장음표시 사용
331쪽
anam, medium , inter aerem&terram elementum fluorem atque humorem esse, nemo
sanus dubitauerit. Id enim omnibus iam lensibus notum est,uisui, tactui, auditui, gu- si ui , Oil actui. Fluor inquam aqua est, & humor r qui & fluere maxime omnium percipitur. & quae tangit, vel in superficie, vel intra aliquantum, vel etiam tota , humida reddere cognoscimus. Haee prima eius essentia,& prima eius essentialis proprietas&actio. At &densior aere est, quantumuis crassissimo, rarior tamen quantumuis fluida terra. Sed &superficie, & toto corpore terra continuatior, di ideo tenacior,& conglutinatior,Pars enim fluens partem alteram secum trahit, nec sponte ab ea distrahitur, ita ut parte fluere, vel es. fluere e vase aliquo ccepta sequatur tota qua-tiis minimo duriore obiectu , disrumpitur , & in plurimas discedit facile partes ,&
quamuis tenax sua natura sit, non tamen
ita in se consistit, ut propriis terminis sisti queat, quin quat&dilatetur, quousqued
rioris rei terminis coerceatur. Atque ideo est
a veteribus scite dictum, Humorem id esse, quod propriis terminis non continetur, sed alienis. Itaque omnis aqua,etiam tenera dici potest, quia minime est dura, & tactui cedit, sed non tamen mollis proprie dici potest; si molle id sit,quod non tactui tantum, sed cuia cumque duriori cedit,&eo ammoto,ad suum locum, quae cesserat Pars redit. Est praeterea omnis aqua,si naturali consistat statu, tota sibi ipsi similis, to in similaris. Certum est qnoque, eam compingi posse, & eoncreseere, tum stiagorem grandines,in glacies, in crystalla. tum calore, in plurimos fluores,in sales, in lapides in plantas. & reliqua, quae appellantur mista,
quo modo ostendemus postea.Nunc eleme tum ipsum agitemus. Copingitur aqua, et iasi non concrescat, & in se ipsam constringitur , dum aqua eadem durat, nec in aliud vertiis tur et Quae res multis est experimentis cognita.
Nam & rivi, & fluuij. lati prius, in angustias acti, nihilque altiores saepe facti, per eas eodelabuntur eursu. si altiores fiant: etiam citati re. Et quae a sontibus, aut fluuiis, aut lacubus ad usus humanos, per subterraneos tubulos , vel lapideos,vel lateritios,vel plumbeos duciatur et compertum est, quae duorum palmorum diametro prius fluebat,si vel ventus, vel aqua alia a tergo impellat, eam in se redactam, per diametrum unius transire palmi. Id autem ratione ulla fieri non posset, nisi densaretur,& in se eoiret. Densari autem & coire, alia ratione nulla potest, praeter quam quod vel aerem per atomos sibi intermistum in alias pellat partes . unde spuma fit. vel in atomos vacui sibi inter mistos, interim resideat. Quos dilatata , de rarior sacta , mox aperiat. Hanc eondensationis , ac rarefacti nis quaestionem , magnis ingeniorum c natibus in Peripato agitatam , non aliter sane, quam ad hunc modum , quem cum vetustioribus quibusdam , post Heronem Mechanicum , nos primi , ni fallimur renouamus. Quam dum de spacio egimus diligentius expendimus.Aqua ergo,cum aerest densior,&terra, rarior, interque horum
332쪽
me di o sita, non solum loco, verum etiam natura, & corporis sui constitutione, rara simul& densa, non immerito vocabitur, Quo fit, ut densitate sua,nec loco pellatur,tam facile qua aer,nec diverberetur,nec scindatur, nec dilpergatur. A raritate vero habet,ut haec omnia facilius quam terra patiatur. Ab utraque vero simul & talitate,& densitate,tenacitate aliqua praedita ut sit obtinet. Et ut continuatione,&flux u,in se non consistat, neque natura sui, i co sistatur, ideoque alienis terminis opus habeat, si sisti velit.nisi ad exiguum altitudo eius corporis redacta sit, ut videatur in plano sere superficies tantum sacta. Unde fit, ut altitudinis tantum ratione, in depressiorem locum fluxus fieri videatur. Quae res, fluminibus, de maris fluxibus magnum e si landa metum . de quibus ita non multo post . Eadem haec aquae
raritas & densitas,quae ei,& tenaces,& tenues partes tribuunt, in causa sunt, ut lentius quidem quam aer, in terram aqua sparsa, poros eius subeat. & sursum turbine vel tubulis tracta,in aerem tollatur.Sed hoc quidem vis continuatione tamen partium, natura cohqren tium sequitur. Illud vero natura, non tam quod centrum petat grauitate , quam quod, suis terminis nequiens contineri, alienos ut quiescere queat, petit.sin vero,poros subiens, aquam aliam intus praeexistentem reperiat, in
ea vi sibi simili re conquiescit. A raritate, lensitateque iis, & ut calida sit habet, & ut stigida.Nam ex Anaximenis vetustissimi doctrina
licet quod rarum est a calore tale est, & calidum sui natura est,quod de Aristoteles est fassus dicens.
is omnia quaecumque ignita suere, habentri potentia calorem in ipsis. Et e contra, quaecumque densa sunt, a sibsore densa sunt.Itaque& aqua, quia densa est, frigida tactui nostro apparet. Verum haec ruaestio. An aqua calida,si igidaue sui naturat, magnopere, & a veteribus, ct a recentibus philosophis est agitata. Frigidam esse aquam sui natura inter veteres dixere Ocellus, Hi pocrates , Aristoteles. dum scilicet primarum
qualitatum combinationes versantes aquae
humiditatem , stigiditatemque adscripsere. Aristoteles tamen,ibae positionis oblitus, alibi inin hac maris quaestione, mare dicit esse calidum verbis apertissimis. ante, supta allata scriptis.
