam cognita.Nam aera liquidum quis non vi det elle quorem Quae in aere fiunt, vapores, nebulae, nubes,niues,pluuiae, grandines,nuo-tes esse nemo ignorat. Si quis, ignes, in aere, ac censos,fluores esse dubitet eu ad eos phil sophando peruenerimus, omnem eximet dubitationem . Iam mare, iam lacus, stagna, fluminaque, rivos, & sontes quis non videt essentiores3 Semina animalium , omnium membraque ex seminibus atque humoribus formata, Duores esse concretos , qui considerandono at sequitur philosophari delinat. 11 ntemue alio conuertat Plantas omnes nuore co-ati,gigni ac crescere, nemo tam bardus suem

rit philosophus, qui ignoret . Lapides quoq;

omnes,& metalla omnia,& quq recenti voce, dixere mineralia, omnia sunt vel fluores, vel e fluoribus compacta . Terram ipsam gener bilium matrem, florem esse concretum, suo loco demonstrabimus. Omnia ergo corpora, incorpora,atq; corporata entia, vel nuor sui, vel e fluore sunt constata. Universias ergo rerum, extra Patris profundum procreata,suorest. Magna equidem,& seculis omnibus inaudita, sunt quae pronunciamus. Sed philosophis,

238쪽

phis, non est satis pronunciare. Est rationibus

construendum,& experimentis, quantum liceat eomprobandum. Sequentibus igitur demonstrationibus, fundamenta prima iaciamus, vel per se nota, vel nota ex iam demonstratis. Demonstratum autem iam antea est, omnem cuiusq; generis multitudinem, a sua unitate prouenire. Quae allertio, ab axiomate per se noto,haud multum distat. Vnitas aute

cuiusque multitudinis. Idea sua est .i A qua omnes multitudinis gradus, ortum habent; α ab ea descendunt, & ad eam ascendunt. iterum . Quod exemplis, luminis, & cognition Is,& naturae iam ostendimus. id ipsum dicimus de fluore hoc primaeuo. Fluores enim,

qui sub terra, vel sunt a principio, vel in dies

generantur,non sunt Omnium fluorum primi.

Sed postremi. Ante eos, & causa illorum est,

fluor aqueus. Huius causa suor aereus. Huius item causa est suor aethereus. Huius

item coelestis Duor; Huius fluor empyreus. Et huius suor, caloris. Huiusque fluor luminis. Huius tandem prima ac proxima causa est suoris idea, atque unitas. Ab idea igitur sua, suor hic apparuit primo, & ab ea in

ter rerum primordia est enatus. Ita, ut, si eoyniuersitas caruisset, nulla fuisset extra Patris profundum rerum uniuersitas. Corpora namque Omnia, necessario , aut liquida sunt, aut

sunt solida aut inter haec duo sunt media . Si liquida sunt, fiuida quoque necessario sunt. De Principibus mundi partibus,duobus, sensus ipse pandit. Aqua,& aere. Solidam qu

que esse terram , testatur idem. De medii status corporibus multa mi ita , nullum corum quae dicta & credita sunt simplicia, videntur numerari posse. Si ignis sphaetatis vllus sub luna, supraque aerem sit,is liquidus erit necessario. Coelestes vero orbes,nullo sensus testimonio,vel solidos,vel medios, vel esse liquidas assirmare possumus. Rationes e

so suis locis erunt exquirendae. Prisci poetae Orpheus, & Homerus, solidum coelum sunt

arbitrati. quando ipsum aereum, se reumque cognominarunt. Nos e contra, liquidam esse arbitramur. Sed quaestionis huius determinatio pendet e multis, quae prius sunt quantum fieri possit, ad veritatem cognoscenda,quae Astronomorum,atque Philosophorum mentibus, ita occalluerunῆ, atque obduruerunt, ut magnis rationum machinis