,, Et calidum sane mare, ob id est. Qitia nimirum a calida exhalatione cum terra adusta, in sublime elata,in mare decidit, &ea terra calescit. Sed nos hane questionem
non ita agitamus quaeramus, an aqua alterius
vel actione,vel admistione,vel calida fiat, vel frigida .Quis enim nescit,si aqua igni sit apposita, eam concalefieri, ita etiam ut in uapores
tota abeate Sicuti eadem frigori exposita de satur,& fit gelu. Sed illud quaerendum philosophis et se ducimus. An ex inditis a natura aquae principiis essentiamque ipsius constituentibus, calida ne dicenda sit, an stigida Ocellus profecto, & eum secuti Hippocrates,& Aristot eles, e nullis principiis vel per se notis, vel sensu cognitis, vel demonstratione vlla comprobatis , combinationes illas qualitatum,pro arbitratu coagularunt. Ideo, &sensibus omnibus,& plurimis rationibus, de ipset repuῆnant, & sunt ab aliis oppugnatae. Nos vero e nostris corporum principiis, non pro libitu positis, sed clarissimis demonstrationibus confirmatis, &sensibus postea comprobatis hanc soluamus quaestionem. Corporum Principia primissima, posuimus, spacium suorem, lumen, calorem. Nullum enim corpus est,quod ex hisce non confletur.Quod iam inem Pyreo,in casso, seu aethere, in aere, satis si perque pi obauimus. Idem dicimus de aqua. quoniam de trinae dimensionis corpus est, ob spacium sbi innatum . Et ob fluorem fluida est, & humor . Ob lumen veto diaphana . Itaque de ob calorem,calida fuerit necessario . Calore inquam illo primaevo, calida primo est aqua . Calore quoque secundario,a primo illo ortum ducente, calida itidem est. Omnis enim secundarius,& tertiarius,& millenariussi fieri possit calor,a primo est calore. sicut coinlor,a primo lumine. sicut humor a primo hamore, & di stantia omnis a primo spacio. Et uniuersim in omnibus, vel corporibus,uel incorporis rebus,omnia quae post primum sunt. Quod autem de calore aquae secundario dicimus, id ita exponimus. Aqua omnis, in natura
sua constituta, in duo genera prima diuisa est, ut alia salsa sit, alia sit dulcis. Salsa quidem
omne mare cui amaror, nomen etiam dedit. Dulcis autem omnis aqua reliqua, tum Perpetua.tum temporaria. Perpetuam uoco, aquam lacus, sontes, stauios, puteo'; peren ne S. Temporariam uoco, pluviam. Scio,iacus
quosdam, de sontes, de fluuios, de puteos, esse amaros. alios etiam alterius saporis. At haec quidem omnia ex accidenti aquae sunt. De qua re,non est nobis praesens sermo. Amaror hic,& dulcedo aquarum, natura ne sua, aquis insunt, de sunt earum, qualitates essentialeslan aliunde eis accedunt Sed illud prius. Ut aether una essentia est, ut aer itidem una, ita etiam aqua,una ne essentia erit, an vero dirae' Si duae, aqua non unum, sed duo erunt et
333쪽
menta. Si hoc absurdum sit, tota aqua unum erit elementum.At quo modo unum,si dulcis& amara inter se non conueniunt. Mare quisdem, aliud a dulcibus videtur esse aquis. Et Aristoteles videtur ita distinxisse, mare ab alii , quod non suo naturali loco esset positum. sed aquς locum occuparet .Hoc primum sane, ac magnum , in hoc elemento incommodum philosophia patitur. Cui additur secundum. Dulces aquas, tenere quidem lacus plurimos, qui si mari conserantur, parui sint omnes. Fl uios etiamsi sint lacubus longe plures, eis in
men etiam minores esse. Fontes vero & p tes,ridicula res fient, Oceano comparati. it que mare, loci magnitudine, & aquarum c pia,& molis immensitate,videtur inter aquas Principatum obtinere. Sed de tertium aquarusenus,sese nunc ossert. Omne illud scilicet, quod in subterraneis cauernis latet .Quas exustimant, non solum ingentes replere spelucaseverum etiam sol Ioribus metallorum,curiosi';
aliis, fluuii aquaru sub terra sunt auditi, & interdum etiam visi. Accidit & Tartarus Platonis, inique nimium , ab Aristotele sugillatus. Hae subterraneae, aquae, an & ipsie salsae sint,an vero dulces, an & alterius saporis, si compe tum fuerit,uel alteri accedent parti, vel tertiugenus per se constituent.Si ita euaserit, ut sint tres aquae veluti primariae partes,sic tria etiam genera:quod nam horum trium, aquae dixerimus elementum Si male , cur non & omnis dulcis superterranea aqua cur non & subterranea Si secundam, cur non & prima Se tertia Si tertia,cur non &secunda,& prima e si tota tria simul, quo modo tam diuersa inter se genera, genus unum constituent 'Sciunt i gici , supremum substantiae genus , supremum itidem quantitatis, in duo primum generaresse divisa. Qualitatis vero senus in qu tuot distingui. An vero potius, id enumeratio, di non diuisio estZI n re physica, cur logice a gutamur Aqua unum genus est.Hoc in super. tetraneum,& subterraneum duo prima gen x, diuidatur. Primum rursus in duo alia,M re ,& dulces aquae. Hae plures sunt. & mare non est unum. Non ea ratione, qua Gerer phis est diuisum, in Oceanum de Mediterra- meum . Nam utrumque Oceanus unus est ; taquidem Mediterranea maria omnia, Persicu, Etithreum,nostrum hoc in plura discerptum. Ballicum, Botnicum, Livonicum,& si quae talicialia sunt, proles sunt Oceani, de partes, intra terras per angustias influentis. At & maria tria alia nouimus ab uniuersali separata. Galilaeum, Mortum,Hircanum,quod tamen Pilianius,& Dionisius Affer, tradiderunt, ab Oceano per apertum in Scythiam influi; & veteres Geographicae mappae, qualem nox unam ha-
bemus, id ostendunt; Non aliter ae Orpheus antea, se per Meotin in Oceanum Argo ipsa transisse canit.Sed compertum postea est, Hyrcanum circum circa motibus clausum. Quod Scaliger, ex Strabone diuidit.Sed haec ad Geographiam magis pertinent, de qua suo loco. Totum ne ergo aquae genus, triplicitet diuti
sum,elementum aquae erit,an tria erunt, aquς
elementat Ita distinguamus. Elementum bis riam videtur dici, compositionis , quod iam docuimus,& missionis. Nam & ut est, totius uniuersi pars earum una, quas integrales solent appellare,quales diximus nos,esse empy- Teum,aethera,aerem. Quandoquidem de Aristoteles de Plato, coelum uniuersum elementi nomine aliquando significarunt. Et quales, nos cum aliis omnibus , aquam & terram esse dicimus elementa. Alio modo,quod philos storum nemini est ignotum,elementum mu ionis dicitur elementum, dum scilicet inmisto corpore constando, suam ipsum priore non retinet formam. Secundo modo, aqua elementum esse,siue ea dulcis,sive sit salsa,nullo videtur dubio laborare. At an & compositionis sit elementum, non est facile determi nare. Dissicultates enim eaedem recurrent, cur hoc potius,quam illudnut cur tria tam diuersa genera, unum faciant genus. Ne autem diu in hac haereamus quaestione, ita audebimus proferre. Omnem aquam, ubicumque ea sit, elementum aquae totum constituere. non
aliter ac Peripatetici dixere, aerem in tres distingui regiones. infimam,mediam,supremam ct ante eos Chaldaei aetherem unu intres diuiserant aetheres, quorum xlius supremus, alius medius, alius infimus necnon fuit. Quae diuisio etiam in aquam cedit,subterranea est intama . Mare medio loco, lacus plerique de flumina, supremo. Omnia namque flumina fine cursus sui,habent mare. Qua ratione, etiam Aristoteles dixit, Mare potius finem aquatuesse,quam principium. At cur dicat mare, non suo loco stare, sed loco aquae, uel nulla causa est,uel ea ridicula.Tantundem enim esset dicere, aeris mediam regionem, non suum, sed aeris,nempe totius,locum occupasse. Corpora haec psincipalia,suis locis stant omnia. Em-Pyreus suo, aether suo, aer suo, terra quoque ibo. Superis,mediis inserisque partibus suis locis collocatis. Igitur & aqua,infima sub terra est,media mare est. Suprema fluuialis omnis,quae ut e loco supero, in inserius tota se se exonerat.Mare ergo suum proprium a natura habet locum, neque alienum ullum iniuria occupat.Neque assentimus iis, qui se solos dum credunt esse philosophos, uerentur,mare sateri,elementum esse,quia ex salsedine, opinantur,illud corpus esse compositum,& non sii
334쪽
plex,quale volunt Mementum omne essit, qui tamen simplicitatem, in nullo repererunt ele meto, non in terra, non in aqua, no in aere, noin aethere,non deniq; in firmamento. Forte ita
empyreo,de in primetuo illo fluore nostro,simplicitas fuerit summa.quia prima corpora Suta reliqua omnia partim composita, partim mi-λ. Dum illi inquam putant,mare quia mistuappareat, non eis: elementum, nec elementi partem, flumina potias, & puteoru aquas elementi nomine insigniunt.Nos vero aquae et mentum ei se asserimus, totam simul aquam, intres,quas diximus diuisam regiones.Cuius t men elementi, principalissimam partem, esse Oceanum autumamus. A quo, de subterraneae omnes, de superterranee deri uentur,de propagentur. & sit reuera Oceanus Temerinda, ut Scythica utamur voce, hoc est aquaru mater.ec non Meotis, quod accolae putabantae sorte adhuc putant. Qua sane ratione, nulla salse-dine impeditur, quin Oceanus , non sit aquae
totius elementum. quando aliae Omnes, pro
les,eius sui,&propagines, ac veluti solis radij. Verum loge aliter senserunt, qui de sontibus, atque eius origine quaesierunt. E diametronamque nobiscum pugnant. Vt qui dicamus, omnes aquas ab Oceano, oriri. Illi vero dicat, Oceanum, ab aliis aquis cicium ducere. Moses sane, vir sapientia, non solom AEgyptia, sed et
si Philoni fides danda,& Aethiopica, de Lybica, Sc Hebraica,de Arabica,& Chaldaea,& Grς- ea instructus, a nobis stat. Siquidem ait Conditorem m undi Deum iussiille omnes qui sub
coelo ellant aquae, in unum congregari iocum. congregatione'; aquarum, appellat Ie maria. Locus autem hic vuus, non alius putandus est,quam terra, & eius cauitates. seu ut Zoroaster inquit,sinus. rta δ' ἐν μεσω τιθεύς, υδωρ δ' ἐν γαίας in te.
is Terram in medio posuit, aquam Vero in is terrae sinibus. Idque patrem secisse dicit. Quod de Hermes cofit mauit, du ait Poemadro, , Ex luce,verbu quodda sanctu i upersedit nais tur . de ignis sincerus exili jt ex humida nais tura in sublime, quia leuis erat,dc acutus,&,, essicax, Ec aer leuis, &ipse secutus est spiria is, tu,alcenditq; usque ad igne,a terra,& aqua, Vt videretur ipsum pendere ab illo.