vix, non dico expugnari,sed oppugnari queat. Sed prius, quam prae manibus habemus rem propositam, de nuore primaeuo expediamus. A primigenia sua unitate atque idea necesse est Ruorem hunc primo nuxisse, ad corporum productionem omnium faciendam . Conditor quidem uniuersorum Deus, ve

bo tantum suo effecit omnia. In quo verbo rerum omnium uti est ostensum, iunt ideae. Sed cerum ordo postulat, ut alia sit anterio enatura, alia sit natura posterior. Corpora ab

idea corporis veniunt, & a corporum uita, &a corporum Mente, & a corporum animis. Sed equa nam re corpora constare debuerunt ' Ex qua nimiruiu consari potuerunt. Eam incorpoream penitus esse . non suit ne-Ceileia Et corporea penitus, non potuit esse. Fuillet enim corpus, antequam Liasset. M diam ergo inter utrumque elle suit necessarium , corpoream scilicet & incorpoream.

Ex trina igitur, acti dimensione, primo esse, it necesse. Omne enim corpus tria habet spacia,longum,latum, & profundum . At tria ' haec spacia et vacua suere,vel fuere plena. si vacua suere, ab initio, & non sunt re alia,

quam spacio repleta, quam se ipsis scilicet,

corpus naturale , esse non potuerunt. Naturale autem corpus , Physicorum praestantiusmi dessiniere, qliod praeter trinam dime sonem, haberet etiam anterisin, renitentiam, resistentiamque,& antitypiam,quae tactili, ut

non cederet,aut cedendo repugnaret; aut repugnando,non repugnaret tandem . At hanc

quod faceret , lumen primigenium spacio

ingenitum esse non potuit. Nulli enim rei resistit, cedit omnibus. Quid veto calor ab eo vectus e Neque hic ullam in rem , vllam

habet renitentiam. Plenior et go res: necessaria fuit, quae tria illa spacia corporis repleret de suo elle lenitentiam daret aliquam. Eaque talis, ut posset tum longitudinem tum latitudinem , tum etiam profunditatem corporis subire, seq; ipsa omnes illas replere. At subire, nulla poterat, nisi quae in omnes eas distatias sese pollet in sinitate; insinuare aut sese in o manes, nulla poterat, nisi quae in omnes flueret,

omne'; influeret. Fluore ergo opus corpora habuerunt,ut praeter trinam aimensionem renitentiam aliquam acquirerent; de naturalia

ob hanc euaderent. Qui quidem nitor ita esset in se dispositus,ut & densari,&rarescere.& in se cogi pollet ,&concrescere,& iterum in nitorem sundi Ex eoque summus Conditor, Omnium generum corpora formari posse voluit . Uti mundum hunc finitum, de infinitum , omnibus ornatum ornamentis conspiceremus. Concludendum igitur, nuorem primaevum, quartum esse corporum omnium principium,atque intrinsecus omnibus ines.se, veluti elementum. Totam hanc disputationem de primaevis quatuor corporum, vel principiis vel elementis,in hunc modum concludamus corpora omnia, quae vel ratio, vel sensus nobis ostendunt.quatuor hisce,intrin- secis costant.Spacio,lumine calore,quote . Spa

239쪽

FRANC. TATRIC. DE PRIMAEVO FLUORE.

pio quidem , quia non nisi spacio confiunt, neque sine spaciis tribus illis, vel ab ini.