, Terra vero & aqua remansere inter se ipsas is commistae. Itaque a primordio rerum Semundi constitutione , aqua de terra in infimo remanserunt, inter se ita c5misthut aqua sinus de cauitates impleret terrae. Et quae maximam terrae cauitatem repleret, mare suit,a quo rei quae infra terram de supra terram pronast rentur, Vt a lole radii ut a trunco rami. Quod
de veterum philosophorum quidam Arist
tele reserente , tradiderunt. Elira γ' το-ύγρὸν ατα, του M.' νω
Esse namque primum humorem omnem ,, in loco circa terram. M Sed nihil opus habuerunt ποιοῦν αὐτῆσ in is νεσιν. facere eius generationem. Neque Grae corum Theologis, ut ait, πιι ειν αυτης πιγλ. facere eius scilicet marisὶ se tes .Ita enim ab initio factum est mare,sicut de coelum, dc terra, de aer, de sidera. Quid enim illis in mentem venit, maris originem quaer re, dc sontes, terrae autem,aut aeris , aut coeli
ortum, non itidem quaesiuerunt e Equidem Bertiardinum ego Telesium nostri seculi, i gens Ornamentum, rebus ab illo scriptis omnibus, uti physicum maximum admiror maxime, qui propriis inuentis,philosophiam e Peripateticorum compedibus primus exemit, in hae maris inquisitione admiror minime. Nulla enim necessitas naturae, eum impul Ir,ut generationem maris inquireret; dc assereret, id assidue generati, a solis radiis terra insu do posita, in mare uersa. Cur enim non, qu modo de terra , quomodo aer , quomodocculum , quomodo sol, uel facta sint a princito, de quomodo ad praesens assidue fiant, autent postea indagauit Sane axioma illi cum
veteribus commune est. Primorum, priores causas non esse inquirendas . Neque enim ,
cur ignis calidus sit, aer fluidus, terra frigida de solida, quaesiuit aut quaerere debet quicquam. Aqua ergo omnes, a rerum primo
diis , in terrae sinus sunt congregatae de maria appellatae. Maria autem sunt aquae amarae. Omnes ergo aquae a primordio suerelam
rae. Et ita sane est : sed postea dulces sectae sunt, eo quo dicemus modo. Sed Aristotelem prius discutiamus . Qui longissimis tribus e pitibus de mari disputans, quaedam paucula recte, plura docuit perperam .inter haec disputatio de maris salsedine, & amaritudine, est. De qua re primo dicit.A sole tenuiores,de duιees, potabile ine partes, sursum tolli ob leuia talem, salsus relinqui ob grauitatem.
,, Quod potabile quidem est,ac dulce, to- tum sursum ducitur ob leuitatem. Sauri sum vero restat,ob grauitatem. Quam sententiam, uti sibi placentem, nae obliuio, obliteraret, repetit inpius. At hoci non est, reddere causam, propositae quaesti nis. Cur mari salsugo insit. Interrogati enim
potest. Id ipsum salsum quod remanet, quam ob causam salsum este A principio ne ita fili an postea ei inditum ἰ Adventitia ne mari qualitas est , de non innata λ Si innatam
335쪽
e sie dixerit a principio. Causam frustra& varie quaerit. Si aduentitiam dixerit; recte causaei erat indaganda. Sed causa,eius salsitatis, noesi ea quam reddit, quia salsum remanet. id enim foret, principii petitio. Vidit hoe s gax homo . Ac primo aliorum opinionem recensuit, dein suam induxit. Si aliunde causa venit , dicimus nos necessario , vela coelo, ves ab aere, vel ab alia aqua , vela terra eam venire, vel ab horum pluribus. A terra venire, sensisse quosdam refert, sed
,, Sed enim , & quicumque terram causam ,, esse putant salutatis. immistos enim i , , sam habere dicunt sapores multos, ita viri a fluminibus delati, ob mistionem faciant ,, salsum. mare, Quam quidem sententiam sicile redarguit. Cur enim fluuij eam deserentes , salsi non fiunt e Suam deinde apponit, ex duplici illa, vaporis humidi, & exhalationis siccae, eleua
is Nam positum iam est, duplicem esse exhari lationem, hanc quidem humidam, illam
,, Vero siccam, clarum est, quod, hoc esse, , principium talium rerum putandum est. Nos vero siccam exhalationem nullam in natura fieri posse ostendemus. Salsitas ergo maris, uti pie vult, a sicca exhalatione, quae nulla est,non proueniet. Sed veritatis cognoscendae causa donemus eam exhalationem fieri polle,& fieri. Quid tum postea. Addit.
is Tentandum dare causam, etiam de salsori dine.clarumvero est permulta signa,quod is talis sapor fiat per commistionem quan-
Idque probat, exemplis sudoris, cineris,
urinae. Esto. infert ergo ex his .cατερ γρ',ἰὲν τοῖς ἀρημένοις, ουτω aci ἐν Q αλ',
is Nam sicuti in dictis, sic & in uniuerso. ex ,, ijs rebus, quae nascuntur,& fiunt secundita, naturam : semper oportet cogitare, tam-
is quam ex adustis quod reliquum fit, i ,, lem esse terram. Et modum subdita
δε Nam cum sit mista, uti diximus, vaporosais exhalatio & sicca,quando constantur in nais bes & aquam,necelle est, in simul comprae- ,, hendi, aliquam multitudinem semper l, ,, ius potentiae, fle deseri rursus in imbribus. ,, Et hoc fieri semper ordine.
Itaque rem totam concludit. Οθεν β' ιυν η γένεσις εMo ν άλμυρου ἐν τύ οῦδα ι
ri Unde ergo generatio inest salsi in aqua, diari ctum est. Et quae post, scripta sunt non pauca,id ipsum
uti censuit probant.Sed nos dicimus, non minus facile , hanc sententiam consulari, quimipse veterum illam doctrina refutauit. Inquit enim. Cur fluuij eam terram mistam deserentes in mare,ipsi prius non fiunt salsitIta &nos ab eo ragamus. Cur non & imbres, qui eam salsedinem, aut mistionem in mare deserunt,& ipsi non prius salsi fiunt e Hanc obiectione, nec vidit, nec dii Ioluit ipse.Supetias ei inepte satis it, Iul. Caesar Scaliger, vir acutus. Imbres aliquando esse salsos. ut sint,an ij, & pauci, dcrati,tantam salsedinem mari, ceano toto in densiQuis nescit aquam pluuialem Omnem, natura esse dulcissimam. Sed esto tota ac omnis salsissima. Quo modo non pluet etiam in fontes sin puteos, in rivulos e si in hos non fluere dixerit quis,stultitia summa laborat. Si in hos quoque pluit, cur non salsos esticit e Imb omnium salsissimos , quia minus ibi est resistentiae. Cur etiam finui, omnes non salsi redduntur e praesertim si ad sontes pluerit, &diu e Quemadmodum compertum est, ad
fontes Nili , quotannis ante incrementum per multos pluere dies. & dum etiam crescit. Cur ergo Nilus non fit salsus'praesertim cum in Africa tota vi est calida terra,& sicca, pluriama sicca attolli debeat exhalatio. Cur lacus omnes, cur etiam stagna omnia non sunt sal. si quandoquidem nulla pluuiam non sentiunte Aa uero dicet, in eos qui salsi non sunt, numquam pluviam decidere Fatuitas . quidem haec suetit, si causam non asserat. Si ergo in omnes aquas, quas sol aspicit, pluit, cur aquae hae omnes , ab pluuiis non fiunt salis 'At & qua ratione, pluuia, quae ma iore an in parte nulla est, & quando est, non semper magna , nec semper diuturna sussciens fuerit tantum Oceanum , tot mediterranea ac tanta maria , salsa estice- te de fluuiolos paruos, rivulos, sonticRlOs,
336쪽
salsa reddere. non sussiciet Cur non potius,
innumera flumina,parua,media, maiora, ma
xima, continua, perennia, lata, profunda, quae toto anno sese in mare praecipitant omnia,
longe facilius dulcem secerint Oceanum equam pluuiae salsum e At non ob ea dulcescit.
multo ergo minus a pluuis amarescet, atri sal sescet. Quae ut experimentis omnibus compertum et .lunt insipi det,vel eo modo dulces,quo amaris sint contrariae. Si tales sunt, ut reuera sunt, cur potius, simul cum fluminibus salse-dinem maris in dulcorem non immutant f Idque longe minore opera , quam solae ipsae, nequaquam falsae,falsitatem mari indant. Cur ergo Aristoteles uti ridicula ueteru sententi irridet: ipse tante sapientiae vir, ridiculosiorem longe proseres Sed itertim. Sunto omnes pluuiae saltae, amaraeque omnes in mare cadant, erunt ne cum tanta Oceani mole compara
dae e Non masis sane quam sormica cum elephanto. Ergo si quid amaroris in mare asserat id in superficie remanebit. Non enim guttae ultra superficiem meant. At mare,& in super ficie, & in medio, & in iando, totum salsum, totum amarum est. Negat id Scaliger contra rium asseri t. mali nempe in fundo aquas elle dulces, super fietem non dulcem . Quia ut inquit pro comperto ac vero haebeatur . , idque quia utinatores in vitreis vasculisis extulerunt Quia demitIus eant arus cumis operculo cattiterinus et idque operculumis sublatum niculo, ac mox impleto vaseis ori restitutum. Et hoc in locis ero iandis . . Cur non potius vir,acutus sane, sed qui pro
Aristotele, contra manifestam veritatem et lapeierare libens sustinuerit; dixit id apud Ari-ilotelem quo allegat problemate legisle,quam ullo experimento cognouisset Neque vero ab eo problemate, quod sperat at habet. Neque enim hae quae ibi verba scripta sunt,quae ipse
- Cur maris superiora, iis quae sunt in pro- is fundo salsiora,& calidiora. In quibus non assirmat, quae in fundo sunt,
esse duleia. sed tantum, minus amara.Neque, ea quae subdit experimentis puteorum correspondent.
Similiter vero, & in puteis potabilibus, ,, quod in superficie est, salsius eo quod in
is fundo. Hoc autem non esse uerum , tam facile est cuique cognoscere, ut Acilius nihil. Illud vero Prius, cum apud virosque viros hosce in pro legi item,cum inde anno M. D.LXVI v.
nauigatione redirem, inter Creticum &A fcium,fieto medio cum mare staret placidi cmum, nec itineris tantillum nauis conficeret, nullo spirante uento, experiri libuit, vase cattiterino eiusmodi, quale ipse describit, s ni longissimo alligato , quem nautae, se UdMglium vocant,& altero leuiore funiculo, operculo accommodato, ita vi attractus illud aps rire posset .ltaque nranibuspropriis utrumque senem in mare demissimus. Vas cum plumbo
Pilotico, sensim ad fundum peruenit altissimum, passuum scilicet CX L VII. Cum sensi
terram tenere, minorem senem traxi,opercu
tum reseravi. Extraximus opertum, mari plenum,sallo amaroque , haud maiore salsedine vel minore,quam quod in superficie positum, vase alio gustabam us comparado. Te istes huic rei nautarum non paucos adhibuimus, & nauigantium aliquot Inter quos Philippum Mocenicum, quem honoris & perpetuitatis rei causa nomino,tunc Cypri Archiepiscopo Primate . Mare ergo totum quantum est, salsum amarumque est. Neque ipsum pluuiae, aut e halationes siccae ullae pluuiis admistae, ain rum aut salsum reddunt,aut reddere queunt. At amaror hic, natiuus ne illi est, an aduentit ius Causam enim Aristoteles requirit. λεωτeονΤις η Olια. Ea ipsa causa est, quam & ipse posset reddere, eur ignis calidus sit, aer i nuis, terra solida. Quorum si nullam reddere ipse potest, & in igne etiam vetuit aliquando inquirere, cur esset calidus, liberis nobis cocedat,si parem ipsi reddiderimus. hoc est nulla:
praeter eam unicam, potentissimamque & verissimam : quia amarum nimirum in rerum
primordio, a Conditore summo conditum mare est. At cur tale ab eo factum est, & non potius dulce atque potabile e Causam affer mus nos, quam ipse sortallia reddere, aut nequitet,aut nescitet. Salsum quidem mare Opi sex rerum summus,ab initio condidit, ob hasi unam finalem causam summam, ut corpulentius ac crassius. & terre strius, densusque esticeret. τὸ γεῶδεe hoc,in mari etiam Aristotelς sagnouit, terrestrius scilicet esse quain dulces aquas.Crassities postea haec, ut multis usibus, naturae seret.Inter quos ille praecipuus, ut facilius in se,& consisteret, & coiret, & tenacius esset,ne totam nimirum operiret ter m. & mmantibus hominibusque vivendi locum,& habitaculum praestaret. Alius usus,ut ea cras sitie& viscositate comode pondera sustinereti quae Conditor praeuiderat, homines nam-bus per aequora vecturos, ut sibi mutuo, qui longius distarent, opitulari polliant, & com ditati eximiae alteris alteri ellent. Praeterea,Vt minore opera in se postet concrescere ex qua concretione, sin undius, de ad rerum procre
337쪽
tionem esset aptius, & plantatu innumerarum specierum, lapidum, Zoophi torum, anim liumque tacundissimum essiceretur. Vnde &Orpheus concretilem undam mare vocavit.