tio constiterunt, vel modo,aut fieri , aut con stitui, aut consistere possunt. Omnia autem naturalia corpora, antitypia aliqua debent esse praedita, si naturalia sunt vocanda. Anti typiam autem hane a fluore necessario habet. Non enim a lumine . neque a calore. Duo vero haec , quid corporibus praestant rquidue in corpora operantur Lumen quidem caloris est vehiculum. Calor vero comporibus, constitutionem praebet , &estentiam eonficit,& vires indit,& actiones tum in se agitat, tum extra se egerit, & vitam pro- Priam exercet. Sine enim calore, corpus naturale non fieret; Neque stuor flueret,nequestuot in t e densaretur . neque in se vel cog retur, vel concresceret, neque rursus sund retur.Neque corpus ullum, aut solidum, aut liquidum,sine calore,aut sactum est unquam, aut fieri potuit,aut potest. Ubicumque igitur est fluor, ibi etiam est calor. Vbi calor,ibi a i mine est vectus.& haec omnia in spacio co currunt; Et in omnibus corporibus a l unt,ut sine eis omnibus , nullum corpus, aut, ab initio rerum constitit; aut nunc constare potest, aut in po sterum gigni , aut consistere est possibile. Merito igitur, quatuor haec,primqua sunt, corporum omnium intrinseca princ, pia,& elementa.

Finis Sexti tib ri Panc mit

ANNOTAT Io R. P. M. IACOBI DE LUGO. Decepti sunt,nonnulli antiqui philosophi opinantes gradatim a Deo praeessse res creatas , si ab eo

in hoc libro sumem faciens dictorum in a*ssuu libris. A Deo ob io, ct a ante aperuimus omnia entia prodierunt per medias suas mitates atque ideas ,pere entlast , per mentes , per animos tris supertae ostensum est quod falsum Auset in prima rerum productionetvt bene 3Dises in primo capite librasa enim incorpora corporaproxime sunt a Deo creara: Qui fecit caelum, o terram, mam, omnia que in eis,ait almus.

uia re

240쪽

FRANCISCI PATRICII

LIBER SEPTIMUS.

Actenus, ut mundi uniuersi corporei, constructionem recto ordine institueremus, Principia omnium corporuptimaeua, quae nam essent,de proposui m us,dc demonstraulinus. Nunc ad uniuers iesius facturam, ac Cosmope iam propius accedamus. Et nostro more,a vetustissimis ordiamur. inter Zoroa stri oracula, haec quoque leguntur, quae a summo ad imum, uniuersum videntur compr hendisse.

is Septem in molem formauit pater sim

D menta mundorum is Coel um curua figura circumcludens. M Compegit multum coetum astrorum in ,, errantium. ,, Animaliumque errantium, constitui t se is plenarium.

is Terramque in medio posuit, de aquam in ' terrae finibus.1, Aerem desuper his. Ordo quidem eorporum uniuersorum ab Aplane,vsque ad te invidetur recte positus.

Sed numerus septem firmamentorum , non videtur rei respodere . Sunt enim aptane una, septem planetarum orbes , deinde elementania,quae numerum undecim conficiunt. . Uerum quomodo essent septem,Psellus a nixus est aperire. Exi a s νασὶ κοσμιν ----υe . ὲμ οριον

δε Septem vero dicunt mundos corporeos. is Empyreum unum dc primum. Et postis eum tres aethereos, deinde tres materi in les. In errabilem circulum, erraticum , Sc, , eum qui sub luna est locns. Et primum is quidem dissiniunt, secundum mentem. is AEthereos vero, secundum animam, Mais teriales vero, secundum natuIam. . Sed Pselli magis est laudanda voluntas, in huius loci explicatione, quam ipsa explic tio . Neque enim nisi duos aethereos enume rat, dc unum hylaeum. de locus sub luna nullo modo potest pro aethereo intelligi.Sed ut nos tenuit voluit dicere, Chaldaeos, septem Poreos mundos constituisse. Unum ac primu Omnium , Empyleum, quem Menti assignarunt; Tres aetheraeos, Apianem, loca Planetarum. Sc Lume orbem. Et hos animae subdiderunt. Et tres alios elementales Aereum, Mqueum,dc Terreum,quos Natum tribuerunt. Diligentius Proesus,reseren te Simplicio, rem hanc eandem est persecutus. Ad illud or

- Abunde animans, lumen, ignem, aether

mundos.

Ad quod in hec verba scribit. υ -υπερ τὸ ιμα

SEARCH

MENU NAVIGATION