is Unda irroret concretilii graue sonantis
Qua ratione Oceanum omnium genit
M Oceanus qui, generatio omnibus estfactus. Oceanus primus, pulcrissuas coepit nuptias ri Qui sororem uterinam Tethynini jt. Quibus quidem carminibus, docere uoluit, nullius rei generationem seri polle,sine Oceani aquis, & iis quidem salsis. Sal enim
omnium rerum semen esse primarium alibi ostendemus. E semine etiam omnia ortum ducere non est dissicile persuasu.Mare autem facile in se coire,& corpore scere & densesce Le , sales ex eo concreti indicant aperte, &quod Scaliger asserit, spautam, Hyrcani pa Iem ad quingentos interdum passus prope ii
rus in salem concrescere. non tamen exurere
ut Strabo dicit, Gallum militem qui ibi suit,
retulisse.Ostendemus autem postea nos,quaecumque in mari tam variarum specierum futex maris concretione fieri.Pr terea salsum salium est mare ideo,ut terram subiens in sales facilius conuerteretur unde tot mineralium, suoru,lapidu,metallorumq; species cOfierent. Quorum omnium sal primaria est origo.Deinde ut per terras percolatum, potabileque factum, dulcibus omnibus aquis ortum daret. lacubus, sontibus, fluminibus, puteisque, ut iis, quae sub terra vitam ducerent, tum etiam iis qui super terra viverent, usui esse possent. Hisce ergo omnibus de causis Oceanus totus& mare quodcumque a Conditore summo
salsum usque a principio factum est. Neque sontes ullos habet, sed ipsum sons & scaturigo reliquarum aquarum omnium est. Neque e terra a solis radiis soluta assidue mare gignitur. neque ab exhalatione ulla sicca, terrestriue salsum fit, aut amarum. Neque alieno loco residet, sed suo. Neque finis latum est aquaru, sed etiam principium. ita ut uniuersitas aquarum. elementum, tum compositionis, tuministionis quoque, longe merito sit haben
At si mare, aquarum uniuerfitas est,calidumne an frigidum fuerit dicendum Hoc enim
maxime ad essentiam eius videtur pertinere. Et est hae de re quaestio tum a veterIbus, tum
nostratibus philosophis magnopere agitata. α a nobis ante paulo Proposita. Itaque eam
exequamur. Ocellus equidem, tantum prortulit,aquam este frigidam &humidam. Rati nem apertam nullam addidit, qua id confirmaret.Combinationi qualitatum quatuor reliquit implicatam. Decuit ocellum,ut qui Pythagorae auditor fuisset, per profata philosophati : iuxta illud αυτο ἐφα. praeceptoris. Mos hic,& Hippocrati, & eius coaetaneo De mocrito fuit, ut per aphorismos breues, ille
medicos,hic ad usum vitae, motumque, men
iis cositata traderent. At Aristotelem , qui philosophiam, ex aenigmatis proseisis est eximere,non idem decuit. Aquam frigidam esse, tantum proferre , rationem prolati nullaeta reddere. Sui satis habuere, magistrum hoc dixisse. An verum dixisset, quaerere neglex runt. In Ocelli sententiam tu erat prius Empedocles, aquam scilicet eis: stigidam. Quod
hoc carmine est contestatus.1 ιλιον μ' λαμ-ον hee, D θερμον απιαν, λιβρον δ' ἐν πασι λσφερον Τε μγαυοm'.
,, Solem quidem lucidum vide,& calidum M prorsusis Imbrem vero in cunctis,atrumqtie, frigi-
, , dumque. Frigoris autem cum sit coagulatio quaedam, idem poeta aquam χεδἰαίωι φιλοτητα , amiciatiam quae sensim coeat, litus est appellare. taculi contrarium aquae ignem , cuius Opus Vi deretur segregatio νεικος ου Ἀμαν, litem perniciosam . Strato vero physicus, icholae Periis pateticae alumnus, in Aristotelis lententiam pedibus iit. & addidit, aquam non solum sci-gidam esse, verum etiam frigidorum omnium primum,& summum. Quod dogma posterim res de eadem schola omnes, sine ullo discrimine,sine dubitatione ulla sunt amplexati . inscite ac perpeiam utrumque. Non enim huic sententiae sau et id, quod ipsi,maxime eam c stituere putauerunt.Quba videlicet viderent, eam in glaciem,in cryli alla, in grandines verti, quae tactui summe eis: frigida viderentur. Nam per haec, contrarium potius & credere,& concludere debebant. Non enim haec,aquq aut essentia, aut vires, aut actiones erant, ied passiones, per quas aquae essentia, viresque &actiones,quae praecipue in fluxione ,ac primo existunt, in essentiam, vires alias, atque alias actiones inuerterent, fluxionem scilicet adimerent. Haec opera quidem in se frigida sunt,
nemo negat. At aqua, ea nequaquam agit.
Sed ab alio patitur. Nihil enim in natura est, diuulgato iam axiomate, quod a seipso pati tur:vt itidem nihil est, quod in se ipsum agat. Itaque horum frigiditas illa summa, in aqua, in sua natura constituta, non est, sed in aliudens acta. Neque est aquae propria vel frigiditas illa, vel concretio.Sed multis entibus sunt
338쪽
eomunes utraeq;. Na dc plantarii, dc animal tu, quae porOliora sunt, frigore ita in se coe ut, vino solii spiritu intercluso, emoriantur, Verum
etiam leui opera frangatur. id Theophrastus, in Peripato tum mus, est contestatus, pisces scilicet riuosdam in Paphlagonia ni fallor, ita frigore densari,ut si in terram cadant, non aliter quam glacies in frusta abire. Vasa quoque figulina, hieme a frigore, dum nimium in se coeunt, confringi. Et Plutarchus refert, in Parnaso accidisse , ut qui montem Thyadibus opem laturi ascendi ilent, vestes eis frigore tam tigidas elle factas. ut si vel extenderentur, ven complicarentur, etiam disrumperentur. Quod lineis, hieme saepissime accidere, vetulae nostrates omnes sciunt. Compingi eogo, etiam si frigoris si opus, non tamen id aquae propria abio est, sed ipsius, cum rebus multis aliis passio communis . Quam tamen assionem ipsa patitur. Sed vel ab aere a miniente, quod Stoici senserunt e vela te ira, ut tradiderunt alij, qui terrae summam tribuer ut stigiditatem. Argumento est certi ssimo, si qua a se ipsa, de tuo proprio frigore congelasceret, flumina, non in superficie tantum , sed in fundo etiam gelu fierent. Maria quoque Ballicum, Livonicum, Finonicum, Botnicumque. de in fundo, de in superficie congelarentur. At non nisi in superficie id videntur pati.
Non ergo fluuiorum, non eorum marium a-
qum a proprio frigore gelu fiunt. Sed ab aeris frigiditate, eam patiuntur passionem. Aqua ergo,quibus maxime fidebant rationibus,& experimentis, non est per se frigida, nec primu , nec summum frigidorum. Sed ab aere, vela terra eam patitur si si di talem. Ergo inquiensi per te aer frigidus est, qui calidum ponebas. Haec cane quaestio posterius est discutienda, uando quid frigus, unde veniat, de reliquaisputabitur. Praesens quaestio est, an aquasi igida sit sui natura,& an summum sit, Sc primum frigidotum. Si ad ea quae iam, tam multis rationibus , tamque sensatis experimentis sunt a nobis profligata, addat Peripatus, ma nibus stigidam sentiri, tactuique id patere sinseremus nos, cur non & hoc quoque sit aduentilium,aut ab aere, aut a terra, aut ab umbra. Nam de putealibus aquis, hieme calorem, aestate frigus, tangimus inesse. Ab aere ergo id utrumque esse fatentur omnes, siue ea sitanti peristasis, siue fuga quaedam a contrario, siue in angusta concentratio. Nam si calor hieme ex aere fugam capit,& in tuta sese recipit, cur idem de frigore non erit, cum eadem ratio sit contrariorum. Ut frigus nimirum aestate ex
aere concalefacto fugiat , de in latibula se se eondat e Frigus ergo & calor, aeque in aquam ab aere se se indunt. Si vero aliud frigus, de noli oc fugae tantum, dicant manibus sentiri. In aqua dicemus nos id fieri, sub dio quidem.
sed non in sole posita. itaque ab eodem aere restigerari. Nam si in sole non sir, certe in v bra erit. Si in umbra sit,certe restigerium idoquod de nos, ipsa quoque suscipit. Omnis . n. umbra, quod vel coecis notum est, refrigerat. Itaque frigora haec omnia, hactenus recensita, ab aere in aquam veniunt. Amplius. Aidente aere summa aestate, aqua sppe manus,& faciem lauamus, refrigerationis causa, thalamos etiairroramus, sonticulos vel fingimus, vel adimus umbrosos. At non in sole, sed in umbris. Nam de Poeta hoc ipsum innuit.
is Ante focum, si stigus erit, s messis in
verum si de hoe, aquae demus,& restiger tionis gratiam omnem ei reseramus. Illud tamen evicerimus huc usque. aqua in primum ac summum frigidorum, nequaquam esse. Fuerit ergo stigidorum secundum, vel tertisi,
aut quotum cumque, quandoquidem frigida sentimus. Sed hoc qui dicit, nescit sane quid inter se disserant, naturai de per se, ab eo quod accedit aliunde, & per accidens, dc quasi per
accedens, est alicubi . Nauigantes in aestatis mstibus, noctu aquam in mare vasculis non domittunt, ut stigus ab eo reportet, sed in aere suspendunt. dein ante solis ortum, in reco ditissimam nauis umbram abdunt, ut frigida. usque ad prandium aut coenam conseruetur.
At si aqua per se frigida esset, ab aere frigus
non captarent, sed e mari extraherent, s diei calore concalefacta est ei. Si respondeant, non in mare ponitur, quia mare calidum, eorum docente magistro ; at ponitur in puteos resti. geranda. Huius iam causa reddita est, in aere, in sugam, in anti peristasim. Itaque id frigus in puteos aliunde accedit, per accidens est. Alia tamen ratione,atque euentusal nitrum ,quod calidum natura sit, aquam, si ei iniiciatur, stigidam reddit. Eo nimirum modo, quo de aeris motus, si verum est et quod Aristoteles asserit. in eo calorem excitaret tantum, ut sagittarum plumbum liquefaciat. Experientia namque docuit nos, si phialam vino, aut aqua plenam. sollis vento diverberaueris, vinum restiger bis. Si itidem eadem seniculo alligatam, in gyrum per aere velociter rotaueris, refrigerabis. Illud vero Aristotelis, motum calefacere aerem, nulla ut puto experientia asseruit. Nam de contrarium docuit in his verbis. Διατι ἀηρ ἰ ελαρων θειαΠερο e P πλείονος ; Aι γέ
, Cur aer paucior,calidior copiosioresnam ,, locorum angustiae, calentiores. An qu niam
339쪽
, niam mouetur magis, copiosior e motus , autem facit frigidum. Signum huius est,s, quoniam calida , si moueantur , frigeri scunt.
Quid apertius λ quid contrarium magis illiriori Sed de flabellum quo aestate utimur, uius sententiae sal statem conuincit, illius
Haec sunt experimenta, de testimonia,& r tiones , quae dogma nostrum validissime co firmanti Aquam sui natura non esse frigidam . Quibus addamus etiam alia . In balneis, ubi lavamur, calidissimus est aer, locus anterior
in quo spoliamur,& ipse calidus est. Qui ergo
hunc,e via prius ingrediuntur, calidum se tiunt. Qui vero loti, in eum egrediuntur sentiunt frigidum.Id coparatione maioris & mianoris fit caliditatis. ut quae minor est caliditas,frigus videatur. Sic manus nostr e quae t natum calorem habent magnum,aquae min rem calorem,pro frigore habent. Sed & vinia,& acetum,& oleum,de mel,& pix, quae natura calida, sine controuersia sunt, si manu tangas frigida senseris. Plantae quae calore vivunt,&serpentes,& alia sorte animalia, praesertim crustacea, si manu tangas frigida iudicabis. Quae omnia Peripatus minime considerans,in prPceptoris, & Ocelli dogma praeceps abij t. Nec ex eo praecipitio extrahi,machinis rationum, experientiarumque, sensus quoque,testam ni is vllis,potest. Sed ipsum in sua ignauia, relinquentes, tentemus, si quomodo possim us. Aquam omnem natura sua esse calidam demonstrare . Profecto, Bernardinus Telesius vir admirandus,de Franciscus Mutus, auditor
eius, satis superque id uidentur comprobasse. principia ab eo inuentae philosophiae secuti. Nos quoque nostra secuti corporum principia, rationes quae idem probare possint producamus. Itaque. Nullum corpus natura sua frigidum esse audenter satis profitemur. Omne corpus natura sua, esse calidum autum mus. Hoc autem totum, a principiis nostris
pendet. Nam sicuti nullu corpus est, quod spacio careat, quodae ex suore non sit constit rum,& quod non lumine siue puro, sue ins cto, non sit praeditum:se nullum est, quod c lore, aut efiiciente, aut indito non sit essem, praeditumque. Quod quidem iam a nobis est Probatum in empyreo, in coelo, sideribusque, in aethere,& in planetis,& in aere. Quid ergo
inquient, frigus nihil estenon alicubi est'non aliquid eiscit De stigore postea,ac siccitate. Itaque &aqua tota, spacio est dimensa, &fluor est, & lumine diaphano splendet. Ergo
α calorem habet innatum . Et quaecumque a qua, quae mare est , omnis, ac tota calida est,
etiam Aristotelis consessione, ut iam est ostea
sum . Dulcis quoque aqua omnis calida est Dulcedo namq; Omnis,caloris est progenies ;Quod philosophorum,etiam Peripateticoru, quod medicorum etiam,nemo negat, docent omnes. Itaq; cum tota aqua in liqc duo genera diuidatur :& haec calorem habeant: aqua tota& omnis, procul omni dubio,calida erit. Quae scilicet sincera aqua sit. Quae vero rebus aliis suerit commista, iam etiam per accidens calida erit omnis, nulla enim in rerum natura, mistio fit,nisi a calore. Et quaecumque e terra emergunt.aut sub te ria inueniuntur aquae,vel
simplices sunt et mistae. Si simplices, it em c lidae. Ex aere enim non solo su traneo, qui
calidus natura est,fiunt se dum Aristotelem, secundum vero sententiam nostram ex mari omnes otium habent.Si mist ,eaedem calidae. vel enim vaporibus miscentur, vel succis; ac filioribus,vel adhuc fluentibus,uel iam e5cr tis, ut metallorum, ut lapidum . haec autem omnia a calore fiant e Clarissimum iam est, omnes aquas esse calidas . Nam & suuphurosae, & salsae, aluminosae, ferreae, aeneae, tales omnino horum metallicorum admisti ne fiunt. Haec autem omnia calida sui natura sunt, vel a calore effecta. Haec aut Arist.docet. II lα γαρ ἰσα πεπἔχει I - ἀμει
,, Nam omnia quaecumque ignita silere, ha- ,, bent potentia calorem in se ipsis. Neq; nostrae sententiae obstat, quod hic, potentia dicantur,habere in se calore. Dustum .n. est ad sensum. Quasi dixerit .Etiamsi tales acta non sentiantur, attamen in se calorem habet. Calidam quoq; sui natura esse aqua, illud argumero est mani sto,quod citissime ab igne calefiat. a frigore tardissime densetur. Omne.n. agens, citius in propinquius,vel natura, vel loco agit,quam in distatius. Distat autem aqua , a stigore magis, quam a calore. Cuius frigoris passione,ut contrarij corrumpitur, & in aliam abit naturam,glaciem nimirum. Itaque altera. tio eius h c,indicat aquam esse caliciam. Quia imo & generatio,quq ab ea fit,sine calore effici non potest, neq; ipsa sine calore generari. Et qua habet perspicuitatem, a partium est tenuitate, caloris aute opus est attenuare.Splendorquem habet in supelficie, lucis species, ac luminis proles est. Lux autem,& lumen omne , calor ipse est. Motus quoq; calorem ei inesse manifesto prodit. Quaecumque.n.mouentur, per calorem mouentur. Male vero plusquam decem motibus, natura sua mouetur. Dulces Vero aquae,venq, putet, sontes, fiumina,vel mouentur , vel ad motum prona , ac prompta
sunt, & si obstaculo sistant ut alieno, haud
multo post putrescunt. Summa. Calor omnem causat rerum generatione; Calor omnia
340쪽
sene r ta nutrit, adauget, seruat. Aqua vero, tot, tamque varias plantas, tot, tamque varia Zoo Phyta,tolitamque varia animalia in se genera: tot pisces, tot coete,tot monstra .Si stigia da esset,quomodo tam uariis rebus essentiam,aus vitam daret, quando Aristotelesmet ita
is omnibus sane corruptio fit, ob caloris is desectum, scuti e contra mox Tένεme δ ιυν εζὶν ἀ-Hθεξις εν της DC δε ψυχης. Ζωὰ δει μανῆ ταώθης. Genitura quidem est, prima participatio is in calore, nutritiuae animae. vita Verriis mansio eiusdem. Et alibi rursus. θερμυλύγυ σωΤηρἈν. 6 7ο, καλουι ν ἈνιHlota τὸ Ψ 7ουλυ φθοραν. is Necessarium ergo, & ipsum vivere simulis inesse,& caloris huius conseruationem. is Quae vero mors vocatur, esse huius con ,, Ptionem. Calor ergo aquae innatus, tot in ipsa ani. mantia gignit,nutrit, auget, conseruata Caloris priuatio, ad mortem adigit. Privatio a tem caloris,nulla maior quam stigiditas. λυgida ergo aqua sui natura, minime omnium est dicenda. Atque haec in uniuersum,de aquς elemento, natura, & essentia, & essentialibus eius qualitatibus dicta sunto.